Caput III. Latinos in azymo conficientes non Judaizare
Quod aiunt nos judaizare, non est verum: quia non sacrificamus de azymo, ut legem veterem servemus: sed ut hoc diligentius fiat, et Dominum, qui hoc non judaizando fecit, imitemur. Cum enim facimus aliquid, quod Judaei, ut Judaismum servarent, faciebant, non judaizamus, si non propter Judaismum, sed propter aliam causam, hoc agimus. Si enim in diebus Paschae azymum panem aliquis comedat, sive quia non habet alium, sive quia illo magis delectatur quam fermentato; aut si quis propter infirmitatem, praeputium circumcidere cogitur; aut si bovi suo quis trituranti, ne esuriat, os non obturat, nullus nisi insipiens haec agentem judaizare judicabit. Cum ergo nos panem azymum sacrificamus, non ut per azymi figuram talem Dominum Jesum futurum significemus, sed ut ipsum panem in corpus ejus, divina virtute operante, sicut ipse fecit, sacrificemus: nequaquam in hoc Legis vetustatem servamus, sed Evangelii veritatem celebramus. Denique quando idem ipse hoc fecit, et ait discipulis suis: Hoc facite in meam commemorationem (Luc. XXII, 19); si noluisset ut nos, quibus hoc in apostolis praecepit, hoc de azymo faceremus, praemonuisset nos in eis; et dixisset: Ne faciatis hoc de azymo. Quare cum dicens, Hoc facite, azymum non excepit, quis est cujus intellectus audet excipere quod ipse fecit, et hoc prohibere quod ipse non solum nullo sermone prohibuit, sed etiam opere praecepit? Quis, inquam, nisi plus sapiens quam oportet sapere, tantum confidat de sapientia sua, ut praesumat vel proferre, quia, cum dixit Dominus: Hoc facite, sicut competenter subintelligimus, quod ego: sic indubitanter sit subaudiendum, sed non de hoc, unde ego. Item si divina per ea, quae digniora cognoscimus, exsequi debemus; cum sacrificium, de quo agitur, de panis sive azymi, sive fermentati, substantia constet esse celebrandum, quem panem digniorem aestimamus ad faciendam Dominici corporis veritatem, nisi illum quem et vetus lex elegit ad significandam, et Evangelium ad exhibendam eamdem veritatem? Si ergo respondemus Graecis nos hoc de azymo, non propter figuram, sed propter praedictas causas facere, nihil hic intelligi valet, cur nos Graeci anathematizandos, aut saltem reprehendendos recte judicent.
Chapter 4 of 8