Liber VI, Capita 11–19
11.34. Sed homo egregius, in grege non vis esse vulgari. Rursus enim sententiam vulgi respuis, post tanta, quibus eum reddita ratione adversus me concitaveras gravius, quam in te fuerat concitatus. Sed nimirum tua disputata considerans, nihil te talibus argumentis apud populum in catholicae fidei veritate et antiquitate fundatum agere potuisse vel posse sensisti. Unde ad eum spernendum contumacia rursus ora convertis, eiusque partes quibus constat, non immerito vobis Christianorum infensissima multitudo, singillatim describendo et deridendo percurris, in quibus et "auditoriales scholasticos" tangis, et dicis contra me clamaturos: "O tempora, o mores!" et tamen vulgi iudicium reformidas, ubi tam clamosos tibi suffragatores invenire potuisti, qui Tullianis me vocibus territent; quod "aliunde quam unde totum est, esse putem genitalem corporis partem". Quibus ego cum retulero: Non hoc dico, mentitur: libidinem culpo, non membra; vitium denoto, non naturam: iste autem qui mihi apud vos calumniatur, audet in Ecclesia Christi ante magistrum in caelo sedentem recitare libidinis laudem; quod ei recitandum, si vobiscum studeret, magistrorum nemo proponeret, ne offenderet omnium vestrum pudorem: nonne alia in te Tulliana vere convenientia verba convertent, dicentes tibi: "Ex hac parte pudor pugnat, abs te petulantia; hinc continentia, illinc libido".
11.35. Nescio quos etiam quasi desertores dogmatis vestri ad fidem catholicam conversos arguis vel reversos. Quos tamen significasti ita te metuere, ut eorum nomina exprimere non auderes; ne forte audientes abs te sua falsa crimina, mox tibi, si non vera, certe credibiliora reponerent. Quod quidem quicumque sunt isti, si graviter sapiunt, non facerent, et parcerent tibi secundum apostolum, non reddentes maledictum pro maledicto. Tu autem saltem illum monentem ne dedigneris audire, de cuius litteris exclamare te libuit: "O tempora, o mores!". Saltem, inquam, ipsum audi, "ut quantum a rerum turpitudine abes" si tamen abes, "tantum te a verborum libertate seiungas; et ea in alteros ne dicas, quae cum tibi falso obiecta sint, erubescas". Talia te sane in istos nescio quos dixisse qui legunt, sciant, qualia in aliquibus omnino non novimus, quos in proposito continentiae recessisse a Pelagianis haereticis novimus. Tui vero vel tuae quales sint nihil mea interest, quos tu vel quas tu sic fallis, ut dicas me definire, "nec in carioso quidem corpore libidinem posse frenari". Immo quia frenari posse et frenari oportere decerno, ideo malum intellego. Quod qui negat malum, viderit quomodo habeat bonum, cui repugnantem, velit nolit, fatetur frenandam esse libidinem. Ego itaque non solum a senibus, verum et a iuvenibus dico libidinem posse frenari: sed multum miror a continentibus libidinem posse laudari.
11.36. Quis autem nostrum dicit: "Malum hoc quod parvuli originaliter trahunt, sine substantia in qua est, aut esse posse, aut umquam fuisse"? Quod tamquam dicamus, ita quaeris dialecticos iudices, et irrides vulgum, quasi ad ipsum te iudicem adducam, a quo iudicari ista non possunt: quae tu si non didicisses, Pelagiani dogmatis machina sine architecto necessario remansisset. Si vis vivere, noli amare sapientiam verbi, qua evacuatur crux Christi. Quomodo de aliis substantiis in alias substantias vel bonae vel malae transeant qualitates, non migrando, sed afficiendo, iam libro superiore tractavimus. Si vulgi spernis iudicium, illos iudices intuere, quos tibi duobus prioribus meis libris luculentissima in Ecclesia Christi praeditos auctoritate proposui.
12.37. Quale est autem, quod beatae memoriae Zosimum Apostolicae Sedis episcopum, ut in tua pravitate persistas, praevaricationis accusas? Qui non recessit a suo praecessore Innocentio, quem tu nominare timuisti; sed maluisti Zosimum, quia egit primitus lenius cum Caelestio: quoniam se in his sensibus vestris si quid displiceret, paratum esse dixerat corrigi, et Innocentii litteris consensurum esse promiserat.
12.38. Memento sane quemadmodum de constituendo episcopo dissensionem populi Romani insultabundus obiectas. Quod abs te quaero, utrum homines sua fecerint voluntate. Quod si negas quomodo liberum defendis arbitrium? Si autem fateris, quomodo eam vocas "ultionem Dei", atque a vestro dogmate exorbitas, dum putari divinitus vindicatus affectas? An tandem aliquando concedis, quod obstinatissima contentione negaveras, occulto Dei iudicio fieri, ut in ipsis hominum voluntatibus inveniatur aliquid, quod et peccatum sit et poena peccati? Hoc enim nisi in ista tua sententia sapuisses, nullo modo factum hominum ultionem Dei esse dixisses. Sed quando, ante annos plurimos tale ibi quiddam de beato Damaso et Ursicino contigit, nondum Pelagianos Ecclesia Romana damnaverat.
12.39. Dicis: "Me quoque ipsum innovasse sensus meos, et initio conversionis meae hoc sensisse quod tu". Sed fallis, aut falleris, sive calumniando bis quae nunc dico, sive non intellegendo, vel potius non legendo ea quae tunc dixi. Nam ego per unum homine, in mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo peccaverunt omnes, ab initio conversionis meae sic tenui semper, ut teneo. Exstant libri quos adhuc laicus recentissima mea conversione conscripsi, etsi nondum sicut postea sacris Litteris eruditus, tamen nihil de hac re iam tunc sentiens, et ubi disputandi ratio poposcerat dicens, nisi quod antiquitus discit et docet omnis Ecclesia: in has videlicet magnas manifestasque miserias, in quibus homo vanitati similis factus est, ut dies eius sicut umbra praetereant, et sit universa vanitas omnis homo vivens, merito peccati originalis genus humanum fuisse collapsum; unde non liberat nisi qui dixit: Veritas liberabit vos; et: Ego sum veritas; et: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Non enim a vanitate nisi veritas liberat; sed secundum gratiam, non secundum debitum; per misericordiam, non per meritum. Sicut enim iudicii fuit ut vanitati subiceremus; ita misericordiae est ut veritate liberemur, et ipsa bona merita nostra nonnisi Dei dona esse fateamur.
