Capitulum II. (pars 3)
Neque enim Pater judicat quempiam, sed omne judicium dedit Filio. Quaeritur quid sit Patrem non judicare, sed omne judicium Filio dedisse? Dicet autem postea secundum quid judicium Filio dederit, quia filius hominis est. Dicitur autem Pater neminem judicare, quia persona Patris in judicio non apparebit, sed persona Filii. Apparebit autem Filius in judicio in humanitate assumpta. Et quoniam per ipsum in carne apparentem discretio illa bonorum et malorum fiet, idcirco datum ei dicitur esse judicium, quia filius hominis est. Neque enim ex eo quod homo est hanc judicandi potestatem habet, sed ex eo quod Deus est; nisi si dicatur ex eo quod homo est, id est ille qui homo est, ut ex causam non notet. Vel ideo dicitur Pater omne judicium Filio dedisse, quia judicium in discretione, quae sapientiae est, consistit Filius vero sapientia Patris est. Quoniam igitur in judicio faciendo magis affectus sapientiae apparebit, quam potentiae, idcirco potius personae Filii judicium attribuitur quam personae Patris. Nam, licet opera Trinitatis communia sint toti Trinitati, tamen in Scriptura magis solent opera, in quibus divina eminet potentia, Patri attribui; in quibus vero sapientia Filio; in quibus benignitas et amor divinus Spiritui sancto. Sed quia Filius omne quod habet a Patre, habet, idcirco ei Pater omne judicium dedisse, ut testatur ipse Filius, dicitur, a quo et esse habet. Et quoniam hic sapientiae effectus per Filium in carne apparente manifestabitur, ideo dicit postea; Quia Filius hominis est. Per Verbum enim Filium Dei fit animarum resurrectio; per Verbum factum in carne filium hominis, fit corporum resurrectio. Vel ex eo quod in carne gessit, meruit ut corpus suum resurgendo glorificetur, et ut aliis ipsum imitantibus eadem gloria in corporibus daretur. Quaeritur quomodo dicat Augustinus animarum resurrectionem fieri per Verbum Dei Filium; corporum vero per filium hominis? Sed fit animarum resurrectio quando, tenebris ignorantiae et caecitatis expulsis, ad cognitionem sui Creatoris redeunt, luce sapientiae Dei illustrante; per hominem vero assumptum, Verbum Dei mori potuit et resurgere. Moriendo vero et resurgendo nobis fidem contulit, ex qua ad resurrectionem immortalitatis et impassibilitatis pervenimus, secundum quod de resurrectione bonorum tantum agitur. Et secundum hoc manifestum est propter quid distinguat Filium Dei et filium hominis. Nam ex eo quod Filius Dei est, tantum in cordibus operatur, non ex eo quod homo est. Ad corporum vero resurrectionem non solum secundum illam naturam, qua Deus est, sed et secundum illam, qua filius hominis est, operatus est, moriendo, resurgendo, ut dictum est. Unde Filius Dei animarum, filius hominis corporum recte resurrectionem facere dicitur. Vel Filius Dei animarum facit resurrectionem, quia in animabus invisibiliter operatur, gratiam conferendo, per quam resurgant; filius hominis vero corporum, quia ipse visibiliter in judicio apparebit, quando communiter omnes in carne resurgent, sive ad gloriam, sive ad poenam.
Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. Nonne Filius testimonium perhibet de se, et Pater de Filio, et Spiritus sanctus? Quomodo ergo dicit: Si de me testimonium perhibeo, testimonium meum non est verum? Sed hoc est, quod dicit: Si de me homine tester, quod secundum humanam naturam Deus sim, vel quod mihi hoc ascribam, et non alii, non est verum testimonium meum. Filius enim ad Patrem refert quidquid habet, ut dictum est. Ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Quomodo per opera patebat ipsum esse Filium Dei? nonne etiam alii eadem opera fecerant? Antichristus etiam, cum venerit, multo plura miracula forsitan faciet. Sed est manifestum quod licet eadem fecerint alii vel facturi sint opera, non tamen similiter; quia ipse fecit ea in virtute Patris, quod non posset, nisi Deus esset. Unde et ipse dicit: Et ut sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, dixit paralytico: Tibi dico surge (Matth. IX, Marc. II). Ut hoc scilicet, quod surrexit, probatio divinae sit potentiae: ad quod probandum nemo alius hoc dicere potuit. Satanas enim, vel Antichristus in virtute Dei nihil poterit facere. Neque enim ex hoc quod sit. Deus, aliquid facere poterit.
