Liber IV, Capita 1–3
1.1. Iam nunc ab alterius voluminis exordio cetera videamus, quibus librum meum refellere niteris; omittentes, sicut instituimus, ea quae nodos non faciunt quaestionum, quibus solvendis curam nos oportet impendere, nec immorando superfluis ipsa prolixitate operis a laborioso negotio deterrere lectorem. Superiore igitur libro satis egimus, quo recte iudicantibus appareret, cum Deus verus et bonus sit hominum conditor, bonaeque sint nuptiae, quas et condicione atque copulatione utriusque sexus instituit, et fecunditatis munere benedixit; malum tamen esse concupiscentiam carnis quae concupiscit adversus spiritum, eoque malo bene uti pudicitiam coniugalem, meliusque non uti continentia sanctiorem: quod malum non ex alia substantia quam Deus non condidit, sicut Manichaeus insanit, nobis esse permixtum; sed per inoboedientiam unius hominis exortum atque traductum, et per oboedientiam unius hominis expiandum atque sanandum; cuius obligatione implicat debita poena nascentem, solvit indebita gratia renascentem. Hoc malum contra me laudando, adversarius meus videris: sed in te debellando, meus testis es: si autem non debellas, tuus hostis es. Proinde quia primo tuo libro sufficienter me respondisse existimo, quamvis ibi tota causa finita sit; tamen ne ceteris tribus respondere non potuisse videamur, in eis etiam quam vana dixeris intuere.
1.2. Propositis ex meo libro verbis meis exultas, quod: "Teste Apostolo - dixerim - donum Dei esse pudicitiam coniugalem"; quasi propterea laudaverit Apostolus malum quod tu laudas, quo caro concupiscit adversus spiritum, quo malo utitur bene pudicitia coniugalis, sicut iam in libro superiore monstravi. Non itaque parvum donum Dei est, ita frenari hoc malum, ut ad nihil relaxetur illicitum, sed generationi tantum regenerandorum serviat filiorum. Eius quippe impetus non sua sponte moderatus est: a nullo namque illicito sese abstinet, si membra desiderio eius inserviant. Ac per hoc eius motus, non in ipso, cuius inquietus est motus; sed in refrenante ac bene utente laudatur.
1.3. Itaque isto malo cum bene utuntur coniugati fideles, a cuius reatu soluti sunt munere Salvatoris; profecto quicumque inde nascuntur eiusdem munere Creatoris, non sicut nobis obicis, "in regnum diaboli praeparantur"; sed ab illo potius eruendi et inregnum Unigeniti transferendi. Haec enim est, et esse debet piorum coniugum intentio, ut regenerationi generatio praeparetur. Si autem hoc malum quod in se ipsis parentes sentiunt, cui malo, ut tuis verbis utar, "Apostolorum legio repugnavit", non pertineret ad filios, sine illo utique nascerentur: nunc vero quandoquidem cum hoc nascuntur, quid miraris, quia propter hoc renascuntur, ut ab eius obligatione solvantur, et aut ex ista vita ab illo liberati rapiantur, aut in ista vita adversus illud liberi praelientur, victoresque in fine remunerentur?
1.4. Quis autem nostrum suspicatus est, "usum coniugum a diabolo fuisse repertum"? Quis "commixtionem corporum per malum praevaricationis" credidit "accidisse"; cum sine bis nuptiae prorsus esse non possent? Sed malum quo bene utuntur, nullum esset, si nemo peccasset. Quod dixi, mihi obice, ut purgem: nam si et quod non dixi, mihi obicis, quando finimus?
1.5. "Consequens - putas - esse, ut munus Dei noceat, si homo cum malo nascitur: nemo enim nisi Dei munere nascitur". Audi ergo et intellege: munus Dei nulli nocet, quo quisque est et vivit; sed concupiscentiae malum non potest esse, nisi in eo quod est et vivit. Quapropter potest esse malum in munere Dei, sanandum alio munere Dei. Potest igitur in homine qui munere Dei est et vivit, malum esse generatione contractum regeneratione sanandum. Nam utique nullus infans cum daemone nasceretur, si non nasceretur; nec ideo mali huius ipsa est causa, quia nascitur. Nascitur ergo munere Dei, cum daemone autem, iudicio Dei sane occulto, sed numquid iniusto?
2.6. In eo vero quod dixi: "Etiam bonum coniugale, si non habetur, a Domino esse poscendum"; (quibus utique, nisi quibus est necessarium?) visus sum tibi dicere, "pro concumbendi viribus supplicandum". Sed ego pro ipsa pudicitia coniugali dixi rogandum Deum, in qua est concumbendi non liber usus, sed licitus modus. Nam homo si concumbere non potest, potius non quaerat uxorem: quandoquidem apostolica sententia ubi ait: Si se non continet, nubat; remedium voluit esse nuptias, quod et ipse confessus es, contra morbum concupiscentiae, quod confiteri non vis, qui remedium confiteris. Hoc autem remedium est, non ut sit concupiscentia, si non est; sed ut non rapiat ad illicita, cuius motus infrenis est. Pertinet enim ad hoc quoque petitionis genus, quod in oratione dominica dicimus: Ne nos inferas in tentationem; quoniam unusquisque tentatur a concupiscentia sua, sicut ait apostolus Iacobus. Convenit huic et quod dicimus: Libera nos a malo. Dicunt enim hoc de hac re coniuges, ut interim mente liberi a malo, bene utantur malo quod habent in carne (sciunt enim quia in carne eorum non habitat bonum); ut omni postea corruptibilitate sanata, nullum in eis quo utantur, remaneat malum. Quid est quod triumphas tamquam de hoste victo? Internum potius vince quem laudas: Nam victoria de te mea, illo malo tecum pugnante, secura est. Neque enim dicere audebis, eum vinci qui verum dicit, ab eo qui falsum dicit. Ego autem concupiscentiam contra quam pugnas, malum dico, tu bonum: sed pugna tua malum fatetur, quod bonum lingua mentitur; augens mendacium alio mendacio, quo affirmas et a me illam dictam bonam. Neque enim concupiscentiam carnis, quam Ioannes apostolus dixit a Patre non esse, ego dicerem bonum: sed bonum dixi pudicitiam esse coniugalem, quae resistis malo concupiscentiae, ne ad illicita rapiat cum movetur.
