Capitulum II. (pars 1)
In principio erat Verbum (Joan. I). Joannes scripturus Evangelium de divinitate Verbi incoepit, ut haereses et errores, qui habebantur vel haberi possent de divina Christi natura, et tolleret, et omnino resecaret. Sunt enim in Christo duae naturae, humana scilicet et divina. Errores vero, qui de humana natura ipsius haberi poterunt, caeteri tres satis abstulerant, quia de humanitate Christi sufficienter tractaverant. Quod idem ut de ipsius divinitate fiat, dicit Joannes. In principio, etc. In principio, hoc est in Patre. Pater enim est principium non de principio; Filius principium de principio, etsi sine principio.
Quaeritur autem an possit dici de Spiritu sancto, quod sit principium de principio, et quod sit in principio? Ad quod dicimus, quod sit per hoc quod dicitur: Filius est principium de principio, hoc intelligatur tantum, quod ipse est ex substantia Patris: illud idem veraciter dici potest de Spiritu sancto, quia et ipse est ex substantia Patris: et secundum hoc idem in Patre est, quia ex ipso est. Usum tamen hujusmodi locutionum, ut dicamus: Spiritus sanctus est principium de principio, vel est in principio, vel in Patre, non habemus: et deest dictum, etsi non causa dicti, et ideo non recipimus. Vel si personam notant hujusmodi verba, principium de principio; esse in principio, vel in Patre, ut hoc designetur quod Filius sit genitus a Patre; tunc nullo modo hoc Spiritui sancto convenire potest. Item cum dicitur, quod Pater gignit Filium, quaeritur an sic dici possit, persona gignit personam? Licet autem verus sensus in his esse possit tamen hoc est attendendum quod haec nomina, Pater, Filius, ad illam generationem notandam sunt translata; persona vero nomen discretionis est: ad personalem enim discretionem faciendam est assumptum. Unde per hoc improprie illa generatio demonstretur. Et est notandum quod in sequentibus Filius in Patrem essentialiter dicitur, ubi dicitur, quia Pater in me est, et ego in Patre (Joan. XIV), quod est, ego et Pater ejusdem prorsus sumus essentiae.
Item quaeritur quare Verbum Filius hic dicatur. Verbum autem duo significat, sicut et logos Graecum, cui aequipollet, scilicet mentis conceptum, et oris prolationem. Mens enim prius intus concipit, quod postea oris prolatione manifestat. Sic et Pater Filium de substantia sua gignit per quem omnia disponendo ipse innotuit, et eum in tempore incarnando visibilem mundo exhibuit, et sic maxime mundo innotuit. Quoniam igitur per ipsum ab aeterno omnia disposuit, et per ipsum in carne venientem mundo innotuit, congrue in hoc loco eum evangelista Verbum nominavit. Hoc verbum erat substantivum; essentiam Verbi sine motu temporis, id est sine temporis consignificatione vel determinatione notat. Aliquando enim tempus consignificat, ut cum dicitur, homo est; aliquando non consignificat, ut cum de essentia divina agitur sicut hic: In principio erat Verbum, etc. Dicitur autem substantivum, quia substantiam rei tantum, et simpliciter demonstrat, nulla accidentis participatione. Caetera vero verba adjectiva sunt quia per ea accidens subjecto demonstratur inesse; hoc vero verbum substantiam [subjectum] esse simpliciter notat. Unde etiam si qua res omnibus accidentibus spolia tantummodo esset, hoc verbum ei conveniret. Quare proprie Deo competit, cujus esse simplex et verum est. Erat quoque, praeteritum imperfectum melius ponitur hic quam est vel fuit, ad generationem verbi designandam, ut per hoc quod praeteritum imperfectum inchoationem rei significat et nondum perfectionem, demonstretur generatio illa ab aeterno fuisse et nondum completa, id est terminata esse. Non tamen hoc dico, quin illa generatio perfecta sit (ibi enim nihil imperfectum esse potest), sed quod terminata non est. Semper enim Pater plene gignit Filium, et Filius perfecte semper gignitur a Patre. Unde et Pater ab aeterno Pater est, et Filius ab aeterno Filius est: neuter enim sine altero esse potest. Unde melius dicitur secundum Ambrosium, Pater gignit Filium quam genuit, ne generatio illa finita esse videatur. Quam et ab aeterno fuisse, et semper perfectam esse ostendit Augustinus referens illud: Ego hodie genui te (Psal. II), ad aeternam filii generationem. Dicit enim satis congrue ibi poni adverbium praesentis temporis et verbum praeteriti, ut per hodie aeternitas generationis illius significetur, et ejusdem perfectio et completio per verbum praeteritum demonstretur. Ex eo itaque quod dicitur, Verbum fuisse in principio, ostenditur ipsum ab aeterno fuisse; et ipsum principium omnium esse; et etiam aliam personam a Patre esse: quae tamen evidentius in sequentibus apparent. Ipsius autem Verbi Pater principium est, qui et omnium principium est. Hujusmodi autem locutio apud auctores invenitur: quare in sequentibus dicetur an eodem modo Pater principium Filii dici possit, quo et aliorum principium dicitur.
