Skip to the text

Liber III, Capita 19–26

19.36. Perge ad cetera, et vanis vaniora contexe: non Scripturarum sanctarum eloquia quae commemoras, dico, sed ex his quae conficere niteris. Quandoquidem dicis: "Ex hoc intellegi debere perfectam ignorantiam iustitiam nominari, quia dixit Deus ad Abimelech, qui cum Sarra fuerat concubiturus, ignorans quod uxor esset aliena: Et ego sciebam quia in corde mundo fecisti hoc. Et ideo nascentium statum, generantium voluntate non laedi: quia etsi mala esset - inquis - tamen ad illorum nullo genere scientiam perveniret". Cur ergo eos non nominas iustos, si perfecta ignorantia iustitiae nomine nuncupanda est? Nihil est namque perfectius ignorantia parvulorum: nihil ergo vocetur et iustus. Ubi est quod superius asserendum putasti: "Nec iustos nasci parvulos, nec iniustos, quod futuri sunt actibus suis; sed tantummodo infantiam innocentiae dote locupletem?". An non verba tua sunt, ubi dicis: "Homo igitur innocentia quidem plenus, sed virtutis capax nascitur, aut laudem, aut reprehensionem ex proposito accedente, meriturus"?. Numquid virtutem dicturus es non esse iustitiam? Quomodo igitur infans nondum plenus est virtute, sed capax, cum plenus sit ignorantia, quam dicis esse iustitiam; nisi virtutem neges esse iustitiam? Itane nondum evigilabis hac absurditate percussus, et te hoc dixisse paenitebit? Nam Domini verba vigilant, sed tu dormis. Neque enim ait regi: Sciebam quia cor habes iustum; aut, quia cor habes mundum, cum scriptum sit: Beati qui mundo sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Tu autem, istum Abimelech ad peccatoris proponis exemplum. Sed, sciebam, inquit Deus, quia in corde mundo fecisti hoc. Non omnia, vel quaecumque alia; sed hoc, in quo adulterii conscientiam non habebat.

19.37. Miror tamen quod isto exemplo a te commemorato, quod non potes, conaris efficere; et non ibi vides quod non vis audire. Conaris enim ut credatur, orante Abraham, libido reddita esse mulieribus, quia scriptum est: Concluserat Deus aforis omnem vulvam in domo Abimelech, propter Sarram uxorem Abrahae. Hanc enim conclusionem sic vis intellegi, tamquam libido fuerit illis feminis Deo indignante detracta; cum magis indicetur his verbis, aliqua valetudine vulva conclusa, ut aut impraegnanda concumbere femina, aut parere impraegnata non posset; et non attendisti, homo qui non vis iudicio divino quemquam, non suis, sed alienis plecti posse peccatis, quomodo fieri potuerit ut Abimelech peccaret, quamvis nec ipse adulterino corde peccaverit, et Deus quantulum cum que peccatum eius in mulieribus ad eum pertinentibus vindicaret. Vides contagionem transire peccati de viro in feminas, quibus miscebatur, vel quibus dominabatur; et in prolem de parentibus non vis, ex quorum seminibus propagatur. Considera igitur, quam sit inscrutabilis altitudo iudiciorum sapientiae et scientiae Dei; et garrire desine contra originalis secreta peccati.

20.38. Deinde incipis disputare de excessu concupiscentiae, quem reprehensibilem dicis: quasi in eius moderatione, cum ea bene utitur coniugatus, equus ipse qui malus est, et non potius sit eius auriga laudandus. Quid ergo te adiuvant testimonia de Scripturis, quibus ostenditur, quemadmodum Deus, vel prohibeat libidinis vel damnet excessum. Illud potius intuere, quidquid in quorumlibet flagitiorum turpitudine, quae genitalibus membris perpetratur, horremus, concupiscentiam carnis, nisi teneatur, efficere ipsis motibus suis, quos in corporibus etiam castorum usque ad ingemiscendum effectum perducit in somnis.

20.39. Sic autem dicis: "Qua ratione quaereret iustos in Sodomis Deus, si illos tales natura faciebat?" tamquam nos dicamus, mentis excellentiore natura concupiscentiam carnis non posse frenari. Sed dicimus, usque adeo malum esse, ut repugnans expugnando vincatur, donec sicut vulnus in corpore, ita perfecta curatione sanetur.