2.7. Verum sciens quam inaniter argumentatus fueris, "Pulsas - ut dicis - alterum definitionis meae latus"; et inquis: "Si calor genitalis coniugalis honestatis minister ab immoderatis procursibus tam studio fidelium, quam doni virtute retinetur, nec exstinguitur per gratiam, sed frenatur: probabilis est in genere suo et in modo suo, et solis accusatur excessibus". Haec dicens, non attendis coniugum conventionem causa generandi, ideo bonum esse laudabile, quia eo limes praefigitur licitus malo concupiscendi. Cur enim non potius malum vocetur, quod fateris esse frenandum? Cur, quaeso, frenandum, nisi ne noceat? nisi ne ad illicita quae desiderat relaxetur? Et utique desiderium mali malum est, etiamsi ei non consentiatur, donec eo veniamus ubi nec habeatur. Non igitur quid boni de concupiscentia carnis fiat, sed ipsa quid mali faciat, cogitandum est. Nam pudicitia coniugalis inhiantem concupiscentiam sive de illicito sive de licito percipere voluptatem, frenat ab illicito, permittit ad licitum: hoc est bonum, non tamen eius, sed bene utentis bonum est. Quod autem ipsa concupiscentia facit, sive ad licitum sive ad illicitum indifferenter ardescere, utique malum est. Hoc itaque malo bene utitur pudicitia coniugalis, melius non utitur continentia virginalis.
2.8. "Si posset - inquis - calor genitalis malum esse naturaliter, exstirpandus erat, non componendus". Vide quemadmodum noluisti dicere, quod supra dixeras, "frenandus"; sed maluisti, "componendus". Sensisti enim quod eum nemo frenaret, nisi qui repugnaret: et ob hoc mutato verbo, timore ipso fassus es malum, quod repugnat bono. Appellas etiam calorem genitalem, quia pudet appellare libidinem, sive, sicut eam divinus sermo appellare consuevit, carnis concupiscentiam. Sic ergo loquere et dic: Si posset carnis concupiscentia mala esse naturaliter, exstirpanda erat, non componenda. Sic enim possunt, qui latine sciunt, tardiores intellegere quid loquaris. Sed ita hoc dicis, quasi non eam mallent exstirpare, si possent, omnes qui propterea coniugantur, quia continentiae laborem quo huic malo resistitur, non ferunt, et ideo malunt eo bene uti, quam melius omnino non uti. Sed si in corpore mortis huius hoc malum necessarium est coniugatis, quia sine illo fieri non potest bonum generationis; continentes exstirpent concupiscentiam carnis. Tu ipse, tu qui loqueris, nec quid loquaris attendis, exstirpa libidinem de membris tuis. Non enim et tibi necessaria est; aut bona sunt eius desideria quibus si consenseris vel cesseris, interibis.
2.9. Porro si malum est in te cui repugnas, quod oppugnas, quod cum vincis expugnas; hoc malo melius non uteris, quo malo bene utuntur, in quibus hoc bonum esse contendis; ubi profecto mentiris, aut falleris. Neque enim dicturus es, in coniugibus bonum esse libidinem, in sanctis autem vel virginibus vel continentibus malum. Iam sententiam tenemus tuam, ubi aisti: "Concupiscentiae naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur; qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, bono melius non utitur; confidentia quippe sua salutis - inquis - et roboris contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". His verbis tuis sine ambiguitate declaras, concupiscentiam carnis hoc esse in utrisque, id est, et coniugatis et continentibus. Quo enim coniugati bene utuntur, et continentes melius non utuntur, bonum tu dicis, ego malum: sed in sanctis virginibus et continentibus carnis concupiscentia malum se esse manifestati, contra quam fateris eos "gloriosa exercere certamina" procul dubio ergo non bono, sed malo melius non utuntur. Hoc igitur utentes coniuges, nec ipsi utique bono, sed malo bene utuntur. Proinde tota controversia non remansit (si tamen remansit aliqua), nisi utrum in eis qui continentiam Deo voverunt, bonum sit ista de qua disputamus concupiscentia carnis, an malum. Quod enim horum duorum repertum in his fuerit, hoc et in coniugibus apparebit: quoniam hoc illi bene utuntur, quo isti melius non utuntur. Collige itaque totas vires acuti tui cordis, ac liberae frontis, et aude respondere si potes, hoc bonum esse, cui, sicut libro superiore confessus es, "Apostolorum legio repugnavit": mihi scilicet exprobrans, quod "tantas esse - dixerim - libidinis vires, ut ei nec Apostolorum legio repugnaverit"; cum potius pro causa mea faciat, quia ei malo quod tu bonum dicis, legio non qualiumcumque sanctorum, sed ipsorum quoque repugnavit Apostolorum. Cui malo tantum licere posse, quis crederet, ut sibi laudatorem etiam de suis expugnatoribus provideret? Absit quidem, ut antiquorum aliquem vel Apostolorum, vel quorumque sanctorum; mirabiliter tamen, quia vel quemquam haereticorum novorum, qui simul utrumque se esse profiteatur inexplicabilibus modis, expugnatorem scilicet defensoremque libidinis; et conetur ostendere manens in haeresi Pelagiana, et ex animo se laudare quod ipsum eius animum nisi expugnetur occidit, et ex animo expugnare quod eius dogma nisi laudetur absumit.
2.10. Rogo, si est in vobis ullus sensus humanus, num potest et malum esse peccatum, et bonum esse desiderare peccatum? Quid enim agit in carne sanctorum continentium ista concupiscentia, nisi peccandi desideria; quibus non consentientes "exercent", ut confiteris, "gloriosa certamina"? Neque enim saltem connubii desiderium in illa continentiae professione potest esse non malum. Quid ergo illic, agit, ubi malum est quidquid agit; ac si ei consentiatur, et peragit? Quid ibi agit haec concupiscentia, ubi nihil boni concupiscitur ex illa? Quid ibi agit libido, ubi nihil boni libebit ex illa? Non importune in coniugatis esse dicatur: si enim summum culmen obtinent pudicitiae coniugalis, faciunt boni aliquid per illam, quamvis nihil faciant propter illam. In sanctis autem virginibus et continentibus quid agit, obsecro te; quid agit tua ista suscepta, cum desipis; adversaria, si sapis; quid agit, ubi nihil boni agit ipsa, nihil boni agitur de ipsa? Quid agit in eis, in quibus quidquid secundum ipsam concupiscitur, malum est? Quid agit in eis, quos contra se compellit vigilare atque pugnare; et si quando ab eius ullum vel in somnis furatur assensum, cum evigilaverint, gemere et inter gemitus dicere: Quomodo impleta est anima mea illusionibus? Quia cum sopitos deludunt somnia sensus, nescio quomodo etiam castae animae in turpes labuntur assensus; quae si imputaret Altissimus, quis viveret castus?