Apud Deum, tanquam alius apud alium. Neque enim Filius est idem qui et Pater, nec Pater idem qui et Filius: quod est contra illos, qui dicebant, eumdem cum vult esse Patrem, cum vult Filium, cum vult Spiritum sanctum. Deus hoc nomen hic personale est. Naturae autem cum caetera nomina personalia praemittuntur huic, vel consequuntur, hoc nomen Deus indignatione Patris solet accipi. Sed cum supponitur: Et Deus erat Verbum, idem est ac si dicatur: Verbum erat Deus, et ponitur hoc nomen Deus in praedicato in designatione naturae divinae, quae communis est toti Trinitati. Quod bene licet fieri hoc modo, licet in praecedenti personale sit. Et contra haereticos illos qui dicebant Filium ab aeterno esse, et Deo coaeternum esse, non tamen Deum esse. Per hoc autem quod dicitur, quod in principio hoc erat apud Deum, confutantur haeretici illi qui dicebant Christum non esse ante Mariam, sicut et in praecedenti, et illi qui putabant Filium creaturas tantum dignitate praecedere, non etiam existentia. Praecedit autem creaturam Filius et dignitate et existentia. Omnia per ipsum facta sunt, etc. Postquam Verbi aeternitatem ostendit, dicit omnia per ipsum facta esse. Sunt autem tria genera operum, quae omnia per ipsum fiunt. Sunt enim quaedam quae de nihilo creavit Deus, ut elementa quatuor, non ex materia praejacenti et forma, ut fingunt Platonici, juxta quae proprie Creator dicitur. Creari enim proprie illa dicuntur, quae de nihilo fiunt. Sunt autem alia, quae ipse per se, item ex materia et forma composuit, ut in principio homines et caetera quae de terra formata sunt animalia. Unde dictum est in Genesi: Producant aquae pisces et volatilia, et terrae arbores et hujusmodi (Gen. I). Neque enim tunc aliqua natura fuit, ex qua hujusmodi formari possent; sed tunc Deus naturam inseruit ut similia ex similibus nascerentur. Juxta haec opera Deus proprie formator dicitur. Unde formavit Adam de limo terrae. Tertia vero opera naturae sunt: ut quod homo ex homine, canis ex cane, arbor ex arbore: quae tamen Deus facit, mediante natura. Sunt etiam opera miraculorum, de quibus alias dicetur. Sunt item opera artificis imitantis naturam: quae omnia fiunt per Filium Dei. Facultatem enim hujusmodi faciendi contulit Deus. Unde et ipse omnium auctor est.
