Capitulum II. (pars 4)
Ego et Pater unum sumus. Non unus, sed unum, quia illud prius ad personam, hoc posterius refertur ad naturam, vel essentiam. Est enim Pater, et Filius ejusdem essentiae. In hoc igitur confunduntur Ariani, qui dicebant aliud esse Patrem, aliud Filium, aliud Spiritum sanctum. Et Sabelliani, qui dicebant eumdem nunc esse Patrem, nunc Filium, nunc Spiritum sanctum, cum vult Patrem, cum vult Filium, cum vult Spiritum sanctum: quod quidem falsum esse patet, cum Pater sit alius a Filio, Filius alius a Patre.
Nonne in lege vestra scriptum est: Ego dixi: Dii estis, etc. Quia Judaei tantum splendorem quomodo ipse essentialiter Deus esse, capere non poterant: opposita nube calumniam vitat: et se non esse lapidandum demonstrat, quia dixerat se Deum, et Filium Dei esse, cum in lege, ut in psalmis, qui etiam de lege dicuntur, quae lex dicitur, quia ligat, ne omnia pro libitu fiant dictum sit: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI). Est autem notandum quod Deus dicitur natura. Deus etiam existimatione et opinione, Deus etiam participatione. Natura ut Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui sunt unus Deus natura. Aestimatione ut idola; participatione ut electi homines. Unde cum Dominus dixisset se Deum natura: quod et Judaei non intelligebant, cum eum ideo lapidare vellent. Quaeritur quomodo se a calumnia liberet hoc responso, scilicet, ego dixi: dii estis, etc., cum Deus hic dicatur participatione, ibi vero unde calumnia oriebatur, dicatur Deus natura; nec etiam videtur hoc adductum ad rem aliquo modo pertinere. Nam etiam in lege praeceptum erat, ut si quis homo se Deum faceret, blasphemus et lapidandus esset. Sed est manifestum quod lex contra Christum nihil praecepit. Nam hoc praeceptum est in lege, ut si quis homo tantum, faceret se Deum, id est sibi arriperet quod ipse non esset, blasphemus esset, et lapidaretur. Dicitur enim aliquis facere se sapientem, quasi sibi arrogare quod non est: quod utique si Christus faceret, blasphemus esset, et lapidandus; sed nec tantum homo erat, quia homo et Deus; nec se Deum fecit, cum non esset; imo se Deum confitebatur, sicut erat. Quoniam vero Judaei litteratores erant, litteram potius sequentes quam sensum, idcirco quantum ad verbum eis satisfecit sic respondendo: Ego dixi: Dii estis, etc. Quasi diceret: Non debetis hoc verbo moveri, quo dixi quod Deus sum, et Filius Dei etiam, cum Scriptura vestra hoc eodem verbo utatur pro electis omnibus uti dicitur: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes.
Pater in me est, et ego in Patre. Hoc est, ego et Pater ejusdem sumus essentiae; et dicitur hic aliter Filius esse in Patre, aliter ibi: In principio erat Verbum (Joan. I). Hoc est, Verbum a Patre genitum est. Dicitur autem Deus tribus modis esse in creaturis suis. In omnibus enim potentialiter et essentialiter, quod idem est, cum potentia divina sit essentia divina, et econtrario. Sed quid sit Deum essentialiter in omnibus creaturis esse, hoc quaeritur. Et dicunt quidam quaeri non debet, cum in hac vita sciri non possit, sed si credo sic esse, et nescio quid illud sit, fides haec caeca est; nec praelatorum est, sed asinorum juxta boves pascentium. Non autem in creaturis Deus esse potest, ut aliquid in eo loco esse dicitur. Est quidem in omnibus creaturis non localiter, sed per se, sine ullo medio eas regendo, et in esse conservando. Sicut enim anima in omnibus partibus corporis tota est (quod inde probari potest), quia ubique sentit ipsum corpus vegetando et regendo. Ea vero recedente corpus mortuum est, et in pulverem redigitur: ex quo patet ipsam vitam corporis esse. Sic Deus tota essentia sua in omni creatura est, esse ei dando; a qua si recederet, ipsa sine dubio prorsus in nihilum redigeretur, sicut corpus, cujus anima vita est, in pulverem redigitur, ipsa recedente. Quomodo autem regat, vel conservet Deus creaturam, vel animam, et corpus, nescio: sed hoc scio hoc modo Deum essentialiter in creaturis suis esse. Dicitur item Deus esse in quibusdam per inhabitantem gratiam, ut in rationali creatura, homine, vel angelo. Dicitur item esse in creatura per personalem unionem: quomodo solum in homine assumpto fuit, id est in Christo. Secundum illum modum vero, quo est in aliquibus per inhabitantem gratiam, dicitur esse in hominibus, ut in vase; quia illos, in quibus sic est, replet virtutibus, sicut vas repletur eo quod in ipso continetur. Potest autem exponi sic. Pater in me est: et ego in Patre; quia quidquid est in Patre, unde probari possit Deus esse, etc., illud idem in Filio est, quia sunt ejusdem potentiae, ejusdem scientiae, ejusdem essentiae, ejusdem Deitatis.