2.11. Hoc ergo malum, quod non dicturus es bonum, nisi adversus omnem veritatis tubam sic obsurdueris, ut clames bonum esse concupiscere malum, quod nec inter surdos dicere audebis: hoc, inquam, malum cur non exstirpatur de continentium carne sanctorum? Cur non "totum opere mentis aufertur"? Hoc enim dicis: "Fieri debuisse, si malum esset". Et quia non fit in coniugatis, ubi eius modus est necessarius, ideo putas bonum: cum videas, nec ibi fieri ubi modus eius nullus est necessarius, et in quantum inest nocet, etsi non ad perdendum de sorte sanctorum, si non ei consentiatur, tamen ad minuendam spiritalem delectationem sanctarum mentium; illam scilicet de qua dicit Apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Haec delectatio profecto minuitur, quando etsi non ad explendam, certe ad oppugnandam carnalis concupiscentiam voluptatis, bellantis animus occupatur, et ita exercet gloriosa certamina, ut a delectatione intellegibilis pulchritudinis ipsis certaminibus avocetur. Sed quia in ista humana miseria peior hostis est cavenda superbia, ideo nimirum non penitus exstinguitur in carne continentium sanctorum ista concupiscentia, ut dum pugnatur adversus eam, periculorum suorum animus admoneatur, ne securus infletur; donec humana fragilitas ad tantam perfectionem perveniat sanitatis, ubi nulla putredo lasciviae, nullus tumor superbiae formidetur. Sic virtus in infirmitate perficitur: quia et pugnare infirmitatis est. Quanto enim quisque vincit facilius, tanto pugnat minus. In semetipso autem quis pugnaret, si nihil ex semetipso eidem repugnaret? Et quid nobis repugnat ex nobis, nisi quod adhuc curatur ut sanetur in nobis? Ergo in nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi; et rursus infirmitas admonitio est non superbiendi. Proinde virtus qua hic, ubi superbiri potest, non superbiatur, in infirmitate perficitur.
2.12. Quamobrem hoc coniuges bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Malum igitur quo coniuges bene utuntur, et inest coniugibus quo bene utantur, inest et continentibus quo melius non utantur: ideo quippe inest, ut non extollantur. "Solis" ergo libidinis "excessibus accusatur", sed ille a quo non refrenatur: nam ipsa per se ipsam rectissime omnino suis ipsis motibus accusatur, quibus ne excedat obsistitur. Non itaque, ut dicis: "Nihil ad innocentiam promovet modestia rei per ipsum genus nocentis". Promovet quippe ad innocentiam non consentire malo: nec ideo illud cui non consentitur, non est malum; immo propterea sine dubitatione malum est, quia non ei consentire bonum est. Quid enim mali faceret, qui bonae concupiscentiae consentiret; cum mali nihil faciat, etiam qui opere coniugali, non sine ipsius malo seminat hominem, qui est Dei opus bonum? Nec "confectricem seminum libidinem" dixeris. Ille quippe creat hominis semen, qui hominem ex semine: sed unde, interest. Quia mali huius occulta sunt et dira contagia: nec ex his hominibus qui malo carent, Deus vel semen vel homines creat; etiam si quidam ad eiusdem mali noxa regeneratione soluti sunt, sicut solvendi sunt qui inde nascuntur.
2.13. Dixi sane, nec paenitet, de pudicitia coniugali, quae mea verba posuisti, "quia cum dona Dei esse ista monstrantur, a quo petenda sunt discitur, si non habentur; et cui agendae gratiae, si habentur". Aguntur enim gratiae "non de origine - ut dicis - concupiscentiae", cuius origo est primum malum hominis; "sed de regimine", quod verum dicis. Utrumque enim dicis, "vel regimine vel origine". Ideo autem aguntur gratiae de regimine concupiscentiae, quia repugnans vincitur. Quod autem repugnat voluntati bonae, non est bonum; immo malum esse quis neget, nisi qui non habet voluntatis bonum, cui quod repugnat, fateatur malum?
3.14. Interponis alia de libro meo, ubi cum dixissem donum Dei pudicitiam esse coniugalem, et hoc Apostolo teste docuissem; occurrentem, deinde quaestionem tacitus nolui praeterire, quid dicendum sit, cum videntur etiam nonnulli impii pudice cum coniugibus vivere. "Soletis", enim, "negantes Dei dona esse virtutes quibus recte vivitur, et eas naturae voluntatique humanae, non gratiae Dei tribuentes, hoc uti argumento, quod eas nonnumquam habeant infideles"; ita conantes evacuare quod dicimus, neminem recte vivere, nisi ex fide per Iesum Christum Dominum nostrum, unum Dei et hominum mediatorem; ubi vos eius adversarios apertissime profitemini. Denique longe non eamus: si forte fallor, ad ista responde. Ego dixi: "pudicum non veraciter dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori". Unde autem id ostenderem, paulo post adhibui, quod mihi visum est grande documentum. "Cum enim virtus sit - inquam - pudicitia, cui vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitent; quomodo vera ratione pudicum corpus asseritur, quando a vero Deo ipse animus fornicatur?". Deinde ne quisquam vestrum negaret animum infidelium fornicari, adhibui testimonium de Scriptura sancta, ubi legitur: Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Sed tu qui "Mea - sicut dicis - quae mihi videntur acuta persequeris", hoc totum tamquam mihi obtusum visum fuerit praeteristi. Vide ergo quid horum negandum arbitreris. Virtutem esse pudicitiam coniugalem, promptissime confiteris; omnes virtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitare non negas. Porro infidelis animum fornicari a Deo ille potest negare, qui se palam sanctarum Scripturarum adversarium profitetur. Ex quibus omnibus haec summa conficitur, ut aut in animo fornicante pudicitia vera esse possit; quod cernis quam sit absurdum: aut in animo infidelis pudicitia vera esse non possit; quamvis hoc cum assererem, te finxeris surdum. Non igitur, ut calumniaris, "studio vituperando substantiam, dona collaudo". Non enim divinorum donorum capax esset, nisi bona esset humana substantia, cui vitia quoque ipsa bonitatis perhibent testimonium naturalis. Quid enim aliud in vitio recte displicet, nisi quia detrahit vel minuit quod in natura placet?
3.15. Cum ergo divinitus adiuvatur homo, non tantum "ad capessendam perfectionem adiuvatur", quod ipse posuisti, utique volens intellegi eum per se incipere sine gratia, quod perficit gratia: sed potius quod Apostolus loquitur, ut qui in vobis opus bonum coepit, perficiat usque in finem. In quo enim vis "hominem - sicut loqueris - ad aliquid laudabile generosi cordis stimulis incitari", in hoc eum non vis in Domino, sed in libero arbitrio gloriari: ac sic priorem dare, ut retribuatur illi; eoque modo gratia iam non sit gratia, quia non est gratuita. "Bonam - dicis - hominum naturam, quae talis gratiae opitulationem meretur". Quod gratanter audirem, si hoc propterea quia rationalis natura est diceres: neque enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum lapidibus aut lignis pecoribusve praestatur: sed quia imago Dei est, meretur hanc gratiam; non tamen ut eius bona voluntas possit praecedere praeter gratiam, ne vel ipsam prior det, ut retribuatur illi, ac sic gratia iam non sit gratia, dum non datur gratuita, sed redditur debita. Quid est ergo, quod secundum modum vestrum, "effectum voluntatis humanae dona caelestia me" credideras "nuncupasse"; tamquam voluntas hominis sine Dei gratia moveretur ad bonum, ut ei debitus a Deo retribueretur effectus? Itane oblitus fueras, nos cum Scriptura dicere contra vos: Praeparatur voluntas a Domino; vel quod in nobis Deus operetur et velle? O ingrati gratiae Dei! o inimici gratiae Christi, et solo vocabulo christiani! Nonne pro inimicis suis orat Ecclesia? Quid orat, obsecro? si ut eis suae voluntatis retribuatur pretium, quid eis orat, nisi grande supplicium? Quod iam contra eos est, non pro eis; orat autem pro eis: non ergo quia est illis voluntas bona, sed ut convertatur in bonam voluntas mala; quoniam praeparatur voluntas a Domino; et: Deus est enim, ut ait Apostolus, qui operatur in vobis et velle.