Sed quaeritur de mala voluntate et de mala actione, an per ipsum fiant. Quod si dicatur, sic et malum et peccatum per ipsum fieri dici posse videtur, cum et mala voluntas, et mala actio peccatum sit. Non sunt hujusmodi verba recipienda, quod malae voluntatis, vel malae actionis Deus auctor sit, quia Ecclesia hujusmodi verba damnat. Nam sensum hunc faciunt secundum usum Ecclesiae quod ex Deo malitiam contrahant, quod falsum est. Veritas tamen dici exigit, quod omnis essentiae voluntatis, et actionis Deus auctor et causa est. In actu enim homicidii quid est, cujus Deus causa non sit? Neque enim quod levo manum ad percutiendum aliunde est quam ex facultate, quam Deus mihi dedit; sed neque ipsum percutere aliunde est. Si autem actus iste, quod manum erigo ad percutiendum pauperem in eo quod actus est, attendatur, nihil in ipso reperitur quare a Deo non sit magis quam in isto quod erigo manum ad sustentandum pauperem. Neque tamen peccatum aliquid est, cujus Deus auctor sit: ipsum enim nihil est. Unde a quibusdam sic determinatur per negationem, quae tollit, et nihil ponit. Est enim peccatum, non facere quod quis credit pro Deo faciendum esse, vel non dimittere quod credit dimittendum esse propter Deum. Alii dicunt quod privatio bona est, vel privatio debiti finis, vel perversitas voluntatis. Privatio autem actio, vel voluntas debito fine cum ad aliud dirigitur, quam ad id ad quod dirigi debet. Debet enim dirigi ad honorem Dei, quod cum non fit, pervertitur, et fit peccatum. Sed cum voluntas malo fine informata mala sit; et tamen in se, id est in eo quod aliquid est, bona videtur: quod eadem voluntas secundum aliud et aliud bona et mala sit, et ita quod contraria sint in eodem; quod dicit Augustinus, dicens: Regulam dialecticorum hic falli, cum omne malum sit bonum corruptum. Sed dici potest, quod non in qualibet acceptione bonum et malum sint contraria: cum enim dicitur quod haec voluntas bona est ex eo quod a Deo esse habet, hic dicitur, quod prodest, vel quod similitudinem habet cum suo Creatore. Unde dicitur quodlibet de singulis a Deo creatum bonum esse et de omnibus simul, quod erant valde bona (Gen. I). Si enim in quolibet factorum aliquid divini decoris erat, multo magis in omnibus convenientissime ordinatis pulchritudo Creatoris apparebat. Unde cum dicitur quod voluntas hoc modo bona est, et item quod hoc modo mala est, id est ad malum finem directa, non sunt contraria bonum et malum. Quare nec hanc locutionem recipimus, quod eadem voluntas sit bona et mala, quia ex forma ipsius in contraria significatione acciperetur bonum et malum, scilicet quod eadem dirigeretur ad bonum et malum: quod esse non potest. Patet itaque Deum auctorem omnium esse tanquam supremam causam et originem, a quo omnia emanant, sive per ipsum fiant nullo mediante, sive aliquo mediante, vel natura, vel facultate ab ipso collata. Unde quidam hoc, quod dicit evangelista: Omnia per ipsum facta sunt, referunt ad opera quae ipse facit per se, vel natura mediante. Quod vero sequitur: Et sine ipso factum est nihil, ad ea referunt quae fiunt a nobis. Ambrosius quoque, scribens ad Gratianum episcopum, et Joannes Chrysostomus sic distinguunt: Sine ipso factum est nihil quod factum est, propter haereticos quosdam, qui occasione horum verborum dicebant Spiritum sanctum factum esse, eo quod evangelista mentione facta de Patre, et Filio statim subjunxerit: Omnia alia facta esse Usus tamen Ecclesiae aliam habet distinctionem. De idolo quoque dicit Apostolus, quod nihil est (I Col. VIII). Dicitur autem secundum originem simulacrum repraesentatio rei existentis, vel cujus similitudo inter res invenitur. Idolum vero repraesentatio rei non existentis, ut hircocervi, chimaerae, et hujusmodi. Unde quia illud repraesentat, quod nihil est, et ipsum nihil esse dicitur, a causa effectum translatura. Vel idolum dicitur illa fictio mentis, qua fingimus lignum Deum esse, vel illi praesidere: quod nisi falsitas non est, et ideo idolum nihil est. Juxta quod dicitur: Destrue idolum cordis tui. Vel ibi dicitur: Idolum nihil esse, id est nullius efficaciae, ut inde cibi sanctificentur et inquinentur.
