Liber IV, Capita 4–16
4.34. Non autem dixi, quod interpositis aliis ex libro meo verbis me dixisse dixisti: "Ideo filios esse sub diaboli potestate, quia de corporum commixtione nascuntur". Aliud est enim dicere: "qui de corporum commixtione nascuntur"; aliud "quia de corporum commixtione nascuntur". Non autem ibi causa mali est, qui de corporum commixtione nascuntur: neque enim etiamsi natura humana primorum hominum peccato vitiata non esset, possent filii nisi de corporum commixtione generari. Sed ideo sub diabolo sunt, qui de corporum commixtione nascuntur, antequam per spiritum renascantur; quia per illam nascuntur concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, et adversum se cogit concupiscere spiritum. Quae pugna boni et mali nulla esset, si nemo peccasset. Sicut autem ante hominis iniquitatem nulla erat, ita post infirmitatem nulla erit.
5.35. Sed alia rursus mea verba proponis, et copiosissime disputas: "Quoniam ex imparibus bonis compositi sumus, animum corpori debere dominari: quorum alterum nobis cum diis, alterum cum belluis commemoras esse commune. Et ideo id quod est melius, id est, animum virtute praeditum - dicis - et membris corporis bene et cupiditatibus imperare?" Nec consideras quod cupiditatibus non sic imperatur ut membris. Cupiditates enim malae sunt, quas ratione frenamus, contra quas mente pugnamus: membra vero bona sunt, quae voluntatis movemus arbitrio, exceptis genitalibus, quamvis et ipsa ex Dei opere bona sint. Quae ideo pudenda dicuntur, quia plus in eis movendis potestatis habet libido, quam ratio: quae tamen non sinimus perpetrare quo provocat ipsa commotio, cum membra cetera facili teneamus imperio. Quando autem male utitur homo membris bonis, nisi quando consentit eis quae in nobis habitant cupiditatibus malis? In quibus libido prae ceteris turpis est, cui nisi resistatur, horrenda immunda committit. Quo malo bene non utitur, nisi sola pudicitia coniugalis. Haec autem libido ideo malum non est in belluis, quoniam non repugnat rationi, qua carent. Cur autem non creditis, hominibus in paradiso constitutis ante peccatum divinitus potuisse concedi, ut tranquilla motione et coniunctione vel commixtione membrorum sine ulla libidine filios procrearent; aut in eis saltem libido talis esset, cuius motus nec praecederet, nec excederet voluntatem? An vobis libido parum est quia placet, nisi et talis placeat, quae nolentes etiam repugnantesque sollicitet? De qua Pelagiani quidem etiam litibus gloriantur, tamquam de aliquo bono: sed eam sancti gemitibus confitentur, ut liberentur a malo.
6.36. "Ridenda contrarietate me dixisse", calumniaris, "alios reos ex bono, alios sanctos ex malo opere", quoniam dixi: "nuptiarum bonum homines infideles infideliter utendo, in malum peccatumque convertere; eoque modo concupiscentiae malum convertere fidelium nuptias in usum iustitiae". Ac per hoc non dixi, alios reos ex opere bono, sed ex opere malo, quo male utuntur bonis; nec alios sanctos ex opere malo, sed ex opere bono, quo bene utuntur malis. Si non vis intellegere, aut si te fingis non intellegere; noli obstrepere volentibus et valentibus intellegere.
7.37. "Si aliquis malus condi posset - inquis - numquam in bonum ablutione transiret". Eo modo diceres, corpus quod mortale conditum est, fieri immortale non posse: et tamen ut illud, ita et hoc falsum diceres. Non enim Deus malum condidit, cum hominem condidit: sed bonum quod ipse condidit, malum trahit ex peccato, quod ipse non condidit; et sanat hoc malum, quod ipse non condidit, in bono quod condidit.
7.38. Cum autem nos non dicamus: "Daemones instituisse connubium", nec "seminalem sexus utriusque mixtionem", nec "diabolicum opus esse causa generandi concubitum coniugum", quoniam haec omnia Deus instituit, et possent esse omnia sine concupiscentiae malo, si vulnus praevaricationis, unde sequeretur discordia carnis et spiritus, inflictum non fuisset a diabolo: nonne te respicis, et de tua garrula loquacitate, qua inania fabulatus es, erubescis; "quod", scilicet, "deprehendant daemones in concubitu coniugatos, et tamquam in sua operatione deprehensos, non sinant generare filios regeneratione liberandos"? Quasi diabolus, si quod vellet faceret, non ipsos maiores impios adhuc in eiusdem diaboli positos potestate, quando cognosceret disponere fieri christianos, continuo suffocaret. Non est ergo consequens ut parentibus regenerandos generantibus, et propter hoc concumbentibus, daemones minaciter et terribiliter contradicant, sicut tibi ipse confingis; quia per vulnus a diabolo inflictum, in quo claudicat genus humanum, aliquid creante Deo gignitur, quod ex Adam transferatur ad Christum cum legio daemonum nec porcos in potestate habere potuerit, nisi petentibus permitteret Christus; et noverit etiam de ipsis, quas eum facere permittit, diaboli persecutionibus coronas suscitare martyribus, utens bene omni genere malorum ad utilitatem bonorum. Sed in illis quoque coniugibus, qui filiorum regeneratione, vel non cogitant, vel etiam detestantur, bonum opus est nuptiarum, generandi causa commixtio legitima sexuum, cuius operis fructus est ordinata susceptio filiorum: quamvis eo bono male utantur, et in eo peccent, quod de impia vel propaganda vel propagata prole gloriantur. Homines enim qualibet peccati contagione vel perpetratione polluti, in quantum homines sunt, bonum sunt: et ideo bonum est ut nascantur, quia bonum sunt.
7.39. Nec tamen "ut gignantur, ideo adulteria vel quaeque stupra facenda sunt"; ad quam nos absurditatem putas compelli, quia nuptias de malo libidinis bonum prolis dicimus operari. Sed nullo modo ex hac nostra vera rectaque sententia illud perversum falsumque conficitur. Neque enim, quia Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis; ideo adhuc addere iniquitatem debemus, et furta rapinasque committere, ut plures pauperes sanctos misericordia largiore pascamus. Sicut ergo de mammona iniquitatis faciendi sunt amici, qui recipiant in tabernacula aeterna: ita coniugibus de plaga peccati originalis gignendi sunt filii, qui in vitam regenerantur aeternam. Et quemadmodum furta, fraudes, depraedationes adiciendae non sunt, ut per iniquitates aucta pecunia plures amici iusti inopes comparentur: sic adulteria, stupra, fornicationes, malo cum quo nati sumus, addenda non sunt, unde filii numerosiore stirpe nascantur. Aliud quippe est malo bene uti, quod iam inerat; et aliud est malum perpetrare, quod non erat: illud enim est de malo tracto ex parentibus voluntarium bonum facere; hoc vero malum a parentibus tractum aliis malis iam propriis et voluntariis aggerare. Sane interest, quod mammona iniquitatis cum laude indigentibus erogatur; carnalis autem concupiscentia laudabilius continentiae virtute frenatur, quam fructibus impenditur nuptiarum. Tam magnum est enim malum eius, ut eo non uti, quam bene uti sit melius.
8.40. Alia deinde mea verba proponis, et multum adversus ea nihil dicis, replicans quaedam quae superiore disputatione consumpta sunt: quae si et ego repetere velim, quis erit finis? Inter quae dicis etiam illud vestrum contra Christi gratiam, saepe a vobis inaniter dictum; "quod", scilicet, "appellatione gratiae, bonos fieri homines fatali necessitate dicamus": cum vobis ora obstruant, et linguas premant, qui loqui nondum valent. Cum enim loquacissime laboretis astruere ac persuadere, quod Pelagius in Palaestinorum episcoporum cognitione damnavit, "gratiam Dei secundum merita nostra dari"; nulla tamen merita potestis asserere parvulorum, per quae discernantur qui eorum in Dei filios adoptantur, ab eis qui sine huius gratiae consecutione moriuntur.
8.41. Calumniaris me dicere: "Nihil studii exspectari ab humana voluntate debere, contra illud evangelicum quo ait Dominus: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis: omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur ". Ibi enim vos, ut video, ponere iam coepistis merita gratiam praecedentia, quod est petere, quaerere, pulsare; ut his meritis debita illa reddatur, ac sic gratia inaniter nuncupetur: tamquam gratia nulla praecesserit, et cor tetigerit, ut beatificum bonum peteretur a Deo, ut quaereretur Deus, ut pulsaretur ad Deum; frustraque sit scriptum: Misericordia eius praeveniet me; frustra etiam nos pro inimicis nostris iubeat orare, si non est eius aversa et adversa corda convertere.
