Capitulum II. (pars 2)
Vidit Spiritum descendentem sicut columbam, etc. De hac columba quaeritur quid fuerit? Sed patet quod creata tunc fuit, sed peracto officio suo in materiam illam statim redacta est de qua formata est, sicut stella, quae in nativitate Domini magis apparuit. Et fuit revera columba sicut et illa vera stella. Spiritum vero sanctum descendisse nihil aliud est, quam columbam descendisse significantem Spiritum sanctum. Est enim columba simplex animal et sine felle, per quam benignitas Spiritus sancti designatur. Nec est credendum Deum aliter fuisse in illa columba quam in aliis creaturis.
Et ego nesciebam eum, etc. Quaeritur quid intellexit Joannes, quod prius non intelligeret. Et dicit Augustinus, quod non intellexerat prius, quod potestatem baptizandi sibi esset reservaturus et nulli ministrorum suorum eam collaturus, cum alicui ministrorum dare posset si vellet, sed noluit, ne tot baptismi putarentur quot ministri, si diceretur baptismus Petri, Pauli, et aliorum, et ne efficacia illius potius homini ascriberetur quam Deo.
Sed quae sit ista potestas, quam servis dare posset si vellet, quaeritur. Nunquid posse intingere est illa, quam dare noluit? sed ministri intingunt; quare hoc posse non est illa potestas. Si vero dicatur, quod illa sit potestas remittendi peccata, hanc nec servis dedit, nec dare potuit. Est autem illa potestas quam dare posset si vellet, ut invocatione nominis Petri vel alterius servi efficacia daretur Sacramento remittendi peccata, sicut invocatione nominis Trinitatis. Hanc autem potestatem Christus sibi retinuit, nec alicui suorum dare voluit, propter supradictas causas. Vel prius nesciebat Joannes quod ipse Christus per mortem propriam mundum redempturus esset: vel nesciebat eum, hominem et Deum esse. Et manentem, etc. Sedit columba super eum, ut per hoc ostenderetur, quod in eo semper manet plenitudo donorum Spiritus sancti. Est autem in aliis Spiritus sanctus, nunc manens nunc recedens; sed in eo semper fuit. Columba ramum extra arcam inventum si fructum habet fert ad arcam; sed quomodo viridis extra arcam esse potest? Fructum enim fidei quis potest habere, nisi per baptisma in Ecclesiam introducatur? Potest autem dici, quod cum jam in aquis sit baptismi jam viriditatem ex vi sacramenti suscipit, ut in eam inducatur. Post susceptionem enim baptismatis statim de membris Ecclesiae est. Vel multi antequam ad fidem veniant, rem Babylonis fideliter administrant; et quia bene se habent in alieno, merentur curam sibi dari de proprio. Propter hanc itaque bonam operationem et bonum mentis affectum, majus eis revelatur, et participes Ecclesiae efficiuntur, ut de Cornelio legitur, cujus orationes exauditae sunt, ut Petrus ad eum mitteretur et fidem ei revelaret (Act. X); nec tamen affectum, qui charitas est, prius habebat.
