Skip to the text

Capitulum II. (pars 5)

Et quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Quidam justi petunt et non exaudiuntur, ut Paulus, orans ut discederet ab eo angelus Satan, non est exauditus. Quidam vero mali orant et exaudiuntur, ut diabolus in afflictione Job. Quid est ergo quod dicit Dominus: Quodcunque petieritis in nomine meo faciam vobis, cum multoties Ecclesia videatur orare in nomine Domini, nec tamen exauditur, ut pro rege, pro infirmis, pro requie defunctorum, qui damnati sunt. Est autem petere in nomine Domini, id petere, quod ad salutem sit, sive illius qui orat, sive illius pro quo oratur. Sed sic orare nullus potest, nisi in spiritu Dei loquens, id est nisi habeat charitatem. Unde Apostolus: Nemo in spiritu Dei loquens potest dicere, anathema Jesu (I Cor. XII). Hic vero specialiter promittitur apostolis, quod quidquid peterent ad auxilium praedicationis suae, quod ad utilitatem plantandae spectaret Ecclesiae, faceret eis. Generaliter vero petitur in nomine Domini quidquid ad salutem petitur. Et hanc petitionem semper exaudivit Dominus, quia nunquam cassa redit. Aut enim id obtinet, quod petit; aut ex petitione in aliquo proficit, ut et Paulus expeditione illa didicit tribulationem ad augmentum esse coronae. Et sic semper facit Dominus, quod petitur in nomine ejus, quia semper exaudit ut in aliquo proficiat oratio. Et notetur quod quidam pro aliis rogantes, propter se exaudiuntur, quia digni sunt, licet illi digni non sint, pro quibus rogant, ut Moyses pro populo suo malo. Quandoque qui petunt digni sunt, et illi, pro quibus petunt, ut quod salvetur aliquis, qui dignus est salute. Quandoque qui petunt indigni sunt illi tamen pro quibus petunt, digni sunt, et ideo exaudiuntur non propter se, sed propter illos. Quod ratio exigit, etsi exempla non habeamus ad manum, licet tamen per simile ostendi possit. Quod enim Satan exauditus est, pro se non fuit, sed ad utilitatem aliorum. Sic mali quandoque pro bonis exaudiuntur, non pro se, sed pro illis.

Quia Pater major me est, etc. Hinc vult haereticus habere Filium Patri non esse aequalem cum ipse Filius minorem Patre se asserat. Sed si minor est, tunc erit filius gratiae, non naturae. Sed hoc excluditur per hoc quod praecedit: ad Patrem vado; secundum hoc enim quod vadit, minor eo est, cum tamen sit in natura divinitatis aequalis: unde quod homo ille est Filius Dei, est ex gratia; non autem est Filius gratiae, sed Filius naturae. Sed quod homo assumptus est Filius naturalis, est ex gratia. Non est igitur separatim dicendum Filius est minor Patre. Curtaretur enim auctoritas si sic proferretur.

Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos (Joan. XV). Quaeritur de qua dilectione hoc dicat: Sicut dilexit me Pater, etc., an de illa, qua eum dilexit secundum divinam naturam, an de ea, qua eum dilexit secundum humanam? Sed hoc esse non potest, quod sicut Pater eum dilexit in natura, sic et ipse nos, quia tunc ei aequales essemus. Est ergo sensus: Sicut Pater dilexit me hominem assumptum a Verbo suo ex gratia, sic et ego diligo vos ex gratia, non ex meritis vestris. Est enim homo assumptus ex gratia, Filius Dei in natura: quod tamen homini est collatum ex gratia. Quod autem sequitur:

Manete in dilectione mea. Potest intelligi vel in dilectione, qua ego diligo vos, hoc est, non repellatis gratiam quam vobis contuli, vel in dilectione, qua me diligitis, id est in bono affectu perseverare.

Ut gaudium meum sit plenum. Nemo putet gaudium Domini, unquam crevisse: sed sicut dicitur: Profecit Jesus aetate et sapientia (Luc. II): sic dicitur de gaudio ipsius. Profecit enim aetate, hoc est secundum aetatis profectum; profecit etiam hominibus in doctrina et sapientia.

Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Supra de dilectione praecepit: nunc vero quanta dilectio esse debeat, ostendit. Sed quaeritur de qua dilectione hoc dicat, qua major esse non potest. Nam de affectu non videtur posse dici, cum unus morientium pro Christo majorem affectum habeat quam alius; et etiam quidam non moriens. Unde dicunt quidam, quod hoc dicitur de affectu, vel exhibitione potius quam de affectu. Signum enim dilectionis majus esse non potest, nec ultra habet aliquis quid faciat. Hoc est enim illud quod homo caeteris charius habet. Unde cum hoc datur quod charius habetur, id datur, quod difficilius amittitur. Quare non habet homo quid amplius det. Unde in lege dicitur: Pellem pro pelle, et cuncta, quae habet homo, dabit pro anima sua (Job. II). Dentem enim pro dente, et oculum pro oculo damus (Matth. V), ut vitam retineamus. Ex quo etiam patet, quod nec major dilectio secundum affectum esse potest. Quem enim affectum majorem potest homo habere, quam ut mori velit pro amico? hoc est enim maximum, quod quilibet facere potest. Sed tamen cum hoc sit maximum in isto, hoc maximum istius minus est majore illius. Ex majori enim affectu complectitur iste mortem quam ille. Neque enim tantum affectum potest iste habere quantum ille. Quemadmodum nullus potest plus facere quam diligere ex toto corde, tota anima, et totis viribus: et tamen plus diligit iste quam ille, quia totum cor istius majus est toto corde illius: uterque tamen toto corde diligit. Hoc est enim toto corde diligere, usque ad mortem diligere: sic videlicet ut seipso plus Deum diligat, et perdat animam, ut Christum lucrifaciat, ut possit dicere cum Paulo: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I). Hoc tamen praeceptum dicit Augustinus non posse in hac vita impleri. Quod ideo ab illo dictum est: Quia non potest in hac vita esse quin caro aggravet animam et in aliquo resistat, donec mortale hoc induat incorruptionem: et sic aequivoce accipit ex toto corde. Cum ergo mors Christi et mors Petri nobis profuerit et secundum effectum et secundum affectum, non tamen mors Petri potest morti Christi adaequari, quia mors Christi nos redemit. Mors vero Petri ad fidem animavit, non tamen redemit. Unde dicimus, quod major fuit dilectio Christi in morte, secundum exhibitionem etiam, quam mors Petri vel alicujus alterius. Plus enim exhibuit, quia per mortem suam nos redemit.

Jam non dicam vos servos, etc. Quaeritur quomodo dicat se non dicturum eos servos, sed amicos: cum et ipse in redditione praemii dicat: Euge, serve bone, etc. (Matth. XV.) Sic ergo servos vocat justos, cum se eos servos non dicturum hic promittat. Et dicit beatus Augustinus quod, sicut sunt duo timores, sic sunt duo servorum genera. Est enim timor servilis, ex quo aliquis servus est; sed iste nescit quid faciat Dominus ejus. Nam et si aliquando aliquid boni faciat, nescit hoc a Domino fieri; sed sibi ipsi attribuit. Est et alius timor castus, qui permanet in saeculum saeculi: hic charitatem servat; illum superiorem charitas expellit. Ex hoc timore servi amici sunt, quibus Dominus secreta sua revelat, quibus et dicit: Intrate in gaudium Domini vestri (ibid.). Sic ergo apostoli, prius timore poenae servi erant: in proximo Spiritum sanctum plenius accepturi, amici dicendi erant, non servi. Amicus dicitur quasi animi custos, cui videlicet secreta animi alterius patent. Si de mundo fuissetis, etc. Apostoli erant in mundo, hoc est inter malos; sed non erant de mundo, hoc est non erant de numero malorum: unde econtrario dicit Joannes de malis; quod de bonis non sunt, dicens: De nobis exierunt; sed de nobis non erant (I Joan. II).

Mundus quod suum erat diligeret, etc. Nonne mundus quandoque odit mundum, ut prodigus avarum? unde hoc est? Quia odit sibi contrarium: vitium enim vitio contrarium est; nec tamen odit quod manifestum est. Non enim prodigus avarum odit, quia malus est, sed quia contrarius sibi est. Diligit ergo in eo quod suum est, id scilicet quod malus est; odit vero in eo quod suae nequitiae contrarium est.

Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunquid nullum peccatum haberent Judaei si Christus non venisset, et eis locutus non fuisset? Non hoc dicit, quod nullum haberent peccatum, si non venisset, sed peccatum infidelitatis non haberent. Nullo enim modo eis imputaretur, quod non crederent in Christum, si ipse non venisset. Sed nunquid, si hoc peccato non tenerentur, sine fide Christi salvarentur? Non: imo pro aliis peccatis damnarentur. Sed si aliud peccatum non haberent, quidam eorum, qui ante adventum Christi exstiterunt, pro eo quod fidem Christi non haberent, non damnarentur, quia excusationem de illo haberent; sine enim praedicante id credere non possent, neque enim per rationem naturalem incarnationem Christi intelligere valuerunt. Pro quo ergo peccato damnarentur? Nam dicere eos sine peccato damnandos esse, hoc est dicere Deum injustum esse. Ad quod dicimus, quod nullo modo talem permitteret Deus damnari, imo ei Christi fidem revelaret, si in caeteris mundus foret. Sed nec hoc esse posset, quod peccato ad mortem usque careret, et fidem Christi non haberet. Nam hoc manente caetera manerent, id est nullum remitti potest: hoc vero peccato discedente, caetera discedunt, id est hoc discedente per fidem habitam, jam homo id habet, per quod caeteris carere potest peccatis. Fides enim primus introitus ad salutem est. Unde oportet accedentem ad Deum credere (Hebr. XI). Sicut ergo dicitur, quod qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II), id est ex transgressione legis graviter punientur in aeternum: et qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (ibid.): hoc est, non pro transgressione legis, quem non susceperant, peribunt, id est remissius punientur, ut remissius erit Tyro, et Sidoni in die judicii quam generationi huic (Matth. XI). Si qui nondum Christi fidem audierant, nec receperant, pro infidelitate perituri non erant; sed illi, quibus praedicabatur, et virtute miraculorum comprobabatur, cum credere deberent et nollent, peccato infidelitatis tenebantur: et ob id gravius damnandi erant, quam si ejus fidem auditam, et propositam ex nequitia et invidia non contempsissent.

Qui me odit, et Patrem meum odit, etc. Dicit Augustinus super illum locum Matthaei: Aut unum sustinebit, et alterum contemnet (Matth. VI), quod nullius conscientia potest Deum odisse. Sed in libro Retractationum retractat illud, dicit: Quod poenitet se dixisse. Nondum enim in mentem venerat hoc: Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper (Psal. LXXIII). Et ideo dicimus quod multi sunt qui Deum odio habent, quem quia ultorem scelerum sciunt, non esse vellent; quia quem metuit quisque, perire cupit. Ii vero sunt qui peccata diligunt, nec tamen vellent peccata, peccata, esse vel mala: et sic ordinem et naturam rerum permutari vellent, de quibus hic dicitur: Qui me odit, et Patrem meum odit. Sed super hoc movet Augustinus quaestionem, quomodo odirent, cum se odire nescirent. Ad cujus quaestionis solutionem spectat illa glossa, quae sic incipit: Non visos possumus diligere, vel odisse.

Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, etc. Quaeritur quae opera fecit Dominus, quae alius non fecerit, per quae possent credere ipsum Deum esse? Neque enim dici hoc potest de iis operibus quae coram Judaeis facta non sunt, ut quod de Virgine natus, quod a morte resurrexit. Haec enim ipsi non viderant, ut per ea crederent. Dicitur ergo hoc de multitudine sanitatum, quas coram eis et in eis fecerat, quantam nullus alius in eis fecit, vel propter modum faciendi; quia ipse, per se tanquam potestatem habens, aliis omnes per ipsum. Si enim vera sunt miracula, ab ipso et per ipsum fiunt. Sin aliter, phantastica.

Sed venit hora ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI). Hoc supponitur ad consolationem. Quasi dicat: Nolite desperare pro tribulatione. Nam per tribulationem et mortem vestram Ecclesia sic multiplicabitur, ut Judaei putent se obsequium praestare Deo in hoc quod vos interficiunt, ne lex Dei et templum deseratur ab omnibus. Sed quaeritur an peccarent illi qui ignoranter persequebantur sanctos? Cum conscientia dictaret sibi illud pro Deo faciendum esse. Dicit enim Apostolus: Omne quod ex fide non est, id est contra conscientiam, peccatum est (Rom. XIV). Quare si non interficerent, cum conscientia dictitaret id faciendum, peccarent. Ad hoc dicimus, ut saepe diximus, quod sive facerent, sive contra conscientiam desisterent, ad mortem peccarent, ut dicitur: Vae ampullae, sive irruat lapidi, sive lapis illi.