8.42. Sed ponis apostolicum testimonium, et ab eo dicis pulsantibus aperiri, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire: ut videlicet intellegamus, docentibus vobis, ideo non omnes salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, quia ipsi nolunt petere, cum Deus velit dare; nolunt quaerere, cum Deus velit ostendere; nolunt pulsare, cum Deus velit aperire. Sed hunc sensum vestrum infantes illi ipsa sua taciturnitate convincunt, qui nec petunt, nec quaerunt, nec pulsant; immo etiam cum baptizantur, reclamant, respuunt, reluctantur: et accipiunt tamen, et inveniunt, et aperitur eis, et intrant in regnum Dei, ubi sit eis aeternitatis salus et agnitio veritatis, longe pluribus infantibus in istam gratiam non adoptatis ab eo, qui vult omnes homines salvos fieri et in agnitionem veritatis venire. Quibus dicere non potest: Volui, et noluistis; quia si voluisset, quies eorum qui nondum habent voluntatis suae arbitrium, voluntati eius omnipotentissimae restitisset? Cur ergo non sic accipimus quod dictum est: Qui omnes vult homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; quomodo et illud accipimus, quod idem dixit Apostolus: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae? (hos enim omnes Deus vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, in quos omnes per unius iustificationem gratia pervenit ad iustificationem vitae); ne dicatur nobis: Si Deus vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, sed ideo non veniunt, quia ipsi nolunt; cur tot millia parvulorum, qui non percepto Baptismate moriuntur, non veniunt in regnum Dei, ubi certa est agnitio veritatis? Numquid aut homines non sunt, ut non pertineant ad id quod dictum est: omnes homines? aut aliquis poterit dicere, Deus quidem vult, sed ipsi nolunt; qui nondum velle seu nolle ista noverunt, quando nec ii, qui parvuli baptizantur atque moriuntur, et per illam gratiam ad agnitionem veritatis quae in regno Dei est certissima veniunt, ideo veniunt, qui ipsi renovari Christi Baptismate voluerunt? Cum ergo nec illi propterea non baptizentur quia nolunt, nec isti propterea baptizentur quia volunt, cur Deus qui vult omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire, tam multos in regnum suum, ubi est certa veritatis agnitio, qui nullo ei resistunt voluntatis arbitrio, patitur non venire?
8.43. Nisi forte dicturus es, ideo parvulos non in eorum numero deputandos, quos Deus omnes vult salvos fieri, quia ea salute, quae hic intellegenda est, salvi sunt ipsi, nihil trahentes omnino peccati. Atque ita te intolerabilior sequetur absurditas. Isto enim modo benevolentiorem facis Deum omnibus impiissimis et sceleratissimis hominibus, quam innocentissimis et purissimis ab omni labe peccati: quandoquidem illos, quia vult eos omnes salvos fieri, vult etiam intrare in regnum suum: hoc est enim illis consequens, si salvi fuerint: sed qui nolunt; ipsi sibi obsunt. Immensum vero numerum parvulorum, qui sine Baptismate moriuntur, suo regno adici non vult, quos neque ulla peccata, sicut putatis, impediunt; et, quod nullus ambigit, eius resistere voluntati contraria voluntate non possunt. Sic fit ut esse christianos omnes velit, quorum multi nolunt, non omnes velit, quorum est nemo qui nolit: quod abhorret a vero. Novit Dominus qui sunt eius: et in eorum salute atque in suum regnum introductione certa est voluntas eius. Sic ergo debet intellegi quod dictum est: Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; quemadmodum intellegitur quod dictum est: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae.
8.44. Quod apostolicum testimonium si eo modo intellegendum putas, ut dicas omnes positos esse pro Multis, qui iustificantur in Christo (multi quippe alii non vivificantur in Christo): respondebitur tibi, sic etiam illic ubi dictum est: Omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; Omnes positos esse pro Multis, quos ad istam gratiam vult venire. Quod multo convenientius propter hoc intellegitur dictum, quia nemo venit, nisi quem venire ipse voluerit. Nemo potest venire ad me, inquit Filius, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Omnes ergo qui salvi fiunt, et in agnitionem veniunt veritatis, eo volente salvi fiunt, eo volente veniunt. Quia et qui nondum, sicut parvuli, utuntur voluntatis arbitrio, eo volente regenerantur, quo creante generantur: et qui iam utuntur voluntatis arbitrio, nisi eo volente ac subveniente a quo praeparatur voluntas, velle non possunt.
8.45. Ubi si dixeris mihi: Cur ergo non convertit omnium nolentium voluntates? respondebo: Cur non omnes morituros adoptat lavacro regenerationis infantes, quorum adhuc nullas, et ideo nec contrarias invenit voluntates? Si hoc profundius esse perspicis, quam ut abs te valeat inveniri; utrumque utrique nostrum profundum sit, cur et in maioribus et in minoribus Deus velit alteri et nolit alteri subvenire: dum tamen certum et immobile teneamus, non esse iniquitatem apud Deum, qua quemquam sine malis meritis damnet; et esse bonitatem apud Deum, qua multos sine bonis meritis liberet: demonstrans in eis quos damnat quid omnibus debeatur; ut hinc discant quos liberata, quae sibi poena debita relaxetur, et quae indebita gratia condonetur.
8.46. Haec ut christianis cordibus convenit cogitare nescitis, et vos potius secundum vestram sententiam fato ista dicitis fieri. Vestra quippe, non nostra sententia est: "Fato fieri quod merito non fit". Et ne secundum istam definitionem fato fiant hominibus, si meritis non fiant, quaecumque fiunt; ideo merita vel bona vel mala, quantum potestis, asseritis, ne fatum sit consequens, si merita negaveritis. Ac per hoc dicitur vobis: Si ea quae nullis meritis praestantur hominibus, fato fieri iam necesse est, et ideo merita astruenda sunt, ne fatum sit consequens, si merita non sunt: fato baptizantur, fato intrant in regnum Dei parvuli, quorum bona merita nulla sunt; et rursus, fato non baptizantur, fato non intrant in regnum Dei parvuli, quorum mala merita nulla sunt. Ecce pusilli qui fari nequeunt, vos potius assertores fati esse convincunt. Nos autem cum vitiatae originis mala merita esse dicamus, gratia dicimus intrare parvulum in regnum Dei, quoniam bonus est Deus; et alium merito non intrare, quoniam iustus est Deus; et in neutro esse fatum, quoniam quod vult facit Deus. Sed cum sciamus ab eo, cui misericordiam et iudicium fideli voce cantamus, istum secundum iudicium damnari, illum secundum misericordiam liberari; cur istum potius quam illum damnet aut liberet nos qui sumus qui respondeamus Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa originis vitiatae atque damnatae facere aliud vas in honorem secundum misericordiam, et aliud in contumeliam secundum iudicium? Ideo non utrumque in honorem, ne hoc meruisse se existimet tanquam inculpata natura: ideo non utrumque in contumeliam, ut iudicio superexsultet misericordia. Ac per hoc nec damnatus ex debito de supplicio iuste queritur, nec liberatus gratis de merito superbe gloriatur; sed potius humiliter gratias agit, quando in illo a quo debitum exigitur, quid in eadem causa sibi donetur agnoscit.
8.47. Asseris me in alio libro meo dixisse: "Negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et iterum negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium". Calumniaris: non hoc a me dictum est, sed propter ipsius quaestionis difficultatem videri hoc posse dictum est et putari. Non est multum ut ipsa verbamea ponam, unde videant qui haec legunt, quemadmodum scriptis meis insidieris, et qua conscientia vel tardis, vel ignaris cordibus abutaris, ut ideo te existiment respondere, quia non vis tacere. In novissimis enim partibus primi libri mei ad sanctum Pinianum, cuius est titulus: De gratia contra Pelagium "Ista - inquam - quaestio ubi de arbitrio voluntatis et Dei gratia disputatur, ita est ad discernendum, difficilis, ut quando defenditur liberum arbitrium, negari Dei gratia videatur; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri, et cetera". Tu autem vir honestus et verax, abstulisti verba quae dixi, et dixisti quod ipse finxisti. Ego enim dixi, istam quaestionem ad discernendum esse difficilem: non autem dixi, non posse discerni. Multo minus ergo dicerem, quod me dixisse mentiris, "negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium". Redde verba mea, et vanescet calumnia tua. Repone suis locis, ubi dixi, "videatur"; ubi dixi, "putetur": ut appareat de re tanta quibus abs te fraudibus disputetur. Non dixi: "Negari gratiam"; sed: "ut negari gratia videatur". Non dixi: "Negari arbitrium liberum, vel auferri": sed dixi: "Ut putetur auferri". Et promittis: "Cum libri ipsi ventilari coeperint, quod abs te illa sententiarum mearum et nudabitur et confodietur impietas". Quis non exspectet sapientiam disserentis, qui fidem cognoverit mentientis?
