Caput VI. Quomodo propheta jubeat sacrificari de fermentato laudem
Quod autem assumunt de propheta: Venite in Galgala, et impie agite: et sacrificate de fermentato laudem (Amos IV, 5); intelligendum est esse dictum aut approbando tale sacrificium, aut reprobando. Sed si hoc praecipit propheta, ut secundum eos loquar, illos occidit littera, qui litteram servando, de fermentato sacrificant. At si hoc exprobrando dictum est, qua fronte sacrificant quod propheta in sacrificium exsecratur: aut qua ratione hoc in auctoritatem sibi assumunt? Quod autem hoc propheta non jubendo, sed reprehendendo dixerit, dubium non est; cum hoc impiae actioni associaverit. Dixerat enim: Venite ad Bethel, et impie agite. Et paulo post, continuata increpatione ait: Et sacrificate de fermentato laudem. Aut ergo tanta ratione partem suam fermentarii defendant, quanta suam roborant azymitae: aut rejiciant suum fermentum, et fiant azymitae: aut si nec illud valent, nec istud volunt, saltem non reprehendunt azymitas.
Chapter 7 of 8