Quia non noverunt Patrem, neque me. Superius loquens de Patre dixit: Quem vos dicitis, quia Pater noster est (Joan. VIII): hic dicit quia non noverunt eum.

Et cum venerit ille, mundum arguet de peccato, etc. Spiritus dicitur arguere, et charitatem dare; quia in ejus missione charitas apostolis collata est, non solum a Spiritu, sed a tota Trinitate: per quam charitatem missione Spiritus collata abjecto timore arguebant peccatores de incredulitate sua. Sed quaeritur quomodo beatus Augustinus dicat hic, quod hoc peccato infidelitatis manente caetera maneant, cum hoc etiam dici possit de quolibet peccato, quod ipso manente, caetera maneant. Dicunt tamen quidam, quod potest quis de uno peccato, in quo est, poenitere licet in alio perseveret: quod videtur illa auctoritas velle. Pluit Dominus super unam civitatem et non super aliam, et unius etiam pars compluta est, pars compluta non est (Amos. IV), quod est, quod unum peccatum remittitur alio manente. Sed dicit Jacobus: Quod qui offendit in uno, reus est omnium (Jac. II). Et ipsa ratio quoque hoc exigit quod perseverans in uno non possit de alio poenitere. Nam, si poenitere est ex amore de commissis dolere, hic vero, qui de uno poenitet et in alio perseverat, amorem non habet, quod inde patet, quia contemnit, dum in peccato manere proponit, manifestum est quod talis vere poenitere non potest, nec aliquid facere dum talis est, quod sibi prosit. Quare dicemus de illa auctoritate, quae id velle videtur, quod aliter exponenda est. Sunt enim quidam qui de aliquibus peccatis ita compunguntur, ut in lacrymas prorumpant. De quibus dicit Hieronymus: Lacryma delet peccatum, quod pudor est confiteri, id est quod tantum est, ut etiam erubescentia compellat in lacrymas prorumpere. Non enim sic intelligendum est quod sine confessione per lacrymam deleri possit, cum pudor id prohibeat. Sunt et alia peccata, de quibus non adeo poenitent, ut ad lacrymas veniant. Et hoc est quod dicitur: Pars compluta est, pars non compluta; quia pro his sic compungitur quis, ut lacrymas emittat; pro illis vero peccatis non tantum dolet, ut fletus sequatur. Cum ergo quolibet peccato manente caetera maneant, quomodo specialiter dicit Augustinus, de isto peccato infidelitatis, quod ipsum manens facit caetera manere? Et dicimus quod hoc in quadam comparatione dicitur. Nullum enim sic est causa quare caetera maneant sicut istud est, quia caetera peccata ex infirmitate insunt; istud vero ex nequitia. Vel quia isto manente, ne ad parvum quidem bonum erigi potest quis; sed, caeteris manentibus, aliquo modo ad bonum moveri potest. Aliquam enim compunctionem habere potest, qua moveatur ad bonum, etsi ei non prosit ad vitam.

De justitia vero, quia ad Patrem vado, etc. Arguitur mundus de peccato infidelitatis, et iterum de justitia non sua, sed credentium. Quod idem videtur esse cum eo, quod est ipsum argui de peccato: nam ipsum argui de eo quod in infidelitate manet; et iterum ipsum argui de justitia, est ipsum argui de eo quod credendo non vult justificari: quod idem esse videtur. Sed aliud est in fidelitate manere; aliud alios in fide non imitari. Unde illi arguuntur, quia non credunt; isti vero arguuntur, quia alios in fide non imitantur. Hoc est enim summa justitia, fide imitari quod non videtur.

Adhuc multa habeo vobis dicere, etc. Quae sunt haec multa, non possumus determinare. Hoc enim dicitur propter futuram illam revelationem, quae erit in aeterna beatitudine.

Docebit vos omnem veritatem. Et de praesenti, et de futuro.