8.48. Quid est autem quod loqueris: "Nihil pertinere ad laudem gratiae, si id donet suis, quod peccata impiis largiuntur"? Propter pudicitiam scilicet coniugalem, quam tibi habere videntur et impii. Homo contentiose, virtus donatur vera per gratiam, non quae vocatur, et non est. Utquid autem pudicitiam et virginitatem quasi eiusdem generis iungis? Pudicitia res est animi; virginitas, corporis. Denique et illa integra in animo permanente, potest ista de corpore violenter auferri; et cum ista integra manet corpori, potest illa in animo lasciva voluntate corrumpi. Propter quod ego non dixi: Verum coniugium, sive viduitas, sive virginitas; sed: "Vera pudicitia, sive coniugalis, sive vidualis, sive virginalis, dicenda non est, nisi quae verae fidei mancipatur". Coniuges enim et viduae et virgines possunt esse, et pudicae non esse, si contaminata voluntate moechantur, si spiritu impuro stupra perpetranda decernunt: in quibus tamen veram pudicitiam dicis esse, etiamsi animo fornicentur; quod facere omnes impios eloquia divina testantur.
8.49. Quis autem nostrum dicit: "Coniugalium membrorum malum esse consertum", in quo nuptiae bene utuntur ad propagandos filios concupiscentiae malo? Quae concupiscentia malum non esset, si sola generandi causa ad licitum concubitum moveretur. Nunc vero cum ei resistit coniugalis pudicitia, limes est mali; et ideo bonum est. Unde non "crimen eius", sicut calumniando loqueris, "impunitum fit per religionem": quia nullius est criminis, quando per fidei bonum bene utitur libidinis malo. Neque hic dici potest, ut putas: Faciamus mala ut veniant bona; quia ex nulla sui parte malum sunt nuptiae. Non enim earum malum est, quod in hominibus quos parentes gignunt, non fecerunt, sed invenerunt. In primis autem coniugibus, qui ex nullis parentibus nati sunt, per peccatum accidit carnalis concupiscentiae discordiosum malum, quo nuptiae bene uterentur; non per ipsas nuptias, ut inde merito damnarentur. Quid ergo quaeris, "utrum in coniugibus christianis conventuum voluptatem, pudicitiam, an impudicitiam nominem ". Ecce respondeo: Non ipsa nominatur pudicitia, sed eius mali usus bonus; quo usu bono fit ut illud malum nec impudicitia dici possit. Impudicitia est enim eiusdem mali usus flagitiosus; sicut pudicitia virginalis, nullus. Salva igitur pudicitia coniugali, malum de malo nascendo trahitur, quod renascendo purgetur.
8.50. "Sed si propter hoc - inquis - libidinis malum, etiam de coniugibus christianis proles criminosa profertur, sequitur ut pudicitia virginalis sit felicitatis illatrix: et quia in impiis invenitur - inquis - antecellunt infideles pudicitiae virtute sublimes, christianis libidinis tabe pollutis". Non est ita ut dicis; multum falleris. Nec libidinis enim tabe polluuntur, qui libidine bene utuntur; quamvis generent libidinis tabe pollutos, et ideo regenerandos: nec in impiis invenitur pudicitia virginalis, quamvis inveniatur virginitas carnis; quia vera pudicitia non potest habitare in animo fornicante. Ac per hoc non anteponitur virginale bonum impiorum bono coniugali fidelium: sed coniuges bene utentes malo anteponuntur virginibus male utentibus bono. Et ideo cum fideles coniugati bene utuntur malo libidinis, non "apud eos", ut calumniaris, "propter fidem exercetur impunitas criminis ", sed in eis propter fidem vera non falsa virtus est castitatis.
8.51. Quid autem ad nos pertinet, quia Manichaeos dicere affirmas: "Si quis homicidium conscientia formidante commiserit, reus est, quia timuit; si autem aliquod facinus exsultante perpetrarit audacia, velut credens se ex fide facere quod male facit, evasit culpam"? Quod quidem numquam audivi dicere Manichaeos. Sed quid ad nos, sive dicant, sive etiam ipsis calumnieris; cum hoc catholica fides non dicat, quam tenemus et cuius te pondere urgemus? Nos enim ea quae videntur opera bona, dicimus non esse vere bona sine fide; quoniam opera vere bona necesse est Deo placere, cui sine fide quia impossibile est placere, profecto quod vere opus est bonum, sine fide non potest esse. Verumtamen illa opera quae apertissime mala sunt, non facit fides quae per dilectionem operatur; quia dilectio proximi malum non operatur.
8.52. "Bona igitur concupiscentia naturalis - inquis - (erubescis enim dicere carnalis) quae cum intra modum suum tenetur - inquis - nulla mali aspersione turpatur ". Quomodo tenetur intra modum suum, quaeso te; quomodo tenetur, nisi cum ei resistitur? Cur autem resistitur, nisi ne impleat desiderio mala? Quomodo est igitur bona?
9.53. Venis etiam ad verba illa libri mei, ubi dixi: "Nonne illi coniuges primi, quorum nuptias benedixit Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, nudi erant, et non confundebantur? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptiae non haberent?". Haec verba mea cum videres secundum Scripturae ita posita, ut quicumque eumdem locum libri Geneseos legit aut legerit, approbet sine dubitatione quod dixi; prolixa contradicens disputatione multum sudasti, sed non sincerasti. Perstitisti quippe in sententia tua prava; quamvis meam rectam ipso experimento probares non abs te potuisse convelli. In qua tua contradictione praetereo gestus et iactationes tuas, tamquam hominis anhelantis, et pervenire quo nititur non valentis, et in nebulis tamen quas perturbatus offundit, se pervenisse fingentis. Sed necessarios articulos sermonis tui, quantum me adiuvat Dominus, comprehendo atque confringo; ut totum corpus victum iacere conspiciat, qui et illa tua et haec nostra perlegerit: praesertim quia illa quae abs te multis modis repetuntur, etiam a nobis saepe destructa sunt.
9.54. Dicis hic inter cetera: "In hoc quod post peccatum primi homines erubescentes membra illa, in quibus est libido, texerunt, invenisse me unde persuaderem, Deum aeria constituisse coniugia". Si ergo aeria essent coniugia sine libidine, aeria erunt te auctore corpora, quando libido non erit. An istam libidinem sic amatis, ut quomodo eam prius ante peccatum in paradiso positis, ita etiam resuscitatis corporibus ingeratis? Ego autem non dico, ut me dicere affirmas, "naturale non esse sine quo natura non est": sed dico, naturale appellari vitium, sine quo nunc natura humana non nascitur, quae tamen non sic instituta est ab initio. Ideoque et hoc malum non ab illa prima institutione naturae, sed a primi hominis mala voluntate originem ducit: nec permanebit, sed aut damnabitur, aut sanabitur.
9.55. "Sententiam meam cimicem - dicis - qui ut molestiam vivus, sic fetorem praestat attritus"; quasi "verecunderis", ut loqueris, "vincendo me atterere"; vel "tamquam victus ad loca", ut dicis, "caenosa confugerim, exhorreas consequi atque perimere: quia videlicet partes disputationis tuae, quibus atterendus vel perimendus sum, quoniam de pudendis loqui cogeris, velut quidam aedituus pudor tuus a verborum", sicut perhibes, "libertate submovit". Quare non potius de bonis quae laudas, libere loqueris? quare non est de opere Dei verborum libertas, si eius intemerata permanet dignitas, nec aliquid ibi egit peccatum, unde potius incuteret pudorem, et verborum comprimeret libertatem?
10.56. "Si non sunt - inquis - nuptiae sine libidine, et generaliter a vobis libido damnatur, damnatis et nuptias". Posses dicere, quia damnabitur mors, omnes damnandos esse mortales. Si autem libido de connubio esset, profecto ante connubium vel praeter connubium nulla esset. "Non potest - inquis - dici morbus, sine quo non est connubium: quia potest esse connubium praeter peccatum; morbus autem - inquis - ab Apostolo peccatum dicitur". Sed respondetur tibi: Non omnis morbus peccatum dicitur. Iste autem morbus poena peccati est, sine qua non potest esse humana natura, nondum ex omni parte sanata. Si autem propterea libido malum non est, quia sine illa non fit nuptiarum bonum: e contrario nec corpus bonum est, quia sine illo non fit adulterii malum. Hoc autem falsum est: sic ergo et illud. Quis autem nescit coniugatis Apostolum praecepisse, ut sciret unusquisque eorum suum vas possidere, hoc est, uxorem suam, non in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum? Qui ergo de hac re Apostolum legit, te negligit. Et non erubescis istum morbum, vel quod tu esse, quamvis pudibundus, fateris, istam libidinem introducere in paradisum, et tribuere coniugibus ante peccatum? Ideone tu non in caeno absconditus latitas, quia libidine carnis et sanguinis quasi paradisi flore roseo te coronas, et tamquam libenter tali colore perfusus, et erubescis et laudas?
