Liber III, Capita 1–18
1.1. Iam nunc, quia sine dubio tot tantorumque sanctorum, et in Sacris Litteris eruditorum, et in Ecclesiae regimine tam clara memoria et laude pollentium auctoritati si non cesseris, nec acquieveris, sive contumeliosissime sicut me, sive illos verecundius et mitius cum aliqua personarum acceptione tractaveris, tamen etiam ipsos errasse dicturus es; ita tibi, dilecte fili Iuliane, Domino donante respondere debeo, et sic tuos libros atque argumenta refellere, ut si possis, intellegas, male tibi fuisse persuasum, quod aliis persuadere moliris; teque salubriter paeniteat incautae ac temerariae iuvenilis progressionis et prolapsionis tuae, non tantum tibi tua correctione, verum etiam pluribus profutura, cognoscentibus vobis atque fatentibus quam non inaniter quamque veraciter tot et tanti christianorum rectores doctoresque populorum hoc in Ecclesia Dei didicerint et docuerint, quod veri simili novitate decepti cupiebatis evertere. Si autem, quod abs te Dominus avertat, vel sic tenebratum cor habueris, ut intellegere ista non possis; vel ex eo numero fueris, quos in sanctis Psalmis veritas notat dicens: Noluit intellegere, ut bene ageret; vel ex eo, de qualibus item scriptum est: Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obaudiet: nec sic erit iste infructuosus labor vel meus, vel aliorum fratrum, qui per Christi gratiam contra hunc errorem catholicam defendunt fidem. Multo amplius enim erunt quos antiqua veritas vel instruat defensa, vel corrigat, si non defuerunt quos irrepens error insolitus aut subverteret, aut moveret. Ac ne longum faciam, non omnia verba tua ponam; sed si Dominus adiuverit, tuarum velut acutarum argumentationum nihil non solutum destructumque dimittam.
1.2. De iudicibus: "Apud quos propterea - dicis - non potuisse vos agere causam vestram, quia nemode rebus dubiis bene consultat, nisi qui ab odio, ira et amicitia vacuum pectus attulerit; quales non fuisse - dicis - qui de causa vestra iudicaverunt, quia prius eam coeperunt odisse quam nosse", iam quidem superiore libro respondi: Quia si tales iudices, quales definivit, unde hoc dixisti, Sallustius, quaereretis; sancto Ambrosio et coepiscopis eius, qui de hac re ab odio vestri vel amicitia, vel ira, vel quod tu non posuisti, sed Sallustius posuit, misericordia pro vobis, vel contra vos, vacuum pectus habuerunt, quando de hac re veras tranquillasque sententias protulerunt, utique cederetis. Quos nunc vobis parum est iudices nolle, nisi etiam reos facere insuper audeatis. Sed, obsecro te, quomodo causam vestram qui damnaverunt ante coeperunt odisse quam nosse? Qui eam procul dubio quia noverant, oderant. Noverant enim vos dicere, nihil mali parvulos habere nascendo, quod purgari debeat renascendo. Noverant vos dicere, gratiam Dei secundum merita nostra dari: ut iam gratia non esset gratia, quia non gratis daretur, sed secundum debitum redderetur. Noverant vos dicere, hominem in hac vita posse nullum habere peccatum; ut non ei sit necessarium, quod in oratione dominica tota dicit Ecclesia: Dimitte nobis debita nostra. Haec in vobis noverant, et rectissime oderant. Denique ab eis vos correctos noverint, et amabunt. Quoniam non sicut dicis: "Si quis aut liberum in hominibus arbitrium, aut Deum esse nascentium conditorem dixerit, Pelagianus et Caelestianus vocatur"; sed qui libertatem in quam vocati sumus, non gratiae Dei tribuerit; et qui parvulorum liberatorem Christum negaverit; et qui cuiquam in hac vita iusto aliquam in dominica oratione petitionem, non propter ipsum dixerit necessariam; ipse huius erroris accipit nomen, quia errore communicat crimen.
1.3. Iam vero Manichaeorum crimine, quae catholica lumina audeas, vel te nescias, vel nescire te fingas, infamare, non opus est hic dicere. Sane, ut dicis, si "pro vobis potius ab Imperatore responsum est", cur non in medium prosilitis, et hoc ultro publicis potestatibus allegatis, vos esse monstrantes, quorum christianus princeps approbavit fidem? Verum si Dei legem non sicut sese habet, sed sicut vobis placet, intellegitis; quid mirum si et de lege Imperatoris hoc facitis? Sed haec te alias exsecuturum plenius polliceris. Quod si feceris, aut redarguetur sicut insidiosum; aut contemnetur sicut inane, quod feceris.
1.4. Quam vero lauta et lepida est gratulatio tua, quod "unum" dicis "egressum, qui in se summam proelii sitam optat intellegi"; videlicet ut Pelagianis tu videaris David, ego autem Golias. Videris, si tu hoc induisti pactum et placitum cum Pelagianis, ut si victus fueris, nihil ulterius illi audeant. Ego autem absit ut ad monomachiam vos provocem, quos ubicumque apparueritis, ubique diffusus Christi debellat exercitus; qui debellavit apud Carthaginem Caelestium, quando illic ipse non eram; et rursus Constantinopoli tam longe a regionibus Africanis: qui debellavit in Palaestina Pelagium, ubi causam vestram suae damnationis timore damnavit: ibi enim omnino cecidit haeresis vestra. Et quia ille, cuius figura erat David, contra suos adversarios in suis omnibus militibus pugnat, errorem vestrum etiam Pelagii lingua tamquam prostrati et iacentis gladio detruncavit. Nam quod tu dedignaris, "propterea vos novos haereticos dici, quia omne malum quod peccatum definitur, asseritis non in natura, sed in sola voluntate consistere", iam vobis Pelagius, immo per linguam Pelagii Dominus amputavit. Timens quippe ille damnari, damnavit eos qui dicunt, infantes etiam si non baptizentur, habere vitam aeternam. Qui ergo negatis esse in parvulo malum, quod Baptismate diluantur; dicite quo merito parvulus non baptizatus aeterna morte plectatur? Sed quid estis dicturi, nisi forte Pelagio maledicturi? Qui tamen si vobis maledicentibus dicat: Et quid velletis ut facerem? an dicente Christo: Si non manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis; dicturus fueram parvulum habiturum vitam, qui sine isto Sacramento finisset hanc vitam? Puto quod vos maledixisse homini paenitebit. Iam vos ergo totius paeniteat huius erroris.