3.16. Sed acerbissimi gratiae huius inimici exempla nobis opponitis impiorum, quos dicitis: "Alienos a fide abundare virtutibus, in quibus sine adiutorio gratiae, solum est naturae bonum, licet superstitionibus mancipatum, qui solis libertatis ingenitae viribus, et misericordes crebro, et modesti, et casti inveniuntur, et sobrii". Haec dicens ecce iam et illud quod gratiae Dei tribueras, abstulisti, ipsum scilicet voluntatis effectum. Non enim aisti, velle eos esse misericordes, modestos, et castos, et sobrios, et ideo non esse, quod nondum per gratia fuerint consecuti bonae huius voluntatis effectum: sed si et esse voluerunt et sunt, iam in eis voluntatem et effectum voluntatis invenimus; quid remansit quod gratiae reservemus in tam evidentibus, quibus dixisti eos abundare virtutibus? Quanto satius, si te impios ita laudare delectat, ut non audiens dicentem Scripturam: Qui dicit impium iustum esse, maledictus erit in populo, et odibilis in gentibus; etiam virtutibus veris eos praedices abundare: quanto, inquam, satius haec ipsa in eis dona Dei esse fatereris, sub cuius occulto iudicio, nec iniusto, alii fatui, alii tardissimi ingenii et ad intellegendum quodam modo plumbei, alii obliviosi, alii acuti memoresve nascuntur, alii utroque munere praediti, et acute intellegentes et tenacissimae memoriae thesauro cognita recondentes; alii natura lenes, alii levissimis causis ira facillima ardentes, alii ad vindictae cupiditatem inter utrosque mediocres; alii spadones, alii in concubitu ita frigidi tu vix omnino moveantur, alii libidinosissimi ut vix omnino teneantur, alii inter utrosque et moveri faciles et teneri; alii timidissimi, alii audacissimi, alii neutrum; alii hilares, alii tristes, alii ad nihil horum proclives; nec eorum quae commemoravi aliquid instituto ac proposito, sed natura; unde medici audent ista tribuere temperationibus corporum? Quod etsi probari, vel nulla existente, vel omni finita quaestione potuisset; numquid sibi quisque corpus condidit, et hoc eius tribuendum est voluntati, quod mala ista naturalia magis minusve perpetitur? Nam prorsus ea non perpeti cum hic vivitur, nullo modo, nulla ratione quisquam potest. Nec tamen sive maximis, sive minimis urgeatur, fas est ut dicat ei qui se finxit, quamvis omnipotenti, iusto, et bono: Quare sic me fecisti? Et de iugo gravi quod est supra filios primi Adam, nemo liberat nisi secundus Adam. Quanto ergo tolerabilius illas, quas dicis in impiis esse virtutes, divino muneri potius, quam eorum tribueres tantummodo voluntati: licet ipsi hoc nesciant, donec si ex illo sunt praedestinatorum numero accipiant spiritum qui ex Deo est, ut sciant quae a Deo donata sunt eis?
3.17. Sed absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit iustus. Absit autem ut sit iustus vere, nisi vivat ex fide: Iustus enim ex fide vivit. Quis porro eorum qui se Christianos haberi volunt, nisi soli Pelagiani, aut in ipsis etiam forte tu solus, iustum dixerit infidelem, iustum dixerit impium, iustum dixerit diabolo mancipatum? Sit licet ille Fabricius, sit licet Fabius, sit licet Scipio, sit licet Regulus, quorum me nominibus, tamquam in antiqua Romana curia loqueremur, putasti esse terrendum. Verum tu in hac causa etsi ad scholam Pythagorae provoces vel Platonis, ubi eruditissimi atque doctissimi viri multo excellentiore ceteris philosophia nobilitati veras virtutes non esse dicebant, nisi quae menti quodam modo imprimuntur a forma illius aeternae immutabilisque substantiae, quod est Deus; etiam illic adversus te, quantum donat qui nos vocavit, pietatis libertate clamabo: Nec in istis est vera iustitia. Iustus ex fide vivit. Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi: finis legis Christus ad iustitiam omni credenti. Quomodo sunt vere iusti, quibus vilis est humilitas veri iusti? Quo enim propinquaverunt intellegentia, inde superbia recesserunt: quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Quomodo est in eis vera iustitia, in quibus non est vera sapientia? Quam si eis tribuerimus, nihil erit causae cur non eos ad illud regnum pervenire dicamus, de quo scriptum est: Concupiscentia sapientiae deducit ad regnum. Ac per hoc Christus gratis mortuus est, si homines sine fide Christi ad fidem veram, ad virtutem veram, ad iustitiam veram, ad sapientiam veram, quacumque re alia, quacumque ratione perveniunt. Prorsus sicut de lege verissime ait Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est; ita verissime dicitur: Si per naturam voluntatemque iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Si per doctrinas hominum qualiscumque iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Per quod enim est vera iustitia, per hoc etiam regnum Dei. Deus namque ipse, quod absit, erit iniustus, si ad eius regnum verus non admittitur iustus; cum et ipsum eius regnum iustitia sit, quemadmodum scriptum est: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium. Porro si veram iustitiam non habent impii; profecto nec alias virtutes comites eius et socias, si quas habent, veras habent [quia cum non ad suum referuntur auctorem dona Dei, hoc ipso mali his utentes efficiuntur iniusti]: ac per hoc nec continentia sive pudicitia vera virtus est impiorum.