11.57. Quid, quod te tantum delectat loqui, ut quod confitemur et docemus, tamquam negemus, superflua prolixitate sermonis probare coneris? Quis enim negat futurum fuisse concubitum, etiamsi peccatum non praecessisset? Sed futurus fuerat, sicut aliis membris, ita etiam genitalibus voluntate motis, non libidine concitatis; aut certe etiam ipsa libidine (ut non vos de illa nimium contristemus), non qualis nunc est, sed ad nutum voluntarium serviente. Verum vos pro suscepta vestra tam fideliter laboratis, ut vim patiamini, nisi eam qualis nunc est, etiam in paradiso collocetis; non ibi de peccato dicentes talem factam, sed talem nullo peccante fuisse mansuram, cum qua in illa pace dimicaretur, aut ne dimicaretur, quotiescumque surgeret expleretur. O sanctas paradisi delicias! O frontem qualiumcumque episcoporum! O fidem qualiumcumque castorum!
12.58. Sed volens ostendere, non omnia quae teguntur, ex peccato erubescenda putari oportere, multum inaniter multa commemoras, quae in nostro corpore naturaliter tecta sunt; quasi post peccatum tecta sint, sicut illi homines, unde inter nos quaestio est, quae ante peccatum nec pudenda, nec tecta fuerant, post peccatum pudenda texerunt. "Balbus - inquis - apud Tullium cum Cotta vere diligenterque disseruit. Unde ob hoc pauca ponis - ut dicis - ut oneres pudorem meum, non ea me intellexisse sub magisterio sacrae legis, ad quorum notionem Gentiles solo rationis ductu pervenire potuerunt"; et ponis Balbi verba ex Ciceronis libro, per quae nos doceas, quid senserint Stoici de animalium mutorum masculinis ac femininis diversitatibus, de partibus corporis genitalibus, et miris commiscendorum corporum libidinibus. Quae tamen verba, vel Tulliana, vel cuiuslibet alterius, antequam interponeres, cautissime praelocutus es, "quod ideo sub bestiarum occasione sexuum tangat effectum, quia propter honestatem hoc in hominis descriptione praeteriit". Quid est: "propter honestatem"? An in sexu hominis honestas confunditur, ubi Deus tamquam in excellentiore natura dignius operatur? Sed docuerunt te Stoici disputare de occultis, nec docuerunt erubescere de pudendis. Adiungis deinde, "quomodo ipsum hominem oratione depingat", ut dicis, "et quomodo disserat alvi naturam stomacho esse subiectam, quod cibi et potionis sit, receptaculum: pulmones autem et cor extrinsecus spiritum adducant; multa in alvo mirabiliter effecta, quae constarent ex nervis; et quod sit multiplex et tortuosa, arceatque et contineat, sive illud aridum sit, sive humidum quod receperit "; et cetera huiusmodi usque ad illud: "quemadmodum reliquiae cibi depellantur, tum astringentibus se intestinis, tum relaxantibus". Cum ergo posset etiam in bestiis ista describere, cur inde ad hominem transitum fecit, nisi quia ista pudenda non sunt; sicut nec in bestiis illa de sexuum genitalibus atque naturis, quae tamen in homine pudenda sunt? ea causa utique, qua primitus post peccatum foliis ficulneis adoperta sunt. Nam cum in descriptione humani corporis usque ad illa extrema venisset, qua cibi reliquiae depelluntur: "Quemadmodum - inquit - fiat, haud sane difficile dictu est: sed tamen praetereundum, ne quid habeat iniucunditatis oratio". Non dixit: Confusionis; vel: Ne quid pudendum habeat oratio; sed: "ne quid iniucunditatis". Alia sunt enim quae horrorem ingerunt sensibus, quod deformia sint; alia quae pudorem mentibus, etiamsi formosa sint: quia illa offendunt delectationem, commovent autem ista libidinem, vel libidine commoventur.
12.59. Quid igitur te adiuvant haec? "Quia ipse- inquis - opifex noster nullum suae artis crimen agnovit, ut vitalia nostra tam diligenter occuleret". Absit plane, ut artis suae tantus artifex ullum agnoverit crimen. Sed cur ista texerit, iam paulo superius ipse dixisti: "ne scilicet vel intereant, vel horreant publicata". Illa vero quae foliis ficulneis texerunt coniuges primi, nec interibant utique, nec horrebant, quando nudi erant, et non confundebantur. Et nunc pudicitiae cautio, potius ne libeat, quam ne horreat illa species, eorumdem membrorum devitat aspectum. Frustra igitur testimonio Stoicorum iuvandam putasti tuam esse susceptam, non sane illis amicam, qui nullam particulam boni humani in corporis voluptate posuerunt. Denique elegerunt in pecoribus potius quam in hominibus, quod tu facis, laudare libidines. Eorum quippe opinioni convenienter ait quodam loco Tullius, se non putare idem esse arietis et Publii Africani bonum. Qua magis sententia te oportuit admoneri, quid de humana libidine sentire deberes.
12.60. Sed si talibus litteris ut aliquid agamus, placet, quia et in ipsis reperiuntur nonnulla vestigia veritatis; interim quae ipse posuisti, nihil adversus nos valere, puto quod iam debeas confiteri. Vide nunc utrum ista quae dicam, non evertant assertionem tuam. In libro tertio de Republica, idem Tullius hominem dicit: "Non ut a matre, sed ut a noverca natura editum in vitam, corpore nudo, fragili, et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines: in quo tamen inesset tamquam obrutus quidam divinus ignis ingenii et mentis". Quid ad haec dicis? Non hoc auctor iste male viventium moribus dixit effectum, sed naturam potius accusavit. Rem vidit, causam nescivit. Latebat enim eum cur esset grave iugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium; quia sacris Litteris non eruditus, ignorabat originale peccatum. Si autem de libidine, quam defendis, bene sentiret, non ei pronus in libidines animus displiceret.
12.61. Sed si haec tamquam minora bona defendis, in quae non debet a supernis animus inclinari, non quia libido vitium est, sed quia infimum bonum; audi manifestiora quae dicat in eodem ipso libro de Republica tertio, cum ageret de causa imperandi. "An non - inquit - cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infimorum datum? Cur igitur Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi partibus?". Iamne saltem docente isto has, quas bonas esse defendis, vitiosas partes animi confiteris? Adhuc audi. Paulo post enim: "Sed et imperandi, et serviendi - inquit - sunt dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini: sed corpori, ut rex civibus suis, aut parens liberis; libidini autem, ut servis dominus, quod eam coercet et frangit. Sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia civibus sociisque praesunt, ut corporibus animus: domini autem servos ita fatigant, ut optima pars animi, id est, sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras". Habesne adhuc quod contra nos de saecularium litterarum auctoribus garrias? Sed si contra episcopos eloquiorum divinorum praeclarissimos tractatores, pro isto (quem a te Deus avertat) errore quaesiturus es quid dicas, quove modo illorum sanctitati resistas; quid tibi erit Tullius, ut non eum in hac sententia desipuisse ac delirasse contendas? Tace ergo de illius generis libris, et noli nos inde aliquid contumeliose docere conari, ne quorum te inaniter sublevari credis, eorum testimoniis comprimaris.
13.62. Quid autem de motu feminae, cuius et ipsam puduit, inaniter argumentandum putasti? Non utique femina motum visibilem texit: sed cum in eisdem membris tale aliquid sentiret occultius, quale vir senserat; ambo texerunt, quod alterutrum videndo in alterutrum commoti ambo senserunt, et vel unusquisque sibi vel alter alteri erubuerunt. Sed loquens vana, "petis ut ignoscant verecundae aures, et congemiscant potius, quam indignentur necessitati tuae". Quare confunderis de Dei operibus disputare? Quare petis ut ignoscatur tibi? Nonne abs te veniae postulatio etiam ipsa est libidinis accusatio? "Sed si poterat - inquis - virile membrum et antea moveri, nihil ergo novitatis invexit delictum". Poterat plane etiam antea moveri, sed non erat indecens, ut puderet; quoniam id movebat voluntatis imperium, non caro concupiscens adversus spiritum. In hoc enim exstitit novitas pudenda, quam defendit impudenter novitas vestra. Numquam vero ego motum genitalium reprehendi generaliter, quod tu dicis: "dedicative"; sed illum motum reprehendi, quem facit concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum; quam velut bonum cum defendat error tuus, nescio quemadmodum adversus illam velut adversus malum concupiscat spiritus tuus.
13.63. "Si in fructu ligni illius - inquis - haec fuit libido; a Deo facta monstratur, et per hoc bona quoque ipsa defenditur". Sed respondetur tibi: Non in fructu ligni fuit libido, et ideo bonum erat lignum; sed mala est inoboedientia libidinis, quae adversus hominis inoboedientiam quam in ligno admisit, Deo deserente surrexit. Absit enim ut Deus de ligno bono cuicumque aetati illorum hominum quocumque tempore beneficium tale conferret, ut haberent in membris adversariam contra quam pudicitia dimicaret.