Altera die postquam Pharisaei venerunt ad Joannem. Rabbi, quod dicitur interpretatum magister. Quaeritur quis hoc dixerit, an evangelista, an alius? Et est manifestum quod Joannes Graece scribebat. Rabbi vero Hebraicum est, quod evangelista Graece interpretatus est dicens, quod est interpretatum διδάσκαλε. Quod Latine dixit ille qui de Graeco in Latinum transtulit. Erat Andreas unus duorum discipulorum, qui ad Christum venerunt imperio Joannis; alter vero Joannes iste evangelista. Sed solent discipuli nomen suum subjicere quando aliqua magna de se dicunt, ne occasionem extollendi se habeant sicut e contrario nomen ponunt quando humilia de se dicunt. Nec est reprehendendum quod Paulus de se magna dicit, dicens: Hebraei sunt, et ego, etc. (II Cor. XI) Sed quandoque stulti sunt patiendi, ne et nos impatientes esse videamur. Quandoque repellendi, ne eis consentire putemur. Intuitus autem eum Jesus. De hac intuitione quidam errorem sapiunt. Dicunt enim, quod quoddam seminarium, id est quamdam habilitatem a creatione datam, unde magis aptus est iste ad credendum et obediendum quam ille, videt Deus in isto, unde magis eligitur iste quam ille. Veluti quaedam signa futurae bonitatis apparent in hoc populo, quae non in illo. Sed hoc esse falsum patet, tum ex aliis multis, tum praecipue ex eo quod dicit Dominus: Vae tibi Corozain, vae tibi Betthaida; quia si haec, quae in te facta sunt, praedicata essent in Tyro, et Sidone, dudum sedissent in cinere, et cilicio (Luc. X). Unde apparet aptiorem fore terram illam ad excolendum quam terram Judaeorum. Ex quo et illud manifestum est quod majorem habilitatem cordium non attendit Deus in vocatione sua. Imo ex eo quod minus apta ad se convertit, gratia major et gloriosior esse apparet, quam minorare videntur, qui eam ex tali aptitudine operari asserunt. Non est igitur aliquid in corde quare Deus eligat, sed in secreto cordis operatur gratia sua Deus, unde ad poenitentiam et dilectionem movetur, unde salutem aeternam promeretur. Et hoc est ipsum secretum cordis intueri, occulte per gratiam in corde operari, ut ab errore ad cognoscendam veritatem moveatur, et sic vita dignus fiat. A Nazareth potest aliquid boni esse? Vivacitas est efficacia mysterii. Nazareth interpretatur flos vel germen. Sicut autem in flore tria sunt, quod ab arbore sine laesione prodit, et ad decorem arboris est, et spem fructus habet; sic et Christus de virga Aaron, id est de beata virgine sine omni laesione prodiit nascendo. Fuitque ipsi ad decorem; ex ipso enim benedicta dicitur inter mulieres, et ipse speciosus forma prae filiis hominum. In quo quidem est nobis spes fructus vitae aeternae. In quo dolus non est. Dolus enim est quando aliud agitur, et aliud intus simulatur: scilicet cum aliud intus cogitatur, et aliud foris ostenditur, quales erant Pharisaei. Iste vero Nathanael talis non erat; sed si quod vitium intus erat, foris confitebatur. Cum esses sub ficu, etc. Dicunt quidam ad litteram sic fuisse, quod ille cum legis doctor esset ad meditandum de redemptione generis humani exisset, et sub aliqua ficu sedisset. Alii dicunt quod hoc tantum ad ficum illam, de cujus foliis perizomata sibi fecerant Adam, et Eva post peccatum, referendum est. Omnes nos enim, ut dicunt, ibi fuimus, id est in Adam, unde et in Adam peccavimus, ibique corrupti sumus. Sed quomodo ibi esse potuimus, aut ibi corrumpi, cum adhuc nihil prorsus essemus? Dicunt autem, quod materialiter ibi fuit totum humanum genus, et unusquisque aliqua pars corporis Adae fuit. Quod quidem esse non potest, cum nec etiam tot atomi in Adam esse potuerint, quot homines postea exstiterunt. Quamlibet etiam partem hujus corporis, unam partem corporis Adae fuisse necesse erit secundum hanc sententiam. Nos vero dicimus hoc totum falsum esse, quia nec omnes ibi fuimus, nec omnes ibi peccavimus, vel corrupti sumus. Quod autem dicit auctoritas, verum est quod omnes peccavimus in Adam, id est omnes causam peccati inde contraximus. Et sub eodem sensu tota humana natura ibi corrupta est: ibi enim factum est peccatum, propter quod tota posteritas corrupta est. Propagatio enim humani generis semper per corruptionem generando descendit. Omnis enim homo in corruptione generatur. Et hoc contrahimus per Adam, ex cujus origine nos omnes descendimus: ipse enim origo nostra fuit, unde et ab ipso originem trahimus. Quod autem dicitur hic, cum esses sub ficu, vidi te: sic intelligitur, cum esses sub umbra legis, vel mortis vidi te per dispositionem. Ab aeterno enim de ejus salute disposuerat, vel de ejus vocatione. Majus his videbis, etc. Quia eum Messiam crediderunt, datum est eis plus cognoscere de ipso. Hoc scilicet, quod et Deus erat non tantum homo, quod adhuc credunt Judaei de Messia, quod purus homo futurus sit. Amen, amen, Hebraicum verbum, et sonat vere vel fiat; nec est ab aliquo interprete mutatum, ne mutatum vilesceret, et est quasi Dei juramentum. In hoc autem solo Evangelio invenitur duplicatum. Videbitis coelum apertum, etc. Hoc est illud majus, quod eis promisit Dominus videndum. In hoc autem cognitio demonstratur utriusque naturae.