1.5. Ne argumento miserrimo utamini, quo universi utuntur haeretici, quos a perniciosa licentia leges Imperatorum catholicorum premunt. Omnes quippe huiusmodi dicunt, quod ipse dixisti: "Laborare illam partem rationis inopia, quae in disserendo cum terrorem subrogat, nullum a prudentibus impetrat, sed caecum a meticulosis extorquet assensum". Novi quidem haeretici vos estis, sed istam pene omnium haereticorum veterem vocem cum ceteris agnovistis atque tenuistis. Nec vos nec alios decipiatis, velut talem vocem habentes adversum nos, qualem nos adversum Donatistas, quos ad Collationem nobiscum venire per imperialia iussa compulimus (illorum enim furor occupaverat Africam totam, nec praedicari a Catholicis veritatem contra suum patiebantur errorem, violentis aggressionibus, latrocinationibus, itinerum obsidionibus, rapinis, ignibus, caedibus multa vastantes, cuncta terrentes): cum quibus apud episcopos, quos communes non habebamus, nihil agere poteramus, quod vero ante ferme centum annos maiores nostri cum eis egerant, iam populorum memoria non tenebat. Haec igitur necessitas compulit, ut saltem gestis nostra Collatione confectis, eorum contunderemus inverecundiam, et reprimeremus audaciam. Vestra vero apud competens iudicium communium episcoporum modo causa finita est: nec amplius vobiscum agendum est, quantum ad ius examinis pertinet, nisi ut prolatam de hac re sententiam cum pace sequamini: quod si nolueritis, a turbulenta vel insidiosa inquietudine cohibeamini. Similes autem potius estis Maximianistis, qui cupientes exiguitatem suam nomine saltem certaminis consolari, et ideo videri aliquid apud eos, quibus contemptibiles erant, quia inire nobiscum sinerentur examen; interpellantes eos et libellum dantes provocantesque contempsimus. Magis enim de certamine nominari desiderabant, quam formidabant in certamine superari: nec sperabant victoriae gloriam, sed famam requirebant Collationis, quia multitudinis non habebant. Si ergo putatis ideo vos esse victores, quia non vobis datum est quale desideratis examen, Maximianistae vos ad ista vaniloquia praecesserunt: quamvis dederit vobis Ecclesia catholica iudicium, quale debuit, ubi causa vestra finita est: illis autem nullum dare dignata est; quia non a nobis sicut vos, sed a Donatistis fuerant segregati. Si autem in Maximianistis videtis non esse consequens, ut qui conferre in aliquo iudicio non sinuntur, putari debeant de veritate confidere: nolite ulterius haec vana iactare; vobisque sufficiat, quod vos Ecclesia catholica et materna lenitate sustinuit, et iudiciaria severitate, vel potius medicinali necessitate damnavit.
1.6. Sed ne superfluis immoremur, omitto tumultus maledictorum et conviciorum tuorum, sive quae in principio congessisti operis tui, sive quae per omnes eosdem quattuor libros pene nusquam spargere destitisti; ne gravibus hominibus neuter nostrum disputator gravis, sed levis uterque litigator appareat. Videamus iam potius quid afferas, unde me, sicut promittis, ostendas homines et nuptias diabolo auctori tribuere.
2.7. Certe redarguenda tibi mea verba proponis; quibus propositis velut respondens, persuadere conaris: "Contra me ipsum locutum me fuisse: qui cum propter meam defensionem dixerim, ab haereticis novis dici nos damnatores esse nuptiarum, operisque divini, postea id abstulerim, dicendo in semis unciis possideri hominem nascentem a Deo et a diabolo, vel potius totum a diabolo possideri, prorsus excluso Deo velut ab universa sua possessione, quod est homo". Ubi est acumen tuum, quo tibi videris et categorias Aristotelicas assecutus, et aliam dialecticae artis astutiam? Itane non attendis hoc, quod mihi de parvulis obiecisti, de quibuslibet maioribus malis hominibus utrique nostrum obici posse ab aliquo adversario veritatis? Interrogo enim te, quid de nondum regenerato homine pessimo quocumque respondeas. Saltem istum confiteris esse sub diabolo, nisi renascatur in Christo: an et hoc negas? Si negas, qui sunt ergo quos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transfert ad regnum Filii caritatis suae? Si autem confiteris, quaero utrum in tali homine in potestate adhuc posito tenebrarum habeat Deus aliquam potestatem. Si dixeris: Non habet; respondebitur tibi: Ergo Deus de sua possessione a diabolo exclusus est. Si dixeris: Habet; respondebitur tibi: Ergo Deus et diabolus in semis unciis hominem possidenti; et tibi ab imperitis talis invidia concitabitur, qualem tu mihi, qui vis peritus putari, de parvulis ab ortu recentibus concitare voluisti. Ecce primum argumentum tuum quanta facilitate destructum est, dum attendere negligis, sic esse homines sub diaboli potestate, antequam redimantur a Christo, ut tamen Dei potestati, non solum hi, sed ne ipse quidem diabolus subtrahatur.
3.8. De Baptismi sane quaestione, quam vobis apud ignaros invidiosam mendaciis nostris factam fuisse conquestus es, vix dici potest, quam eleganter existi, hanc a vobis amolitus invidiam, eo quod parvulos baptizandos esse fateamini, quia "gratiam Baptismatis", dicitis, "non pro causis esse mutandam, quod ipsa dona sua pro accidentium capacitate dispensat. Ideoque Christus qui est sui operis redemptor, auget - inquis - circa imaginem suam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores". Hoccine est totum, cur vobis de Baptismate parvulorum faciendam non existimatis invidiam? quasi quisquam nostrum vos dixerit negare, baptizari parvulos oportere. Non eos dicitis non debere baptizari; sed pro magnitudine sapientiae vestrae, res mirabiles dicitis: In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur. Haec sunt sententiarum portenta vestrarum, haec inopinata mysteria dogmatum novorum, haec paradoxa Pelagianorum haereticorum, mirabiliora quam Stoicorum philosophorum. Ut enim haec dicatis, timetis audire: Si salvantur, quid in eis aegrotabat? Si liberantur quid in eis servitutis vinculo tenebatur? Si abluuntur, quid in eis latebat immundum? Si eruuntur, quo merito erant sub diaboli potestate, qui propria iniquitate non erant rei, nisi quia trahunt, quod negatis, originale peccatum? Et ad hoc negatis, non ut eos salvos, liberos, mundos, nulli hosti subditos asseratis; non enim aliquid eis opitulatur vestrum testimonium falsum, ante iudicem verum: sed ut illis in mala vetustate remanentibus, vos novam sectemini vanitatem. Non enim vestra, sed illius est vera sententia, qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spirito, non potest intrare in regnum Dei.