13.64. Novimus autem "Ioannem apostolum, non mundum istum, id est, caelum et terram, et omnia quae in eo substantialiter sunt, qui mundus factus est a Patre per Filium, reprehendisse, cum diceret: Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est ". Novimus haec, nolo nos doceas. Sed quam "concupiscentiam carnis dixerit a Patre non esse", tu volens exponere, "luxuriam intellegendam esse" dixisti. Sed cum abs te quaero, cui consentiatur ut sit luxuria vel cui repugnetur ut non sit, tua tibi suscepta occurrit in faciem; utrum adhuc laudanda, tu videris, cui consentire luxuria est, cui repugnare continentia est. Ubi miror si deliberas, utrum eam magis debeas cum luxuria vituperare, quae fit per eius assensum: an eam laudare cum continentia, quae illi ingerit bellum; in quo bello pudicitia est victoria continentiae, luxuria victoria concupiscentiae. Tu autem iudex incorruptus atque integer cum laudes continentiam, vituperesque luxuriam; sic tamen accipis personam concupiscentiae (quam tu videris cur offendere timeas), ut eam non erubescas cum sua laudare adversaria, nec audeas cum sua vituperare victoria. Sed absit ut quilibet homo Dei sic te audiat vituperatorem luxuriae, ut approbet concupiscentiae laudatorem; et ex tuo sermone arbitretur bonum, quod in se ipso experitur malum. Denique qui concupiscentiam, quam prave laudas, confligendo vicerit; luxuriam, quam recte vituperas, non habebit. Quomodo autem Ioanni apostolo obtemperamus, si concupiscentiam carnis diligimus? Respondebis: "Non est ipsa quam laudo". Et quae illa est, quam Ioannes dicit a Patre non esse? "Luxuria", inquies. Sed luxuriosi non erimus, nisi istam quam laudas concupiscentiam diligamus. Ac per hoc: Nolite diligere carnis concupiscentiam cum dicebat, luxuriosos nos esse nolebat. Ab hac igitur abs te laudata carnis concupiscentia diligenda prohibemur, quando a luxuria prohibemur: haec autem quam diligere prohibemur, non est a Patre: haec igitur concupiscentia quam laudas, non est a Patre. Duo enim bona quae a Patre sunt, inter se pugnare non possunt: pugnant autem inter se continentia et concupiscentia; quid horum a Patre magis velis esse responde. Video quas patiaris angustias: faves quidem concupiscentiae, sed erubescis continentiae. Vincat pudor tuus, eoque vincatur error tuus. Cum igitur a Patre sit continentia, qua debellatur carnis concupiscentia; sume a Patre continentiam, cui recta fronte erubuisti: et vince concupiscentiam, quam perverso ore laudasti.
14.65. Quin etiam putasti, omnium sensuum voluptatem in auxilium convocandam, tamquam voluptas genitalium nec tanto patrono sibi sola sufficeret, nisi sociarum cuneus subveniret. "Consequens enim esse - existimas - ut sensum videndi, audiendi, gustandi, olfaciendi, atque tangendi, non a Deo, sed a diabolo nobis fateamur esse collatum; si concesserimus eam concupiscentiam carnis, cui per continentiam repugnamus, non fuisse in paradiso ante peccatum, et ex illo accidisse peccato, quod primum primo homini diabolus persuasiti". Sic ignoras vel ignorare te fingis, per quemlibet corporis sensum aliud esse sentiendi vivacitatem, vel utilitatem, vel necessitatem, aliud sentiendi libidinem. Vivacitas sentiendi est, qua magis alius, alius minus in ipsis corporalibus rebus pro earum modo atque natura quod verum est percipit, atque id a falso magis minusve discernit. Utilitas sentiendi est, per quam corpori vitaeque quam gerimus, ad aliquid approbandum vel improbandum, sumendum vel reiciendum, appetendum vitandumve consulimus. Necessitas sentiendi est, quando sensibus nostris etiam quae nolumus ingeruntur. Libido autem sentiendi est, de qua nunc agimus, quae nos ad sentiendum, sive consentientes mente, sive repugnantes, appetitu carnalis voluptatis impellit. Haec est contraria dilectioni sapientiae, haec virtutibus inimica. Hoc malo, quantum attinet ad eius eam partem qua sibi sexus uterque miscetur, bene utuntur nuptiae, cum coniuges procreant filios per illam, nihilque faciunt propter illam. Hanc si voluisses vel valuisses a sentiendi vivacitate utilitate, necessitate discernere, videres quam superfluo tam multa dixisses. Non enim ait Dominus: Qui viderit mulierem, sed: Qui viderit ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. Ecce sensum videndi a libidine sentiendi, si pervicax non sis, breviter aperteque discrevit. Illud Deus condidit, instruendo corpus humanum: illud diabolus seminavit, persuadendo peccatum.
14.66. Laudent ergo caelum et terram et omnia quae in eis sunt homines pii, et ex his omnibus Deum consideratione pulchritudinis, non ardore libidinis. Sicut auri decus aliter laudat religiosus aliter avarus: iste, cum pietate venerandi Creatorem, ille, cum libidine possidendi creaturam. Movetur certe animus ad pietatis affectum, divino cantico audito: tamen etiam illic si sonum, non sensum libido audiendi desideret, improbatur; quanto magis si cantiunculis inanibus vel etiam turpibus delectetur? Ceteri tres sensus corpulentiores, et quodam modo grossiores sunt, nec se foras proiciunt, sed interius quod ad eos pertinet agunt. Odor ab olfaciente discernitur, sapor a gustante, tactus a tangente plurima. Non enim hoc est calidum et frigidum, quod lene et asperum, aut ista hoc sunt quod molle ac durum; et ab his omnibus distat quod dicitur leve seu grave. In his omnibus quando molesta vitantur, ut putores, amaritudines, aestus, frigora, et quaeque aspera, et dura, et gravia, commoditatis provisio, non libido est voluptatis. Ea vero quae his contraria commode sumimus, si nihil eorum interest ad salutem, vel ad declinandam doloris laborisve molestiam, etiamsi cum aliqua sumuntur delectatione cum praesto sunt, tamen cum absunt nulla sunt desideranda libidine. Si autem desiderantur, non est bonum. In quibuslibet enim rebus talis domandus et sanandus est appetitus. Quis enim, quantuscumque sit carnalis concupiscentiae castigator, si locum thymiamate intraverit odoratum, possit efficere ut ei non suaviter oleat, nisi nares claudat, aut intentione vehementi alienetur a corporis sensibus? Sed numquid cum inde fuerit egressus, id domi suae, vel quacumque pergit, desiderabit? aut si desideraverit, satiare debet istam libidinem, non frenare et contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, donec ad illam redeat sanitatem, qua nihil tale desideret? Minimum hoc quidem: sed qui minima spernit, sicut scriptum est, paulatim decidit.
14.67. Alimentorum sustentaculis indigemus: si suavia non sint quae ore sumuntur, nec sumi possunt, et nauseando saepe respuuntur; et perniciosa sunt cavenda fastidia: non solum ergo cibo, sed etiam cibi sapore indiget infirmitas corporis nostri; non propter exsaturandam libidinem, sed propter tuendam salutem. Cum ergo natura quodam modo poscit supplementa quae desunt, non vocatur libido, sed fames aut sitis: cum vero suppleta necessitate amor edendi animum sollicitat, iam libido est, iam malum est, cui cedendum non est, sed resistendum. Haec duo, id est, famem et edendi amorem etiam poeta discrevit, qui post maris iactationem, sociis Aeneae naufragis et peregrinis satis esse iudicans tantum sumere alimentorum, quantum refectionis indigentia postularet, ait:
Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae
Cum vero Aeneas ipse ab Evandro rege susceptus est hospes, decentius arbitratus ampliores exhiberi epulas regias, quam necessitas posceret, non satis fuit ut diceret:
Postquam exempta fames; sed addidit:
et amor compressus edendi.
Quanto magis nos discernere ac nosse debemus, quid necessitas refectionis, quid libido edacitatis exposcat, quorum negotium est contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, et condelectari legi Dei secundum interiorem hominem, eiusque delectationis serenitatem nullis libidinosis delectationibus nubilare? Nam iste amor edendi non edendo, sed continendo est comprimendus.
14.68. Quis autem mente sobrius non mallet, si fieri posset, sine ulla mordaci voluptate carnali, vel arida sumere alimenta, vel humida, sicut sumimus haec aeria, quae de circumfusis auris respirando et spirando sorbemus et fundimus? Quod alimentum, cum ore ac naribus sine cessatione sumamus, nec sapit, nec olet quidquam: nec tamen sine illo vel tantillo spatio temporis, sicut tam prolixe sine cibo et potu, possumus vivere: nec eius indigentia sentitur, nisi molestia, si ora naresque claudantur, vel nutu voluntatis, quantum sinit ipsa molestia, paulisper pulmonum inhibeamus officium, quibus velut follibus alternante motu vitales flatus haurimus et reddimus. Quanto esse felicius, si spatiosis quidem intervallis, sicut etiam nunc, vel quantumcumque spatiosioribus, sine ulla saporis illecebrosa suavitate cibum perciperemus et potum, quo tantam molestiam vel perniciem pelleremus? Nam si in praesenti vita temperanter alimenta sumentes, continentes vocantur et sobrii meritoque laudi habentur, nec desunt huiusmodi, qui quantum natura petat, aut minus refectionis assumant, malentes, si modo necessitati congruo falluntur, minus id sumpsisse quam amplius: quanto magis in illa dignitate honestum modum fuisse credendum est sumendorum alimentorum, quo et animali corpori necessaria praeberentur, et modus naturalis nullatenus excederetur; sicut in paradiso primos homines vixisse credendum est?
