Skip to the text

Caput II. Aptius in azymo confici Sacramentum, quam in fermentato

Apertissimum tamen est quia melius sacrificatur de azymo quam de fermentato, tum quia valde aptius et prius et diligentius fit, tum quia Dominus hoc fecit. Unde illud non est tacendum quia, cum Graeci anathematizant azymitas (sic enim nos vocant), anathematizant Christum. Si autem dicunt quia judaizamus; dicant similiter Christum judaizasse. Et si audent asserere Christum propter Judaismum, ut praeceptum de azymo datum servaret , de azymo corpus suum fecisse, absurdissime errant: cum illum tam sinceram novitatem infecisse fermento vetustatis existimant. Patet igitur quia, cum usus est azymo ad illud opus, non hoc fecit ut praeceptum de azymo servaret, sed ut fermentarios, quos praevidebat, reprobans azymitas approbaret; aut certe ut, si etiam fermentarii approbarentur, azymitas quoque approbaret.

Chapter 3 of 8