3.9. Verum vos excellentissimi amatores illius vitae, quae futura est aeterna cum Christo, nullam poenam putatis esse imaginis Dei, in aeternum exsulare a regno Dei: cum si parvam poenam esse diceretis, non esset haec vox beati amatoris illius regni, sed miseri contemptoris. Porro autem, si quod huic sufficit causae, parvam saltem poenam fatemini esse, quae magna est, ut imago Dei non sinatur intrare in regnum Dei; obsecro, aperite qualescumque oculos, et videte qua iustitia poena ista infligenda sit parvulo, quem clausis oculis originali obnoxium negatis esse peccato. Omitto commemorare quae mala in hac ipsa transitoria vita pene omnes patiantur infantes, et quomodo explicetur quod dictum est: Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. Quae utique mala sub iusto et omnipotente Deo non irrogarentur eius imagini, quibus malis in virtute exerceri infantilis aetas non potest dici, si nulla ex parentibus mala merita traherentur. Haec autem mala parvulorum, non ea quae habere negantur a vobis, sed quae perpeti cernuntur ab omnibus nobis, tu praetermittis omnino, nec respicis: sed spatiaris tibi vir disertissimus, et exerces ingenium ac linguam tuam in laude naturae. Natura ista in tantas et tam manifestas collapsa miserias, salvatorem, liberatorem, mundatorem, redemptorem Christum habet necessarium; non Iulianum, non Caelestium, non Pelagium laudatorem. Quam quidem redimi non fatereris in parvulis, nisi quia hoc Caelestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis, ora christiana non sustinens, fassus est. Ceterum, rogo te, quomodo potest intellegi ista redemptio, nisi a malo, redimente illo qui redimit Israel ab omnibus iniquitatibus eius? Ubi enim redemptio sonat, intellegitur et pretium: et quod est hoc, nisi pretiosus sanguis Agni immaculati Iesu Christi? De hoc autem pretio quare sit fusum, quid interrogamus alium? Redemptor ipse respondeat, dicat ipse mercator. Hic est, inquit, sanguis meus qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Pergite adhuc, pergite, et sicut dicitis: In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur; sic etiam dicite: Funditur pro eis sanguis in remissionem peccatorum, sed nullius peccati remissione mundantur. Mira sunt quae dicitis, nova sunt quae dicitis, falsa sunt quae dicitis: mira stupemus, nova cavemus, falsa convincimus.
4.10. Nonne ipse dixisti: "Administrationem corporis sic animo esse commissam, ut fructus operis fieret utrique communis, et vel virtutis exercitae gaudia, vel insolentiae poenas cum eius quam hic non bene rexerat, carnis afflictione sentiret"? Responde igitur, quare in hac ipsa vita afflictione carnis anima crucietur infantis, cuius ei meritum, quia non bene rexerit carnem, adhuc non potest imputari. "Naturam - dicis - humanam in exordiis nascentium innocentiae dote locupletem". Fatemur sane, quantum ad peccata pertinet propria: cum autem etiam originali negatis obnoxios, respondete, quo merito tanta innocentia nonnumquam caeca, nonnumquam surda nascatur? Quod vitium etiam ipsam impedit fidem, Apostolo testante qui dicit: Igitur fides ex auditu. Iam vero quis ferat, quod ad ipsum spectat animum, imaginem Dei "innocentiae", sicut asseris "dote locupletem", fatuam nasci, si nulla ex parentibus mala merita in parvulos transeunt? An ita est quisquam vestrum fatuus, ut fatuitatem nullum malum putet; cum Scriptura dicat: Mortuum septem diebus, fatuum vero omnibus diebus esse lugendum? Quis autem nesciat, quos vulgo moriones vocant, natura ita fatuos, ut quibusdam eorum pene sensus pecorum conferatur? Et non vultis fateri genus humanum ex initio quo deseruit Deum, trahere damnatae originis noxam his omnibus dignissimam poenis, nisi ubi parcit ratione dispositionis occultae inscrutabilis sapientia Conditoris. Qui nec ab ipsa universa massa perditionis abstinet sui operis bonum: ut ex malis vitiorum condat, licet cum malis, in quantum bona est, rationalem mortalemque naturam, cuius nemo esse potest conditor, praeter ipsum; et in generatione damnata, praebeat vasis misericordiae regenerationis auxilium.
5.11. Frustra itaque putas, "ideo in parvulis non esse delictum, quia sine voluntate, quae in eis nulla est, esse non potest". Hoc enim recte dicitur propter proprium cuiusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium: quod si nullum esset, profecto nulli malo parvuli obstricti, nihil mali vel in corpore, vel in anima, sub tanta iusti Dei potestate paterentur. Quod tamen et ipsum amala voluntate priorum hominum sumpsit exordium. Ita nisi voluntas mala, non est cuiusquam ulla origo peccati. Haec si sapias, simpliciter et veraciter gratiam Christi erga parvulos confiteberis, nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse parvulos, quod quidem postea estis fortasse dicturi, aut tam magnum Sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in Salvatore baptizentur, sed non salventur; a liberatore redimantur, sed non liberentur; lavacro regenerationis laventur, sed non abluantur; exorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur; sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur. Hoc totum propterea, quia timetis dicere: Non baptizentur; ne non solum facies vestrae sputis oblinantur virorum, verum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur.
5.12. Nos certe causam cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. Vos autem qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini; cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes: nisi forte et ipsos, aut esse, aut sub diabolo esse, negabitis; nec vos Evangelium commonebit, ubi forsitan propter vos interrogavit Dominus quod sciebat, ut pater pueri responderet, filium suum ab infantia sua a daemonio tam gravi graviterque vexari, ut a Christi discipulis non posset expelli. Ecce ego, ut sint parvuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris. Nuptiae quippe habent ordinem suum et benedictionem suam, bonumque suum nec subintrante peccato amittere potuerunt. Tu autem quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime vexatur a diabolo, ita ut aliquando ipsa vexatione moriatur, responde si potes. Non vis enim, quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile, etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire.
6.13. Sed videlicet, ut egregius dialecticus, "non me patieris elabi, sed presse interrogabis et breviter: In parvulis actionem ream, an naturam putem". Et ad utrumque respondens: "Si actionem - inquis - ostende quid fecerint; si naturam, ostende quis eam fecerit". Quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. Actione quippe qui reus est hominis, homo est, homo autem natura est. Homines igitur, sicut peccati actione maiores, ita minores maiorum contagione sunt rei: isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. Quocirca in parvulis bonum est, quod homines sunt; quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est creavisset. Malum vero si nullum ex origine traherent, numquam cum vitiis vel corporalibus nascerentur. Deus enim qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor, qui utique humanae in ipsa condicione naturae vitia non infligit immeritae. Neque enim de innumerabilibus parvulis, qui et in animo et in corpore cum tanta vitiorum varietate nascuntur, hoc dici potest, quod Dominus ait de illo qui caecus natus est: Non propter peccatum ipsius, vel parentum, id esse factum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem vitiis, sive qualibet aetate, sive in ipsa moriuntur infantia. Nonnullis etiam parvulis iam renatis, vel permanent cum quibus sunt nati, vel accidunt huiusmodi mala, absit ut dicamus indigne: sed hinc potius intellegamus eis ad alterum saeculum prodesse, quod renascantur; huius autem saeculi dispositionem propter vitium superbiae hominis, per quod apostatavit a Deo, diversis malis hominum peragi in iugo gravi super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium.