3.18. Tu vero tam male accipis quod ait Apostolus: Nam qui in agone contendit, ab omnibus continens est; ut continentiam, tam magnam virtutem, de qua scriptum est, quod nemo esse potest continens nisi Deus det; etiam choraulas et huiusmodi turpes infamesque personas habere contendas. Hi enim quando in agone decertant, ab omnibus, continenti ut corruptibilem coronam accipiant: a cuius tamen vana cupiditate non continent. Haec enim cupiditas vana ac per hoc prava, vincit in eis et frenat alias pravas cupiditates; propter quod dicti sunt continentes: Sed ut gravissimam faceres iniuriam Scipionibus, continentiam quam in eis anto eloquio praedicasti, dedisti et histrionibus; ignorans Apostolum, cum exhortaretur homines ad virtutem, sic exemplum de vitiosa hominum affectione sumpsisse, quemadmodum alio loco Scriptura, cum ad amorem sapientiae homines hortaretur, quaerendam dixit esse sicut pecuniam. Numquid propterea sancta Scriptura dicenda est laudasse avaritiam? Sed quia notum est, amatores pecuniae quantis patienter laboribus doloribusque subdantur, a quantis se contineant voluptatibus, sive cupiditate augendi pecuniam, sive timore minuendi, quanta lucrum sagacitate sectentur, et prudenter damna devitent, quam timeant plerumque aliena diripere, et aliquando sua sibi ablata contemnant, ne repetendo et litigando plus perdant: recte admoniti sumus sic amare sapientiam, ut eam nobis thesaurizare avidissime cupiamus, atque ut nobis magis magisque acquiratur, nec aliqua ex parte minuatur, et perferamus molestias, et libidines refrenemus, et prospiciamus in posterum, et innocentiam beneficentiamque servemus. Quod cum facimus, ideo veras virtutes habemus, quia verum est propter quod facimus, id est, hoc naturae nostrae consentaneum est ad salutem et veram felicitatem.
3.19. Non enim absurde virtus definita est ab eis qui dixerunt: "Virtus est animi habitus, naturae modo atque rationi consentaneus". Verum dixerunt, sed quid sit consentaneum liberandae ac beatificandae naturae mortalium nescierunt. Neque enim omnes homines naturali instinctu immortales et beati esse vellemus, nisi esse possemus. Sed hoc summum bonum praestari hominibus non potest, nisi per Christum et hunc crucifixum, cuius morte mors vincitur, cuius vulneribus natura nostra sanatur. Ideo iustus ex fide Christi vivit. Ex hac enim fide prudenter, fortiter, temperanter, et iuste, ac per hoc his omnibus veris virtutibus recte sapienterque vivit, quia fideliter vivit. Si ergo ad consequendam veram beatitudinem, quam nobis immortalem fides quae in Christo est vera promittit, nihil prosunt homini virtutes; nullo modo verae possunt esse virtutes. An placet tibi ut veras virtutes avarorum esse dicamus, cum lucrorum vias prudenter excogitant, cum pro acquirenda pecunia saeva atque aspera multa fortiter tolerant, cum varias cupiditates quibus sumptuose vivitur, temperanter sobrieque castigant, cum abstinent ab alieno, et de suo saepe amissa contemnunt, quod videtur ad iustitiam pertinere, ne iurgiis et iudiciis plura consumant? Cum enim agitur aliquid prudenter, fortiter, temperanter, et iuste, omnibus quattuor virtutibus agitur, quae secundum tuam disputationem verae virtutes sunt, si ad cognoscendum utrum verae sint, hoc tantummodo intuendum quod agitur, nec causa quaerenda est cur agatur: unde ne tibi videar calumniari, ipsa tua verba iam ponam. "Cunctarum - inquis - origo virtutum in rationabili animo sita est, et affectus omnes per quos aut fructuose aut steriliter boni sumus, in subiecto sunt mentis nostrae, prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo. Horum igitur affectuum vis cum sit in omnibus naturaliter - inquis - non tamen ad unum finem in omnibus properat: sed pro iudicio voluntatis, cuius nutui serviunt, aut ad aeterna, aut ad temporalia diriguntur. Quod cum fit, non in eo quod sunt, non in eo quod agunt, sed in eo solo variant quod merentur. Nec nominis sui igitur - inquis - possunt, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverunt praemii aut amplitudine ditantur, aut exilitate frustrantur". Haec ubi didiceris, nescio; iam tamen cernis, ut arbitror, consequens esse ut vera sit virtus, avarorum prudentia, qua excogitant genera lucellorum; et avarorum iustitia, qua gravium damnorum metu facilius sua nonnumquam contemnunt, quam usurpant aliquid alienum; et avarorum temperantia, qua luxuriae, quoniam sumptuosa est, cohibent appetitum, soloque necessario victu tegumentoque contenti sunt; et avarorum fortitudo, qua, ut ait Horatius:
Per mare pauperiem fugiunt, per saxa, per ignes qua denique cognovimus quosdam irruptione barbarica, ad ea prodenda quae habebant, nullis hostium tormentis potuisse compelli. Ergo virtutes istae tali fine turpes atque deformes, et ideo nullo modo germanae veraeque virtutes, tibi tamen ita verae videntur, et pulchrae, "ut nec nominis sui possint, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiverunt praemii exilitate frustrentur", id est, terrenorum commodorum fructu, non caelestium praemiorum. Nec aliud erit quam vera iustitia Catilinae, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat; et fortitudo vera erit eius, quod frigus, famem, sitim ferre poterat; et vera patientia, quod patiens erat inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est. Quis haec sapiat, nisi desipiat?
3.20. Sed videlicet homo eruditus eorum vitiorum veri similitudine falleris, quae finitima videntur et propinqua virtutibus, cum absint ab eis quam longe absunt a virtutibus vitia. Nam sicut constantia est virtus, cui contraria est inconstantia: vitium est tamen ei quasi finitimum pertinacia, quae constantiam videtur imitari. Quo utinam vitio careas, cum haec quae dico, vera esse cognoveris; ne tibi in errore, velut amando constantiam, manendum pertinaciter arbitreris. Ita omnibus virtutibus non solum sunt vitia manifesta discretione contraria, sicut prudentiae temeritas; verum etiam vicina quodam modo, nec veritate, sed quadam specie fallente, similia; sicut ipsi prudentiae non temeritas vel imprudentia, sed astutia; quod tamen vitium est, quamvis in Scripturis sanctis et in bono accipiatur quod dictum est: Astuti ut serpentes; et in malo, quod in paradiso erat serpens prudentissimus omnium bestiarum. Nec istorum vitiorum, quae finitima virtutibus diximus, possunt omnium facile nomina reperiri: verum etsi non invenitur quemadmodum nuncupentur, cavenda sunt.
