Skip to the text

Caput VII. Connubia Latinorum de eadem cognatione in certis gradibus dissitis, male a Graecis reprobata

In tertia quaestione, sicut intelligo, mandatis quia Graeci detestantur nostra connubia, ubi cognati cognatis de alia cognatione copulantur. Quod cur faciant, nullam video auctoritatem aut rationem. Nam si hoc in suis prohibent fieri connubiis, aut non extendunt cognationes usque ad septimam generationem, sicut nos; aut impossibile videtur servari, quod praecipiunt. Sunt enim saepe in una cognatione plusquam centum viri et mulieres egentes conjugio. Totidem igitur cognationes invenire necesse est, de quibus singulis singuli eligantur viri et mulieres, quibus illi de una cognatione singuli singulis copulentur. Aut itaque detestabilia sunt indubitanter eorum connubia, si intra septem generationes sunt; nec debent reprehendere nostra, quando cognati conjunguntur cognatis de alia cognatione, quod nulla prohibet auctoritas vel ratio; aut impossibile est, ut dixi, servare quod praecipiunt; ut scilicet, tot cognationes exquirantur ad unius cognationis connubia, quot sunt in illa viri et mulieres petentes conjugia. Quod autem sine omni auctoritate et ratione fit contra rationem, absque dubio rationabiliter repudiandum judicatur.

Chapter 8 of 8