13.40. Iam nunc illam tuam discutiamus calumniam, qua me dixisse criminaris, "baptizatos ex parte mundari. Quod melius" dicis "meis sermonibus apparere": eosque sermones meos, quibus hoc apparere posse asserveras, considerandos in tua disputatione proponis Ago gratias, nempe isti sunt: "Carnis - inquam - concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non enim est ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. Propter hanc ergo fit, ut etiam de iustis et legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii saeculi generentur: quia et hi qui generant, si iam regenerati sunt, non ex hoc generant quo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est: Filii huius saeculi generant et generantur. Ex quo itaque sumus adhuc filii huius saeculi, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et huius saeculi filii generantur; ex quo sumus filii Dei, interior renovatur de die in diem. Quamvis et ipse exterior per lavacrum sanctificatus sit, et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur: sed hoc non solum propter praesentem sanctificationem, sed propter illam spem dictum est, de qua dicitur: Et nos ipsi primitias habentes spiritus ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Si ergo redemptio corporis nostri secundum Apostolum exspectatur, profecto quod exspectatur adhuc speratur, nondum tenetur". Nihil habent haec verba mea quod non in se baptizatus agnoscat, qui cum Apostolo dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Unde et alibi ait: Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati. Quo pertinet etiam illud, quod in libro Sapientiae legimus: Corpus enim corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Sed tu tamquam in caelo iam inter Angelos immortaliter habitans, verba infirmitatis et mortalitatis irrides; et ea exponens non secundum meum sensum, sed secundum dolum tuum, dixisse me affirmas, "quod gratia non perfecte hominem novum faciat". Non hoc dico: attende quod dico. Gratia perfecte hominem novum facit; quandoquidem et ad corporis immortalitatem plenamque felicitatem ipsa perducit. Nunc etiam perfecte innovat hominem, quantum attinet ad liberationem ab omnibus omnino peccatis, non quantum ad liberatione, attinet ab omnibus malis, et ab omni corruptione mortalitatis, qua nunc corpus aggravat animam. Unde est gemitus, quem suum quoque confitetur Apostolus dicens: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Sed ad illam, quoque perfectionem quae speratur, eodem Baptismate, quod hic accipitur, pervenitur. Non autem omnes filii saeculi filii sunt diaboli, quamvis omnes filii diaboli filii sint saeculi. Sunt enim etiam filii Dei, qui tamen adhuc filii sunt saeculi; propter quod et coniugio copulantur: sed filios Dei carne non gignunt, quia et ipsi ut essent filii Dei, non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt. Sanctificatio ergo per Baptismum etiam nunc confertur et corpori, non tamen nunc corruptio eius aufertur, quae ipsam quoque aggravat animam. Et ideo quamvis casta sint corpora, cum desideriis peccati membra non serviunt, propter quod ad templum Dei pertinere coeperunt: est tamen quod gratia in tota ista aedificatione perficiat, quamdiu caro concupiscit adversus spiritum ut motus malos qui refrenandi sunt incitet, et spiritus adversus carnem ut sanctitas perseveret.
14.41. Quis autem nescit quod nobis egregius doctor inculcas, "ideo dici carnem concupiscere, quia carnaliter anima concupiscit?" Non enim sine anima ulla potest esse carnis concupiscentia. Nam utique concupiscere viventis sentientisque naturae est: ita ut non desit concupiscentia, quam spadonum quoque castitas frenet; minus quidem laboriosa, quia ubi materiam de qua operetur non invenit, minus adversus eam libido consurgit: est tamen, pudiceque comprimitur, ne concumbendi quamvis irritus ipse conatus, in eam turpitudinem veniat, propter quam Calligonum Valentiniani iunioris eunuchum gladio novimus ultore punitum, meretricis confessione convictum. Neque enim et in libro Ecclesiastico adhiberetur inde similitudo, atque diceretur: Videns oculis et ingemiscens, quasi spado complectens virginem et suspirans; nisi et ipsi moverentur concupiscentiae carnalis affectibus, licet destituti carnis effectibus. Motibus igitur suis anima quos habet secundum spiritum, adversatur aliis motibus suis quos habet secundum carnem; et rursus, motibus suis quos habet secundum carnem, adversatur aliis motibus suis quos habet secundum spiritum: et ideo dicitur, caro concupiscere adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Sed propter hoc et de ipsa anima dictum est: Renovatur de die in diem. Neque enim ipsa in sanctitate non proficit, cum magis magisque minuit eas, quibus non consentit, carnales cupiditates. Iam baptizatis quippe dicebat Apostolus: Mortificate membra vestra quae sunt super terram. Ibi et fornicatio, et mala concupiscentia, et avaritia nominatur. Quomodo ergo mortificat iam baptizatus fornicationem, quam non iam perpetrat, et secundum te "nec habet aliquid quod mortificet"? Quomodo, inquam, obtemperat Apostolo dicenti: Mortificate fornicationem; nisi cum desideria eius quibus non consentit expugnat, quae in bene proficientibus, et omnino non fornicantibus, nec consensione, nec opere etsi non desunt, tamen quotidie minuuntur? Hoc agitur in templo Dei, quando adiuvante Deo agitur quod praecepit Deus. Opera spiritus eriguntur, opera carnis mortificantur. Si enim secundum carnem vixeritis, inquit, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Et ut scirent se hoc non facere nisi gratia Dei, continuo subdidit: Quotquot enim spirito Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Ac per hoc quicumque aguntur Dei spiritus, ipsi facta carnis mortificant spiritu.
14.42. Habent ergo iam baptizati quid agant in se ipsis, hoc est, in Dei templo, quod aedificatur hoc tempore, ut dedicetur in fine. Aedificatur autem post captivitatem, sicut huius rei est index titulus psalmi, eiecto scilicet foras qui captivaverat inimico. In ordine quippe Psalmorum, quod mirum videri potest, prior est psalmus dedicationis domus, et posterior aedificationis. Sed dedicationis ideo prior est, quia illam domum cantat, de qua eius architectus ait: Solvite templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud. Iste autem posterior, quando domus aedificabatur post captivitatem, Ecclesiam prophetavit. Denique et sic incipit: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Nemo igitur ita desipiat, ut unumquemque baptizatum ideo existimet iam esse perfectum, quia dictum est: Templum Dei sanctum est, quod estis vos; et: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? et in alio loco: Nos enim templum Dei vivi sumus: et cetera huiusmodi. Iam enim hoc vocatur; et cum aedificatur, mortificantur hic membra nostra, quae sunt super terram. Quamvis enim iam peccato mortui, Deo vivamus: est tamen quod in nobis mortificemus, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad oboediendum concupiscentiis eius; a quibus nos solvit, ne his essemus obnoxii, plena atque perfecta remissio peccatorum, et remanserunt in nobis cum quibus gerantur bella castorum. Ex his est et illa qua pudicus bene utitur coniugatus: sed cum bene fit, de malo nascitur bonum non sine malo; et ideo renascitur, ut liberetur a malo. Quod enim Deus creat et homo generat, profecto bonum est in quantum homo est: sed ideo non sine malo, quia sola regeneratio solvit a malo, quod trahit generatio de primo magnoque peccato.