3.21. Noveris itaque, non officiis, sed finibus a vitiis discernendas esse virtutes. Officium est autem quod faciendum est: finis vero propter quod faciendum est. Cum itaque facit homo aliquid ubi peccare non videtur, si non propter hoc facit propter quod facere debet, peccare convincitur. Quae tu non attendens, fines ab officiis separasti, et virtutes veras officia sine finibus appellandas esse dixisti. Ex quo te tanta absurditas sequitur, ut veram cogaris appellare iustitiam, etiam cuius dominam reperis avaritiam. Si quidem manus abstinere ab alieno, si officium cogites, potest videri esse iustitiae: sed cum quaeritur, quare fiat, et respondetur: Ne plus pecuniae litibus pereat; quomodo iam hoc factum verae poterit esse iustitiae, cum serviat avaritiae? Quales virtutes Epicurus induxit voluptatis ancillas, quae omnino quidquid facerent, propter illam vel adipiscendam facerent vel tenendam. Absit autem ut virtutes verae cuiquam serviant, nisi illi vel propter illum cui dicimus: Deus virtutum, converte nos. Proinde virtutes quae carnalibus delectationibus, vel quibusque commodis et emolumentis temporalibus serviunt, verae prorsus esse non possunt. Quae autem nulli rei servire volunt, nec ipsae verae sunt. Verae quippe virtutes Deo serviunt in hominibus, a quo donantur hominibus: Deo serviunt in Angelis, a quo donantur et Angelis. Quidquid autem boni fit ab homine, et non propter hoc fit, propter quod fieri debere vera sapientia praecipit, etsi officio videatur bonum, ipso non recto fine peccatum est.
3.22. Possunt ergo aliqua bona fieri, non bene facientibus a quibus fiunt. Bonum est enim ut subveniatur homini periclitanti, praesertim innocenti: sed ille qui hoc facit, si amando gloriam hominum magis quam Dei facit, non bene bonum facit; quia non bonus facit, quod non bona voluntate facit. Absit enim ut sit vel dicatur voluntas bona, quae in aliis, vel in se ipsa, non in Domino gloriatur. Ac per hoc nec eius fructus iste dicendus est; arbor enim mala bonos fructus non facit, sed potius bonum opus est illius, qui etiam per malos bene faciat. Quapropter dici non potest quantum te ista fallat opinio, qua dixisti: "Omnes virtutes affectus esse, per quos aut fructuose aut steriliter boni sumus". Fieri enim non potest ut steriliter boni simus: sed boni non sumus quidquid steriliter sumus. Arbor enim bona bonos fructus facit. Absit autem ut Deus bonus, a quo securis paratur arboribus non facientibus fructum bonum, excidat, et in ignem mittat arbores bonas. Nullo modo igitur homines sunt steriliter boni: sed qui boni non sunt, possunt esse alii minus, alii magis mali.
3.23. Unde et illi quos commemorare voluisti, de quibus ait Apostolus: Gentes legem non habentes ipsisibi sunt lex, qui habent opus legis scriptum in cordibus suis; quid te adiuvent omnino non video. Per hos enim probare conatus es, etiam alienos a fide Christi, veram posse habere iustitiam, eo quod isti, teste Apostolo: naturaliter quae legis sunt faciunt. Ubi quidem dogma vestrum, quo estis inimici gratiae Dei, quae datur per Iesum Christum Dominum nostrum, qui tollit peccatum mundi, evidentius expressisti: introducens hominum genus, quod Deo placere possit sine Christi fide, lege naturae. Hoc est unde vos maxime christiana detestatur Ecclesia. Sed quid vis esse istos? Utrum veras virtutes habent, et steriliter boni sunt, quia non propter Deum? an etiam Deo ex his placent, atque ab illo vita remunerantur aeterna? Si steriles dixeris; quid ergo eis prodest, quod secundum Apostolum defendent eos cogitationes suae, in die qua iudicabit Deus occulta hominum? Si autem qui defendentur cogitationibus suis, eo quod naturaliter opera fecerint legis, non sunt steriliter boni, et ob hoc inveniunt aeternam mercedem apud Deum; procul dubio propterea iusti sunt, quia ex fide vivunt.
3.24. Nam testimonium illud quod ex Apostolo posui: Omne quod non est ex fide, peccatum est; sicut tibi visum est accepisti, et exposuisti, non ut sapit, sed ut sapis. De cibis enim Apostolus loquebatur. Verum cum dixisset: Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; hanc peccati speciem de qua agebat, generali voluit probare sententia, mox inferens: Omne enim quod non est ex fide, peccatum est. Sed ut hoc tibi de cibis tantum intellegendum esse concedam: quid de alio dicturus es testimonio, quod identidem posui; nec inde aliquid disputasti, quia non invenisti quomodo in tuam posses detorquere sententiam, quod ad Hebraeos scriptum est: Sine fide enim impossibile est placere? Nempe ut hoc diceretur, de tota vita hominis agebatur, in qua iustus ex fide vivit: et tamen cum sine fide impossibile sit placere Deo, tibi virtutes sine fide sic placent, ut eas veras praedices, eisque bonos esse homines; et rursus, quasi te paenituerit laudis illarum, steriles pronuntiare non dubites.
3.25. Isti ergo qui naturali lege sunt iusti, aut placent Deo, et ex fide placent; quia sine fide impossibile est placere: et ex qua fide placent, nisi ex fide Christi? quoniam sicut legitur in Actibus Apostolorum: In illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis. Ideoque dicuntur sine lege naturaliter quae legis sunt facere, quia ex Gentibus venerunt ad Evangelium, non ex circumcisione, cui lex data est; et propterea naturaliter, quia ut crederent, ipsa in eis est per Dei gratiam correcta natura. Nec per eos probare quod vis, etiam infideles veras posse habere virtutes: sunt quippe isti fideles. Aut si fidem non habent Christi, profecto nec iusti sunt, nec Deo placent, cui sine fide placere impossibile est. Sed ad hoc eos in die iudicii cogitationes suae defendent, ut tolerabilius puniantur, quia naturaliter quae legis sunt utcumque fecerunt, scriptum habentes in cordibus opus legis hactenus, ut aliis non facerent quod perpeti nollent: hoc tamen peccantes, quod homines sine fide, non ad eum finem ista opera retulerunt, ad quem referre debuerunt. Minus enim Fabricius quam Catilina punietur, non quia iste bonus, sed quia ille magis malus; et minus impius, quam Catilina, Fabricius, non veras virtutes habendo, sed a veris virtutibus non plurimum deviando.
3.26. An forte et istis qui exhibuerunt terrenae patriae Babilonicam dilectionem, et virtute civili, non vera, sed veri simili daemonibus vel humanae gloriae servierunt, Fabriciis videlicet, et Regulis, et Fabiis, et Scipionibus, et Camillis, ceterisque talibus, sicut infantibus qui sine Baptismate moriuntur, provisuri estis aliquem locum inter damnationem regnumque caelorum; ubi non sint in miseria, sed in beatitudine sempiterna, qui Deo non placuerunt, cui sine fide placere impossibile est, quam nec in operibus, nec in cordibus habuerunt? Non opinor perditionem vestram usque ad istam posse impudentiam prosilire. "Erunt ergo - inquis - in damnatione sempiterna, in quibus erat vera iustitia?". O vocem impudentia maiore praecipitem! Non erat, inquam, in eis vera iustitia; quia non actibus, sed finibus pensantur officia.