Spiritus veritatis, etc. Hinc est illa Latinorum et Graecorum controversia. Arguunt enim nos Graeci anathematis. Nam cum in Symbolo non habeantur haec verba: Spiritus sanctus procedit a Filio, et subscriptum sit ibi: Si quis aliud addit, anathema sit, cum nos hoc addamus, anathematis reos nos judicant. Sed nos in multis locis habemus, quod Spiritus est a Filio sicut et a Patre. Dicit enim Apostolus: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra (Galat. IV). Et iterum: Qui Spiritum Christi non habet (Rom. VIII). Et hic dicimus, quod Christus dicit: Mittam cum ad vos. Quomodo autem eum mitteret, nisi daret? Et quomodo daret, nisi suus esset? Quare dicimus, quod utriusque est, et ab utroque procedit. Nec tamen aliud addimus, quia nihil oppositum. Sic enim accipitur aliud: et apud Paulum: Si quis vobis aliud evangelizaverit, anathema sit (Galat. I). De meo accipiet, etc. Hinc vult haereticus habere quod Spiritus sanctus minor sit Filio, quia accipiens minor est dante: quod determinatur per hoc quod dicitur de meo, hoc est a Patre, a quo et Filius. Unde potius patet ipsum esse aequalem, quam inferiorem.

Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt. Sed Pater hoc habet, quod genuit Filium, et habet Filium: non tamen Filius hoc habet. Et dicimus, quod omne bonum Patris est bonum Filii. Unde et hoc bonum Patris scilicet, quod ipse Pater est, vel habens Filium, est bonum Filii. Dicere namque quod Filius hoc habet, quod ipse Pater est Pater: nihil est.

Modicum, et jam non videbitis me, etc. Si hoc modicum ad totum tempus hujus vitae refertur, quomodo hoc dicit, quod non videbunt eum, cum multi fidelium, quibus hoc dicit post ascensionem eum viderint, ut Paulus, et Stephanus, et alii: hoc autem uno verbo determinatur, quia non viderunt eum ulterius mortalem. Usque modo non petivistis quidquam in nomine meo, etc. Nihil petierant apostoli in nomine Domini, vel in nomine Jesu credentes diligendo, quod in hoc nomine Jesus significatur, vel in nomine, hoc est in illa puriore notitia et firmiore cognitione, quam postea abjectis imaginationibus delusoriis habituri erant, misso Spiritu sancto. Prius enim erant animales, et quasi veteres, quibus importune novum vinum crederetur. Sunt autem imaginariae corporum similitudines, quando secundum aliquam formam corporum, ut velut radius solis penetrat aera, sic Deus putetur penetrare universa. Vel, sicut aqua omnes cavernas et poros spongiae implet, sic ipse existimetur implere omnia, secundum quod ipse partes haberet et majus et minus reciperet. Ad hoc ergo, quod Deus pure videatur, oportet omnes hujusmodi imaginationes expellere, et transcendere, et ipsum Deum in se non imaginaria cogitatione, sed pura intelligentia contemplari. Quae tamen hic habita umbra quaedam est respectu illius visionis futurae quando Deum immediate videbimus sicuti est. Nunc enim videmus per speculum in aenigmate; tunc autem videbimus facie ad faciem (I Cor. XII). Non tamen dico quin cognitio de Deo hic habita surgat de visibilibus istis. Per visibilia enim invisibilia conspiciuntur (Rom. I), sed hoc dico quod nulla forma rerum visibilium Deo attribuenda est. In tali ergo notitia petens, quod est in nomine illius petere, nullus repelli potest. Si enim petens solum, quod ad salutem sibi est, petit, nec fallitur in tali petitione: Spiritualis enim omnia dijudicat, et a nemine judicatur (I Cor. II). Fuit autem petitio haec quandoque affectu, quandoque et voce.

Haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc est, obcure quantum ad parvam eorum capacitatem, quam tunc habebant, unde et Spiritu adveniente, haec non proverbia, sed verba intelligibilia fuere.

Haec locutus est Jesus, et sublevatis oculis, etc. (Joan. XVII.) Hic terminatur sermo secundum quosdam, et incipit oratio. Pater clarifica, etc. Proxima passione orat Dominus audientibus discipulis, ut illos instante tribulatione ad orandum confugere doceret. Clarificatio Filii a Patre facta est maxime in resurrectione: quam fidem Filius operatus est cum Patre. Sed ad distinctionem personae Patris a persona Filii dicitur Pater Filium a mortuis excitasse. Clarificatio vero Patris per Filium facta est, quando misso Spiritu sancto fidem firmam habebant, quia Deum Christum, et Filium Dei, Patri coaequalem credebant. Et sic per Filium incarnatum manifestatus est mundo Pater. Haec autem cognitio plena non est, perficietur autem in futuro, quando ipsa erit summa beatitudo.