14.43. Sic autem incredibile vis videri, "quod in utero baptizatae, cuius corpus est templum Dei, formatur homo futurus sub diabolo, nisi Deo renascatur ex Deo": quasi non maioris admirationis sit, quod Deus et ubi non habitat operatur. Non enim habitat in corpore subdito peccatis; et tamen operatur hominem in utero meretricis. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eum incurrit. Et quod multo est mirabilius, aliquando adoptat in filium, quem format in utero immundissimae feminae: et aliquando non vult esse suum filium, quem format in utero suae filiae. Ille quippe ad baptismum nescio qua provisione pervenit; iste repentina morte non pervenit. Atque ita Deus, in cuius potestate sunt omnia, facit esse in Christi consortio, quem formavit in diaboli domicilio; et non vult esse in regno suo, quem formavit in templo suo. Aut si vult, cur non facit quod vult? Non enim quod soletis de maioribus dicere, Deus vult, et parvulus non vult. Certe hic ubi fati nulla est immobilitas, nulla fortunae temeritas, nulla personae dignitas, quid restat nisi misericordiae veritatisque profunditas? Ut sciamus et ex hoc incomprehensibili comprehendamus, iuxta duos homines, unum per quem peccatum intravit in mundum, alterum qui tollit peccatum mundi, omnes filios concupiscentiae carnalis undecumque nascantur, ad iugum grave filiorum Adam merito pertinere; et ex his omnes filios gratiae spiritalis undecumque nascantur, ad iugum suave filiorum Dei sine merito pervenire. Proinde condicionem suam gerit, qui in alterius corpore, quod est templum Dei, ita construitur, ut non ideo sit et ipse templum Dei, quia aedificatur in templo Dei. Matris quippe corpus ut esset templum Dei, gratiae beneficium est, non naturae: quae gratia non conceptione, sed regeneratione confertur. Nam si ad matris corpus id quod in ea concipitur pertineret, ita ut eius pars deputaretur; non baptizaretur infans, cuius mater baptizata est aliquo mortis urgente periculo, cum eum gestaret in utero. Nunc vero cum etiam ipse baptizatur, non utique bis baptizatus habebitur. Non itaque ad maternum corpus, cum esset in utero, pertinebat: et tamen creabatur in templo Dei non templum Dei. Ita in femina fideli creatus est infidelis, et in eum parentes infidelitatem traiecerunt, quam non habebant quando ex ipsis natus est, sed tunc habebant quando et ipsi similiter nati sunt. Traiecerunt ergo, quod iam non erat in eis, propter semen spiritale quo regenerati sunt; sed erat in eorum carnali semine, quo eum generaverunt.
14.44. Quamvis itaque sacro Baptismate sanctificetur et corpus; ad hoc tamen sanctificatur, ut per remissionem peccatorum non solum praeteritis peccatis omnibus, verum etiam ipsi quae inest carnis concupiscentiae non sit obnoxium; cui necesse est obnoxius omnis homo nascatur, etiam moriturus obnoxius, si non renascatur. Ubi ergo me audisti sive legisti dicentem, "non innovari homines per Baptismum, sed quasi innovari; non liberari, sed quasi liberari; non salvari, sed quasi salvari"? Absit ut ego inanem dicerem gratiam lavacri illius, in quo renatus sum ex aqua et spiritum, qua liberatus sum a reatu omnium peccatorum, vel quae nascendo traxeram, vel quae male vivendo contraxeram: qua liberor ut sciam ne intrem in tentationem, a concupiscentia mea abstractus et illectus, atque ut exaudiar dicens cum consortibus meis: Dimitte nobis debita nostra; qua liberabor, ut spero, in aeternum, ubi iam nulla lex in membris meis repugnet legi mentis meae. Non igitur ego inanem facio Dei gratiam: sed tu eius inimicus inanem quaesisse videris iactantiam, ut in tuam disputationem introduceres Epicurum, qui negavit esse corpus deorum, sed tamquam corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem; et hac occasione de philosophorum litteris ad rem quae inter nos agitur non pertinentibus, tanto ineptius quanto velut doctius delirares. Quis autem nostrum dicit: "Quidquid in praesenti saeculo agitur, esse culpandum"; cum hic ipse Christus tanta egerit bona, sed ut nos erueret de praesenti saeculo malo?
15.45. Quam porro diligenter et congruenter exponas apostolicum testimonium, ubi ait: Spe salvi facti sumus, et cetera, usque ad redemptionem corporis nostri, operae pretium est intueri. Dicis enim quod "illa resurrectio non peccata dimittat aliquorum, sed expurget merita singulorum. Reddit enim, unicuique - inquis - secundum opera sua", nec tamen dicis, secundum quae opera sua regnum Dei parvulis reddat. Et peccata quidem nulla remittuntur in regno: sed si nulla remitterentur in iudicio illo novissimo, puto quod Dominus non dixisset de quodam peccato: Non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro; quando sibi remitti sperabat latro ille, qui dicebat: Memento mei, cum veneris in regnum tuum. De qua re, quoniam profundissima quaestio est, non est modo praecipitanda sententia. Cur autem in regno nulla peccata remittit Deus filiis suis, nisi quia non invenit quod remittat? Non enim poterunt ibi esse peccata, ubi spiritus, non dico non consentit concupiscentiae carnis, sed nec concupiscit adversus carnem, quia nec caro adversus eum; illa ineffabili salute perfecta, quae nunc non fit in Baptismo, ubi remittuntur quidem cuncta peccata, sed remanent carnalium concupiscentiarum mala, cum quibus post Baptismum, si tamen proficiunt, exerceant sive coniugati gloriosa, sive continentes gloriosiora certamina: quod et ipse confiteris; sed nescio qua miseria, quando pro veritate loqueris, tunc te ipse non audis.
15.46. Describens quippe illam summam resurrectionis felicitatem, dicis, "neminem iam ibi iustorum lividum facere corpus suum, et servituti subicere; neminem humiliare animam suam stratis duris et paedore membrorum". Responde ergo cur hic ista facit, qui omni malo in Baptismate caruit: cur audet lividum facere templum Dei? Nonne membra eius membra sunt utique templi Dei? Cur ergo non suavi odore, sed paedore templi eius, aut invitat praesentiam, aut impetrat misericordiam, aut placat iram eius? Nihilne mali castigat, domat, vincit, opprimit in templo Dei, etiam livore et paedore ipsius templi Dei? Nonne attendis, nonne perspicis, quia tam vehementer corpus suum persequens, si nihil ibi persequitur quod displicet Deo, frustra persequendo templum eius facit iniuriam magnam Deo? Quid tergiversaris, quid cunctaris apertius confiteri? Illud profecto, illud est quod iste, cuius livorem paedoremque praedicas, in sua carne persequitur, unde dicebat Apostolus: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Quam vocem baptizati esse cur negas, cum opera vocis huius in livore corporis et membrorum paedore cognoscas? Neque enim haec sancti, vel Dei flagellis, vel ab inimicis tolerant patiendo, sed ipsi sibi ingerunt continendo. Et utquid hoc, nisi contra carnis concupiscentiam spiritu concupiscendo? Quod nimirum et ipse sensisti. Cum enim describens felicitatem futurae vitae, addidisses atque dixisses: "Nemo conviciis felicem impudentiam, nemo maxillas palmis, nemo subiciet terga verberibus; nec conflare studebit de infirmitate virtutem; nec cum inopia frugalitas, nec cum moeroribus magnanimitas"; quare dicere noluisti: Nec cum carnis concupiscentia castitas; sed festinasti sensum concludere, atque dixisti: "Nec patientia cum dolore luctabitur"; nihil aliud commemorans nisi quod forinsecus irruens fortitudine toleratur, non quod intus se commovens castitate comprimitur? An forte nos arguis tarditatis, qui non intellexerimus, hoc te iam significasse superius, cum de livore corporis diceres et labore ac paedore membrorum? Quando enim non ab hoste, sed a se ipso affligitur fortis, in ipso intus est qui vicendus est hostis.