14.69. Quamvis nonnulli, neque hi contemptibiles, divini eloquii tractatores, nullo huiuscemodi victu eos indiguisse potius opinentur, ut ea sola in paradiso voluptas vel alimonia existimetur fuisse, qua delectantur et aluntur corda sapientium. Sed ego cum eis sentio, qui sicut illud quod dictum est: Masculum et feminam fecit eos, et benedixit illos Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram, secundum sexum corporalem atque conspicuum intellegunt dictum: ita etiam quod paulo post sequitur: Et dixit Deus: Ecce dedi vobis omne fenum sativum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis sativi; vobis erit in escam, et omnibus bestiis terrae, et omnibus volatilibus caeli, et omni serpenti repenti super terram, quod habet in se animam vitae; et omne fenum viride in escam; non aliter accipiunt, nisi quia ille uterque sexus his alimentis quibus et animalia cetera corporaliter utebatur, et habebat ex hoc victu sustentaculum congruum, licet modo quodam immortali, tamen animali corpori necessarium, ne indigentia laederetur; de ligno autem vitae, ne senectute perduceretur ad mortem. Sed nulla ratione crediderim, in illo tantae felicitatis loco, aut carnem concupivisse adversus spiritum et spiritum adversus carnem, atque in ista conflictatione sine interna pace vixisse; aut spiritum desideriis non repugnasse carnalibus, sed quidquid undecumque libido suggesserat, turpi servitio peregisse. Remanet igitur, ut aut nulla ibi fuerit carnalis concupiscentia, sed ille fuerit vivendi modus, ut omnia necessaria congruis membrorum officiis sine ullius motu libidinis implerentur (non enim quia terra non libidine, sed voluntate motis agricolarum manibus seminatur, ideo suos pariendos non concipit fetus): aut, ne nimium videamur offendere homines, qui voluptatem corporis quomodocumque defendunt, ita ibi credatur carnalium sensuum fuisse libidinem, ut omni modo rationali subdita voluntati, non alias adesset, nisi cum per illam vel saluti esset corporis, vel stirpis propagini consulendum; et tanta adesset, ut nulla ex parte mentem de supernarum cogitationum delectatione deponeret, nullus supervacuus sive importunus motus esset ex illa, nihil nisi quod prodesset fieret per illam, nihil omnino fieret propter illam.
14.70. Nunc vero quam se aliter habeat, qui dimicant adversus eam, hi maxime sentiunt. Ingerit se videntibus vel audientibus aliquid, quamvis propter aliud videant et audiant, ut etiamsi tangendi non inde percipit voluptatem, saltem voluptariam cogitationem inter necessaria quae ad eam non pertinent, motu obrepente furetur. In ipsis porro cogitationibus, etiam quando nihil illecebrosum adiacet oculis, aut insonat auribus, quae non conatur etiam obsoleta atque sopita recordationibus inquietis cum turpi delectatione refricare, et castis sanctisque intentionibus tumultu quodam sordidae interpellationis obstrepere? Iam vero cum ad usum ventum fuerit necessariae voluptatis, per quam reficimus corpora, quis verbis explicet, quemadmodum nos modum necessitatis sentire non sinat, et ipsum limitem procurandae salutis, in quaeque, si adsunt, delectabilia rapiendo, abscondat et transeat; putantibus nobis satis non esse quod satis est, dum libenter eius provocationibus ducimur, existimantes nos adhuc agere negotium valetudinis, cum agamus potius cruditatis? Quid enim mali fecerimus, crapula paenitenda testatur; quod metuentes, plerumque minus, quam eximendae fami sufficit, vescimur: ita nescit cupiditas, ubi finitur necessitas.
14.71. Et haec quidem vescendi atque potandi tolerabilis est voluptas, quanta possumus intentione vigilantibus nobis, ut facilius non impleat, quam modum aliquando victus sufficientis excedat: contra cuius concupiscentiam et ieiunando et parcius alimenta sumendo pugnamus; eoque malo bene tunc utimur, quando per illam nonnisi quod saluti conducibile est agimus. Ideo autem hanc voluptatem dixi tolerabilem, quia vis eius tanta non est, ut nos a cogitationibus ad sapientiam pertinentibus, si in eas sumus mentis delectatione suspensi, abrumpat et deiciat. Nam saepe de magnis rebus inter epulas non solum cogitamus, verum etiam disputamus, atque inter ipsos ciborum morsus et potionum glutus, nihilo remissius audiendo dicendoque colloquimur, et quod nosse vel recolere volumus, intentissime omnino si nobis legatur accipimus. Illa vero pro qua mecum tantis contentionibus litigas, etiam quando ad eam bona intentione, hoc est, causa propagandae prolis acceditur; tamen in ipso opere suo, quem permittit aliquid, non dico sapientiae, sed cuiuslibet rei aliud cogitare? Nonne illi totus animus et corpus impenditur, et ipsius mentis quadam submersione illud extremum eius impletur? Cum vero vincit etiam coniugatos, ut non propagationis, sed delectationis carnalis cupiditate misceantur, quod Apostolus secundum veniam, non secundum imperium se dixisse testatur; ita hinc emergitur, et quasi in auras cogitationis post illum gurgitem respiratur, ut fiat consequens, quod verum ait quidam, et paenitendi quae est cum voluptate vicinitas. Quis ergo amator spiritalis boni, etiam sola causa sobolis coniugatus, non mallet vel sine ista si posset, vel sine tam magna vi eius filios procreare? Quod ergo mallent sancti coniuges in hac vita, puto nos hoc debere de illa paradisi vita, quae multo melior erat, credere, si nihil melius inde possumus cogitare.
14.72. Obsecro te, non sit honestior philosophia Gentium, quam nostra Christiana, quae una est vera philosophia, quandoquidem studium vel amor sapientiae significatur hoc nomine. Vide enim quid in Hortensii dialogo dicat Tullius; quae magis verba te delectare debuerant, quam Balbi Stoicorum partes agentis; quae licet vera, tamen de parte hominis inferiore, hoc est, de corpore fuerunt, et te nihil adiuvare potuerunt. Vide quid iste pro vivacitate mentis contra voluptatem corporis dicat. An vero - inquit - voluptates corporis expetendae, quae vere et graviter a Platone dictae sunt illecebrae esse atque escae malorum? Quae enim confectio est - inquit - valetudinis, quae deformatio coloris et corporis, quod turpe damnum quod dedecus, quod non evocetur atque eliciatur voluptate? Cuius motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna voluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur voluptate ea, qua nulla possit maior esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? Cuius autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla minimi temporis intermissione velit ita moveri suos sensus, ut moventur in summis voluptatibus? Quis autem bona mente praeditus, non mallet nullas omnino nobis a natura voluptates datas? Haec ille dixit, qui nihil de primorum hominum vita, nihil de paradisi felicitate, nihil de corporum resurrectione crediderat. Erubescamus interim veris disputationibus impiorum, qui didicimus in vera verae pietatis sanctaque philosophia, et contra spiritum carnem et contra carnem concupiscere spiritum. Sed hoc unde acciderit, Cicero nesciebat; et tamen carnis concupiscentiae non favebat, quod tu facis; immo eam vehementer arguebat, quod tu non solum non facis,sed facientibus vehementer irasceris: qui concupiscentias et spiritus et carnis inter se belligerantes tamquam in bello timidus ambas laudare conaris, velut inimicam metuens habere, quae potuerit alteram vincere. Quin age potius, ne formides, et lauda concupiscentiam spiritus adversus concupiscentia carnis, tanto acrius, quanto castius dimicantem: illam vero repugnantem legi mentis, sine pavore ullo eadem cui repugnat lege mentis condemna.