7.14. Quod autem in hoc opere tuo, quomodo fiant a dialecticis syllogismi, unde quaestionem tibi nullus obiecit, docere conaris; quantum tibi places, tantum gravibus lectoribus displices. Et, quod est peius, fingis me dicere quod non dico, concludere sicut non concludo, concedere quod non concedo, et concludis tibi ipse quod renuo. Quando enim ego negavi, "naturam hominum esse laudabilem", in quantum homines sunt? Quando dixi: "Ob hoc ipsum reos esse, quia sunt"; cum profecto essent, nec rei essent, si nemo peccasset? Quando dixi: "Fecunditatem esse reprobandam"; cum ad benedictionem pertineat nuptiarum? Quomodo a te peterem ut hoc ipsum concederes, quod ipse non dixi?
7.15. Iam vero quod me dicis assumere: "Omnis commixtio corporum mala"; nihil minus est, quam ut dicas, me etiam vini et aquae accusasse commixtionem, quando nobis potio temperatur: quia et ibi corporum est sine dubitatione commixtio; et si omnem commixtionem corporum malam dixi, neque hanc utique praetermisi. Sed nec ipsam commixtionem sexus utriusque reprehendi, si legitima atque nuptialis est. Sine hac enim non fieret hominum generatio, etiam nullo cuiusquam praecedente peccato. Proinde illud aliud quod me dicere adiungis: "Filii autem de corporum commixtione nascuntur", dico sane: sed conclusio, quam velut meam inferre voluisti, non est mea. Non enim ego dico: "Nequam igitur filii, qui de mala operatione procedunt"; quandoquidem ipsam coniugum operationem, quae fit gignendorum gratia filiorum, non dico malam, sed potius bonam: quia bene utitur libidinis malo, per quod generantur homines bonum opus Dei; non sine malo, propter quod regenerandi sunt, ut liberentur a malo.
7.16. Deinde contexis alterum syllogismum tuum; quoniam tuus est et prior iste, non meus. Dicis ergo: "Causa sexuum commixtio corporum"; et vis ut hoc concedam tibi. Ecce concedo. Pergis inde, et adiungis: "Si mala semper commixtio, deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum". Hoc si esset consequens, me non premeret, qui commixtionem nuptialem, id est, liberorum procreandorum causa, non solum malam non dico, verum etiam bonam dico. Huc accedit, quia et consequens non est, ut si semper est mala sexus utriusque commixtio, propterea sit deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum. Profecto enim si in tantum homines essent malo libidinis subiugati, ut remota honestate nuptiarum, omnes indifferenter ac passim canino more concumberent, non ideo deformis esset condicio corporum, cuius Deus auctor est, quoniam mala esset omnium hominum maris feminaeque commixtio; sicut etiam nunc de adulterina commixtione utique mala, bonum est in corporum condicione opus Dei. Vides nempe, quam dialectice nihil dixeris, et nulla quidem culpa dialecticae disciplinae, tu quantum a tramite eius exorbitaveris. Vides illius artis verbis ad hoc te uti, ut eis inflatus attonitos facias imperitos, volendo videri esse quod non es. Quod et si esses, ad eum modum quo ista disputanda sunt, nihil esses. Sed plane nunc et ineptus et imperitus, tunc autem ineptus artifex esses. Et tamen dialecticorum quasi iaculis oneratus acutis, in certamen procedis, et iactas plumbeos pugiones, dicens: "Si mala semper commixtio, deformis etiam condicio corporum in sexuum diversitate positorum". Nec videns quam non sit consequens, quod pro argumento necessario posuisti, adiungis et dicis: "Quod cum negare nequiveris". Quid est quod nequeo negare, homo inconsiderate? quid est quod nequeo negare? Hoc nempe, quod tu iam, si vel sero sapis, non potes nisi negare: quia non utique si mala est commixtio adulterorum, propterea ex illis nascentium condicio deformis est hominum. Illa quippe est hominum male operantium de membris bonis: ista vero Dei est bene operantis de hominibus malis. Quod si dixeris: Etiam cum fit adulterium, bona est per se ipsa commixtio, quia naturalis est, sed ea male utuntur adulteri; cur non vis acquiescere, ita posse esse libidinem malam, qua tamen bene utantur gignendi gratia coniugati? An potest bonorum esse usus malus, et non potest malorum bonus? cum inveniamus ipso Satana quam bene usus fuerit Apostolus, tradens ei hominem in interitum carnis ut spiritus salvus esset in die Domini, et alios ut discerent non blasphemare.
8.17. Quod vero superaddis, et dicis: "Rei autem malae Deus auctor esse non potest":quomodo id dicis? Melius enim loqui novit ipse quam tu, qui per Prophetam dicit, creare se mala. Deinde quomodolibet sese habeat haec superadditio tua, quid ad me pertinet, cum illud cui connectitur non concesserim; eo quod inconsequens esse monstraverim, ut deformis sit condicio corporum, etiamsi omnem commixtionem corporum vel utriusque sexus malam esse concederem? Ut enim concedamus Deum nullius esse auctorem mali: numquid ideo non est auctor condicionis corporum, quam nullo modo malam esse concessi; quia nulla me ad hoc superius concessa cogebant? Inanis ergo et ridenda tua remansit illatio, qua concludis et dicis: "Omnia igitur corpora malo reputantur auctori". Multo enim verius ita concluditur, ut dicamus: Si nec mala commixtio adulterorum facit esse malam conditionem corporum; aut si bona est et in adulteris sexus utriusque commixtio, sed ea mali utuntur male, quoniam multo magis ex hoc non potest corporum mala esse condicio; recte igitur corpora Deo reputantur auctori. Nulla est itaque fovea, quam metuens quasi revertar in viam, quo videris me velle revocare. Dic tamen quaenam illa via sit, et explica ratiocinationem tuam.