15.47. Memento sane non te exposuisse cur Apostolus dixerit: adoptionem exspectantes, qui iam in lavacro regenerationis fuerat adoptatus. Iterum dicis: "Quod carnem suam nullus oderit". Quis enim hoc negat? Sed tamen disciplinae rigore asseris conterendam. Iterum ergo pro veritate loqueris, et audire te non vis. Cur enim caro conteritur a fidelibus, si nihil remansit in Baptismo quod adversus spiritum concupiscat? cur, inquam, conteritur a se ipso templum Dei, si nihil ibi est quod resistat Spiritus Dei? Non autem tantum inesset, verum et graviter obesset, nisi reatus quo nos obstrinxerat, per remissionem peccatorum solutus esset. Solvitur ergo per indulgentiam, quia tenebat in noxa: conteritur per continentiam, ne vincat in pugna. Agitur itaque ne obsit, donec ita sanetur ut non sit. Quapropter dimittuntur in Baptismate cuncta peccata, et originaliter tracta, et ignoranter vel scienter adiecta. Sed cum dicit Apostolus Iacobus: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; profecto in his verbis partus a pariente discernitur. Pariens enim est concupiscentia, partus peccatum. Sed concupiscentia non parit, nisi conceperit; nec concipit, nisi illexerit, hoc est, ad malum perpetrandum obtinuerit volentis assensum. Quod ergo adversus eam dimicatur, hoc agitur, ne concipiat pariatque peccatum. Dimissis itaque in Baptismo peccatis omnibus, id est omnibus concupiscentiae fetibus, si illic etiam ipsa consumpta est, quomodo contra eam ne concipiat, dimicant sancti "livore corporis, paedore membrorum, contritione carnis"? quae verba tua sunt. Quomodo, inquam, livore, paedore, contritione templi Dei contra eam belligeratur a sanctis, si et ipsa est ablata Baptismate? Manet igitur: nec ea regenerationis lavacro caruimus, si non ibi caruimus sensu, quo eam manere sentimus.
15.48. Quis autem ita sit imprudens atque impudens, ita procax, pertinax, pervicax, ita postremo insanus et demens, qui cum peccata mala esse fateatur, neget esse malum concupiscentiam peccatorum, etiamsi adversus eam concupiscente spiritu, peccata concipere ac parere non sinatur? Tale porro ac tam magnum malum, tantum quia inest, quomodo non teneret in morte et pertraheret in ultimam mortem, nisi et eius vinculum in illa quae fit in Baptismo remissione peccatorum omnium solveretur? Propter hoc enim vinculum quod connectitur ex primo Adam, nec solvi potest nisi in secundo Adam; propter hoc, inquam, vinculum mortis, mortui reperiuntur infantes, non ista morte notissima quae a corpore animam separat, sed ea morte qua tenebantur omnes, pro quibus mortuus est Christus. Scimus enim, ait Apostolus (quod a nobis saepissime repetendum est), quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est, et resurrexit. Illi ergo vivunt, pro quibus ut vivant, mortuus est qui vivebat. Quod apertius ita dicitur: Illi sunt a mortis vinculo liberi, pro quibus mortuus est inter mortuos liber. Vel sic multo apertius: Illi sunt liberati a peccato, pro quibus mortuus est qui numquam fuerat in peccato. Et cum semel sit mortuus, tamen pro unoquoque tunc moritur, quando in eius morte, quantaelibet aetatis fuerit, baptizatur; id est, tunc ei proderit mors eius qui fuit sine peccato, quando in eius morte baptizatus mortuus fuerit etiam ipse peccato, qui mortuus fuerat in peccato.
16.49. Ingeris Apostoli testimonium, ubi ait: Nolite errare; neque fornicarii, neque simulacris servientes et cetera, quibus commemoratis, concludit quod regnum Dei non possidebunt. Sed agunt talia qui concupiscentiae, quam laudas, motibus ad mala et turpia quaeque consentiunt. Quod ergo ait: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis; mutatos eos dixit in melius, non ut ea carerent, quod in hac vita fieri non potest; sed ut ei non oboedirent, quod in bona vita fieri potest; atque ut ab eo, quo erant vinculo eius obnoxii, liberatos se esse cognoscerent, quod nisi regeneratione fieri non potest. Tu autem, qui putas, "quod si malum esset concupiscentia, careret ea qui baptizatur", multum erras. Omni enim peccato caret, non omni malo. Quod planius ita dicitur: Omni reatu omnium malorum caret, non omnibus malis. Numquid enim caret corruptione corporis? Annon est malum quod aggravat animam? et erravit qui dixit: Corpus enim corruptibile aggravat animam? Numquid caret ignorantiae malo, per quod a nescientibus innumerabilia perpetrantur mala? An parvum malum est, per quod homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? De baptizatis nempe dicebat Apostolus: Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi, et non potest scire, quoniam spiritaliter diiudicatur. Deinde paulo post: Et ego, inquit, fratres, non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quas parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim, poteratis: sed nec adhuc quidem potestis, adhuc enim estis carnales. Cum enim sint inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Vide quae dicat mala de ignorantiae malo venientia. Et puto quod non de catechumenis ista dicebat. Parvuli quippe in Christo quomodo essent, nisi iam renati essent? Quod si nondum credis, quid eis post pauca dicat, attende: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? An adhuc dubitabis, vel negabis, non eos potuisse esse templum Dei, in quo habitaret Spiritus Dei, nisi baptizatos? Saltem ergo illud respice quod eis dixit: Numquid in nomine Pauli baptizati estis? Non igitur caruerant tanto ignorantiae malo in lavacro regenerationis, ubi tamen omnibus caruerant sine dubitatione peccatis. Et per hoc ignorantiae malum templo Dei, in quo habitabat Spiritus Dei, stultitia erant quae sunt Spiritus Dei. Sed de die in diem si proficerent, et in quod pervenerant in eo ambularent, sana profecto accedente doctrina minueretur hoc malum. Credamus etiam non tantum minui, verum etiam in hac vita posse consumi: tamen post Baptismum; numquid in Baptismo? Concupiscentiam vero quis ambigat in hac vita posse minui, non posse consumi?