Et tertio die nuptiae factae sunt, etc. (Joan. II) Tertio scilicet a primo, vel a vocatione illorum discipulorum. Quid mihi et tibi mulier? Non est hic negantis, vel contemnentis matrem, quam ipse honorare jubet, ut dicunt haeretici, qui dicunt corpus phantasticum Christum habuisse, sed est ostendentis hoc, quod ipsa petebat, non posse fieri ex eo quod ex ipsa acceperat, ex humanitate scilicet, sed ex divinitate tantum. Nondum venit hora mea. Hinc item volunt habere haeretici, quod fatali necessitati mortis subjectus esset, ita scilicet quod ex necessitate moreretur. Erat quidem hora mortis praefixa in divina dispositione, sed nulla fatali necessitate. Quando enim voluit mortem suscepit; unde et ipse dicit: Habeo potestatem ponendi animam meam; et iterum sumendi eam (Joan. X). Et est ac si dicat: Ex eo quod a te habeo, non possum miracula facere, sed quid habeam ex te apparebit, cum ego pendens in cruce te matrem discipulo commendabo. Metretas binas vel ternas. Quia quaedam binas, quaedam ternas. Non est enim hoc dubitantis. Metros Graece mensura dicitur unde μετρήτη, metrete vel ad mysterium referatur. Architriclinus Triclinium dicitur, ubi sunt tres lecti, id est tres ordines discumbentium, ut in refectorio monachorum, quorum princeps et supremus, id est qui illis praeest, architriclinus dicitur. Hoc fecit initium signorum Jesus. Quomodo hoc initium signorum fuisse dicitur, cum et ante, cum esset annorum duodecim sederet in templo, et quaereret, et responderet? Et cum descendisset in Aegyptum, omnia idola corruisse dicantur. Sed initium fuit hoc eorum, quae hic narrantur, vel eorum, quae scripta sunt in sacris Scripturis.
Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis. Qui sunt qui ejiciendi sunt ab Ecclesia: Nunquid soli ementes et vendentes? Ita soli si sub illis comprehendantur omnes qui in Ecclesia quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi. Sed dices: Nunquid non licet mihi usum praebendae illius emere? non emo officium, sed beneficii usum. Sed hoc fieri non potest. Qua enim ratione communicas eodem refectorio, et consilio, et obsequio ecclesiastico? nunquid electione? an emptione? Sic ergo emendo quod desideras emis etiam quod non curas, quia gratiam Dei, quod non licet. Sic etiam non videtur esse approbandum quod aliquis, cum pecunia inter monachos, et canonicos, vel quoscunque religiosos recipiatur. Aut enim pecunia causa est, aut esse videtur. Ipse autem Jesus non credebat seipsum eis. Quia qui facile credit, facile recedit; unde: Utinam calidus, aut frigidus esses, etc. (Apoc. III). Sic tamen catechumenis corporis communio et sanguinis Domini credenda nondum est.