9.18. "Deus - inquis - bonus, per quem facta sunt omnia, ipse corporis nostri membra formavit". Hoc verissimum esse concedo. Sequeris et adiungis: "Qui autem corpora fecerat, divisit et sexum: divisit in specie, quod in operatione coniungeret; fecitque causam coniunctionum dissimilitudo membrorum". Et hoc assentior. Deinde infers: "Ab ipso igitur commixtio corporum, a quo est origo corporum". Quis hoc negaverit? "Quod cum ingratis, - inquis - concesseris, sequitur tot rerum bonarum, corporum, sexuum, coniunctionum, malos fructus esse non posse". Et hoc verum dicis: horum enim bonorum fructus homo est, quod in quantum homo est, bonum est: quod autem in illo malum est, a quo sanandus est per Salvatorem, et liberandus per Redemptorem, et abluendus per lavacrum, et eruendus per exorcismum, et absolvendus per sanguinem qui in remissionem fusus est peccatorum; non est fructus corporum, sexuum, coniunctionum, sed originalis veterisque peccati. Sicut enim de prole adulterorum, si ego dicerem: Tot malorum, id est, lasciviae, turpitudinis, criminis, bonus fructus esse non potuit; recte mihi responderes, hominem qui de adulteris natus est, non esse fructum lasciviae, turpitudinis, criminis, quorum malorum auctor est diabolus; sed corporum, sexuum, coniunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sic ego tibi rectissime dico, malum cum quo nascitur homo, non esse fructum corporum, sexuum, coniunctionum, quorum bonorum auctor est Deus; sed primae praevaricationis, cuius auctor est diabolus.
9.19. Absit autem ut, quemadmodum calumniaris, dicamus "homines ad hoc a Deo fieri, ut a diabolo legitimo iure teneantur". Quamvis enim et hoc divinae sit magis, quam diabolicae potestatis, ut immundo principi generatio immunda subdatur, nisi regeneratione mundetur: tamen non ad hoc Deus facit homines, ut familiam quodam modo diabolus habeat; sed ea bonitate, qua naturis omnibus praestat ut sint, qua etiam ipsum facit subsistere diabolum. Quam bonitatem si rebus subtraheret, continuo nihil essent. Sicut non ideo creat pecora in armentis et gregibus impiorum, ut daemonibus immolentur, quamvis hoc eos noverit esse facturos: sic etiam ubi generationem peccato cernit obnoxiam; secundum pulcherrimum quem disposuit ordinem saeculorum, suam non abstinet ab eius condicione bonitatem.
10.20. Sed post hanc argumentationem, qua te fallis, et confecisse te aliquid arbitraris, ingeris solitum maledictum, ac deinde subnectis: "Quod forsitan dicam, Scripturarum, non syllogismorum debere testimonio comprobari, filios de corporum commixtione nascentes, reputari divino operi": quasi qui hoc negaverit, possit esse Christianus. Proinde rem, quam promptissime confitemur et libentissime praedicamus, velut habeat inter nos controversiam, ita per Scripturarum testimonia conaris ostendere; et laboras inaniter, non ut respondere nobis, sed ut libros possis implere. Verumtamen quod dixisti: "Ut exprimeret fidem operum Propheta, prope periculum pudoris accessit, quia dixit: Erunt duo in carne una "; satis te debuit admonere, nihil pudendum futurum fuisse in operibus Dei, nisi praecessisset cur natura humana deberet de sui meriti deformitate confundi.
11.21. Dicis etiam in laude libidinis, "hanc fuisse redditam Dei munere Abrahae et Sarrae senio confectis emortuisque corporibus": et invidiosa voce proclamas, "ut asseram si possum, ad opus diaboli pertinere, quod Deum videam interdum conferre pro munere". Quasi vero si claudum hominem resuscitet Deus, viventibusque restituat, qui utique mortuus iam claudicare non poterat, etiam claudicationem debet videri pro munere contulisse. Ita ergo si restitutus est, qui fuerat in viridioribus, corporum vigor, sic utique restitutus est, ut se habet condicio corporis mortis huius. Non enim eos ad illum statum revocari oportebat, in quo Adam fuit ante peccatum, ut possent sine lege in membris quae repugnat legi mentis, filios procreare.
11.22. Quamvis et ad hoc intellegendum sit emortuum fuisse corpus Abrahae, ut non valeret de omni femina filios gignere, quae parere posset. Dicitur enim facere hoc aetatis accessus, ut ex femina generare senex possit adolescentula, cum iam de grandiore non possit, quamvis illa de iuvene possit. Qui enim tam prolixo tempore tunc vivebant, procul dubio serius fiebant ita decrepiti, ut ad concubitum moveri omnino non possent: si tamen cuiquam viro sano potest id accidere per aetatem. Nam cum hoc opus in manibus haberem, nuntiatus est nobis senex octoginta et quattuor agens annos, qui religiose cum coniuge religiosa iam viginti quinque annos vixerat continenter, ad libidinem sibi emisse Lyristriam; qui utique pro modulo, quo isto tempore vivunt homines, gravioris senectutis est quam fuerat Abraham in armis centum, adhuc victurus alios septuaginta. Unde prudentius creditur, fecunditatem quae defuit, suis Deum famulis praestitisse. Duae quippe causae dicuntur, propter quas parere Sarra non poterat, et erat vulva eius emortua: una sterilitatis, quae ab ipsa inerat iuventute; altera aetatis, non quia nonaginta annos agebat, sed quia iam destiterant ei fieri muliebria. Constat enim si mulierum menstrua secreta cessaverint per aetatem, non eas iam posse concipere, etsi fecundae fuerunt, antequam illa cessassent. Et ideo Scriptura noluit hoc tacere, ut augeretur miraculi gloria, quod erat Deus in eorum prole facturus. Quando autem suo viro ancillam dedit, de qua voluit, quia de se non poterat, suscipere filios; non aetate fuerat, sed sua sterilitate permota. Sic enim Scriptura loquitur: Sarra autem uxor Abraham non pariebat illi. Et verba eius ad virum ista sunt: Ecce conclusit me Deus, ut non pariam. Tunc autem si aetatem consideremus amborum, decrepiti essent, si nostri temporis homines essent. Erat enim Abraham annorum circiter octoginta quinque, Sarra autem annorum septuaginta quinque. Scriptum est enim: Abraham autem erat annorum octoginta sex, cum peperit Agar Ismael Abrahae. Proinde ante annum ferme mixtus invenitur ancillae, quando conceptus est Ismael. Qui tandem coniuges in hac aetate generant temporibus nostris, nisi divinitus fiat tale miraculum? Et tamen illi poterant, si Sarra sterilis non fuisset; quia et ille potuit de Agar, et illa nondum erat sic aetate progressa, ut ei cessarent fieri muliebria. Ad hoc ergo erat Abrahae corpus emortuum, ut de Sarra iam generare non posset, etiamsi esset illa ita fecunda, ut tamen iam propinquaret aetati, qua cruor ille menstruis intervallis venire desisteret. Quibus enim iam omnino non fluit, eas ab auctoribus medicinae definitum est non posse concipere. Quod si falsum esset, nullo modo dicere Scriptura curaret: Defecerunt autem Sarrae fieri muliebria; cum superius iam dixisset: Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus suis. Pro modo ergo temporis, cuius longe prolixiore spatio tunc vivebant, generare iam illa aetate non poterant, cum esset Abraham centenarius, Sarra nonagenaria; etiamsi sterilis non fuisset, et ante annum concumberent, quando adhuc ei fluebant fortasse muliebria, et ideo adhuc concipere posset, si iuvenis esset maritus; tunc autem non posset, propter corpus Abrahae, sic emortuum senectute, ut ex illius aetatis femina gignere non valeret; qui tamen et ipse de adolescentula valeret, sicut postea de Cethura valuit;quamvis et illic dici possit, fecunditatis munus in eodem perseverasse, quod acceperat ut nasceretur Isaac. Pro modo autem nunc temporis, quo longe breviore spatio vivunt homines, intra centum annos amborum coniugum generare posse dicuntur. Si vero in summam ducti amborum anni centenarium numerum excesserint, sic asseverantur non posse filios procreare, etiamsi fecunda sit mulier, et fluentibus adhuc muliebribus possit ex iuvene; ut iure fuerit etiam constitutum, ne quisquam ius liberorum haberet, nisi cum amborum anni computati et simul ducti centum transisse docerentur.