Nonne duodecim horae sunt diei (Joan. XI), etc. Haec similitudo ad hoc inducitur a Domino, ut ostendat eos potius se debere sequi, et a se illuminari, quam ipsum ab eis. Dies enim hic sol lucens super terram dicitur: horae vero aer ipse illuminatus a sole, quae solem non illuminant, sed ab eo illuminantur.
Domine, si fuisses hic, etc., hoc dicit, quod si praesens corpore esset, misericordiam exhibuisse posset ex affectu pietatis, ne moreretur Lazarus: quem absens corpore non habuit, praesens affectu pietatis flevit.
Et lacrymatus est Jesus. De lacrymis istis quaeritur, utrum verae fuerint necne? Et si verae fuerunt, utrum rationabiles? Hoc autem constans est, quod verae fuerunt. Ex his enim vera ejus humanitas comprobatur. Flevit autem, ut dicit Hieronymus, non quia mortuus erat Lazarus; sed quia ad miseriam vitae hujus revocandus erat. Quod sic forte intelligendum est, quia ex affectu verae pietatis, quem tunc ut verus homo habebat, miseram humanae conditionis sortem deflebat: ad quam Lazarus tunc revocandus erat, non quod haec revocatio ei aliquid obesset, qui revocabatur. Sed in illo pius Dominus humani generis miseriam lacrymis protestabatur: cui ex naturali humanae mentis affectu sic compatiebatur et condolebat. Hac de causa videns civitatem flevit super eam dicens: Quoniam si cognovisses et tu (Luc. XIX).
Et statim prodiit qui mortuus fuerat, ligatus manus et pedes institis, etc. Tres mortuos legitur Dominus resuscitasse. Puellam in domo paucis arbitris adhibitis; juvenem in porta multis videntibus; tertium in monumento jam quatriduanum, et fetidum. Per quos ii significantur, qui vel delectatione consensus moriuntur (non enim quaelibet delectatio peccatum ad mortem est, sed illa tantum quae in consensu est): vel illi qui post consensum ad opus exeunt; vel qui voce scelus protestantur; vel qui opere et prava consuetudine jam pene corrupti omnino computruerunt. Qui tamen omnes a Domino suscitantur, licet tamen quidam facilius, quidam difficilius a corpore vitiorum mortis excitantur. In Lazari vero resuscitatione, quomodo solvere, et ligare discipuli, et eorum successores in Ecclesia, videlicet praelati, queant, insinuatur, licet tamen in his diversa sentiant diversi. Dicunt enim quidam: Sacerdotes nihil aliud in solvendis et ligandis facere quam sacerdotes in lege super lepra mundatos faciebant. Eos enim vel solutos, vel ligatos ostendunt. Solus enim Deus peccata remittit, ut pro eis ligat. Dicunt autem alii quod sacerdotes peccata remittunt ex officio, quod habent: licet enim quacunque hora peccator ingemuerit, ei peccata remittantur, tamen quia de debito solvendo adhuc aliquid restat, idcirco per satisfactionis injunctionem a sacerdote factam peccata etiam remitti dicuntur, sicut per baptismum abluuntur ea, quae jam per veram cordis contritionem remissa sunt. Et sic ad poenitentiam ligando, peccata solvunt. Remittunt autem, quando expulsos prius, resipiscentes Ecclesiae sacramentis reddunt, et sic solvunt manus eorum ad operandum et pedes ad ambulandum libere in Ecclesia.
Unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius dixit eis, etc. Quaeritur quid sacerdos iste per Spiritum sanctum locutus sit? Nunquid Spiritus sanctus cor ejus movit, ut hoc consilium daret occidendi Christum? Quod si sit, tunc bonum consilium dedit, et a Judaeis exsequendum. Quod nequaquam dicendum est, vel quod ipse bonum consilium dederit, vel quod Judaei interficiendo non peccaverint. Dicit tamen evangelista, quod cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente. Et dicunt quidam quod a Spiritu sancto hoc fuit, quod haec verba protulit: quibus uterque intellectus haberi potuit, et consilium quod ex se dedit, et prophetia quam ignoranter protulit: unde et consilium malignum dedit, ad quod significandum illa verba protulit, et ignoranter prophetavit, Spiritu sancto prophetica verba inspirante: quibus et illud propheticum significavit, videlicet quod Jesus moriturus erat pro gente totius mundi.
Sinite illam, ut in diem sepulturae meae servet illud (Joan. XII). Quid est quod hic dicitur: Ut servet illud in diem sepulturae meae; et alius evangelista dicit: Praevenit ungere corpus meum (Marc. XIV). Quid est, ut servet illud? Hoc est: ut ex eo quod modo agit in me, ostendatur quantum affectum habeat, cum, me jacente in sepulcro, illud idem faciet devotione, cum non poterit re; vel, sinite ut servet illud ad ungendum corpus mei sepulti devotione, quod poterit, re. Quem enim affectum habuit in ungendo vivo, habuit ad ungendum mortuum, si liceret. Quod idem est: Praevenit ungere corpus meum; quia obsequium exhibuerat vivo, quod exhibitura erat mortuo devotione, vel ipso opere, si liceret et posset. Neque enim tunc sciebat ipsum moriturum, ut idem faceret tunc, quia post mortuo non posset. Quod vero iterum quaeritur an melius esset in usus pauperum illud unguentum vendi an eo Dominicum corpus perungi? Dicimus ad id: Illam mulierem majorem devotionem in se excitasse, et sic magis profecisse ex eo quod ipsi corpori Domini hoc impendit, quam si illud in pauperes distribuisset. Pro qua devotione limina sanctorum a peregrinis visitantur. Unde et ipse Dominus ejus factum commendat, et famae memoria dignum denuntiat.
Qui odit animam suam in hoc mundo, etc. Id est qui ad hoc odit animam suam, ut in desideriis mundi non vivat, vel econtrario: qui sic diligit, ut in eis vivat, hic posterior perdet eam, cum tormentis deputabitur aeternis: ille prior custodit eam, ad vitam aeternam habendam. Vel qui sic odit, ut hic eam malit perdere quam Christum negare, custodit eam. Qui vero sic diligit eam in hoc mundo, ut hanc vitam Christo praeferat, perdet eam in futuro.
Nunc judicium est mundi; nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Quaeritur quomodo princeps mundi hujus, id est diabolus, ejectus sit? Nam in multis adhuc regnat. Plures enim multi sunt mali quam boni. Quaero igitur, cum in tot adhuc suam exerceat potestatem, quomodo per mortem Christi ejectus esse dicitur? Sed est manifestum quod per mortem Christi vires nobis collatae sunt, quibus diabolo resistere possumus, et ne ipse aliquid possit, efficere. Ipse enim, ut dicit beatus Augustinus, non est fortis, nisi quia nos debiles sumus. Unde quia nos per Christum fortes facti sumus ipse fortitudine omni manet denudatus. Solum enim in eos, qui arma sibi collata abjiciunt, et se debiles faciunt, potestatem tyrannidis suae exercet.