Amen, amen dico tibi: nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei (Joan. III). Quasi diceret: Licet tu per visa signa credas, et fidem habeas, non tamen sine susceptione baptismatis tibi sufficit ad salutem. Unde quaeritur an aliquis sine susceptione sacramenti hujus salvari possit? Cum dicat Dominus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, etc. Est autem manifestum, quod sanguinis effusio vicem obtinet baptismatis, sic et vera cordis attritio cum tempus suscipiendi non habeat. Unde quod dicitur: Nisi quis renatus fuerit, etc., sic est intelligendum: Nisi quis paratus fuerit renasci, vel nisi fidem baptismatis habuerit. Item quaeritur an omnis suscipiens renascatur? sed si omnis, tunc et iste haereticus, et ficte accedens; si vero renascitur Spiritu sancto, tunc interius mundatur et sic ei peccata delentur. Item Christus ibi baptizat, quare et ipse a Christo baptizatur; et sic abluitur interius, ut videtur. Non est autem hoc verum, quod ficto, et habenti fraternum odium peccata in baptismo remittantur; baptizatur tamen, et Christus baptizat, id est ipse sacramentum suscipit, et Christus illud conficit dando ei vim et efficaciam, ut per ipsum peccata deleantur, nisi ille, qui suscipit, impediat. Sub eodem sensu etiam potest dici, quod ille renatus est ex aqua, et Spiritu sancto, qui sacramentum suscepit exterius, quo mundari posset interius, nisi ipse impediret. Nullo tamen modo hoc concedendum, quod renatus sit spiritu, id est interius mundatus. Quod natum est ex carne, caro est; et quod ex spiritu, spiritus est. Id est, sicut quod ex carne nascitur carnis imitatur similitudinem, sic quod ex spiritu spiritum imitatur, et ejus similitudinem retinet. Quemadmodum enim Spiritus invisibilis est, sic et dona ipsius et effectus. Unde qui ex spiritu nascitur, spiritus est. Nascitur autem anima ex spiritu, cum Spiritus sanctus invisibili gratia sua eam illustrat, et in novitatem vitae, vetustate deposita, purgat: unde et ipsa ei unita, non solum spiritualis, verum etiam spiritus quodammodo efficitur cum, contemptis omnibus aliis, illi soli adhaeret, et ejus donis fruitur. Unde carnalis hujusmodi generationem ignorat. Quapropter ad talem dicitur: Et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat. Nescit enim carnalis unde, id est ex qua misericordia, et occulta Dei justitia veniat vox spiritus, nec quo vadat, id est ad quem. finem perducat. Si terrena dixi vobis, etc. Terrena, id est parva sunt, quae de humanitate Christi dicuntur, ad comparationem eorum, quae de divinitate ipsius creduntur, ut quod Deus est in personis trinus, unus in essentia.
De humanitate vero sua Christus dixerat superius: Solvite templum hoc et in tribus diebus aedificabo [excitabo] illud. Sed quaeritur quomodo majus sit credere personarum trinitatem, et essentiae unitatem, quam quod Verbum caro factum, et caetera hujusmodi, cum illa ratio suadeat? Unde et philosophi naturali ratione ea comprehenderunt; ista vero omnino contra rationem naturae sunt? scilicet quod Deus natus, et mortuus sit, et hujusmodi. Sed dicuntur minora ista, et quia visibilia sunt, et visibiliter cunctis exhibita. Illa vero majora; quoniam tantum intellectu sapientis comprehensibilia, et paucis manifestata. Vel notat ordinem, quo progrediendum est ad fidei perfectionem. Primum enim oportet credere Christum, natum, et passum, resurrexisse, coelos ascendisse: ut sic perveniatur ad fidem trinitatis personarum, et unitatis essentiae.
Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, etc. Hoc dictum est secundum illam figuram loquendi, qua dicitur quod tantum rex venit, vel tantum recipitur; cum tamen ipse cum militibus suis veniat, vel recipiatur. Sic enim verum est, Christum solum ascendisse, quia ipse primus, et nullus nisi per ipsum. Caput enim cum corpore suo ascendit. Unde in ascensione capitis intelligitur etiam ascensio corporis. Ascendit autem Christus secundum humanam naturam, sicut descendit secundum divinam.
Et sicut Moyses, etc. (Num. XXI). Moyses in deserto serpentem aeneum in pertica erexit: quem intuentes filii Israel sanabantur laesi ab ignitis serpentibus, vel non laesi tuti manebant. Aeneus autem serpens in pertica erectus, Christus est in cruce levatus, qui aeneus, id est fortis fuit ad mortem destruendam, cum in ipso nulla causa mortis esset. Item serpens aeneus, et verus fuit, sed similitudinem serpentis habens, quia nostram naturam non peccatricem, sed habentem similitudinem carnis peccatricis: in quem intuentes, id est passionis ejus fidem habentes, sanantur ab ignitis morsibus serpentum, id est a laesionibus hostium scilicet daemonum, quae sunt incentiva vitiorum.
Sic dilexit Deus mundum, ut daret unigenitum Filium suum. Mundum vocat hic humanam naturam, propter quam caetera omnia facta sunt. Unde propter ejus dignitatem, eam mundum vocat. Sicut et alibi omnis creatura dicitur, propter eamdem naturae excellentiam. Hunc autem mundum sic Deus dilexit, ut Filium suum unigenitum daret. Id est ex propriae charitatis benignitate ab aeterno disposuit ut Filium suum incarnaret, et sic per ipsum humanum genus redimeret. Sed, cum Deus Pater Filium dedit, cui dedit? an mihi, et tibi dedit? An Judae et Judaeis dedit? An Pilato et diabolo dedit? Dedit utique eum nobis, quos per ipsum ille redemit. Exposuit autem eum diabolo, et voluntati Judaeorum, quia permisit ut hanc in eum haberent potestatem, ut eum interficerent, ut sic morte sua hominem a potestate diaboli erueret. Dedit itaque eum nobis pro nostri redemptione, cum a diabolo interfici permisit, vel dedit, id est dare disposuit.
Qui non credit, jam judicatus est. Quomodo dicit, qui non credit, jam judicatus est, tanquam ipsum non credere damnatio sit? Sed est sic intelligendum, quod ex non credere hic, sequitur non cognoscere in futuro, quod est gravissima poena. Sed nunquid non erunt ibi aliae poenae, nisi quod visione Dei carebunt? Sed dicit propheta: Vermis eorum non morietur, nec ignis exstinguetur (Isa. LXVI). Ex quo intelligitur quod materiales poenae ibi erunt. Sed tamen hoc tantum ibi esse dicitur, scilicet non cognoscere, quia in ista omnis terminatur, et quia ista consummatio est omnis poenae, merito haec sola ibi esse dicitur. Inde enim gravissimum tormentum erit, quod desiderata nunquam apprehendent, sicut tanto gravius urgetur quis fame, quanto amplius esurit. Haec autem in pueris, sed non tanta, ut dicit Augustinus, ut non malint esse quam non esse.
Facta est ergo quaestio ex discipulis Joannis, etc. De baptismate Joannis quaestio est in quo differret a baptismate Christi; et quam utilitatem haberet, et quid diceret, id est quam rationem praetenderet Joannes, novum ritum inducendo. Est autem manifesta differentia inter baptisma Christi et Joannis, quia Joannes intingebat tantum; Christus vero ipse intingendo interius mundabat. Unde et baptismus Christi baptismus remissionis dicitur; baptismus vero Joannis baptismus poenitentiae. Vel quia nullum, nisi poenitentem admittebat, vel quia statim post baptismum poenitentiam injungebat. Sed nonne Joannes minister Christi fuit? Fuit utique: quare et per illum Christus baptizavit sicut et per alios, et sic peccata ipso baptizante remisit: quod quidem verum est, sed baptismus ille, quo peccata remissa sunt, non fuit Joannis, sed Christi. Ex quo enim coepit baptismus Christi, cessavit baptismus Joannis. Habuit autem hanc utilitatem, quia inducebat homines in usum baptizandi, ne cum baptismus Christi veniret, ipsi abhorrerent.