16.50. Horum itaque malorum praeteritus omnis reatus sacro fonte diluitur. Remittuntur ergo in renascentibus, minuuntur in proficientibus. Ignorantia minuitur veritate magis magisque lucente: concupiscentia minuitur caritate magis magisque fervente. Nihil boni horum duorum est a nobis. Non enim spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ex hoc autem concupiscentia peior est quam ignorantia, quia ignorantia sine concupiscentia minus peccat; concupiscentia vero sine ignorantia gravius peccat. Et nescire malum, non semper est malum: concupiscere autem malum, semper est malum. Bonum quoque ipsum utiliter aliquando ignoratur, ut opportune sciatur: nullo autem modo fieri potest ut carnali concupiscentia bonum hominis concupiscatur: quandoquidem nec ipsa proles libidine corporis, sed voluntate animi concupiscitur, quamvis non sine libidine corporis seminetur. De hac quippe agimus concupiscentia, qua caro concupiscit adversus spiritum; non de illa bona, qua spiritus concupiscit adversus carnem, et qua concupiscitur continentia per quam concupiscentia vincatur. Hac ergo concupiscentia carnis numquam concupiscitur hominis ullum bonum, si voluptas carnis non est hominis bonum. Si autem, ut aliquo loco significasti, "placet tibi secta Dinomachi, honestatem voluptatemque coniungens"; quod philosophi quoque huius mundi qui honestiores videbantur, Scyllaeum bonum esse dixerunt, ex humana scilicet natura belluinaque compactum: si hoc ergo monstrum tua opinione sectaris; satis est nobis, quod confiteris aliam esse illicitam, aliam licitam voluptatem. Ac per hoc mala est concupiscentia quae indifferenter utrumque appetit, nisi ab illicita voluptate licita voluptate frenetur. Hoc autem malum non in Baptismate ponitur: sed baptizatis per gratiam regenerationis ab eius obligatione iam liberis, ne ad illicita pertrahat, salubriter vincitur. Ut autem resurrectionis tempore non sit omnino in vivente corpore nec dolente, praemium est eorum qui contra eam fideliter certaverunt, qui languore sanato immortalitate beatissima vestientur. In eis vero qui non ad vitam resurgent, non feliciter, sed poenaliter non erit: non quia tunc ab ea quisquam mundabitur; sed quia tunc malis non in delectamenta excitabitur, sed in tormenta vertetur.
17.51. Iam videamus illud excellentissimum acumen tuum, quo vidisti quemadmodum refelleres quod a me dictum est, "dimitti concupiscentiam carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur; quamvis autem reatu suo iam soluto, manet tamen". Adversus haec mea verba sic argumentaris homo acutissimus, tamquam ipsam concupiscentiam dixerim per Baptismum reatu liberari; quoniam dixi, "reatu suo iam soluto": velut "suo" dixerim, quo ipsa rea est, eoque soluto illa permaneat absoluta. Quod utique si sensissem, profecto eam malam esse non dicerem, sed fuisse. Ac per hoc, secundum mirabilem intellegentiam tuam, quando audis in aliquo homicidii reatum solutum, non hominem, sed ipsum homicidium a reatu existimas absolutum. Sic intellegat quis, nisi qui non erubescit laudare, cum qua compellitur dimicare? Et quomodo te iactas et exsultas in redarguendo istam sententiam, non meam plane, sed tuam? Talia quippe dicis, qualia dicenda sunt in eos, qui per Baptismum sanctificatam et fidelem factam concupiscentiam carnis affirmant in eis, in quibus regeneratis manet tamen. Sed hoc tibi potius qui eam bonam praedicas, convenit dicere, "ut bono eius naturali", sicut de infantibus dicitis: "bonum sanctificationis accedat", et sit carnis concupiscentia sancta Dei filia. Nos autem qui eam malam dicimus, et manere tamen in baptizatis, quamvis reatus eius, non quo ipsa erat rea (neque enim aliqua persona est), sed quo reum hominem originaliter faciebat, fuerit remissus atque vacuatus; absit ut dicamus sanctificari, cum qua necesse habent regenerati, si non in vacuum Dei gratiam susceperunt, intestino quodam bello tamquam cum hoste confligere, et ab ea peste desiderare atque optare sanari.
17.52. Nam si propterea dicis, nulla mala remanere in baptizatis, ne ipsa mala baptizata et sanctificata credantur; vide quanta te sequatur absurditas. Si enim quidquid est in homine quando baptizatur, baptizari et sanctificari putandum est; dicturus es et ipsa in illo baptizari et sanctificari, quae in intestinis et vesica sunt per digestiones corporis egerenda. Dicturus es baptizari et sanctificari hominem in matris utero constitutum, si ad hoc Sacramentum accipiendum gravidam necessitas cogat; et ideo baptizari iam non debere qui nascitur. Postremo dicturus es et ipsas baptizari et sanctificari febres, quando baptizantur aegroti; ac per hoc baptizari et sanctificari etiam opera diaboli: velut si mulier illa baptizaretur antequam curaretur, quam satanas in infirmitate alligaverat per decem et octo annos. Quid de malis ipsius animi loquar? Cogita quantum mali sit, stultitiam putare quae sunt Spiritus Dei; et tamen tales erant quos Apostolus alebat lacte, non cibo. Numquid et stultitiae illius tam magnum malum, quia non fuerat Baptismate ablatum, baptizatum sanctificatumque dicturus es? Sic ergo et concupiscentia, quae manet oppugnanda atque sananda, quamvis in Baptismo dimissa sint cuncta omnino peccata, non solum non sanctificatur, sed potius ne sanctificatos aeternae morti obnoxios possit tenere, evacuatur: quia et illi qui lacte alebantur, non solido cibo, et adhuc erant animales, non percipientes quae sunt Spiritus Dei, quoniam stultitia illis adhuc erat; si in illa mentis aetate, non carnis, de corpore exissent, in qua aetate novi homines appellabantur parvuli in Christo, nullo reatu stultitiae illius tenerentur: quia hoc eis beneficium fuerat regeneratione collatum, ut omnium malorum, quibus et postea vel moriendo vel proficiendo fuerant exuendi, reatus continuo solveretur remissione peccatorum omnium, nondum omnium sanitate morborum. Qui tamen reatus teneat necesse est eum, qui secundum carnem generatur; quia non nisi ei remittitur, qui secundum spiritum regeneratur. A morte quippe iustissimae damnationis per unum Mediatorem Dei et hominum liberatur genus humanum, non a morte corporis tantum, sed a morte qua mortui sunt, pro quibus unus mortuus est. Et quia pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt.
