Caput V. Loca Scripturae quibus Graeci contra Latinos in controversia de fermentato abutebantur, congrue exposita, ac primum tractatur illud: Littera occidit
Sive itaque in figura sacrificemus azymum panem, sive sine omni figura, nullatenus nos Graeci reprehensibiles valent ostendere; sed aut soli nos bene agimus, illi non bene; aut nos melius et diligentius, si illi bene. Nempe satis ostendunt se nullam habere rationem ad suam partem confirmandam, nostram infirmandam: cum hoc contra nos proferunt, quod nullo modo aut contra nos, aut cum illis esse cognoscitur. Objiciunt enim nobis, sicut in vestra legi epistola, quod dicit Apostolus: Littera enim occidit; spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6); et quod Amos propheta: Sacrificate, inquit, de fermentato laudem (Amos IV, 5). Unde nituntur ostendere quia littera, quae vetus Pascha celebrari jubet in azymis, nos occidit; cum eam servamus, azymum sacrificando, non bene Apostoli verba intelligentes. Littera enim tunc dicitur occidere, quando illa jubens a peccato declinare, peccatum ostendit: quoniam, nisi adjuvet gratia, ut fiat quod jubetur, inobedientem et praevaricatorem facit. Quod in Epistola ad Romanos idem aperte monstrat Apostolus, dicens: Peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupices (Exod. XX, 17). Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit (Rom. VII, 7, et seqq.). Sic littera sine adjuvante gratia occidit, Spiritus autem vivificat; sicut ait idem Apostolus ad Titum: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae, quae fecimus nos; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius haeredes simus secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 4 et seqq.). Ideo cum dixisset: Sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu (II Cor. III, 5), ait: littera enim occidit: spiritus autem vivificat (Ibid.). Ac si dicat: Fecit nos Deus ministros Novi Testamenti, quod non est in littera occidente, sicut Vetus; sed in spiritu vivificante. Ad utrumque vero, ad occisionem scilicet litterae et vivificationem spiritus, pertinet quod subjunxit: Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria; ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur: quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium justitiae in gloria. Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur; sed obtusi sunt sensus eorum: usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum; quoniam in Christo evacuatur. Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum. Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu. Ideo habentes administrationem, juxta quam misericordiam consecuti sumus, non deficimus (II Cor. III, 7-18, IV, 1) De occisione litterae, et vivificatione spiritus, superfluum mihi videtur super haec aliquid addere. Satis igitur patet quia nec Graecis prodest, nec nobis obest, quod de occidente littera objiciunt.
Chapter 6 of 8