Sed quid dicebat, novum ritum inducendo? Dicebat autem quod in nomine Venturi baptizabat; non quod suum baptisma a peccatis mundaret, sed quod signum erat baptismatis futuri, quo peccata tollerentur. Venturus vero Christus tunc dicebatur, licet jam venisset, quia postea innotuit, quod ipse Christus erat. In paucorum enim notitia tunc erat: unde et Joannem quidam Christum esse putabant. Erat igitur venturus in notitiam, qui jam venerat per nativitatem. Sed cum jam Christus baptizaret, et per baptismum peccata tolleret, nunquid peccabant qui circumcidebantur, aut qui simul baptizabantur et circumcidebantur? Sed est sciendum quod tempus quoddam quasi medium fuit inter tempus legis, et tempus gratiae, scilicet a prima institutione baptismi Christi, usque ad illam generalem et manifestam, quando dictum est: Ite, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). In illo autem tempore, si quis tantum circumcidebatur; aut si revelatum ipsi esset de statu baptismi, tantum baptizabatur, uterque salvabatur. Si vero ipsi non revelatum esset, et utrumque susciperet, non peccabat; sed post manifestam baptismi institutionem, nefas erat permiscere.
Qui de sursum [coelo] venit supra omnes est. Christus de sursum venit, secundum utramque naturam. De divina manifestum est. Sed quomodo secundum humanam? Ideo etiam secundum naturam, quia carnem assumpsit non descendentem per concupiscentiam, sed absque peccato. Unde dicitur quod de altitudine humanae naturae venit: non quod illa caro Christi in Adam ante peccatum, et post semper incorrupta servata fuerit, sed sic incorruptam assumpsit, sicut incorrupta fuit humana natura ante peccatum in Adam. Vel de altitudine humanae naturae ante peccatum venit, quia, ut dictum est, in Christum non per concupiscentiam descendit, quod de integritate humanae naturae ante peccatum erat, ut propagatio per concupiscentiam fieret.
Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Sine mensura dedit Deus Filio suo secundum humanitatem spiritum, quia tantum ei dedit, quantum creaturae conferri potuit. Sic enim plenitudo donorum Spiritus sancti humanae naturae collata est, ut Verbo personaliter unita sit, quo amplius illi conferri nihil potuit. Et ideo spiritus sine mensura ei collatus est, quia totus quantus dari potuit. Dicit autem glossa, quod sicut Filium totum ex se toto genuit, sic totum Spiritum dedit Filio incarnato. Nunquid et Verbo assumenti dedit? Sed si ei dedit, tunc Verbum assumens ex eo aliquid accepit, et sic non semper habuit. Sed est manifestum quod Verbum ab aeterno habuit quidquid et Pater: unde Filio incarnato dedit, nec tamen Verbo assumenti. Totum quoque Filium ex se toto genuit Pater; quia idem est Filius quod Pater: ejusdem enim penitus essentiae sunt Pater et Filius: Charitas enim, ut dicit Augustinus, consubstantialis connexio est Patris et Filii. Unde unum sunt. Haec autem Spiritus sanctus est, qui est amor Patris et Filii; sed hoc nostram excedit intelligentiam, quomodo scilicet connexione, et quomodo per hoc unum sint.