14.73. Aliud est consideratio pulchritudinis etiam corporalis, sive visibilis, sicut est in coloribus et figuris, sive audibilis, sicut est in cantibus atque modulis; quam considerationem, nisi rationale animal habere non potest: et aliud est commotio libidinis, quae ratione frenanda est. Ioannes enim apostolus illam concupiscentiam non esse dixit a Patre, quae concupiscit adversus spiritum. Quam nemo potest bonam dicere, nisi cuius adversus eam non amat concupiscere spiritus. Quod si talis non est in motu et ardore genitalium, non adversus eam concupiscat spiritus, ne adversus donum Dei concupiscendo inveniatur ingratus: sed quidquid appetiverit detur, tamquam illi quae ex Patre est; si autem non est quod detur, hoc potius petatur a Patre, non ut auferat vel comprimat, sed ut expleat concupiscentiam quam donavit. Quod sapere si desipere est; utquid eam comparamus vino et cibo, et aliquid nobis dicere videmur, quia dicimus: "Nec vinum ebrietas, nec cibum condemnet crapula, nec concupiscentiam infamet obscenitas"; quando nec ebrietas, nec crapula, nec obscenitas ulla committitur, si carnis concupiscentia spiritu adversus eam concupiscente vincatur? "Excessus - inquis - eius in culpa est". Nec perspicis (quod facillime potuisses, si magis ipsam, quam me vincere voluisses), ut non fiat malum excedendi, resistendum esse malo concupiscendi. Duo ergo mala sunt, quorum unum habemus, alterum facimus, si ei non resistimus quod habemus.
14.74. Iam vero et antea diximus, propterea hoc non esse in pecoribus malum, quia in eis non concupiscit adversus spiritum. Non enim habent rationem, qua libidines subiugent superando, fatigentve pugnando. Quis autem tibi dicit: "semper pecorum imitatione peccari?". Quam sententiam non tibi obiectam tanta loquacitate refellere laborasti, ut superflua multa colligeres, quae in pecoribus animadversa, etiam medicinae disciplina sectatur. Sed ne propterea putaretur, non esse malum carnis concupiscentia, quia bonum est in pecore, ut eo se oblectet illa natura, cui non potest inesse concupiscentia sapientiae: ideo dictum est bonum esse pecoris, cuius sine ulla repugnantia delectat spiritum; malum autem hominis, in quo concupiscit adversus spiritum.
15.75. Convocasti etiam in auxilium turbam philosophorum, quasi susceptae tuae, si non possunt pecorum sollertiae naturales, saltem doctorum hominum opitulentur errores. Sed quis non videat, doctrinae te quaesisse iactantiam in commemorandis nominibus doctorum hominum sectisque diversis, quando perspicit quicumque ista tua legit, ad quaestionem quae inter nos vertitur, haec nullatenus pertinere? Quis enim audiat, quod abs te commemorantur, "Thales Milesius unus e septem sapientibus, deinde Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras, Xenophanes, Parmenides, Leucippus, Democritus, Empedocles, Heraclitus, Melissus, Plato, Pythagoraei", unusquisque cum proprio dogmate suo de naturalibus rebus: quis, inquam, haec audiat, et non ipso nominum sectarumque conglobatarum strepitu terreatur, si est ineruditus, qualis est hominum multitudo; et existimet te aliquem magnum, qui haec scire potueris? Ecce quod appetis: quandoquidem in his omnibus abs te coacervatim commemoratis, quod ad rem quae inter nos agitur pertineat, nihil omnino dixisti. Nam praelocutus es ista dicturus, et aisti: "Omnes philosophi in scholis licet aliud disserentes, tamen idola cum plebe venerantes, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, inter multas opinionis suae vanitates, aliquas tamen veritatis velut lambere partes, qui per caliginem vani, huic tamen dogmati contra quod xagimus, iure anteferri possunt". Atque ut hoc probares, subdidisti ea quae a me quoque modo commemorata sunt, philosophorum nomina physicorum cum opinionibus suis, quas de naturalibus causis habuerunt: nec tamen commemorare omnes sive voluisti, sive potuisti. Qua in re homines imperitos nullo doctorum dubitante fraudasti. Hoc enim demonstrare susceperas, "omnes philosophos, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, iureposse huic dogmati, contra quod ageres, anteferri". Cur ergo, ut de aliis plurimis taceam, cum commemorasses Anaximenem eiusque discipulum Anaxagoram, tacuisti alterum eius discipulum Diogenem, qui et a magistro et a condiscipulo suo in rerum naturae opinione dissensit, propriumque dogma constituit? Quid, si tale aliquid ipse sensit, ut nobis non esset anteponendus, quibus omnes qui de rerum natura philosophati sunt, anteponendos esse dixisti; atque ut hoc quasi ostenderes, te in commemorandis frustra nominibus et dogmatibus philosophorum insipienter inflasti? Ecce praeteristi unum, quem vel ex magistro vel ex condiscipulo quos nominasti, iuxta attendere debuisti. An forte timuisti ne Diogenes Cynicus putaretur, aut ille etiam legentibus propter idem nomen occurreret, et veniret in mentem quod melior te patronus libidinis fuerit, de qua exercenda non verecundabatur in publico? unde illa secta caninum nomen accepit. Tu autem defensorem quidem libidinis profiteris, sed de tua suscepta, quod fidem libertatemque patroni non decuerat, erubescis.
15.76. Verum, obsecro te, si philosophos nobis anteponere gestiebas, cur non potius eos commemorasti, qui de moribus, quae pars ab eis philosophiae vocatur ethica, quam nos moralem dicimus, sollertissime disputarunt? Hoc enim tibi potissimum congruebat, qui honestate quidem mentis inferius, tamen bonum hominis esse censes corporis voluptatem. Sed quis non quid prospexeris cernat? Ne scilicet in ipsa de voluptate quaestione unde tecum agimus, honestiores philosophi te obruerent, quod Cicero propter ipsam honestatem tamquam consulares philosophos nuncupavit; et ipsi Stoici maxime inimicissimi voluptatis, quorum testimonium ex persona Balbi apud Ciceronem disputantis, verum quidem, sed quod tibi prorsus nihil prodesset, interponendum putasti. Quod autem nullum hominis bonum censeant corporis voluptatem cupiens abscondere, nulla de quaestione morali nomina et dogmata philosophorum, quod maxime ad rem pertinebat, si aliquid de philosophis probandum fuit, commemorare voluisti. Non enim te adversus istos defenderet, non dico Epicurus, qui totum bonum hominis in voluptate corporis posuit, quia non quod ille tu sentis: sed Dinomachus: huius quippe dogma tibi placuit. Nam ipse coniungendam voluptatem arbitratus est honestati, ut quemadmodum honestas, ita voluptas per se ipsam appetenda videretur. Hanc ergo partem ubi de moribus disputatur, cum tibi infensam cerneres, attingere timuisti. Nam ubi maxime controversia ista versatur, quanti et quales, et cuius apud Gentes gloriae philosophi tibi praeferantur, vides: maximeque ipse Plato, quem Cicero appellare non dubitat pene philosophorum deum;cuius nec tu nomen praeterire potuisti, cum de naturalibus, non de moralibus philosophorum nobis dogmata inferres sive praeferres, qui corporis voluptates vere et graviter dixisse perhibetur illecebras atque escas malorum.
15.77. Numquid autem quid de hominis condicione senserint quos nominasti philosophi, quia et hoc ad naturalem pertinet quaestionem, quod qualitercumque causa poscebat, commemorandum putasti? Non utique fecisti, et recte. Quid enim illi didicerant, vel quid locuti fuerant de primo homine Adam et eius coniuge, de prima eorum praevaricatione, de serpentis astutia, de nuditate corporis ante peccatum sine confusione et cum confusione continuo post peccatum? Quid denique tale audierant, quale illud est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransit, in quo omnes peccaverunt? Harum Litterarum illi atque huius veritatis expertes, quid de hac re sapere potuerunt? Verum si de hominis condicione dogmata hominum a sacris Litteris nostris abhorrentium nihil iudicasti esse ponendum, et rectissime iudicasti: quanto minus te quae posuisti adiuvare potuerunt, quid de principiis mundi huius visibilis senserint, unde inter nos nulla quaestio vertitur? Sed mens tua potius, tamquam magnum aliquid de philosophorum libris didiceris, iactantiae vanitate subvertitur.
15.78. Videntur autem non frustra christianae fidei propinquasse, qui vitam istam fallaciae miseriaeque plenissimam non opinati sunt nisi divino iudicio contigisse, tribuentes utique iustitiam Conditori, a quo factus est et administratur hic mundus. Quanto ergo te melius veritatique vicinius de hominum generatione senserunt, quos Cicero in extremis partibus Hortensii dialogi velut ipsa rerum evidentia ductus compulsusque commemorat? Nam cum multa quae videmus et gemimus, de hominum vanitate atque infelicitate dixisset: Ex quibus humanae - inquit - vitae erroribus et aerumnis fit, ut interdum veteres illi, sive vates, sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua scelera suscepta in vita superiore, poenarum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid vidisse videantur: verumque sit illud quod est apud Aristotelem, simili nos affectos esse supplicio, atque eos qui quondam, cum in praedonum Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa adversis accommodata, quam aptissime colligabantur; sic nostros animos cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis esse coniunctos. Nonne qui ista senserunt, multo quam tu melius grave iugum super filios Adam et Dei potentiam iustitiamque viderunt, etiamsi gratiam, quae per Mediatorem liberandis hominibus concessa est, non viderunt? Ecce ego inveni quod tibi de illis gentilium philosophorum litteris possit iure praeponi, te instigante, qui de illis nihil tale invenire potuisti, et ut me admoneres quod adversus te invenirem, tacere noluisti.