Quaeritur autem de eo, quod dicitur: Dedisti mihi potestatem omnis carnis: secundum quam naturam hanc potestatem acceperit, quod salvare potest, et vitam aeternam dare. Dicunt auctores, quod secundum humanam naturam hanc potestatem acceperit, et habeat, sicut et ipse resurgens dicit: Data est mihi omnis potestas, etc. (Matth. XXVIII.) Sic etiam dicimus, quod secundum humanam naturam Redemptor noster est, et Dominus, et adorandus. Sed, si hanc potestatem secundum humanam naturam habet, tunc secundum hanc inferiorem naturam Deo aequalis est, quod esse non potest. Et dicimus, quod secundum inferiorem naturam hanc potestatem, videlicet salvandi, peccata remittendi, excellentius multo quam caeteri suam potestatem, habeat, quia ex eo quod est unitus Filio Dei in unam personam. Hoc tamen notetur quod secundum, quandoque sic positum causam notat, ut si dicam secundum humanitatem est minor Patre, vel passus; quandoque persona in illa natura designatur, ut cum dico secundum humanam Redemptor est, vel potestatem salvandi habet. Hoc est ipse in humana natura existens vel ipse homo, hoc tamen notatur quod per humanam naturam redemit et quod secundum humanam naturam accepit. Homini enim hoc collatum est, ut unitus Verbo esset ille qui redemit, qui vitam confert aeternam.

Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Non hoc, quod Deus et Pater omnium, sed per creationem, quod Pater meus es per generationem. Hanc enim personarum distinctionem ipse mundo manifestavit. Pater enim Filium de substantia sua sibi aequalem genuit: alium quidem in persona; idem tamen est Deus in substantia: ejusdem enim substantiae sunt Pater et Filius.

Et mea omnia tua sunt. Superius dixit, omnia quae Pater habet, mea sunt, de his dixit, quae ad Deitatem pertinent, hic vero omnia sua Patris esse dicit, de creaturis videlicet sibi datis a Patre agens. Ut sint unum, etc. Quasi dicat: Sicut nos sumus unum in substantia, sic et ipsi unum sint in dilectione. Nam rogare, ut essent unum in natura humanitatis frustra esset, cum jam sic unum essent in natura. Quod ergo in glossa dicitur, ut sint unum in natura sua, sic intelligitur, ut sint unum, id est in charitate concordes, per quam charitatem Deo cohaereant, a quo nati sunt, id est esse habent; unde natura, id est quod est; unde omne, quod est naturaliter ad esse tendit. Ipsi ergo in natura unum sunt: qui ei tamen debent adhaerere per dilectionem, qui esse est, et a quo esse habent. Neque enim essentialiter unum esse possunt hominis, ut Pater et Filius. Sed sicut dicitur quod multitudinis credentium erat cor unum, et anima una (Act. IV), sic et hic oratur, ut sint unum, quae unio vinculo charitatis perficienda sit.

Sanctifica eos in veritate, etc. Qui credituri sunt per verbum eorum, etc. Eorum dicitur, quia primo eis commissum, et primo ab eis manifestatum et praedicatum. In hoc quoque verbo, quod ab ore eorum sonuit, Verbum illud, quod aeternaliter manet, innotuit, et se cordibus fidelium et electorum infudit, et sua gratia ad credendum et diligendum illuminavit. Unde et dicit: Qui credituri sunt per verbum eorum, ut sint unum in nobis, id est ut charitate nobis cohaereant, quae est ex fide qua credunt nos unum esse. Ex fide enim nascitur dilectio.

Ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.

Adduxerunt ad Annam primum (Joan. XVIII), etc. Primum ad Annam ductus est Dominus, contra ordinem dignitatis Caiphae, qui illius anni pontifex summus erat, ut omnia ab illo inordinate fierent. Nihil enim ordine geritur, ubi de nece Salvatoris tractatur.

Chapter 280 of 284