3.27. Sed facete ac lepide homo elegantissimus et urbanissimus: "Si dicatur - inquis - quia castitas infidelium castitas non est; eadem fronte dicetur quia corpus Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, et frumenta quae in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint; et multa - inquis - alia quae tantae absurditatis sunt, ut risum possint intellegentibus commovere". Non plane risum, sed fletum potius intellegentibus vester commovet risus, sicut mentibus amicorum sanorum fletum commovet risus phreneticorum. Itane aut contra Scripturas sanctas infidelis animum fornicari negas, aut esse in animo fornicante veram castitatem dicis; et rides, et sanus es? Unde, quomodo, qua ratione istud fieri potest? Prorsus nec illa est castitas vera, nec sanitas vera. Prorsus, inquam, nec vera est castitas animi fornicantis, et vera insania est hominis dicentis hoc dedecus et ridentis. Nos autem absit ut dicamus quod corpus Paganorum corpus non sit, et cetera huiusmodi. Neque enim est consequens, ut si non est vera virtus qua gloriatur impius, non sit verum corpus quod operatur Deus. Sed plane possumus dicere, haereticorum frontem non esse frontem, si non membrum quod fecit Deus, significare intellegamur frontis nomine, sed pudorem. Quid, si non in eo ipso libro meo, cui respondisse te iactas, ante praestruerem, ne in hac sententia, qua dicimus: Omne quod non est ex fide, peccatum est; etiam illa intellegantur infidelium, quae dona sunt Dei, sive in animi, sive in corporis bonis? Ibi enim sunt et ista quae inaniter garris, corpus, et oculi, et membra cetera. In eo genere sunt etiam quae in agris Paganorum frumenta nascuntur, quorum Deus creator est, non Pagani. Annon tu ipse inter cetera etiam ista verba mea posuisti, ubi dixi: "Anima enim et corpus et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt: quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt: de his autem quae faciunt dictum est: Omne quod non est ex fide, peccatum est". Hanc brevem, sed utique apertam sententiam meam si mente tenuisses, puto quod tam improbus non fuisses, ut nos posse dicere assereres, quia "corpus Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, et frumenta quae in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint". Ut enim tibi tamquam de somno excitato eadem verba mea repetam, quae tuae memoriae fortassis ut haec diceres exciderunt: "Haec etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt; de his autem quae faciunt dictum est: Omne quod non est ex fide, peccatum est". Sed cum insana dicis et rides, phrenetico es similis: cum autem vera quae dico abs te paulo ante commemorata, et huic ipsi operi tuo quo mihi respondere videris inserta, sic non attendis, sic oblivisceris; non iam phreneticis, sed lethargicis compararis.
3.28. "Mirari te - dicis - quod tam excellens", meum videlicet sicut irridenter loqueris: "non vidit ingenium, quantum vos in hoc quoque iuverim, quia dixi: Aliis peccatis alia peccata vincuntur". Continuo quippe subditis atque concluditis dicentes: "Perfacile igitur studio sanctitatis, quod Deus adiuvat, potest homo carere peccatis. Si enim vincuntur - inquis - peccata peccatis, quanto magis possunt virtutibus peccata superari?". Quasi nos negemus, adiutorium Dei tantum valere, si velit ut hodie nullas concupiscentias malas habere possimus, contra quas vel invictissime dimicemus: et tamen non fieri, nec tu negas. Cur autem non fiat, quis cognovit sensum Domini? Non tamen parum scio, cum scio, quaecumque illa causa sit, quod nec iusti Dei sit iniquitas, nec omnipotentis infirmitas. Est igitur aliquid in eius abdito altoque consilio, cur quamdiu vivimus in hac carne mortali, est in nobis contra quod mens dimicet nostra: est etiam propter quod dicamus: Dimitte nobis debita nostra. Sed ut tibi sic loquar tamquam homini homo, et talis homo cuius terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, nihil est in creaturis, quod attinet ad institutarum divinitus merita naturarum, rationali mente praestantius. Unde fit consequens ut mens bona magis sibi placeat, magisque se ipsa delectet, quam quaelibet alia creatura. Quam vero periculose, immo perniciose sibi placeat, cum per hoc tumescit typho et morbo inflationis extollitur, quamdiu non videt sicut videbit in fine summum illud et immutabile bonum, in cuius comparatione se spernat, sibique illius caritate vilescat, tantoque spiritu eius impleatur, ut id sibi non ratione sola, sed aeterno quoque amore praeponat; multum est disputando velle monstrare. Sapit haec qui fatigatus fame revertitur ad semetipsum, et dicit: Surgam, et ibo ad patrem meum. Unde itaque scimus, ne forte quia hoc superbiae malum tunc animum tentare non poterit, et contra quod decertemus omnino nullum erit, quando tanta satiabitur visione, et tanta inflammabitur caritate superioris boni, ut ad se ipsum sibi placendo, deficere ab illius dilectione non possit; ideo factum est in loco infirmitatis huius, ne superbe viveremus, ut sub quotidiana peccatorum remissione vivamus? Propter quod superbiae malum nec apostolus Paulus est arbitrio suo creditus: sed quia nondum venerat ad tantam participationem superioris illius boni, ut illic iam non posset extolli, hic illi est angelus satanae colaphizator, ne hic ubi poterat extolleretur, appositus.
3.29. Sed sive ista causa sit, sive alia quae multo amplius me latet: tamen quod dubitare non possum, quantumlibet proficiamus sub hoc onere corruptibilis corporis, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Propter quod et sancta Ecclesia etiam in talibus suis membris, ubi maculam criminis et rugam non habet falsitatis, licet contradicente superbia vestra, non desinit Deo dicere: Dimitte nobis debita nostra. Tu autem quanta arrogantia et de vestrae praesumptione virtutis dixeris: "Perfacile igitur studio sanctitatis, quod Deus adiuvat, potest homo carere peccatis"; ille non agnoscit, qui dogmata vestra non novit. Nam et studium sanctitatis sine adiutorio Dei vultis in hominis voluntate praecedere, quod merito Deus debeat adiuvare, non gratis: et sic creditis hominem in hac aerumnosa vita posse carere peccatis, ut non in se habeat quare dicat: Dimitte nobis debita nostra. Quamvis aliquanto timidius id posuisse videaris; quia non dixisti: Potest omnibus carere peccatis. Verum nec quibusdam dicere voluisti; sed tamquam tibi ipse de nimia vestra praesumptione erubueris, ita sententiam temperasti, ut et vestra et nostra posset voce defendi. Nam si apud Pelagianos discutiatur, respondebitur ideo non dictum quibusdam, quia omnibus peccatis carere hominem posse dixisti: si autem apud nos, et hic respondebitur ideo non dictum omnibus, quoniam quemlibet hominem volueris intellegi, pro quibusdam peccatis necesse habere veniam postulare. Sed qui scimus quid sentiatis, nescire non possumus quomodo ista dicatis.