16.79. Quid, quod de Apostoli testimonio pro te esse existimas, quod est contra te; et membra nostra, quae utique ante peccatum nuda erant, nec confundebant eos quibus inerant, pudenda fuisse asseris, nesciens quid loquaris? Ego enim debui adhibere testimonium, quod ipse adhibuisti, ubi ait Apostolus: Multo magis quae videntur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt: et cetera quae pro nobis ipse posuisti. Sed operae pretium est considerare, quomodo eo veneris, ut haec diceres. "Iam igitur - inquis - tempus est ut ostendamus extra naturae testimonium etiam aliqua auctoritate legis, sic nostra membra fuisse formata, ut alia verecundia, alia libertate gauderent. Ad quod confirmandum - inquis - Gentium citetur Magister, qui scribens ad Corinthios ait: Corpus nostrum non est unum membrum, sed multa ". Deinde, cum apostolica verba subnecteres, quibus ille mirifice explicavit unitatem consensumque membrorum: "Et quia pauca - inquis - totius corporis membra nominaverat, atque pro sua honestate genitalia loca directe appellare nolebat". Nonne his verbis tuis te ipse redarguis? Honestas ergo erat non appellare directe, quod Deus facere dignatus est recte; et quod creare non puduerat ipsum iudicem, pudebat enuntiare praeconem. Quando istud ita esset, nisi quae ille fecerat honesta condendo, nos fecissemus inhonesta peccando?
16.80. Inde subiungis de hac re apostolicum testimonium, quod ita scriptum esse commemoras: Multo enim magis quae videntur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt: et quae putamus inhonorabiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem, circumdamus; et quae vereconda sunt nostra, maiorem honestatem habent: quae autem sunt honesta nostra, nullo egent; sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat abundantiore dato honore, ut non sit scissura in corpore, sed eadem ipsa pro se invicem cogitent membra. Quibus dictis tamquam victor exclamas: "En verum intellectorem operis Dei, en fidelem sapientiae eius praedicatorem. Verecundiora, inquit, nostra maiore honestate conteguntur". Ad hoc certe unum verbum totam causam tuam religandam putasti, quod Apostolum dixisse legisti; verecundiora nostra. Si autem legisses: inhonesta nostra, nullo modo utique hoc testimonium ponere auderes. Nullo modo enim Deus, et, hoc quod est peius, ante peccatum, aliquid faceret in membris humani corporis inhonestum. Disce ergo quod nescis, quia diligenter quaerere noluisti: Inhonesta dixit Apostolus, sed nonnulli interpretes, in quibus et iste est, quantum arbitror, quem legisti, credo verecundati verecundiora dixerunt, quae ille dixit: inhonesta; quod probatur ex verbis in ipso codice scriptis, unde ista verba apostolica transtulisti. Quod enim abs te positum est verecundiora, in graeco legitur . Quod autem sequitur: maiorem honestatem habent, in graeco est: , quod integre interpretatum est: honestatem. Unde apparet illa quae dicta sunt inhonesta latine appellari. Postremo quod adiunctum est: quae autem sunt honesta nostra, graecus habet . Unde manifestum est illa quae dicta sunt, inhonesta esse. Quamvis et nulla graecorum consideratione verborum eo ipso debuisti admoneri, inhonesta esse illa quae abundantiorem honestatem habent velaminis; quando ea quae hoc opus non habent, honesta sunt dicta. Quid est enim: Quae autem honesta sunt nostra, non opus habent; nisi: Illa inhonesta sunt, quae opus habent? Honestas ergo adhibetur inhonestis, cum rationalis naturae sensu ipso verecundante velantur. Eorum quippe honestas et honor est velamentum, tanto abundantius, quanto magis inhonesta sunt. Quod profecto non diceret Apostolus, si corpus tale describeret, quale habebant homines, quando nudi erant et non confundebantur.
16.81. Vide igitur quam impudenter: "Ideo - dicas - homines fuisse primitus nudos, quia ad sollertiae humanae operam ut se tegerent pertinebat, quae nondum in illis fuit". Unde fit consequens ut ante peccatum inertes, peccato autem factos credas esse sollertes. Quam porro multis inaniter dictis quasi eleganter acuteque concludis dicens: "Non igitur quia peccaverant, genitalia vel diabolica vel inhonesta fecerunt; sed quia pavitabant, in ea qua primum fuerant honestate permanentia membra texerunt!". Ad quod respondeo, diabolica quidem membra non esse, quantum ad eorum substantiam, figuram, qualitatemque pertinet, quam condidit Deus: sed si eadem membra in qua prius fuerant honestate manserunt, cur ea dixit Apostolus inhonesta? Bene quod ipse confessus es, illa membra fuisse prius honesta: non enim aliud posses nisi blasphema opinione sentire. Quae igitur Deus honesta fecerat, dixit Apostolus inhonesta. Causam requiro: si hoc non peccato factum est, unde factum est? Quis honesta Dei opera dehonestavit, ut ea inhonesta sanctus Apostolus diceret? Utrum habitudo, in qua est sollertia creantis; an libido, in qua est poena peccantis? Nam etiam nunc quod Deus ibi facit, honestum est: quod origo contrahit, inhonestum. Et tamen ne sint scissurae in corpore, contributum est divinitus sensui naturali, ut pro invicem sollicita sint membra: et quod dehonestavit concupiscentia, contegat verecondia.
16.82. Sed dicis: "Cur audita voce Dei deambulantis in paradiso absconderunt se Adam et mulier eius, cum perizomata illa sufficere potuissent, si de genitalium nuditate erubuissent?". Quid est quod dicis, non inveniendo quod dicas; nec attendis, quod animo trepidante a facie Domini, abstrusiora latibula quaesierunt? Illa vero lumbis circumposita tegmina, motum qui ibi sentiebatur erubescendo velarunt. Si cum nudi essent, non confundebantur; restat ut confusione se texerint. Confusionem inhonestatis esse, non dubium. Ideoque ibi dictum est: Nudi erant, et non confundebantur; ut appareat confusione factum, quod postea pudenda texerunt. Hic autem ubi se absconderunt in medio ligni paradisi, respondit Adam: Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso, et timui, quia nudus sum. Illud manifesta confusio, istud occulta conscientia, qua delinquente intrinsecus accidit manifesta confusio: illud ergo fecit pudor, hoc timor; illud erubescenda concupiscentia, hoc punienda conscientia; dementi scilicet similis, quando eum qui cordis cernebat interna, corporis occultatione fugiebat. Quid est autem quod ait Dominus: Quis nuntiavit tibi quia nudus es, nisi de ligno de quo praeceperam tibi ne manducares, manducasti? Quid est gustato cibo prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum quod gratia contegebat? Gratia quippe Dei magna ibi erat, ubi terrenum et animale corpus bestialem libidinem non habebat. Qui ergo vestitus gratia non habebat in nudo corpore quod puderet, spoliatus gratia sensit quod operire deberet.
16.83. "Fugienda - inquis - opinio est, quae putat vel in membris hominum, vel in sensibus membrorum aliquid diabolum condidisse". Quid nobis obicis vanas exorbitationes tuas? Non aliquid diabolus quod ad naturam hominis pertinet condidit: sed quod Deus bene condiderat, peccati persuasione violavit; ita ut illo vulnere quod factum est per duorum hominum liberum arbitrium, totum genus claudicaret humanum. Ecce circumstat sensus tuos miseria generis humani. Homo es, humani nihil abs te alienum puta; et in iis quae non pateris, compatere patientibus. Quamvis et ipse, quantalibet terrena felicitate praepolleas, nullum sine bello intestino diem ducis; si tamen quod profiteris implere conaris. Sed in iis quae meminisse iam non potes, parvulos intuere, quot et quanta mala patiantur, in quibus vanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus crescant. Deinde iam grandes, etiam Deo servientes tentat error, ut decipiat; tentat labor aut dolor, ut frangat; tentat libido, ut accendat; tentat maeror, ut sternat; tentat typhus, ut extollat. Et quis explicet omnia festinanter, quibus gravatur iugum super filios Adam? Huius evidentia miseriae gentium philosophos nihil de peccato primi hominis sive scientes, sive credentes, compulit dicere, ob aliqua scelera suscepta in vita superiore poenarum luendarum causa nos esse natos, et animos nostros corruptibilibus corporibus, eo supplicio quo Etrusci praedones captos affligere consueverant, tamquam vivos cum mortuis esse coniunctos Apostolus autem amputat opinionem, qua creduntur singulae animae pro meritis ante actae vitae diversis corporibus inseri. Quid igitur restat, nisi ut causa istorum malorum sit aut iniquitas vel impotentia Dei, aut poena primi veterisque peccati? Sed quia nec iniustus, nec impotens est Deus; restat quod non vis, sed cogeris confiteri, quod grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium non fuisset, nisi delicti originalis meritum praecessisset.
Chapter 7 of 12