Quod factum est, in ipso vita erat. Ne quis secundum creata Deum inspiceret, ut quemadmodum mutabilitas in ipsis est, sic sit et in creante, ostendit ipsum immutabiliter omnia mutabilia creasse. Nam ad eum dicitur . . . Immotusque manens das cuncta moveri. Sicut enim dum artifex mente concipit, similitudo manet, nec mutatur re mota, sic, Creator omnium, Deus ab aeterno sapientia sua omnia comprehendit quaecunque facturus erat, sed immutabiliter. Unde non est omnimoda similitudo inter mentem artificis, et mentem divinam, quia in conceptu artificis motus est, quia prius et posterius: et sic variatio. In comprehensione vero divina nullus est motus, nulla variatio, cum ipse Deus sit ipsa comprehensio. Unde dicitur, quod ipse disponit omnia suaviter (Sap. VIII), sine motu scilicet et labore. Propter hanc itaque suavitatem, dicitur ibi, vita esse, quod factum est. Habet enim Pater vitam in semetipso, et dedit Filio habere in semetipso. Unde vita quae in ipso est, differt a vita hominis, quae anima est, et a vita animae, cum tamen vita animae ipsa sit: motum enim vivendi in se habet, non ab alia creatura contrahit. Sed tamen ipsa anima a vita, quae Deus est, in tribus inferior est, et quod mutabilis est, et quod initium habet, et quod finem habere potest. Vita vero Dei et invariabilis est, nec initium, nec finem habet. Unde haec sola vera vita est. Unde dicet evangelista: Quod factum est, in ipso vita erat, id est Deus a quo omnia, quod ab aeterno providit, immutabiliter tempore complevit. Deus enim per sapientiam, quae ipse est, omnia ab aeterno disposuit, et disposita tempore complevit. Unde et a sapientia Dei omnia et vitam et esse habent. Unde et bene ibi vita esse dicuntur, quia inde vitam contrahunt. Vel ibi vita fuit, quia juxta sapientiam Dei, quae vita omnium est factum est, omne quod factum est. Hoc enim exemplar Dei fuit, ad cujus exemplaris similitudinem totus mundus factus est, et est hic ille archetypus mundus, ad cujus similitudinem mundus iste sensibilis factus est. Neque enim dicendum est quasdam rationes in mente divina esse infra Creatorem, et supra creaturas consistentes. Nihil enim in Deo est, quod Deus non sit. Neque varietas proprietatum ibi potest esse, ubi nihil nisi esse est. Est enim Deo idem esse, et vivere. Unde et simplex essentia est carens partibus et proprietatibus.
Quaeritur an hae locutiones recipiendae sint: lapis in Deo vita fuit, homo in Deo vita fuit? Quaedam enim auctoritates hoc videntur velle. Sed non oportet hujusmodi figuras loquendi extendere, licet in vero sensu dici posset, lapis in Deo vita fuit, id est Deus ab aeterno lapidem futurum esse praevidit. Et lux in tenebris lucet, etc. Lux ista sapientia Dei, quae lucet intus per cognitionem, exterius per creaturarum repraesentationem; unde homo sive ingrediatur, sive egrediatur, pascua invenit. Haec lux in tenebris lucet, id est in peccatoribus, qui tenebrosi sunt, velut dicit Paulus: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I). Tenebrae vero eam non comprehenderunt.
Quomodo dicitur, quod eam non comprehenderunt, cum hoc dicat Apostolus, quod jam posuimus? Et iterum: Quod notum est Dei, manifestum est in illis (ibid.). Quia philosophi trinitatem personarum et unitatem essentiae divinae comprehenderunt. Et tamen benedicitur quod lucem illam non comprehenderunt, quia intus per amorem non incluserunt. Comprehenderunt eam igitur per cognitionem, sed non comprehenderunt per dilectionem. Comprehensio enim ejus lucis duplex est, aut cognitionis, aut dilectionis; non autem dilexerunt, sed cum cognovissent, non gratias egerunt, aut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis (ibid.). Vel ita dici potest: Lux in tenebris lucet, id est apparet in malis, ut in Nerone et in aliis, quanta poena paretur aliis eorum sequacibus. Unde dicit Apostolus: Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem, etc. (ibid.). Et tamen alii eam non comprehendunt, ut eorum exemplo ab illa ira fugiant, et sibi caveant. Fuit homo missus a Deo, etc. Refectis erroribus, qui