Ecce sanus factus es; jam noli peccare (Joan. V). Hinc innuitur quod ei peccata dimiserit Dominus sanando eum, cum tamen ipse, qui sanabatur, eum non cognovisset. Unde videtur quod quis sine fide Christi mundari a peccatis, et dignus esse possit vita aeterna. At impossibile est sine fide placere Deo (Hebr. XI). Sed est dicendum quod languidus iste bonum quidem affectum habebat, unde meruit ab infirmitate, a qua propter culpam praecedentem detinebatur, liberari: qui quidem affectus gratia Dei inspiratus per Dei operationem melioratus est; non tamen sufficiens fuit ad salutem, si tunc a vita discederet. Unde quod dicitur, jam noli peccare, hoc est, noli amplius in peccato perseverare.
Pater meus, usque modo operatur, et ego operor. Quoniam Judaei Christum legis transgressorem esse dicebant, et per hoc Deo contrarium, quod in Sabbato operabatur, cum Deus septima die ab omni opere, quod patrarat requiesceret. Idcirco Dominus hoc falsum esse demonstrat, quod ipsi putabant hoc scilicet, quod Deus ab opere, tunc ita cessarat, ut nihil amplius operaretur. Unde videndum quibus modis operetur Deus. Est enim opus creationis; est opus formationis, quibus Deus sex diebus operatus est. Est enim creare, proprie de non esse ad esse perducere, quomodo in quatuor elementis operatus est Deus. Est et opus formationis, qua formam dispositionis post creationem creatis ex nihilo dedit. Ab his autem die septimo requievit Deus, non ulterius nova creando vel informando. Est et opus gubernationis; est et sustentationis; est et renovationis; est et propagationis; est et multiplicationis, quibus Deus aut creata disponendo gubernat, aut ipsa in esse conservando, ne fatiscant, sustentat; aut vires inferendo renovat, aut, natura mediante, similia ex similibus propagat, aut propagata sua bonitate multiplicat. Operatio vero reparationis generis humani maxime Filio attribuitur, quia Filius sapientia Dei est. In redemptione siquidem generis humani sapientia Dei magis apparet quam potentia: et ideo, cum caetera opera Patri attribuantur potenti, hoc opus potius Filio attribuitur sapienti. Unde et dicit: Pater meus, usque modo operatur. Quasi diceret: Hucusque innotuit Pater per elementa, et creaturas mundi; sed nunc per me incarnatum amplius mundo innotescet. Ipse enim in carne et se, et Patrem, cum quo idem est, hominibus manifestavit. Impossibile est enim Patrem cognosci, nisi per Filium.
Non potest Filius a se facere quidquam. Filius autem quae facit ad Patrem refert, a quo esse habet. Unde et dicit quod non potest a se facere quidquam, ita ut non ab alio hoc habeat, vel a se homine nihil potest.
Item: Non potest Filius facere, nisi quod viderit Patrem facientem. Filium videre Patrem facientem, nihil aliud est, nisi Filium a Patre esse, per quem Pater omnia disponit. Quod idem est, etiam idem ipsum a Patre audire, quae loquitur. Ipse enim Filius sapientia Patris est, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Per hoc autem, quod additur: Haec eadem et similiter facit, probatur esse Patri coaequalis et consubstantialis. Potest enim aliquis facere, quae Deus facit, sed non similiter: solus enim Filius similiter facit. Non enim homo ex se habet potestatem faciendi, sed ex Deo; Pater vero ex se omnia disponere et regere potest; sic et Filius ex propria essentia hoc habet, ut omnia possit. Ex eo enim quod Filius est Patris, Deus est; ex eo vero quod Deus est, omnia per se potest. Unde cum Patre ab aeterno omnia disponit. Quare solus eadem omnia, quae et Pater similiter facit. Similiter, hoc est indifferenter. Nulla enim differentia est in operatione Filii et Patris, cum operatio Filii sit operatio Patris. Item dicitur Pater Filio demonstrare quae ipse facit. Quod est, quod superius dictum est, Patrem omnia disponere, et operari per Filium; demonstrat enim ei, quia esse ei dat ipsum ex propria essentia gignendo, et per ipsum omnia disponendo: quod est demonstrare, quae ipse facit.
Chapter 277 of 284