20.40. Si autem putas: "Apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia usum feminae dixit esse naturalem, ubi ait, quosdam relicto naturali usu feminae, exarsisse in appetitum suum in invicem "; omnem profecto usum feminae laudare compelleris; ac per hoc et ea quae cum feminis committuntur stupra laudabis, quia et illic usus utique naturalis est: quamvis damnandus, quia legitimus non est; unde et filii non legitimi, sed naturales vocantur, qui inde nascuntur. Non itaque concupiscentiam carnis illo verbo laudavit Apostolus: sed naturalem appellavit usum, unde natura humana potest nascendo subsistere.

20.41. Dicis: "Etiam Sodomitas et in panis ac vini peccasse creatura"; atque ita vis intellegamus libidinem bonam, sed homines qui ea male utuntur, esse culpabiles; sicut bona est creatura panis et vini, quamvis ea male utendo peccetur. Ita enim non intellegis quid loquaris, ut non videas, creaturam panis et vini non concupiscere adversus spiritum, sed ipsam potius inhoneste a male utentibus concupisci, et eam forinsecus in nostrum corpus intrare. Qua ideo parcius et restrictius est utendum, ne ipsa quoque concupiscentia, quod malum intus ac nostrum est, mentem corruptibili corpore ex abundantiore materia multo amplius aggravante, adversus nos vehementius et invictius concitetur. Hoc igitur malo, quod indicat malum esse, sive qui adversus illud dimicat, sive quem subiugat; et parens bene utitur, cum pudice filium gignit; et Deus, cum provide hominem condit.

21.42. Nunc ergo considera, rogo te; nunc, inquam, ut te salubriter veritas vincat, deposita vincendi cupiditate considera, utrum nostrae, an tuae sententiae debeas acquiescere. Bene, quod "Breviter admonere te - dicis - ut lectoris pectori haereat, quod toto libro abs te gestum est". Et quae sit ipsa brevis admonitio, subinferens: "Concupiscentiae naturalis qui modum tenet - inquis - bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur; qui autem etiam ipsum modum sanctae virginitatis amore contempserit bono melius non utitur; confidentia quippe suae salutis - inquis - et roboris, contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". Ego vero sic ad tua ista respondeo: Concupiscentiae carnalis qui modum tenet, malo bene utitur; qui modum non tenet, malo male utitur: qui autem etiam ipsum modum, sanctae virginitatis amore contempserit, malo melius non utitur; confidentia quippe divinae opitulationis et muneris contempsit infima remedia, ut gloriosiora posset exercere certamina. In hac controversia de bene utendo isto, utrum bono an malo, tota inter nos causa versatur. In qua vellem quidem egregios iudices non repudiares, quos tibi meis superioribus libris sana doctrina eruditos, sine ullo studio partium de hac causa sententias protulisse monstravi. Sed quoniam, si te non correxeris, ipsorum quoque accusationem, vel, ut mitius dixerim, reprehensionem sine dubio praeparabis; te potius utar iudice, pro mea sententia contra tuam: non alicubi alibi, sed in eodem libro tuo; nec eius alio, sed ipso loco. Dixisti enim: "Sanctam virginitatem confidentia suae salutis et roboris contempsisse remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". Quaero quae remedia contempserit? Respondebis: Nuptias. Quaero: Ista remedia contra quem morbum sunt necessaria? Remedium quippe a medendo, id est a medicando, nomen accepit. Simul itaque videmus ambo remedium nuptiarum: cur tu laudas libidinis morbum, quo perveniri cernis ad mortem, si non ei resistat aut continentiae retinaculum, aut coniugale remedium? Iam hoc et superius egi tecum, ubi disertissime pudicitiam coniugalem inter lascivientes et continentes ita posuisti, "quae verecundis manibus et confovet aestuantes, et laudat tali remedio non egentes". Eadem itaque repeto: iterum audi quod illic tibi breviter dilucideque respondi. "Quando ego istam concupiscentiam morbum esse dico, quare tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? Si agnoscis remedium, agnosce morbum: si negas morbum, nega remedium. Rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti veritati: nemo providet remedium sanitati".