11.23. Miraculum ergo Dei factum est, ut conciperetur Isaac non parentibus eius libidine reddita, sed fecunditate donata; nam illa esse poterat etiam in illis annis; haec vero esse non poterat, tot impedientibus causis. Quamquam et libido, sicut superius disseruimus, si emortuis membris senilibus munere Dei quodam modo reviviscentibus etiam ipsa revivisceret; condicionem profecto carnis corruptibilis sequeretur, ut esset in corpore mortis huius, quae in paradiso esse non potest ante peccatum in corpore vitae illius. Secundum condicionem autem poenalis huius corporis, munus fecunditatis nunc Deus unicuique largitur, non secundum illam felicitatem, ubi nihil erat in carne, quod adversus spiritum concupisceret, et concupiscente adversus se spiritu frenaretur; quia in natura hominis ante peccatum pacem decebat esse, non bellum. In ea vero parte ratiocinationis tuae frustra laborasti, tamquam dicere possemus: "Isaac sine concupiscentia carnis vel semine viri fuisse procreatum". Hoc enim non dicimus: et ideo quidquid inde disputasti, praetereundo contemnimus.
12.24. Quod autem tibi praeclaro acumine visus es invenisse, ut diceres: "Etiamsi diabolus crearet homines, nulla culpa sua mali essent; et ideo iam nec mali essent, quia esse quisquam nisi quod natus est, non potest, nec ab eo iustum est aliquid amplius flagitare quam potest". Solemus et nos adversus Manichaeos ista dicere, qui non vitiatam bonam dicunt esse naturam, sed sine initio et immutabiliter malam, quam secundum suas fabulas opinantur malam. Natura vero humana secundum catholicam fidem bona instituta, sed vitiata peccato meritoque damnata est. Nec mirum autem, nec iniustum est, quod radix profert damnata damnatos, nisi cuius manus non defuit creantis, non desit et misericordia liberantis; quam vos miseris invidetis, cum malum parvulos, a quo liberentur, non habere dicitis.
12.25. Sed certe vos qui miseram falsa defensione premitis, et perniciosa laude oppugnatis infantiam, quare nihil mali merentes tot in parvulis imagines Dei, si non baptizentur, non admittitis, ad regnum Dei? Numquid ipsi sibi defuerunt, ut priventur regno, ut tam luctuoso puniantur exsilio; cum id non fecerint, quod facere omnino non poterant? Ubi etiam ponis, quia et vita carebunt, quoniam non manducaverunt carnem, nec biberunt sanguinem Filii hominis? Unde Pelagius, quod supra commemoravi, eos qui dicunt: "Infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam", in ecclesiastico iudicio nisi damnasset, damnatus exisset. Qua iustitia, quaeso, a regno Dei, a vita Dei alienatur imago Dei, in nullo transgressa legem Dei? Nonne audis quemadmodum detestatur Apostolus quosdam, quos dicit alienatos a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum? Tenebitur hac sententia non baptizatus parvulus, an non tenebitur? Si dixeritis: Non tenebitur; evangelica veritate, lingua etiam Pelagii teste, vincemini atque puniemini. Ubi est enim vita Dei, nisi in regno Dei, quo nisi renati ex aqua et spiritu, intrare non possunt? Si autem dixeritis: Tenebitur; fatemini poenam, culpam dicite; fatemini supplicium, meritum dicite. Nihil in vestro dogmate reperitis, quod proferre possitis. Iam igitur aliquando, si ullus est christianus sensus in vobis, etiam in parvulis propaginem mortis et damnationis agnoscite, debita iustitia puniendam, gratis gratia Dei liberandam. In quorum redemptione laudari Dei misericordia potest, in quorum perditione accusari Dei veritas non potest: quia universae viae Domini misericordia et veritas.
13.26. Dividis, definis, disseris quasi medicinaliter de genere, et specie, et modo, et excessu concupiscentiae; "huius genus esse", asserens, "in igne vitali, speciem in motu genitali, modum in opere coniugali, excessum in intemperantia fornicandi": et tamen post istam totam quasi subtilem atque prolixam disputationem tuam, cum te breviter et aperte interrogavero, cur ignis iste vitalis bellum in homine radicaverit, ut eo caro concupiscat adversus spiritum, et spiritui necesse sit concupiscere adversus carnem; cur vulnere feriatur mortali, qui voluerit igni consentire vitali; puto quod ipsum libri tui atramentum erubescendo convertetur in minium. En ignis vitalis, qui nostrae animae, quae vita est vera carnis, non solum ad arbitrium non obsequitur, sed plerumque contra eius arbitrium inordinatis et turpibus motibus excitatur, et nisi adversus eum spiritus concupiscat, bonam vitam nostram ignis iste vitalis occidit.
13.27. Post longam disputationem velut concludens: "Merito igitur - inquis - concupiscentiae origo definitur in igne vitali, quo collecto necesse est ut ei reputetur concupiscentia carnalis, per quem constitit vita carnalis ". Ita hoc dicis, quasi probare possis, aut vere cuiuscumque frontis sis, audeas suspicari, in prima hominum constitutione, priusquam culpam debita damnatio sequeretur, istam carnalem concupiscentiam aut exstitisse in paradiso, aut inordinatis, sicut eam nunc videmus, motibus pugnas adversus spiritum foedissimas edidisse. Deinde subnectis, et dicis: "Huius itaque appetitus non in genere suo, non in specie, non in modo culpa est, sed in excessu: quia genus eius et species ad conditoris operam pertinent, modus eius ad arbitrium honestatis, excessus ad vitium voluntatis". Quam concinne tibi verba inania sonuerunt; utique homini qui non cogitas quid dicas! Si modus appetitus huius ab arbitrium pertinet honestatis; cuius tandem honesti arbitrium coniugati velit hunc appetitum, nisi quando opus est, commoveri? et tamen quod vult non potest. Cuius honesti continentis arbitrium velit aliquando hunc appetitum moveri? et tamen quod vult non potest. Unde clamat homo: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Cum ergo in ipso motu pro nostrae voluntatis arbitrio non habeat ullum modum, in effectu autem non sit ipse moderatus, sed ei modum vigili certamine spiritus honestus imponat; quid est quod laudatis, homines mali, et ad Deum non clamatis: Libera nos a malo?