Nolite putare, quod ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui vos accusat Moyses: in quo vos speratis. Quaeritur quomodo Moyses Judaeos accuset, quomodo Christus eos non accuset? Si enim Moyses eos accusat, quia verbis, et doctrinae suae non crediderunt, eodem modo et Christus eos accusat, quia doctrinae ipsius non crediderunt. Sed est manifestum quod licet neutrius verbis crediderint, tamen a Moyse rei statuuntur apud Patrem, cujus doctrinae transgressores facti sunt; non a Christo cujus doctrinam non susceperant. Neque enim reus tenetur aliquis apud alios, si officium non susceptum non exsequatur; sed legem Moysi susceperant et servare promiserant, cujus, quia transgressores facti sunt, ab illo merito dicuntur accusari. In Moyse vero sperare dicuntur, quia putant carnales legis observantias ad justitiam sufficere.
Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum, etc. (Joan. VI.) De multiplicatione panum suboritur quaestio. Quaeritur enim an in se multiplicati sint, an ex additione aliqua. Nam si ex additione ita multiplicati sunt, non omnes illi qui manducaverunt, imo pauci ex illis quinque panibus saturati sunt. Quidam tamen hanc sententiam tenentes dicunt, idcirco quinque illis panibus omnes refectos esse, quia sub forma illorum haec multiplicatio et refectio facta est. Volunt autem auctores et doctores quidam, quod in se multiplicati sunt: sed quomodo hoc factum sit nesciunt, sicut nec etiam scire se posse dicunt quomodo haec glans in tantam arborem excrescat. Quaerunt enim quidam, quomodo hoc fieri posset, quod panes illi in tantam magnitudinem transirent, an ita quod partes in partes, an totum in totum ut tantae quantitatis fierent? Quod signum tu facis, ut videamus, et credamus tibi? Quoniam Judaei audierant per Moysen manna datum esse patribus in deserto, quod majus miraculum putabant eo quod Dominus fecerat in refectione quinque millium, ideo quaerunt ab eo aliquod speciale signum, per quod cognoscant illum Filium Dei esse. Unde Dominus differentiam ostendens inter panem, quem ipse dat, et panem quem manducaverunt in deserto, dicit: Ego sum panis vitae. Ipse est enim cibus, quo reficitur mens esuriens. Quod fit quando fides vera ipsum complectitur. Ex fide enim diligimus; ex dilectione Christo unimur, qui est vita nostra. Hic igitur panis spiritualis fide gustatus etiam sine perceptione sacramentali quotidie ad vitam proficit: de quo dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Luc. XI). Hoc enim pane dum hodie praesentis vitae est, indigemus. Unde et Augustinus: Ut quid paras dentem et ventrem? crede, et manducasti.
Omne, quod dat mihi Pater, venit ad me; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Pater, Filium suum mittendo, eum mundo notificavit, et in eum credere fecit; per fidem vero ejus efficiuntur qui in eum credunt. Unde Pater dicitur dare Filio, hoc est, trahere ad cognitionem et amorem Filii; sic et Filius Patrem manifestando ad eum trahit, quibus ipsum manifestat. Est autem mutua cognitio Patris et Filii. Neque enim Pater nisi per Filium, nec Filius nisi per Patrem cognosci potest. Relativorum enim unum cognitum, alterum quoque cognitum esse exigit. Sed, ne quis putet parum prodesse Filio a Patre dari, addit:
Et eum qui venit ad me, non ejiciam foras. Ejicimur foras per peccata: et hic, dum meritis exigentibus gratia nobis subtrahitur; et in futuro, dum igne aeterni incendii cruciabimur. Sed qui fide Christo adhaeret, non ejicietur nec hic, nec in futuro. Unde perseveranti promittitur corona. Neque enim caput membris suis carere potest, ea a se excludendo.
Non ut faciam voluntatem meam, id est ut sum homo, vel meam tanquam ab alio non habeam. Quae vero sit voluntas Patris ostendit, dicens:
Haec est voluntas Patris mei, etc. Voluntas ipsius est, ut credamus, id est fidem habeamus, ut per fidem ad cognitionem veniamus et sic vitam obtineamus. Quare voluntas Dei est salus nostra. Hanc autem voluntatem implere venit Filius. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Humana natura Verbo unita facit corporum resurrectionem. Quod qualiter intelligendum sit superius expositum est.