Ut sermo impleretur, quem dixit Isaias propheta. Hunc sermonem impleri est necesse, sed non potest impleri nisi peccent illi; ergo illos peccare est necesse. Hoc autem falsum est. Nam, cum dico prophetiam impleri esse necesse, hoc dico, quod hoc totum non possit contingere, hoc praedictum esse prophetice, et non contingere. Ex quo non sequitur hoc aliud esse necesse, videlicet quod non credant, vel peccent illi. Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, etc. De hac excaecatione quaeritur quis ejus auctor sit. Dicitur enim Deus eos excaecasse. Unde Augustinus: Inclinat Deus mentes hominum, sive ad bonum, sive ad malum; judicio quidem suo, aliquando occulto, aliquando manifesto, semper autem justo. Dicitur autem Deus eos excaecare vel in desiderio tradere, quia meritis eorum anteactis exigentibus, subtrahit Deus gratiam, qua subtracta in majora peccata ruunt. Quare nil operatur Deus, ut excaecentur illi, sed ex obduratione, et abundantia iniquitatis proprie merentur sic praecipitari. Unde, Deum eos praecipitare et excaecare, nihil aliud est nisi eum juste eis gratiam subtrahere, ne illo auxilio amplius subleventur, quo ipsi se indignos fecerunt. Neque enim hoc dicendum est quod, subtracta gratia, eos ruere faciat, sed ea subtracta, quam sibi auferri meruerunt, ipsi ex propria malitia corruunt, et sic corruendo promerentur, ne amplius sibi detur gratia resurgendi. Unde etiam et hic dicitur:
Propterea non poterant credere. Nullius enim non credentium promereri potest, ut sibi detur gratia: sed quidam eorum promerentur, ne sibi detur gratia; non omnes tamen, quia si hoc esset, nullus salvari posset. Non ergo potest aliquis excaecatus credere, vel salvari. Sed nec etiam tales Deus salvare potest. Non tamen dico, quin Deus civitatem auferre possit, et sic salvare, sed tales salvare injustum esse, et ideo Deum hoc non posse. Deus enim injuste facere non potest. Quae ergo loquor ego, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Christus per se ostium intrat, et sicut per se ostium intrat, sic ipse per seipsum loquitur, quia loquendo seipsum manifestat et fidem suam notificat; sicut ipse per se intrat, id est per praedicationem fidei seipsum introducit in cordibus fidelium. Loquitur autem Christus duobus modis: interius per inspirationem, et exterius voce carnis. Sed quaeretur forsan quid opus fuerit Christum sic loqui exterius, cum sine locutione exteriori intus movere posset, et gratiam intelligendi et credendi conferre? Sic etiam quaeritur quare angeli mittantur ad voluntatem Dei intimandam hominibus, cum per se inspirare posset. Quaeritur quoque, quid orationes voce fieri prosit. Quid etiam praedicatio Pauli conferat. Quare potius praedicatio Pauli dici debeat quam baptismus Pauli. Nunquid enim Paulus plus confert praedicando quam baptizando? Sed est manifestum quod per verba Domini exterius tunc sonantia, et nunc scripta, vel aliquo modo audita magis moventur, et devotius excitantur corda fidelium. Cum tamen exterius audita, vel visa nihil proficiant, nisi gratia intus mentem illuminet. Sic et verba praedicatoris, etsi non illuminent, tamen excitant ut gratiam paratam accipiant: qua sola suscepta, vel infusa illustrantur. Nos enim oportet gratiae cooperari, sine qua nec intelligere, nec justificari possumus. Illud idem de angelis, et de orationibus dicimus. Et est quidem quod exterius fit, ut praedicatio gratia, signum videlicet exterius adhibitum. Haec tamen gratia sine interiori non valet; imo ad excaecationem quandoque est, ut in Pharaone. De illa vero interiori dicitur, quod nunquam sine profectu habetur.
Ante diem festum paschae sciens Jesus, quod venit hora ejus (Joan. XIII), etc. Dominus, instante tempore passionis suae, volens id complere, propter quod venerat, videlicet per mortem transire ad Patrem, ut sic exemplo suo alios transire ab amore mundi doceret, exemplo et verbo discipulos suos instruit. Et se Deum esse, et pro redemptione mundi in carne venisse, et moriturum esse evidenter ostendit. Quod et ibi notavit cum subditur: Cum dilexisset suos, in finem dilexit eos, hoc est in mortem, ut videlicet pro illis moreretur. Neque enim major dilectio, id est exhibitio dilectionis esse potest, quam ut quis moriatur pro amicis suis (Joan. XV).
Si non lavero te, non habebis partem mecum. Hinc volunt quidam habere originale peccatum non remitti nisi in lavatione pedum post baptismum, cujus rei auctorem esse dicunt Ambrosium Mediolanensem episcopum. Unde et in Ecclesiis quibusdam pedes lavantur baptizatis. Per pedes enim peccatum ex carne tanquam ex inferiori natura significari dicunt, sed hoc dici non convenit. Neque enim in Petro peccatum originale tunc erat; nam et per circumcisionem, et per baptismum forsitan in eo remissum erat; licet tamen dicere formam in illo ostensam esse. Sed melius est, per pedes, quibus incedimus, affectus carnis, quibus ad peccandum movemur, intelligi, quos a Domino etiam post baptismum, et caetera Ecclesiae sacramenta percepta lavari oportet. Quod nisi fiat nec mundari per baptisma, et caetera Ecclesiae sacramenta partem cum Domino habere possunt. Et hoc est, quod subditur: Qui mundus est, non indiget, nisi ut pedes lavet.
Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus, et Magister, etc. Docet quod exemplum eis reliquerit, ut quemadmodum ipse illis peccata dimisit, sic et illi alter alteri peccata dimittant. Sed cum in hoc loco praecipiatur, et in Dominica oratione praeceptum sit, ut nos dimittamus peccantibus in nos, quaeritur quid sit quod dimittere debeat homo, an culpam, an poenam? Sed culpam remittere non potest, hoc est manifestum. Sed neque ad eum spectat poenam remittere. Nam si hoc praeciperetur, omnis justitia et judicium Ecclesiae deperiret. Cum dicat Deus: Mihi vindictam, et ego retribuam (Deut. XXXII). Quare dicimus, quod malitiam [malevolentiam] de corde, quam ex injuria sibi illata contrahere posset, ut propter se nihil mali ei contingere velit, homo remittere debet: unde et alius evangelista dicit: Nisi remiseritis unusquisque de corde suo (Matth. XVIII). Quod est, ut propter se nihil exigere velit. Si enim vindicta a judice sumitur, non homini, sed Deo sumitur. Quicunque enim sumit sibi, peccat. Qui vero malitiam vel amaritudinem erga illum retinet, qui injuriam intulit, se potius quam Deum attendit, cum causa sui aliquid mali ei cupiat. Et hoc est remittere debitum, id est sic remittere illi, qui se laesit, ne ipse qui laesit aliquid ei debeat, quantum in se est. Hoc etiam modo remittendi revocatur ille qui injurius fuit adpoenitenti.
Qui accipit si quem misero, me accepit, etc. In Apostolo suscipitur Christus, quia Apostolus non suscipitur nisi propter Christum. Unde Christum suscipere in quocunque remunerabile est, sive ille sit Christi qui suscipitur, sive non sit. Quicunque enim suscipit prophetam, in nomine prophetae, mercedem prophetae, non de propheta accipiet. Si quis autem tantae simplicitatis esset, ut Antichristum pro Christo susciperet, si ex pietate error procederet, revelaret ei Deus. Unde Apostolus: Si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit (Philipp. III).
Cum hoc dixisset Jesus, turbatus est spiritu. Turbatus est Dominus vere, voluntate quidem, non necessitate; non, ut quidam dicunt, sic voluntate, quod naturaliter turbari non posset, et pati; sed sic turbatus est, quia naturam posse turbari, posse tristari, posse pati habebat: voluntarie tamen haec omnia infirmitatis nostrae suscepit, quia in ipso non erat, propter quod ista sustineret, cum ipse sine peccato esset. Et ideo voluntate, quia nulla in eo fuit causa quare ista susciperet, nisi sola voluntas. Non enim voluntas ei contulit posse turbari, sed natura carnis nostrae, quam accepit.
Ille est, cui intinctum panem porrexero. Non hic manifeste prodidit Judam Dominus, sed secreto hoc dixit soli Joanni, aliis non audientibus.
Et post buccellam introivit in eum Satanas. In buccella non suscepit corpus Domini Judas; sed tamen quia illo bono male usus est, meruit ut magis sibi relinqueretur, et sic a diabolo plenius possideretur. Ex audacia enim et inverecunda praesumptione tanquam mundus esset accessit, ut a manu Domini, cui mortem machinabatur, illud bonum acciperet. Illa enim buccella aliquod bonum significabat.
Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem etc. De hoc mandato quaeritur an sufficiat ad salutem, et quare novum dicatur, cum in lege datum fuisse videatur. Et dicimus, quod sufficiens est ad salutem mandatum istud. In hoc enim mandato dilectio Dei continetur. Neque enim potest praecipi dilectio mutua proximorum, nisi praecipiatur dilectio Dei. Sicut nec potest proximus diligi, nisi Deus diligatur. Neque enim nunc agitur de dilectione carnalis affectus licita vel illicita; sed de illa, quae hominem mortificat mundo, et conjungit Deo: quae tantum propter Deum est. Unde et hic dicitur: Sicut ego dilexi vos, id est ut eo fine, id est ad illud diligatis invicem, ad quod ego dilexi vos, ad salutem videlicet. Sicut quoque Deus non potest diligi, nisi proximus diligatur. Impossibile enim est ut aliquis te diligat, nisi diligat quidquid et tu diligis: si enim aliquid odiret quod tu diligeres, in hoc a te dissentiret, et sic te offenderet: diligere vero et offendere simul non potest. Hoc autem mandatum bene novum dicitur. Per hoc enim innovatur, quicunque innovatur. Et iterum novum, quia in veteri lege non expositum. Ibi enim latebat secretum. Et quoniam ibi nec est praeceptum, nec expositum, merito novae legis novum mandatum dicitur, quia hic et praeceptum et manifeste expositum. Licet enim in lege dicatur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et tota anima: et proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI), non tamen ibi dicitur: Sicut ego dilexi vos. Licet enim ibi praecipiatur quod praeter istud adimpleri non possit, unde et ibi contineri et latere dicatur, non tamen ibi praecipi vel esse dicitur. Praecepta enim Veteris Testamenti non innovabant, sed veteri homini conformes reddebant. Animam meam pro te ponam. Dictum hoc Petri subreptio fuit ex ardore dilectionis, quod promittit se facturum quod nondum facere potuit. Unde et Dominus subsequenter utrumque ostendit, et quod animam quandoque pro ejus amore poneret, et quod in proximo eum negaret. In qua negatione charitatem amisit. Nam, ut dicit glossa, negando vitam, occidit animam. Quicunque autem vel Christum non esse Deum dicit, vel se ejus non esse discipulum, fidem Christi negat, et sic Christum. Quod autem Petrus Christum negavit, inde est manifestum quia hoc Dominus praedixit eum facturum. Unde qui Petrum a mendacio absolvunt, Christum mendacem comprobant dicentes Petrum non fecisse quod Christus eum facturum praedixit.
Non cantabit gallus, etc. Quaeritur cur alius evangelista dicat: Antequam gallus bis vocem dederit, ter me negabis (Marc. XIV), cum iste dicat absolute? Non cantabit gallus, donec ter me neges? Ad hoc respondetur duobus modis: vel quod mente eam trinam negationem antequam gallus cantaret, complesset, quia paratus fuit, ut quoties interrogaretur, negaret; vel quia trina illa negatio ante primum galli cantum incoepta, et ante secundum galli cantum finita et completa fuit: idcirco dicit iste, quod non cantabit gallus donec me ter negaveris, id est donec neges: quae negatio trina erit. Quod vero alter dicit, patet.
In domo Patris mei mansiones multae sunt (Joan. XIV). Mansiones hic dicit differentias praemiorum, quae jam apud Patrem erant in praedestinatione pro differentiis meritorum.
Si quae minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum. Vult eos certiores facere, quod paratae sunt mansiones illae: unde et hoc probat per impossibile, dicens: Si quo minus, id est si non essent paratae, dixissem vobis, hoc scilicet quod vado parare. Sed est hoc impossibile me dixisse vobis, vado parare praedestinationem, cum praedestinatio aeterna et immutabilis permaneat. Quare necesse est, quod sint paratae sic, ut dico. Sed quoniam adhuc et aliter parandae erant, idcirco subjungit: Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos. Abiit quidem moriendo, resurgendo, ascendendo: per quem recessum ab eis eorum corda multum accendit, et a terrenis ad superna, quo ascenderat, erexit: ea enim, quae amantur, ardentius desiderantur, cum non videntur, quam cum in praesentia habentur: et sic abiens praeparavit per operationem, quae parata erant ab aeterno per praedestinationem. Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis. Quidam discipulorum nesciebant eum Deum esse, sed purum hominem putabant, de quibus erat Philippus. Unde et arguitur a Domino in sequenti. Alii vero eum Deum esse credebant, de quibus erat Thomas. Unde et ipse a Domino convincitur scire, quod ipse nesciebat se scire. Potest enim aliquis aliquid scire, nec tamen ante experimentum scit se scire illud. Et ideo Dominus dicit eum scire, quod ipse dicebat se nescire.
Et majora horum faciet. Et hoc multis modis exponitur. Quorum hic unus est. Quia qui credit in Christum, per ipsum justificabit Dominus, peccatores quos justificare majus est quam angelos creare. Nam, etsi utrumque sit aequalis potentiae, illud tamen prius est majoris misericordiae. Non est enim opus misericordia, nisi ubi est miseria. Quoniam ergo in angelis nulla fuit miseria, nulla ibi opus fuit misericordia. In nobis autem fuit, et est miseria quam venit Christus tollere ex misericordia. Respectu ergo nostri major est misericordia Dei in justificatione impiorum, quam in creatione justorum. In ipsum enim Deum nullus cadit effectus.
Chapter 279 of 284