habebantur de divinitate Christi, vult etiam evangelista prorsus omnes haereses resecare, quae de humanitate ipsius haberi possent. Dicebant enim quidam humanam naturam in Adam sic perditam ut reparari non posset. Unde ut hanc et alias hujusmodi haereses tollat evangelista, ab alto volatu contemplationis divinae naturae descendit ad humilitatem veritatis naturae humanae: ad quorum manifestationem dicit Joannem Baptistam missum esse. Unde sic conjungitur hoc cum superiori. Tenebrae lucem non comprehenderunt; sed ut comprehenderetur, fuit homo missus a Deo, etc. Quidam veniunt, quidam mittuntur. Qui veninut, aut a se veniunt quaerentes quae sua sunt, non quae Dei; aut a diabolo mittuntur, quando instinctu diaboli veniunt, vel ad pacem Ecclesiae Dei turbandam, vel ad errorem inducendum, vel ad aliquid hujusmodi. Eorum qui mittuntur, alii mittuntur ab homine, alii a Deo. A Deo ut apostolus Paulus, qui a Deo electus, non ab aliis apostolis. Ab homine, ut illi qui ab apostolis ad praedicandum sunt missi, sed quod ab homine non tollit quin a Deo, imo a Deo eliguntur per homines, sicut et alii convertuntur a Deo per praedicatores. Hic autem Joannes a Deo missus est non per hominem, sed per divinam inspirationem. Erat Joannes. Quae divina dispositione fiunt, potius dicuntur esse, quam fieri. Neque enim hoc nomen secundum voluntatem hominum est impositum, sed secundum Dei dispositionem. Hic venit, etc. Cum praemissum sit: Fuit homo missus, in quo gratiae divinae electionis notatur, subjungit: Venit, in quo liberum denotatur arbitrium, quod gratia praeveniente, motum et excitatum ipsi consentire debet et cooperari: aliter enim meritum non consistit. Ut igitur evangelista haec duo notaret, scilicet conjunctionem istorum, et gratiae praeventum, secundum ordinem praemisit missus, et supposuit venit. Lumen dicitur Filius Dei, quia in amore Dei nos accendit. Sicut Verbum propter cognitionem, quam nobis de Patre confert, sic et vita propter creationem. Lux vera. Est enim lux illuminata, est et lux illuminans. Lux illuminata, velut apostoli, de quibus dicitur: Vos estis lux mundi (Matth. V). Lux illuminans, quae ex se lucens, quae et vera est, id est Christus.
Sed cum Christus dicatur lux illuminans, quaeritur secundum quam naturam lux dicatur. Sicut enim in homine duae sunt naturae, scilicet corpus et anima, secundum quarum utramque aliquid de ipso homine dicitur: ut quod est albus secundum corpus, rationalis secundum animam, sic et in Christo duae sunt naturae, secundum quas sermo solet de ipso fieri. Si vero dicatur quod lux sit illuminans secundum quod Deus, hoc verum est; sed tunc non in hoc, quod hic dicitur, homo assumptus aliis praefertur hominibus, secundum quod homo est. Sed tunc si dicatur lux illuminans secundum quod homo, tunc secundum quod homo, est Deus; et sic secundum quod homo, Patri aequalis. Quod quidem falsum est, quia secundum quod homo Patre minor est. Est autem dicendum, quod secundum quod homo lux illuminans est, quia secundum quod homo plenitudinem donorum habet, de qua plenitudine nos accipimus omnes, et sic ab ipso illuminati sumus. Ipse enim secundum quod homo de plenitudine sua nobis confert, non tamen secundum quod homo Deus: neque enim secundum illam Deus, sed homo est. Illuminat omnem hominem: non quod omnes illuminentur, sed quicunque illuminatur, per ipsum illuminatur. Vel hominem superiorem naturam vocat in homine, scilicet rationem; vel omnem hominem, quia de omni genere aliquem. In mundum venit, id est in carne apparuit. Et mundus eum non cognovit. Non habuit cognitionem dilectionis, licet haberet cognitionem discretionis, ut superius dictum est. In propria venit, id est in nostra communi natura: carnem enim accepit passibilem mortalem, immunem autem a peccato. Vel in propria, scilicet regni filiorum Israel, ad quem se missum dixit; sed sui eum non receperunt, nisi pauci. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Idem videtur esse eum recipere per fidem, et potestatem hanc habere scilicet posse effici filios Dei.