18.53. Quod vero te libuit tam multum de qualitatum differentia disputare, quia ego semel nominavi qualitatem, dicens: "Non substantialiter manere concupiscentiam, sicut corpus aliquod aut spiritum; sed esse affectionem quamdam malae qualitatis, sicut est languor"; itane nihil ad rem pertinere non sentis? Primo enim dicis: "Me mutasse sententiam, et immemorem totius libri mei professum fuisse substantiam esse libidinem". Revera evoluto et enucleato libro meo non es reperturus me libidinem substantiam dixisse vel semel. Dixerunt eam quidam philosophi partem animi esse vitiosam: et utique pars animi substantia est, quia substantia est ipse animus. Sed ego ipsum vitium, quo animus vel ulla pars eius isto modo vitiosa est, libidinem dico, ut omni vitio sanato salva sit tota substantia. Quia et illi philosophi locutione tropica mihi videntur vitiosam partem animi appellasse libidinem, in qua parte est vitium quod vocatur libido, sicut appellatur domus pro eis qui sunt in domo.
18.54. Deinde te nimis acutis dialecticorum telis incautius exercendo, nosque iactantius territando, sectam vestram lethaliter vulnerasti. Dividens quippe atque definiens vel etiam describens differentia qualitatum, inter cetera: "Tertia species qualitatis est - inquis - affectio et affectionalis qualitas. Affectio autem in qualitate ob hoc ponitur - ais - quia principium qualitatum est; cui etiam reputantur ad momentum accedentes recedentesque aut animi aut corporis passiones. Affectionalis vero qualitas - inquis - omnibus quibus evenerit, ex maioribus orta causis ita inhaerescit, ut aut magnis molitionibus, aut nullis omnino separetur". Haec quidem satis explicasti scientibus: sed quia contemnendi non sunt, qui lecturi libros nostros disciplinae huius ignari sunt, quod deesse video, faciam ut a me illustrentur exemplis. Quantum ad animum attinet, affectio est timere; affectionalis qualitas, timidum esse; sicut aliud est iratus, aliud iracundus; aliud ebrius, aliud ebriosus: illae affectiones, istae affectionales sunt qualitates. Quantum autem ad corpus, sicut aliud est pallens, aliud pallidus; aliud rubens, aliud rubicundus: et si qua huiusmodi, quorum plurimis desunt usitata vocabula. Cum itaque dixeris, "affectionalem qualitatem ortam ex maioribus causis, atque ita inhaerescere, ut aut magnis molitionibus, aut nullis separetur": quando secundum eam dicitur animus malus, vel potius homo malus; nonne metuis, ne voluntas bona aut non ibi esse possit, aut valere nihil possit? Nonne concedis, hominem miserum, quicumque ille sit vel fuerit, certe adversus talem clamasse qualitatem: Velle adiacet mihi; perficere autem bonum non invenio? Hic saltem fatemini esse istorum verborum gemitum necessarium: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
18.55. Quapropter, quantolibet te adversus oculos imperitorum dialectico tegmine involvas, manifesta veritate nudaberis. Ego tamquam valetudinem malam ex origine vitiata ingenitum esse homini dico vitium, quo caro concupiscit adversus spiritum; et hoc malo bene uti pudica coniugia, cum eo utuntur generandi causa; sed isto mali usu bono laudari utentem, non ipsum malum. Neque enim malum ipsum est innocens, sed homo, qui facit ut malum suum, quo bene utitur ei nocere non possit. Sicut mors, cum sit supplicium peccatoris, bono mali usu accedente fit meritum martyris. Percipitur autem in Baptismate christiano perfecta novitas, et perfecta sanitas ab eis malis nostris quibus eramus rei; non ab eis cum quibus adhuc confligendum est ne simus rei; cum et ipsa in nobis sint, nec aliena, sed nostra sint. Nam et vinolentiae consuetudini utique malae, quam sibi homines fecerunt, non nascendo traxerunt, resistunt post Baptismum, ne eos ad mala solita pertrahat: et tamen malo resistitur, dum concupiscentiae per continentiam denegatur, quod per consuetudinem concupiscitur. Unde etiam contra istam genitalium concupiscentiam, quae ingenita nobis est per originale peccatum, vehementius vidua quam virgo; vehementius meretrix quando casta esse voluerit, quam quae semper fuit casta, confligit: et tanto amplius in ea superanda voluntas laborabit, quanto maiores ei consuetudo vires dedit. Ex isto et cum isto hominis malo nascitur homo: quod malum per se ipsum tam magnum est, et ad hominis damnationem atque a regno Dei separationem tantum habet obligationis, ut etiamsi de parentibus regeneratis trahatur, nonnisi, quemadmodum in illis, sola regeneratione solvatur, atque isto unico remedio praepositus mortis a prole pellatur, quo a parentibus est pulsus. Qualitas autem mali non in substantiam de substantia tamquam de loco in locum migrat, ut deserat ubi erat, et quae fuit ibi, ipsa sit alibi; sed alia eiusdem generis, quodam operante contagio, quod etiam de morbidis parentum corporibus solet evenire nascentibus.
18.56. Quid autem dicere voluisti, quasi "claudens - ut loqueris - Aristotelis palaestram, ut inde ad sacras Litteras revertaris"? Ais enim: "Sensus est igitur concupiscentia, et mala qualitas non est; ergo quando minuitur concupiscentia, sensus minuitur". Annon per concupiscentiam castitatis et continentiae quotidie carnis concupiscentia magis magisque minuitur? Vellem itaque mihi diceres, utrum a morbo fornicationis sanior non fiat, quem fornicari minus minusque delectat; quamvis opus illud malum una conversione sibi amputaverit, nec umquam hoc fecerit ex quo lavacrum regenerationis accepit. Itemque post consuetudinem vinolentiae baptizatus, et numquam se deinceps prorsus inebrians, vellem diceres, utrum ab isto morbo non fiat in dies sanior quam fuerat, cum potationis gurgitem minus minusque desiderat quam solebat. Sensus est igitur, non ipsa concupiscentia, sed ille potius quo nos eam maiorem minoremve habere sentimus: sicut in corporis passionibus non sensus est dolor, sed ille sensus est quo sentitur dolor; nec sensus est morbus, sed ille sensus est quo nos morbum habere sentimus. Porro si continuo fit bonus, et utique bona qualitate fit bonus, qui fornicationi vinolentiaeque renuntians ab huiusmodi operibus sese abstinet; nonne recte audit: Ecce sanus factus es, iam noli peccare; recteque appellatur castus et sobrius? Deinde, si provectu concupiscentiae bonae, qua concupiscentias malas fornicandi potandique debellat, talis efficitur, qualis recenti conversione nondum fuit, ut illorum in eo desideria peccatorum minus minusque moveantur, ut adversus ea mala non tanta quanta prius exerceat, sed minora certamina, non virtutum diminutione, sed hostium, nec deficiente pugna, sed crescente victoria, dubitabis eum pronuntiare meliorem? Unde, obsecro, nisi quia bona qualitas aucta, et mala minuta est? Auctum est igitur quo bonus esse coepit, minutum est quo malus fuit; et hoc egit post Baptismum, non peregit in Baptismo. Ita, quamvis ibi peracta fuerit plena peccatorum remissio; remansit tamen, qua proficeretur in melius, adversus catervas desideriorum malorum in nobis ipsis utique tumultuantium vigilanter exserenda et instanter exercenda luctatio, propter quam dicitur etiam baptizatis: Mortificate membra vestra quae sunt super terram; et: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis; et: Exuite vos veterem hominem. Nempe dicuntur haec magna consensione veritatis, nulla reprehensione Baptismatis.
