Caput IV. Retorquetur in Graecos argumentatio, qua probant Latinos in azymo conficientes judaizare
At si dicunt nos non hoc agere posse de azymo sine intellectu figurae; per quod judaizare probamur: ergo nec illi similiter queunt ad hoc ipsum uti fermentato sine figura; quia et vetus Scriptura per fermentum designat peccatum, cum exsecratur in Pascha suo comedere fermentatum (Exod. XII, 15); et nova, dum monet nos in Pascha nostro epulari non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae (I Cor. V, 8). Dicimus etiam quia nos non judaizamus, si figuram tenemus in azymo: quoniam non significamus Christum sine fermento peccati venturum, tanquam Judaei; sed monstramus eum talem venisse, sicut Christiani: et per hoc monemur tales nosmetipsos exhibere, quale Pascha nostrum est quod manducamus. Illi autem nec Judaeos, nec Christianos in hoc se profitentur, quia Deum in fermenti sui figura, nec venturum, ut Judaei; nec venisse, ut Christiani, sine peccato significant: sed potius paganis favere videntur, qui illum, sicut alios homines, peccato fermentatum existimant. Si vero aiunt Christianos non debere uti figuris, quia vetera transierunt (II Cor. V, 17), in quibus erant necessariae: negent (ut alia taceam) baptismum esse figuram cujusdam mortis et sepulturae, contra Apostolum dicentem: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem (Rom. VI, 3 et 4). Aut si concedunt nos uti figuris, sed non in eisdem rebus, quibus in figura lex vetus utebatur, et ideo non esse panem azymum assumendum ad ullam figuram, quia ad hoc in eadem lege accipitur: non baptizent in aqua, quoniam Patres nostri omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari (I Cor.X, 2); quod negari nequit in figura fuisse: ne videantur baptizare baptismo Joannis, qui baptizavit in aqua. Si ergo irreprehensibiliter figurate baptizamus in aqua: licet illud baptisma vetus, quod fuit hujus novi figura, in aqua fuerit: quaenam est in ista Graecorum sapientia, quae propter hoc, quia vetus Pascha, per quod nostrum figuratum est, celebratum est in azymis, detestatur nos sacrificare corpus Christi, qui est Pascha nostrum, de azymo in figura, sive ad commemorandum quia talis fuit ille, cujus corpus sacrificamus, scilicet sine peccati infectione; sive ad commonendum nos, quia corpus ejus comedimus, tales debere esse, secundum Apostolum dicentem: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae; sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 7 et 8).
Chapter 5 of 8