Unde quaeritur quare praemiserit, receperunt, et postea subjunxit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri: tanquam ipsi per se ex libero arbitrio fidem recipere possent, et potestatem illam non haberent nisi ex gratia. Ad quod dicimus quod idem est recipere vel habere et potestatem filios Dei fieri habere. Et tamen convenienter praemittitur, receperunt, ut liberum arbitrium valere ad promerendum ostendatur. Sed ne absque gratia praeveniente ad bonum flecti posse putetur, convenienter supponitur, et dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ex gratia enim fides et dilectio nobis datur, per quam filii Dei efficimur et imitatione, et beatitudinis participatione. Credere in nomine ejus, est notitiam fidei ad laudem et honorem ipsius habere. Qui non ex sanguinibus, etc. Determinat quomodo filii Dei fieri possint: non scilicet per carnalem generationem, ex qua omnes corrumpuntur, sed per spiritualem regenerationem, quae fit per fidem; per fidem enim Christi innovamur, et a vetustate eximus. Et vidimus gloriam ejus, etc., gloriam id est, ipsum gloriosum apparentem in carne in transfiguratione, vel resurrectionem ipsius gloriosam, vel cognitionem plenam quae in ipso fuit. Unde et perfectam beatitudinem habuit: Haec est enim vita aeterna, cognoscere te Patrem Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Gloriam quasi, etc. Hic quasi, non est similitudinis, sed confirmationis. Est enim revera unigenitus Dei Filius. Plenum gratiae et veritatis, id est plenitudinem gratiae vere habentem. Erat enim in ipso plenitudo omnium donorum. Joannes testimonium perhibet de ipso. Interserit evangelista testimonia, quibus utraque Christi natura probetur; maxime tamen pertinet ad divinitatem Christi probandam. Agit autem satis artificiose nunc interponendo testimonia, nunc ad narrationem revertendo. Clamabat, id est aperte praedicabat. In lege enim quaedam erat cognitio, sed obscura et sub figuris velata. Joannes vero aperte dicebat: Hic est Christus in lege promissus. Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus.
De hac plenitudine quaeritur cujus sit; sed dubium non est quin Christi sit, sed secundum quam naturam? secundum divinam, eam ab aeterno naturaliter habuit, sed in tempore eam secundum humanam accepit. Fuit itaque haec plenitudo Christi secundum humanam naturam. Unde quaeritur, quomodo in eo fuerit secundum humanitatem. Utrum tantam plenitudinem habuit secundum humanam naturam, quantam secundum divinam. Volunt autem quidam ex hac auctoritate et ex aliis quibusdam quod anima Christi tantam scientiam habuerit, quantam et Deus. Dicitur enim, quod quidquid habuit Filius Dei per naturam, habuit filius virginis per gratiam. Unde dicunt, quod tantam habet anima illa scientiam per gratiam, quantam et Filius Dei per naturam; non tamen aequalis est ei in scientia vel in aliquo alio. Cum aliter habeat anima, aliter Deus. Deus enim habet illam per naturam, anima vero per gratiam. Aequalitas tamen solet considerari secundum quantitatem et non secundum qualitatem, ut si hic tantas divitias habeat ex acquisitione, quantas ille ex patrimonio, aeque illi dives dici potest. Gratiam per gratiam, quia ex gratia, quam dedit ad promerendum, dabit tandem vitam aeternam; et sic totum ex gratia est, et quod meremur et quod meriti fructum consequimur. Nec tamen excludo liberum arbitrium, quod gratiam oblatam non repellit, sed ei consentit. Potest quidem ex se consentire, sed non consentit absque auxilio gratiae. Vel pro gratia electionis dat gratiam dilectionis et operationis. Lex per Moysen data est; veritas per Jesum Christum facta est. Quia quod Moyses docuit, ipse adimplere nequaquam potuit; unde dedit quod ipse facere non potuit; sed Jesus Christus quod docuit, hoc ipsum etiam opere adimplevit, unde dicitur: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). In Moyse quidem figurae praecesserunt; in Christo vero figurarum adimpletio, unde et veritas per ipsum facta est. Deum nemo vidit unquam. Nemo enim in carne Deum, ut est, videre potuit. Unde per creaturas, vel signa aliqua patriarchis et prophetis apparuit. Moysi