14.28. Quid te autem iuvat quod dicis: "intercipi debilitate libidinem"; quasi non morte prorsus exstinguatur, quando iam homini, qui ab illa fuerit superatus et subiugatus, non certamen indicitur, sed victo redditur quod debetur? Hoc est amarius, hoc est ubi non intellegis contendentis propaginem mortis, quod quando sani sumus, tunc est iste motus insanus. "Aut in coniugibus - inquis - cum honestate exercetur, aut in castis virtute frenatur". Itane vero, ita tu expertus es? Ergone a coniugibus non frenatur hoc malum, vel hoc tuum bonum? Prorsus cum libitum fuerit, sternunt se coniuges, et invadunt, quandocumque titillaverit; nec ad horam cubandi appetitus iste differtur, sed tunc videtur legitima corporum esse commixtio, quando istud naturale tuum bonum fuerit sponte commotum. Si talem duxisti vitam coniugalem, desine te tuis experimentis in disputatione committere, et de aliis potius quemadmodum sit ducenda, vel docenda, perquire. Miror tamen si adulterina saltem desiderio non frenasti, nec frenanda sensisti. Si vero etiam pudicitia coniugalis, et propter immoderata in ipso quoque connubio volutabra libidinis, et propter damnabiles concupiscentias, ne praeter coniugis naturalem usum aliquid perpetretur, frenat hanc pestem: quid est quod dicis: "In coniugibus cum honestate exercetur"; quasi honestus sit appetitus iste semper in coniuge, et nihil ei saltem secundum veniam, sicut dicit Apostolus, concedatur? Quanto melius diceres: In coniugum moderatione cum honestate exercetur? An timuisti ne illic quoque intellegatur malum, cui etiam coniuges frenum cura moderationis imponunt? Postremo nunc saltem iam continenter vivens agnosce in quadrigis illis Ambrosianis equum malum; et noli corde vel ore laudare, quem cogeris virtute frenare. "Quartum - inquis - a lascivientibus perpetratur, id est, illius voluptatis excessus, et quia de insolentia, non de natura contingit - inquis - iure damnatur". De cuius, quaeso, insolentia contingit? lasciviae, an concupiscentiae? Ne offendas susceptam, respondebis: Lasciviae. Sed omnes homines iudicant lasciviae non esse peccatum, nisi quia concupiscentiae consentitur. Nullumne ergo malum est, cui consentiendo peccatur? At hoc malum inest in carne contra spiritum concupiscente, etiamsi non sit in spiritu non consentiente, et contra etiam concupiscente. Exclama ergo: Libera nos a malo; et noli malum falsae laudis huic addere malo.
15.29. Diserte sane inter lascivientes et continentes tamquam in medio pudicitiam constituis coniugalem, "quae illos illicita commisisse indignatur, hos etiam licita contempsisse miratur; ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium exsecrata barbariem, supra se micantium venerata fulgorem, quae verecundis manibus et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes". Multum delector eloquentissima veritate: sed obsecro te, nempe sicut dicis, et disertissime ac verissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia coniugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsam perspicit eguisse, id est, ut secundum Apostolum, qui se non continet, nubat; cur ergo quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati.
16.30. Illud etiam recte dicis: " Examinate non posse placere connubium, si mali comparatione laudatur". Hoc verum est. Omnino enim in genere suo nuptiae bonum sunt; sed ideo bonum quia fidem thori servant, quia prolis suscipiendae causa sexum utrumque commiscent, quia impietatem separationis exhorrent. Haec sunt bona nuptialia, quibus nuptiae bonum sunt: quae saepissime diximus esse potuisse, etiamsi nemo peccasset. Post peccatum autem accessit eis, non de felicitate, sed de necessitate certamen, ut suo bono pugnent etiam ipsae contra concupiscentiae malum, ad nihil eam sinentes illicitum pervenire; quamvis ipsa in haec, nunc remissioribus, nunc concitatioribus motibus, instigare non cesset, et eius malo bene utentes in propagatione filiorum. Illud vero quis neget malum, nisi qui non audit Apostolum monentem: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium? quando coniuges non prolis suscipiendae, sed carnalis voluptatis explendae victi cupiditate concumbunt; hoc non laudatur, sed ignoscitur in comparatione peioris, intervenientibus et deprecantibus nuptiis.
17.31. Post haec autem ad exemplum Abrahae et Sarrae, nescio qua ratione reverteris, de quo iam satis respondisse me existimo. Sed nescio quid te fugerat, quod addere voluisti, cum postea venisset in mentem. Humanum est, solet evenire: quid ergo illud est audiamus. Dicis: "Factum fuisse propheticum, quod nunc ostensum est in regione Africae; pulchrae et sanctae mulieris, quae Ecclesiae formam tenebat, tutum non esse vel coniugem, vel pudorem, et quia ibi divinitus intacta servata est". Ne in omnibus tuis verbis frustra immorer, ad eum cui scribis, te convertis et dicis: "Orandus est hic Deus, frater beatissime Turbanti, consacerdos dilectissime, ut paribus etiam hac tempestate virtutibus Ecclesiam catholicam, Filii sui sponsam, maturam, fecundam, castam, decoram, a Manichaeorum constupratione, in Africa vel ex Africa latrocinantium, eruere non moretur". Haec nostra potius oratio est adversus Manichaeos, et Donatistas, et alios hereticos, vel quoslibet christiani et catholici nominis inimicos in Africa constitutos. Contra vos autem, quia nobis estis pestilentia transmarina, Christo salvatore vincenda, ideone latrocinamur ex Africa, quia unum martyrem hinc opponimus Cyprianum, per quem probemus antiquam nos defendere fidem catholicam, contra vestri erroris vanam profanamque novitatem? O nefas! Defuerunt Ecclesiae Dei quae in Africa constituta est, defuerunt orationes tuae, quando ista quae oppugnas, Cyprianus beatissimus praedicabat? Quando ille dicebat: "Multo magis a Baptismate prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit, ut ei remittantur non propria, sed aliena peccata"; quando haec Cyprianus didicerat et docebat, defuit auxilium precum tuarum, quo Sarra in regione Africae servaretur intacta, et a Manichaeorum constupratione, qui secundum intellectum tuum, antequam Manichaei nomen Romanis sonuisset in terris, etiam ipsum deceperant Cyprianum, liberaretur Ecclesiae pulchritudo? Vide quae monstruosa et furiosa dicas contra antiquissimam catholicam fidem, non habendo quid dicas.