3.30. "Si gentilis - inquis - nudum operuerit, numquid quia non est ex fide, peccatum est?". Prorsus in quantum non est ex fide, peccatum est; non quia per se ipsum factum, quod est nudum operire, peccatum est: sed de tali opere non in Domino gloriari, solus impius negat esse peccatum. Quod ut intellegas, quamvis iam satis inde fuerit disputatum, tamen quia magna res est, adhuc paulisper ausculta. Ecce eadem commemoro quae ipse posuisti. "Si gentilis" qui non vivit ex fide, "nudum operuerit, periclitantem liberaverit, aegri vulnera foverit, divitias honestae amicitiae impenderit, ad testimonium falsum nec tormentis potuerit impelli"; quaero abs te, utrum haec opera bona bene faciat, an male. Si enim quamvis bona, male tamen facit; negare non potes eum peccare, qui male quodlibet facit. Sed quia eum non vis, cum facit ista, peccare; profecto dicturus es: Et bona facit, et bene. Fructus ergo bonos facit arbor mala: quod fieri non posse Veritas dicit. Noli praecipitare sententiam, diligenter considera quid te respondere conveniat. An dicis hominem infidelem arborem bonam? Placet ergo Deo: neque enim bono potest non placere quod bonum est. Et ubi erit quod scriptum est: Sine fide impossibile est Deo placere? An respondebis: Non in quantum infidelis est, sed in quantum homo est, arbor bona est? De quo ergo Dominus ait: Non potest arbor mala bonos fructus facere? quandoquidem quicumque erit, aut homo, aut angelus erit. Sed si homo in quantum homo est, arbor bona est; profecto et angelus in quantum angelus, arbor bona est. Haec enim Dei sunt opera, qui naturarum conditor est bonarum. Ac per hoc nulla erit arbor mala, de qua dictum est, quod non possit facere fructus bonos. Quis infidelis ita infideliter sapiat? Non itaque in quantum homo est, quod est opus Dei; sed in quantum malae voluntatis est, quisque arbor mala est, et bonos fructus facere non potest. Vide itaque utrum infidelem voluntatem audeas bonam dicere voluntatem.
3.31. Sed forte dicturus es: Misericors voluntas bona est. Recte istud diceretur, si quemadmodum fides Christi, id est, fides quae per dilectionem operatur, semper est bona, ita misericordia semper esset bona. Si autem reperitur et misericordia mala, qua persona pauperis accipitur in iudicio; propter quam postremo rex Saul meruit a Domino, et utique misericorde, damnari, quia contra eius praeceptum captivo regi per humanum pepercit affectum: attentius cogita, ne forte misericordia bona non sit, nisi quae huius bonae fidei fuerit. Immo responde, ut hoc sine dubitatione perspicias, utrum bonam misericordiam existimes infidelem. Porro si vitium est male misereri, procul dubio vitium est infideliter misereri. Quod si et ipsa per se ipsam naturali compassione opus est bonum; etiam isto bono male utitur qui infideliter utitur, et hoc bonum male facit, qui infideliter facit: qui autem male facit aliquid, profecto peccat.
3.32. Ex quo colligitur, etiam ipsa bona opera quae faciunt infideles, non ipsorum esse, sed illius qui bene utitur malis. Ipsorum autem esse peccata, quibus et bona male faciunt; quia ea non fideli, sed infideli, hoc est, stulta et noxia faciunt voluntate; qualis voluntas, nullo christiano dubitante, arbor est mala, quae facere non potest nisi fructus malos, id est, sola peccata. Omne enim, velis nolis, quod non est ex fide, peccatum est. Et ideo Deus istas arbores non potest diligere, et si tales permanserint, disponit excidere: quia sine fide impossibile est placere. Sed ita hic immoror, quasi istas arbores non iam tu ipse steriles pronuntiaveris. Quomodo igitur, obsecro, non aut iocaris in his disputationibus, aut deliras, qui sterilium fructus arborum laudas? Qui utique aut nulli sunt, aut si mali sunt, laudandi non sunt: aut si fructus boni sunt, profecto steriles arbores non sunt, immo et bonae sunt, quarum fructus boni sunt, et debent Deo placere, cui bonae arbores non possunt nisi placere, falsumque erit quod scriptum est: Sine fide impossibile est placere.
3.33. Sed responsurus es, quid, nisi vana? "Ego - inquis - steriliter bonos dixi homines, qui non propter Deum faciendo bona quae faciunt, non ab eo vitam consequuntur aeternam". Iustus ergo Deus et bonus bonos est in mortem missurus aeternam? Piget iam dicere quam multa te sequantur insana, talia sentientem, talia dicentem, talia scribentem, in talibus me quod similiter non desipiam velut censorie reprehendentem. Sed breviter accipe, ne forte cum in rebus ipsis tantum erres quantum errari plurimum potest, videar tecum certare de verbis. Aut ergo intellege quod ait Dominus: Si oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit; si autem oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit: et hunc oculum agnosce intentionem, qua facit quisque quod facit; et per hoc disce eum, qui non facit opera bona intentione fidei bonae, hoc est, eius quae per dilectionem operatur, totum quasi corpus, quod illis, velut membris, operibus constata, tenebrosum esse, hoc est, plenum nigredine peccatorum. Aut certe quoniam saltem concedis opera infidelium, quae tibi eorum videntur bona, non tamen eos ad salutem sempiternam regnumque perducere; scito nos illud bonum hominum dicere, illam voluntatem bonam, illud opus bonum, sine Dei gratia quae datur per unum Mediatorem Dei et hominum, nemini posse conferri; per quod solum homo potest ad aeternum Dei donum regnumque perduci. Omnia proinde cetera quae videntur inter homines habere aliquid laudis, videantur tibi virtutes verae, videantur opera bona, et sine ullo facta peccato. Quod ad me pertinet, hoc scio, quia non ea facit voluntas bona: voluntas quippe infidelis atque impia non est bona. Dicantur secundum te huiusmodi voluntates arbores bonae, sufficit quod apud Deum steriles sunt, ac per hoc non bonae; sint inter homines fructuosae, inter quos sunt et bonae, te auctore, te laudatore, si vis etiam plantatore; dum tamen illud velis nolis obtineam, quod amor mundi, quo quisque amicus est huius mundi, non est a Deo; amorque fruendi quibuscumque creaturis sine amore Creatoris, non est a Deo; amor autem Dei quo pervenitur ad Deum, non est nisi a Deo Patre per Iesum Christum cum Spiritu Sancto. Per hunc amorem Creatoris, bene quisque utitur etiam creaturis. Sine hoc amore Creatoris, nullis quisquam bene utitur creaturis. Hoc ergo amore opus est ut bonum beatificum sit et pudicitia coniugalis, ut sit eius intentio quando utitur coniugis carne, non in voluptate libidinis, sed in voluntate propaginis; si autem vicerit, et propter se ipsam non propter filios propagandos fieri aliquid extorserit et voluptas, veniale peccatum sit propter nuptias christianas.
Chapter 6 of 12