quoque quaerenti ut ipsum sibi ostenderet, respondit: Sta in caverna netrae, et videbis posteriora mea (Exod. XXXIII). In caverna petrae hoc est, in cruce Christi et videbis posteriora, id est carnem assumptam, quae inferior natura Christi est. Paulus quoque cum raptus ad tertium coelum secreta illa videret, quae non vidit homo, supra hominem fuit. Unde et ipse dicit: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit (II Cor. XI). Illa vero visio, qua videbitur Deus facie ad faciem, in futuro erit. Unde quod dicitur modo apparere in creatura aliqua; nihil aliud est, nisi per subjectam aliquam creaturam, voluntatem manisfestare. Ipse enarravit. Prophetae narraverunt, sed nullus eorum enarravit; sed ipse in carne veniens enarravit. Multa enim dixit de se, quae alii non dixerant; et evidentius dixit quam alii. Quod quidem ipse bene potuit cum sit in sinu, id est in secreto Patris, id est genitus de essentia Patris. Unde ipse illam generationem plene enarrare potuit, cum aequalis Patri per illam generationem sit. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Quia unio illa habitus in ipso fuit. Ex quo enim semel assumpsit nunquam deposuit. Et hic est habitu inventus ut homo. Christus hominem assumptum nunquam deposuit. Semper enim ex quo assumpsit eum sibi in unam personam unitum habuit; quia et in morte hominem unitum sibi habuit, id est animam et carnem. Tunc etiam homo fuit sub eodem sensu, quia humanam naturam sibi unitam habuit. Unde non est quaerendum an homo mortuus tunc esset, an vivus: Ego vox clamantis in, etc. Praeco Domini vocem Christi se confitetur, quod nullus praecedentium dicere potuit. Est enim vox animi interpres, quae sine fructu est, nisi eam verbum sequatur. Sic et Joannes vox est, id est praeco animi, id est Christi, qui est sapientia Patris, et mens quae vox omnino inutilis esset, nisi Verbum eam sequeretur. Vel vox dicitur Joannes, quod nullus aliorum dici potuit, quia quemadmodum inter vocem et verbum nihil est, sic inter Joannem et Verbum Dei nihil medium fuit. Et qui missi fuerant, etc. Erant tres sectae Judaeorum, Essaei, Sadducaei, Pharisaei. Essaei nihil proprium retinebant; solem autem orientem adorabant. Sadducaei, id est justi, qui resurrectionem negabant, asserentes animas simul interire cum corporibus. Pharisaei vero periti in lege, diversi a plebe excellentia suae scientiae dicebantur; hi suam justitiam ostentabant; hi vero in multis Joannem audiebant, quia resurrectionem corporum praedicabat, quam et ipsi futurum credebant, licet carnalem. Medius vestrum stat [stet ], etc. Medium dicitur, quod distat aeque ab utroque extremorum, sic Christus distabat ab illis, quia sine peccato, et idcirco eum non noverunt. Vel medium commune et vile dicitur. Unde quia Dominus in communi et vili natura apparebat, non potuerunt eum scire, unde medius fuit Christus quia mediator Dei et hominum; quod non possit esse, si solum Deus, vel solum homo esset; et quoniam erat Deus et homo, idcirco eum non cognoverunt. Cujus non sum dignus, etc. Non est dignus, quia ejus officii non est praedicare sed baptizare, vel nomen sponsi usurpare. Tangitur legis consuetudo. Mos enim in lege fuit, quod si quis habens uxorem moreretur non relicto semine, proximus cognatione eam duceret, et suscitaret semen fratri suo; quod si nollet, alter eam duceret et ipsum in porta discalciaret et in faciem ejus spueret, et postea dicebatur domus discalciati in opprobrium illius. Altera die, etc. Potest enim hoc relativum, altera, vel ad diem praecedentem, in quo venerunt Pharisaei ad Joannem referri, vel ad illud, altera, quod subsequitur: Venit vir, id est viriditatem habens; unde spes fructus esse potest, ubi enim nulla viriditas est, ibi nec spes fructus esse potest. In Christo vero viriditas fuit; ex qua nos omnes fructificavimus. Baptizatur Christus a servo, ne dedignentur superiores ab inferioribus baptizari. Non autem solus voluit ab ipso baptizari, ne ipse ex Joannis baptismate aliquid accepisse videretur. Neque enim baptismus Joannis aliquid alicui contulit, sed morem tantum, et consuetudinem induxit.
Chapter 276 of 284