18.57. Si ergo nolis esse contentiosus, puto quod iam videas quam recte intellegatur, quod aliter conaris exponere, quod propheta cum dixisset: Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis; quod fit utique remissione omnium peccatorum; continuo subiecit: Qui sanat omnes languores tuos; ea mala volens intellegi, cum quibus donec sanentur, vel quantum possunt in hac vita magis magisque minuantur, non quiescunt intestina bella sanctorum. Neque enim nullus est languor, quo caro concupiscit adversus spiritum, etiam manente virtute castitatis invicta. Si nullus languor est, non ergo adversus eum spiritus concupiscat. Ad hoc enim concupiscit, ut si potest non certandi, saltem non consentiendi obtineat sanitatem. Hoc quippe unde nunc agimus, quod nobis resistere sentimus in nobis, aut aliena est natura separanda, aut nostra sananda. Si alienam dicimus separandam, Manichaeis favemus. Fateamur ergo nostram esse sanandam, ut Manichaeos simul Pelagianosque vitemus.
19.58. Hoc ergo "generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tamquam de suo frutice fructum iure decerpat". Haec verba de libro meo tibi refellenda posuisti: quibus ita insidiaris, tamquam "naturae humanae auctorem dixerim diabolum, et ipsius qua homo constat substantiae conditorem"; quasi vulnus in corpore possis appellare substantiam. Sed si propterea me putas dixisse diabolum substantiae conditorem, quia in ea similitudine quae a me adhibita est, fruticem dixi; frutex quippe nullo dubitante substantia est: cur usque adeo te vel ostendis vel fingis indoctum, ut eis rebus quae substantiae non sunt, adhibendas de substantiis similitudines non existimes? Nisi forte et ipsi Domino dialectice calumniaberis, quia dixit: Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit. Quis enim malitiam sive bonitatem, vel opera bona seu mala, quos velut fructus illarum arborum voluit intellegi, dicat esse substantias, nisi nesciens quid loquatur? Quis vero arbores et earum fructus neget esse substantias, si novit quod loquitur? De his ergo rebus quae substantiae sunt, videmus adhibitas similitudines eis rebus quae non sunt substantiae. Quod si arbor bona vel mala, non bonitas hominis vel malitia, sed ipsi homines accipiendi sunt, in quibus subiectis istas esse intellegimus qualitates, bonitatem scilicet in homine bono, malitiamque in homine malo, ut ipsae substantiae sint arbores, id est, ipsi homines; certe fructus eorum (quae nihil aliud quam opera intelleguntur), nemo nisi imperitus dicit esse substantias: cum omnium arborum fructus, unde istae similitudines datae sunt, nemo nisi imperitus neget esse substantias. Ac per hoc ei rei quae non est substantia, fas est adhibere similitudinem de substantia. Propter quod ego vitio quod generi humano diabolus tamquam vulnus inflixit, quamvis nullo modo substantia sit, recte tamen adhibui de substantia similitudinem, ut fruticem dicerem, et fructus eius vitia etiam illa cum quibus homines, vobis quidem negantibus, sed veritate convincente, nascuntur, et ex quibus in aeternum Dei regno pereunt, si veritate liberante non renascuntur.
19.59. Proinde vitiatorem, non conditorem substantiae diabolum dixi. Subdit autem sibi quod non condidit, per id quod inflixit, Deo iusto tribuente hanc potestatem; cuius non subtrahit potestati, nec quod sibi est subditum, nec se ipsum. Ideo est enim secunda nativitas instituta, quia nativitas est prima damnata. Cui tamen etiam damnatae Dei bonitas exhibetur, ut de maledicto semine rationalis natura formetur: qua eius affluentissima bonitate apertissime malorum hominum tanta multitudo nutritur, et occulto Dei opere vegetatur. Quae bonitas operationis eius si subtrahatur formandis promovendisque seminibus, et vivificandis quibusque viventibus, non solum gignenda non aguntur, sed ad nihilum penitus etiam genita rediguntur. Cum ergo Deum nisi stulta impietas non reprehendat, quod homines vitiosa voluntate damnabiles illo vivificante vivunt, qui vivificat omnia: cur putamus ab eius operibus abhorrere, quod origine vitiata damnabiles illo creante nascuntur, qui creator est omnium; et per Mediatorem regenerati a damnatione liberantur debita, sed gratuita miseratione, non debita, quos elegit ante constitutionem mundi per electionem gratiae, non ex operibus vel praeteritis, vel praesentibus, vel futuris? Alioquin gratia iam non est gratia. Quod maxime apparet in parvulis, quorum nec praeterita dici possunt opera, quia non fuerunt; nec praesentia, quia nihil operantur; nec futura, quando in illa aetate moriuntur.
19.60. Dixi sane: "Quomodo manent peccata reatu, quae praeterierunt actu; sic e contrario fieri potest, ut concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu". Quod error quidem tuus falsum esse dicit, sed veritas verum esse convincit. Nam tu id non valendo refellere, primo dialecticas tenebras imperitis conaris offundere dicens: "Te cogitare non posse, in qua dialexi invenerim contrariorum omnium reciprocationem". Quam sententiam tuam si exponere voluero, et ad eorum perducere intellegentiam, qui numquam ista didicerunt, opus erit pleno fortasse volumine. Se nunc satis est, quod ipse dixisti: "In nulla dialexi posse inveniri contrariorum omnium reciprocationem". Hinc enim ostendisti aliquorum esse posse, non omnium. In his ergo aliquibus et hoc reperi. Si enim dixisses, contrariorum reciprocationem esse nullorum, et per hoc ostenderes ea quae posui contraria reciproca esse non posse, quia nulla esse possunt, ego aliqua esse posse ostendere debui, ac deinde in his esse quod posui. Sed esse aliqua iam ipse concedis, qui non dicis nullorum contrariorum esse reciprocationem, sed non omnium. Est igitur aliquorum. Sed utrum in his etiam hoc sit quod a me positum est, restat ostendere: id est, utrum, sicut verum est, reatu manere peccata, quae praeterierunt actu; ita sit verum quod concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu. Quod tu fieri non posse volens ostendere, hoc dixisti, quod ego non dixi. Ego enim de concupiscentia dixi, quae est in membris repugnans legi mentis, quamvis reatus eius in omnium peccatorum remissione transierit: sicut e contrario, sacrificium idolis factum, si deinceps non fiat, praeteriit actu, sed manet reatu, nisi per indulgentiam remittatur. Quiddam enim tale est sacrificare idolis, ut opus ipsum cum fit praetereat, eodemque praeterito reatus eius maneat venia resolvendus. Quiddam vero tale est carnis concupiscentia, ut maneat in homine, secum per continentiam confligente, quamvis eius reatus qui fuerat generatione contractus, iam sit regeneratione transactus. Actu enim manet non quidem abstrahendo et illiciendo mentem, eiusque consensu concipiendo et pariendo peccata; sed mala, quibus mens resistat, desideria commovendo. Ipse quippe motus actus est eius, quamvis mente non consentiente desit effectus. Inest enim homini malum et praeter istum actum, id est, praeter hunc motum, unde surgit hic motus; quem motum dicimus desiderium. Non enim semper est desiderium contra quod pugnemus: sed si tunc non est, quando non occurrit quod concupiscatur sive animo cogitantis, sive sensibus corporis; fieri potest ut insit qualitas mala, sed nulla sit tentatione commota; sicut inest timiditas homini timido, et quando non timet. Cum vero occurrit quod concupiscatur, nec desideria mala nobis etiam nolentibus commoventur, sanitas plena est. Hoc ergo vitium non posset nisi reatu tenere hominem, quamvis eiusdem mali bono usu de castis coniugibus procreatum: qui reatus, quamvis eo manente malo, solvitur in remissione omnium peccatorum per Dei gratiam qua liberamur ab omni malo, cum Dominus non solum propitius fit omnibus iniquitatibus nostris, verum etiam sanat omnes languores nostros. Nam recole quid responderit Liberator ipse atque Salvator his qui ei dixerant, ut exiret de Ierosolymis: Ecce, inquit, eicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor. Lege Evangelium, et vide post quantum passus fuerit et resurrexerit. Ergo mentitus est? Absit. Sed significavit aliquid, quod ista inter nos quaestione versatur. Expulsio quippe est daemoniorum remissio peccatorum: perfectio sanitatum, quae fit proficiendo post Baptismum: tertia consummatio est, quam suae quoque carnis immortalitate monstravit, incorruptibilium beatitudo gaudiorum.