Multi ex discipulis ejus audientes, dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire? Ex praedicatione Christi quidam non intelligentes eam scandalizati sunt, ne amplius in eum crederent ut tibi exemplum daret, ne a praedicatione desistas, etsi aliqui intersint, qui non capiant quae dicuntur et pejores ex auditis efficiantur. Sed quaeritur quomodo dilectionem proximi habuerit, cum hoc sciret, quod sic dicta nequaquam intelligerent, sed potius scandalizarentur? Nonne melius esset, quod sic dicerentur, ut capi possent ab illis, ut ipsi inde aedificarentur potius quam ex illis non intellectis scandalizarentur et perirent? Sed hoc sciendum quod illi digni non erant, ut aliter eis diceretur. Unde alibi dicit Dominus: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Luc VIII). Quod quidem fit propter culpam eorum, quibus praedicatores sunt odor mortis in mortem. Unde ut supponitur, ex hoc multi discipulorum abierunt retro.
Caro non prodest quidquam, etc. Caro Christi vas Spiritus est, qui est Verbum: dicitur et ejus participatio, in fide nobis causa salutis est. Ipsa tamen ex se nihil prodest; nec ut alius cibus corpus reficit, sed mentem.
Patres vestri manducaverunt in deserto, etc. Quaeritur de qua manducatione hic agat, an de spirituali, an de corporali? Sed corporaliter manducantes carnem Christi, multi mortui sunt aeternaliter; spiritualiter autem manducantes utrique salvati sunt. Sed illi non per manna, sed per significatum, quod est corpus Christi. Aut aequivoce accipiatur manducatio. Et est notandum quod non omnis qui sumit corpus Christi, manducat: illud enim est hic manducare, per fidem ei uniri. Unde sunt quidam sumentes et manducantes; quidam sumentes, et non manducantes; quidam manducantes, et non sumentes. De quibus Augustinus. Ut quid paras dentem, et ventrem? crede, et manducasti. Quidam vero nec sumentes, nec manducantes. Non sumentium alii ex reverentia abstinent, quorum est dicere: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum (Matth. VIII). Alii ex desperatione et contemptu: de quibus desperandum est. Sumitur autem corpus Christi sub speciebus panis et vini. Sunt enim ibi quaedam, quae tantum sacramenta sunt; quaedam, sacramenta, et res sacramenti; quaedam tantum res sacramenti, et non sacramenta. Vertitur autem panis, et vinum in corpus Christi. Integrum enim sumitur sub utraque specie. Admiscetur autem aqua vino, ut gentes sicut et Judaeos ad Christum pertinere monstretur, cujus morte utrique redempti sunt. Quae aqua an vertatur in sanguinem nescimus.
Dixit ergo Jesus ad duodecim. Duodecim ponit, quia numerus sacratus est et permansurus, licet non in illis omnibus, qui tunc erant duodecim. Judas enim, qui unus ex illis erat, non permansit; sed loco ejus Mathias postea subrogatus est. Et sic permansit numerus, etsi non in eisdem personis.
Erat autem in proximo dies festus Judaeorum scenopegia (Joan. VII): σκῆνος, scenos habitatio, et tabernaculum est, πήγνυμι pegnymi figo: unde sunt scenopegia, tabernaculorum fixio. Ad repraesentationem enim talis habitationis in deserto, ubi in tabernaculis manserant, tabernacula figebant, et in illis septem dies manebant.
Tempus autem vestrum semper paratum est. Semper enim in hac vita homo pronus est ad malum perpetrandum, unde damnetur; sed nondum tempus erat ut Dominus ad immortalitatem et impassibilitatem transiret. In hac enim vita immortalitas et impassibilitas haberi non potest. Mea doctrina non est mea, id est mea, ut hominis, vel ut saepe jam dictum est, non est mea tanquam ab alio non habita.
Unum opus feci, et omnes miramini. Notetur quod Dominus nullum opus fecit, de quo reprehendi posset, etiamsi quidquam legi deberet. Lex enim non prohibebat ab his cessare die Sabbati, quae ad salutem hominis spectant. Unde et ipsi Judaei sabbato circumcidebant, ne homo periret.
Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Ipsi sibi opponunt de Christo. Sed quaeritur, cum ipsi ex Scripturis et locum et unde nasceretur Dominus scirent, unde et dicebant Herodi in Bethlehem Judae Christum nasciturum; et scirent quod de domo David nasceretur, quomodo dicebant: Christus cum venerit, nemo scit unde sit? Sed videtur quod bene poterant scire quod nasceretur et quod de David nasceretur Christus, et tamen nescire unde fuerit, id est ex quibus personis nasceretur: quod ipsi dicebant scire unde esset.
Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat, etc. (Joan. VIII.) Hic videtur Christus omne judicium hominibus auferre, cum nullus sit, qui sine peccato vivere possit. Si ergo solus ille, qui sine peccato est, in adulteram lapidem mittere possit; nemo vero praeter Christum, sine peccato esse possit, manifestum est judicium hujusmodi cuilibet ablatum esse: unde soli Christo relinquendum esse judicium videtur. Sed est manifestum quod judicia Ecclesiae Christi sunt, cum rationabiliter fiunt, non causa hominum vel commodi alicujus, sed solum causa Dei. Cum enim judex latronem suspendit, non sibi vindictam sumit, sed Domino. Et hoc modo soli illi, qui sine peccato est judicium est relinquendum. Dicunt autem quidam, quod nec habens potestatem judicare potest alium, si ipse reprehensibilis est, maxime si in consimili fuerit culpa. Nos vero dicimus quod non aufertur potestas judicandi quandiu ab Ecclesia recipitur. Ipse tamen talis non est, qui de aliis judicium dare possit. Quod ergo judicat potestatis est; quod talis, culpae. Vel qui sine peccato est, occidat adulteram, id est adulterium remittat: quod solus Christus potuit, ideoque adulteram justificare. In ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. Qui facit peccatum servus est peccati (II Cor. XIII). Hoc est, qui delectatur in peccato, vel qui ex consuetudine facit, servus est peccati, quia servit peccato a quo agitur. Hic etsi intrat per sacramentorum susceptionem, non manet in domo in aeternum, nisi de servo fiat liber, quod fit per Christum.
Ille homicida erat ab initio: et in veritate non stetit. Quaeritur de qua veritate hic agat: an de illa, quae est beatitudinis; an de illa, quae verae cognitionis rerum est? Si enim illam cognitionem quae beatificat habuisset, nunquam cecidisset; imo confirmatus esset in bono, ut alii, qui ad Deum conversi sunt. Sed, si veram rerum cognitionem habuit, ut dicunt quidam, tunc sciebat quid Creatori quid creaturae deberet, unde et se Creatore inferiorem cognoscebat. Quare et se ei servire, et ipsum diligere debere sciebat. Quod si non fecit, peccavit; et sic ante peccavit, quam par suo Creatori esse vellet. Sed dicunt sancti, quod inter creationem et lapsum nihil fuit medium. Quod si sit, necdum illam rerum veram cognitionem habuerat, nec illam, quae beatificat. Quare dicendum esse videtur, quod in veritate non stetit, ad quam habendam creatus erat, non quod eam nunquam habuerat, sed quod eam mox habiturus erat, si stetisset. Duo sunt timores: unus qui cohibet a malo propter vitandam gehennam, et hunc foras mittit charitas. Est et alius, qui permanet: hic est cum charitate; et hic est, qui non timet puniri, sed separari. Qui enim multum diligit ex ipsa dilectione, semper veneratur, et veretur ne offendat, ut separetur. Nec hanc reverentiam habet, ut poenam vitet, sed ut separationem, licet tamen separari non possit sine poena. Sicut Deus diligendus est non propter praemia, quae daturus est diligentibus se, sed propter se; licet tamen ejus dilectionem semper praemia sequantur.
