Skip to the text

Caput I. Salva Sacramenti veritate, azymum aut fermentatum panem assumi

De sacrificio vero, in quo iidem Graeci nobiscum non sentiunt, multis rationibus catholicis videtur, quia quod agunt non est contra fidem Christianam. Nam et azynum et fermentatum sacrificans panem, sacrificat. Et cum legitur de Domino, quando corpus suum de pane fecit, quia accepit panem, et benedixit; non additur, azymum, vel fermentatum. Certum tamen est quia azymum benedixit; forsitan non quia res, quae fiebat, hoc exigebat; sed quoniam coena, in qua hoc factum, hoc exigebat. Et cum alibi se, et carnem suam, panem vocavit (Joan. VI, 52), quia, sicut isto pane vivit homo temporaliter, ita illo vivit in aeternum, ait, azymum vel fermentatum; quia uterque pariter panis est. Non enim differunt azymus et fermentatus substantialiter (ut quidam putant) sicut homo novus ante peccatum, et inveteratus fermento peccati nequaquam substantialiter differunt. Propter hoc ergo solum videtur se et carnem suam panem vocasse, et de pane corpus suum fecisse: quia sicut iste panis azymus, sive fermentatus, dat vitam transitoriam; ita corpus ejus aeternam: non quia fermentatus est, vel azymus. Quamvis in Lege, ubi fere omnia in figura fiebant, praeceptum sit azymum in Pascha panem manducare (Exod. XII, 15); ut ostenderetur quod Christus, quem exspectabant, sincerus et mundus futurus esset; nos, qui manducaturi eramus corpus ejus, similiter mundi esse moneremur ab omni fermento nequitiae et malitiae. Jam vero, postquam de veteri figura ad novam veritatem venimus, et azymam Christi carnem comedimus, non est nobis necessaria vetus illa figura in pane, de quo carnem ipsam conficimus.

Chapter 2 of 8