19.61. Tu autem in exemplum rei, de qua loquebaris, sacrilegum sacrificium posuisti atque dixisti: "Quidquid ad hoc genus pertinet, de isto uno posse monstrari; quoniam si semel aliquis idolis sacrificaverit, potest, donec consequatur veniam, premi impietate commissi, et manet reatus actione finita. Nullo autem pacto - inquis - fieri potest ut maneat actio, et abscedebat reatus; id est, ut daemonibus - inquis - sacrificare non desinat, et tamen liber a profanitate videatur". Hoc de sacrificio idolis oblato verissime dicis: actus est enim qui opere ipso peragitur, et non erit; et si iterum fit, alterum fit. Impietas vero ipsa qua haec fiunt, tamdiu manet, donec idolis renuntietur et credatur in Deum. Idolis itaque sacrificatum factum est transiens, non vitium manens: impietas vero qua sacrificatum est, quia et illo peracto manet, videtur esse concupiscentiae similis, qua commissum est adulterium. Sed errore sublato, quo illa impietas pietas putabatur, numquid idolis aliquem sacrificare delectat, et in illo huiusmodi desiderium commovetur? Nullo modo igitur simile est, quod pro simili ponendum putasti. Nullo modo, inquam, simile est sacrificium transiens manenti concupiscentiae, quae hominem iam non committentem quod solet ei consentiendo committere, iam plena fide et cognitione retinentem non esse talia facienda, stimulis tamen illicitorum desideriorum, quibus resistit castitas, inquietare non cessat: neque scientia finitur, ut non sit; sed continentia refrenatur, ut quo tendit pervenire non possit. Quapropter sicut idolis immolatio, quae iam nec in actione est, quia praeteriit; nec in voluntate, quia error quo fiebat absumptus est; manet tamen reatus eius, donec in lavacro regenerationis peccatorum omnium remissione solvatur: sic e contrario quamvis reatus malae concupiscentiae eodem Baptismate sit solutus; manet tamen ipsa, donec ab eo qui post eiecta daemonia perficit sanitates, medicina perficiente sanetur.
19.62. Sed quaeso te, cum et ipse concedas peccati facti atque transacti reatum manere, nisi sacro fonte diluatur; dic mihi reatus iste quis sit, et ubi maneat iam homine correcto recteque vivente, nondum tamen peccatorum remissione liberato. Subiectum est reatus iste, id est substantia, sicut spiritus, sicut corpus; an in subiecto, sicut febris aut vulnus in corpore, sive avaritia vel error in animo? In subiecto esse dicturus es: neque enim reatum affirmabis esse substantiam. In quo igitur tibi videtur esse subiecto? Cur quaeram quid respondeas, et non potius verba tua ponam? "Actu - inquis - praetereunte, manet eius reatus in illius conscientia qui deliquit, donec dimittatur". Ergo in subiecto est, hoc est, in animo eius qui deliquisse se meminit, et scrupolo angitur conscientiae, donec fiat delicti remissione securus. Quid si obliviscatur se deliquisse, nec eius conscientia stimuletur, ubi erit reatus ille, quem transeunte peccato manere concedis, donec remittatur? Non est certe in corpore, quia non est eorum accidentiumquae accidunt corpori; non est in animo, quia eius memoriam delevit oblivio: et tamen est. Ubi est igitur, cum iam bene vivat homo, nihil tale committens; nec dici possit, eorum peccatorum eius reatum manere quae meminit; eorum vero quae oblitus est, non manere? Manet quippe omni donec remittatur. Ubi ergo manet, nisi in occultis legibus Dei, quae conscriptae sunt quodam modo in mentibus Angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis Mediatoris expiaverit; cuius signo crucis consecratur unda Baptismatis, ut ea diluatur reatus tamquam in chirographo scriptus, in notitia spiritalium potestatum, per quas poena exigitur peccatorum? Huic chirographo nascuntur obnoxii omnes in carne de carne carnaliter nati; eius ab hoc debito sanguine liberandi, qui in carne quidem et de carne, non tamen carnaliter, sed spiritaliter natus est. Natus est enim de Spiritu Sancto et virgine Maria. De Spiritu scilicet Sancto, ne esset in illo caro peccati; ex virgine autem Maria, ut esset in illo similitudo carnis peccati. Ideo illi chirographo non venit obnoxius, et ab illo solvit obnoxios. Neque enim nulla est iniquitas, cum in uno homine vel superiora inferioribus turpiter serviunt, vel inferiora superioribus contumaciter reluctantur, etiamsi vincere non sinantur. Hanc iniquitatem si homo ab homine altero forinsecus adversante pateretur, quia in illo non esset, sine illo utique puniretur: quia vero in illo est, aut cum illo punietur, aut illo ab eius reatu liberato, sic in certamine adversus spiritum perseverat, ut hominem iam non reum ad nulla post mortem tormenta transmittat, non alienet a regno Dei, nulla damnatione faciat detineri; neque ut ea penitus careamus, velut aliena natura seiungatur a nobis, sed quia nostrae naturae languor est, sanetur in nobis.
Chapter 11 of 12