Quis peccavit? hic an parentes ejus? (Joan. IX.) Quaeritur de poena illata caeco huic a nativitate, cum omnis poena ex peccato sit. Nam, si nullum peccatum praecessit, injuste videtur iste punitus fuisse. Sed est manifestum quod culpa originalis in eo praecessit, cujus haec poena fuit: unde et ipse juste punitus est, cujus poenae purgatio ad gloriam Dei fuit. Ex ejus enim sanatione Deus manifestatus est. Si quis voluntatem ejus facit, etc. Quasi dicat: Si credere voluit, intelliget: fides enim illuminatio mentis est. Qui enim fidem habet ex dilectione operantem, amorem habet; et si amorem, intelligentiam. Nam ipse amor notitia est. Sunt autem quidam majorem fidem, et minorem cognitionem habentes; quidam vero minorem fidem, et majorem cognitionem; quidam majorem fidem, et majorem cognitionem. Sed quaeritur nunquid simplices cognitionem fidei habeant, cum dicatur omni poscenti rationem de fide tua redde (I Pet. III). Et iterum: Qui facile credit minoratur fide (Eccli. XIX). Sed et dicitur: Quod boves arabant et asinae pascebantur juxta (Job I): quod est simplices et inferiores salvari in fide praelatorum. Non ergo exigitur ab unoquoque discretio fidei. Sed tamen ut fidem habeat, et poscenti rationem reddat, hoc modo videlicet, ut fidem cum aliis confiteri paratus sit, et sciat. Vel quilibet omnes articulos fidei habet, etsi non in se, tamen in alio, qui est de eodem corpore. Item qui facile credit, minorabitur fide: hoc est, qui miraculis motus, vel aliquo impulsu hujusmodi credit, non ex arbitrio mentis, firmus in fide non est, cum omni vento doctrinae moveri possit: unde Jesus seipsum non credebat eis.
Mercenarius autem fugit, etc. (Joan. X.) Quaeritur unde mercenarius reprehendatur. Nonne et Christus persecutores fugit? Nonne et Paulus et caeteri electi rabiem persequentium fugerunt? Sed attendendum est quod aliud est fugere propter se, ut sibi caveat, aliud cedere persecutoribus causa ovium, ut sic fugiendo eas potius conservet quam deserat. Unde licet absens sit, qui sic fugit, corpore, tamen praesens est mente. Sic Paulus dicit: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi, ut praesens, eum, quia sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi: congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Jesu tradere hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit (I Cor. V), etc. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem. Ostendit vinculum charitatis, quod est inter se et Patrem. Unde et ipse et Pater unum sunt: inde enim quod ipse solus Patrem novit sicut, id est ita perfecte, ut Pater ipsum, qui ejusdem scientiae et potentiae esse probatur, cujus et Pater est, et sic idem Deus cum ipso. Nemo enim praeter Filium, quomodo ipse sit ex Patre, vel quomodo Pater ipsum genuerit, novit. Unde superius dixit, quod Filius enarravit, quod nullus praeter ipsum potuit facere. Alii enim per ipsum narraverunt. Et animam meam pono pro ovibus meis. Nonne et hoc fecit Petrus, et alii electi? Quare sicut ipse bonus pastor dicitur, sic et illi boni pastores dici possunt. Non autem posuerunt alii sicut ipse, quia ipse per se posuit; alii vero nonnisi per ipsum. Unde non sicut ipse dicitur ponere, sic et alii ponere dici possunt. Ponam animam meam, et iterum sumam eam: hic destruitur haeresis quorumdam, qui dicunt Christum animam non habere, nisi Verbum. Et iterum eorum, qui dicebant eum animam irrationalem habere. Nam, si animam non haberet, quomodo eam deponeret, aut quomodo eam rursum assumeret? aut quomodo eum Pater, ideo quia deposuit, ut assumeret iterum, diligeret, nisi eam deponendo aliquid promereri posset. Est autem mereri ex gratia diligere. Sed cum animam deponat, id est, cum anima a carne separetur, quaeritur, an divinitas ab altero, an a neutro separata maneret. Quod ab altero separata quaedam auctoritates velle videntur, aliqua quoque adjuvante ratione. Dicit enim Ambrosius super illum locum: Deus Deus meus respice in me: quare me dereliquisti? (Psal. XXI) Quod clamat homo separatione divinitatis moriturus. Item dicit Athanasius: Qui non crediderit hominem denuo assumptum, anathema sit. Item dicit Augustinus, quod anima vinculum fuit Deitatis et carnis. Mediante enim anima Verbum carni unitum est. Quomodo ergo