17.32. Sed quantumlibet tergiverseris, o haeresis Pelagiana, quae contra muros antiquissimae veritatis novas construis machinas, novas moliris insidias: "Poenus disputator", quod me contumeliose tuus defensor appellati; Poenus, inquam, disputator, non ego, sed Cyprianus Poenus, te hoc vulnere Poenus immolat, et poenam scelerato ex dogmate sumit. Quid, si tot episcopos ex Africa nominassem, quot ex aliis orbis partibus nominavi? aut quid, si in eis ipsis plures Afri essent? Unus hinc est, ceteri aliunde, quorum ab Oriente et Occidente consensione confoderis: et tamen tanta obstinatione caecaris, ut non videas, te potius velle corrumpere antiquum Ecclesiae decorem, id est, antiquam fidem, tamquam Sarrae aniculae pulcherrimae castitatem. Si enim per sanctos antistites Dei, memorabilesque doctores, Irenaeum, Cyprianum, Reticium, Olympium, Hilarium, Ambrosium, Gregorium, Basilium, Ioannem, Innocentium, et Hieronymum, constupraverunt Ecclesiam Manichaei; dic mihi, Iuliane, quae te peperit? Utrum te casta, an vero meretrix, in lucem quam deseruisti, per uterum gratiae spiritalis enixa est? an ut dogmata Pelagiana defendas, coniugis Christi et matris tuae viscera, instinctu nefarii, non erroris, sed furoris infamas? Usque adeo enim contra vetustam pulchritudinem Sarrae non invenit quid novitia deformitas mentiatur, ut tot episcoporum gloriosorum catholicorum in tanta suarum sententiarum manifestatione consensum, in quibus sunt qui Manichaei nec nomen audierunt, Manichaeorum blasphemia criminetur.
17.33. "Sed ab hoc digressu, quo te impetus", non ut dicis, "doloris", sed perditi pudoris "abstulerat, ad ea quae institueras" delira reverteris: et adhibito ex Apostolo testimonio, illud quod de Abrahae et Sarrae emortuis membris dixeras, confirmare conaris. Unde iam superius, quantum satis visum est, me disseruisse suffecerit. Quis autem Christianus ignoret, quod "ille, qui primum hominem fecit ex pulvere, omnes fabricetur ex semine"? Sed ex semine iam vitiato atque damnato, quod partim per veritatem remaneat in supplicio, partim per misericordiam liberetur a malo. Non igitur, ut putas atque concludis, "ullis laqueis tuis peccati naturalis suffocatur assertio". Depravatam quippe primi transgressoris voluntate naturam, non tua defensio verbis inanibus purgat per novitium dogma vestrum, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
18.34. Quamobrem nec puto, sicut calumniaris, quod "coniuges sine corporum calore generaverint"; nec puto quod "hominem Deus non fecerit, aut diabolo fecerit, aut diabolus fecerit"; quia nec ipsi parentes possunt hominem facere, sed ex parentibus Deus: cuius potestati nec se ipsum diabolus subtrahit; quanto minus naturam humanam, quam sibi per peccati meritum illo damnante subiecit? Quae cum ita sint, tu potius, etsi non cultor, quod esse me dicis, tamen quantumlibet eum accusare videaris, diaboli adiutor esse convinceris: qui omnes parvulos ab eo malo, per quod tenentur a diabolo, sanari per Christum non debere contendis, cum doctrina non sana sanos esse defendis. Ego autem secundum sanam fidem, "ex eadem concupiscentiae voluptate concretum etiam Isaac" dico, ex qua et homines ceteri, uno solo excepto ab hoc malo, per quem liberamur a malo. "Peccatorum quoque genitalibus manum divinae providentiae interesse" non nego. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; et nihil inquinatum in eam incurrit: et ideo etiam de immundis et contaminatis, quae voluerit operatur, munda tamen ipsa et incontaminata persistens. Nec opus est ut anfractibus longis, ea quae concedo, mihi probare coneris: sed ad hoc responde, si potes, cur ipse Isaac nisi Baptismatis Christi signo circumcisus die octavo fuisset, perisset anima eius de populo suo. Explica, si potes, tanta poena quo merito plecteretur, nisi ab hac illo Sacramento liberaretur. Emortuam vulvam Sarrae ad emissionem seminis, et emortuum corpus Abrahae ad generandum sicut iuvenes generant, Deum vivificasse, negari non potest, ut proles de illa parentum nasceretur aetate: sed Isaac quantum ad propria peccata, etiamsi ex adulteris nasceretur, innocens natus, quid meruerat, ut anima eius de populo suo periret, nisi circumcisio subveniret? Noli evagari per multa obscura, perplexa, superflua: ad hoc unum apertum, simplex, necessariumque responde.
18.35. Interponis Apostoli testimonium, non ad quod ab illo positum est, sed ad quod ipse arbitraris. Unde nunc, quoniam non inde agimus, et longum et supervacaneum est disputare; tamen interponis ubi ait: Et quomodo iudicabit Deus mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? Ac deinde subiungis: "Per haec sua verba Apostolum ostendere, amisisse Deum auctoritatem iudicandi, si modum non tenuit imperandi". Si ergo sicut putas, "ad hoc ista dixit Apostolus, ut sese cohiberent, qui asserebant laudi Dei proficere peccata mortalium, eumque ideo impossibilia praecepisse, ut miserendi sibi materiam praepararet: et per hanc apostolicam sententiam - sicut existimas - demonstratur, propterea recte iudicari homines, quia praecepta possibilia non fecerunt; iniuste autem iudicarentur, si ea non fecissent, quae impossibilia iuberentur": quid de Isaac dicturus es, cui quidquam nec possibile, nec impossibile est imperatum; et tamen perditionis animae suae poena feriretur, si octavo die non circumcideretur? An vero nec sic tandem respicis, illud primitus, in paradiso datum possibile ac facile fuisse praeceptum, quo contempto atque violato, omnes ex uno homine, tamquam in massa originis commune illud habere peccatum; et hinc esse iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium? Et quoniam ex ista in Adam generatione damnata nemo liberatur, nisi regeneretur in Christo; propterea signum eiusdem regenerationis Isaac nisi accepisset, perisset: nec immerito perisset, quia ex hac vita, quo per generationem damnatam damnatus intraverat, sine signo regenerationis exisset. Aut si non est ista causa, dic alteram. Bonus est Deus, iustus est Deus: potest aliquos sine bonis meritis liberare, quia bonus est; non potest quemquam sine malis meritis damnare, quia iustus est. Nullum meritum malum octo dierum infans de propriis peccatis habebat; quare damnaretur, nisi circumcideretur, si ex origine non trahebat?
Chapter 4 of 12