soluto vinculo conjuncta illa unita manerent? Hae autem auctoritates determinandae sunt; quia quod dicitur: Clamat homo separatione divinitatis moriturus, hoc est, quia divinitas eum voluntati occidentium exposuit, et reliquit, ne eum a morte conservaret. Item quod dicitur: Qui non crediderit hominem denuo assumptum esse, anathema sit, hoc est qui non crediderit iterum ad vitam rediisse, hoc est a mortuis resurrexisse, anathema sit. Item de vinculo, est manifestum quod bene separato vinculo per illud tamen connecti possunt extrema, ut in circino apparet. Sic igitur anima a corpore separata, divinitas a neutro separata est, nec ab anima, nec a carne. Unde dicit Hieronymus: Hominem, quem assumpsit, nunquam deposuit. Item Augustinus: Anima a carne separata est, divinitas a neutro. Unde et Christus tunc jacuit in sepulcro, Christus tunc in inferno, Christus in coelo. Sicut enim dicitur, Petrus jacet Romae, quia corpus illius, Petrus est in coelis, quia anima Petri: sic corpus jacens in sepulcro, Christus; anima, Christus; Verbum, Christus dictum est. Verbum quoque tunc homo fuit: nam hominem assumptum nunquam deposuit; hominem, id est animam et carnem sibi unitas habuit in unam personam. Sed nunquid Christus tunc fuit homo mortuus? fuit utique. Confidenter enim Christum hominem mortuum fuisse tunc dico, qui Christum tunc mortuum fuisse praedico. Fuit itaque tunc Christus corpus, fuit anima, fuit Verbum; sicut e contrario. Cum igitur homo mortuus fuisset, non tamen tunc non fuit homo, id est non ideo non habuit animam et carnem sibi unitas, nec iterum si tunc homo fuit: sequitur quod mortalis, vel immortalis fuerit tunc. Ex figurativa enim non infertur propria.
Opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. Nunquid et alii, ut Petrus et Paulus hoc idem dicere potuerunt? hoc scilicet in nomine Patris opera facio? Non utique; quia licet in nomine patris opera faceret Petrus, non tamen dicere potuit: In nomine Patris mei: non enim sic Pater Christi dicitur, sicut aliorum Pater enim Filii est; quia, cum ex substantia propria genuit, Pater vero aliorum, eis esse dat tanquam Creator. Item eadem opera, quae Christus fecit, faciunt et daemones, et mali homines, veluti incantatores Aegyptiaci ranas veras fecerunt, quemadmodum et Moyses. Quomodo ergo opera testimonium perhibent quod ipse Deus sit? Sed est manifestum quod ipse opera facit tanquam Creator; magi vero per malignos spiritus elementa sic conjunxerunt, ut ex illis ranae nascerentur. Illam vero contemperiem elementorum non ipsi daemones, vel magi fecerunt; sed a Deo, ut res subtiles et spirituales, datam ipsis noverunt, ut si conjungerentur, talia animalia inde prodirent. Sed nec homines, nec daemones sic opera facere possunt, ut in signum adducantur, quod ipsi dii sint. hoc enim solus Christus facere potuit. Unde et dicit: Ut sciatis, quod Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tibi dico, surge (Matth. IX). Quasi hoc signum supponens ad hoc probandum, quod peccata ut Deus dimittere posset. Et hoc est quod dicit: Opera, quae ego facio in nomine, id est in honore, vel in notitia Patris mei, quasi qui me genuit, haec testimonium perhibent de me.
Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manibus Patris mei. Ostendit quod nemo potest rapere de manu sua. Nam potentia, quam ipse habet a Patre, major omnibus est. Per illam enim ipse fortis fortem ligavit, et omnia vasa ejus diripuit. Est enim Filius ejusdem potentiae cum Patre; sed quia quidquid habet, a Patre habet, ideo dicit: Quod Pater dedit mihi, scilicet gignendo me, majus omnibus est. Vel ut littera magis sibi cohaereat secundum illam naturam, qua se pastorem, ostium et ostiarium superius dixit: potest etiam dicere id majus omnibus esse, quod sibi: Pater dedit. Ex gratia enim verbum Dei hominem assumpsit; ex gratia quoque assumptus homo, Filius consubstantialis Patri est. Unde etiam secundum hoc major omnibus est. Secundum hoc siquidem Redemptor noster est. Unde nullus potest rapere de manu ejus, id est facere quod pereant quos ipse ad salutem praeparat. Potest quidem homo malus, vel diabolus Christo cohaerentibus mala suggerere; sed nullo modo eos rapere, id est ad perditionem violenter auferre.
Chapter 278 of 284