21.43. Quae sunt autem sanctarum virginum, sicut appellas, "gloriosa certamina"; nisi quia non vincuntur a malo, sed vincunt in bono malum? Quae non gloriosa ego, sed gloriosiora dicere malui. Habet enim palmam de huius mali subiectione, quamvis minorem, pudicitia etiam coniugalis. Belligerat enim etiam ipsa contra carnalem concupiscentiam, ne limites thori nuptialis excedat; belligerat, ne definitum ex consensu coniugum orandi tempus irrumpat. Et si tantas vires habet ista pudicitia coniugalis, tantumque Dei donum est, ut faciat quod praescribunt tabulae matrimoniales, in ipso quoque thoro coniugali conflictu fortiore belligerat, ne ultra quam generandis filiis sat est, etiam ipsum coniugis corpus attrectet. Talis pudicitia nec menstruatis, nec gravidis utitur feminis, nec eius aetatis qua certum est eas iam concipere non valere: nec eam prorsus concumbendi vincit affectus, sed tunc relaxatur, cum speratur generationis effectus. Si quid vero fit in coniuge, non quidem contra naturam, sed tamen quod tabularum matrimonialium limitem transeat, veniale apud Apostolum reperitur; quia nequaquam limes coniugalis carnis exceditur: sed tamen ut etiam ipse non excedatur, contra malum concupiscentiae dimicatur. Quod usque adeo malum est, ut ei, ne noceat, pudicitiae certamine resistatur.

21.44. Et tu, nisi fallor, in isto es certamine constitutus; et quia te fideliter pugnare existimas, vinci times. A quo, quaeso te, vinci times? a bono an malo? An forte sic a me vinci times, ut adhuc malum neges, et tamquam bonum laudes a quo vinci times? Inter duos adversarios constitutus in magnas coartaris angustias, et me vis vincere per eloquentiam, et libidinem per continentiam: sed pugnando adversus eam confiteris malum, laudando eam deseris veritatis bonum. Sed ego te vinco, et expugnatorem et laudatorem mali, constituens te ante iudicem, non alium, sed te ipsum. Vis enim vincere concupiscentiam expugnatione eius, me vero laude eius; sed ego respondeo: Ut vincatur qui laudat, iudicet qui pugnat. Si enim malum est, cur laudat? si bonum est, cur expugnat? Si autem nec bonum nec malum est, utquid laudat? utquid expugnat? Quamdiu igitur expugnator libidinis eris, tamdiu pro me contra te ipsum iudex eris. An forte adversus libidinem non certabis, ne in isto quod mecum habes certamine supereris, dicens tibi ipsi: Melius non pugno, quam ostendo pugnando malum esse quod laudo? Noli, obsecro te. Quid enim sum ego, quem pro magno desideras vincere? vincat te potius veritas, ut tu libidinem vincas. Nam si adversus eam pugnare destiteris, vinceris, vincieris et ad immunda omnia pertraheris. Quod cum sit horrendum malum, nec ad hoc quod desideras tibi proderit; etiam sic enim vinceris a me, immo ab ipsa quam praedico veritate. Sed concupiscentiae laudator et concupiscentiae debellator etiam tuo iudicio vinceris, cum id malum laudas, de cuius debellatione gloriaris. Si autem ne certamine dimicantis vincatur lingua laudantis, pugnare iam desinis; captivum concupiscentiae, desertorem continentiae vincam, non iam suo, sed iudicio sapientiae.

21.45. Causa itaque nostra finita est. Quantumlibet enim laudes concupiscentiam carnis, quamdiu pugnas adversus eam; cernis quam verum de illa, nec nisi de illa dixerit Apostolus Ioannes, quod non est a Patre. Nam si, ut dicis: "Qui modum eius non tenet, bono male utitur"; etiam in male utentibus bonum est ipsa. Quae igitur est illa, quae non est a Patre? An etiam ipsam, quomodo libet intellegas, laudare disponis? Porro si malum est ipsa, ubi erit? quando erit? Quandoquidem ista, etiamsi male quisque utatur, bonum erit: nec ipsa, ut dicis, sed ille erit malus, qui bono utitur male. Ac per hoc frustra dixit Ioannes, concupiscentiam carnis non esse a Patre: hanc enim tu bonam, et ob hoc a Patre esse contendis, etiam cum ea quisque male utitur; quia bono male utitur. Nec dicere poteris: Quando moderata est, a Patre est; quando immoderata est, non est a Patre; quia et tunc, ut dicis, bonum est, quo bono male utitur malus. Sed ab his angustiis liberaberis, si credideris, non linguae tuae, sed pugnae tuae. Continentia est enim a Patre, qua non expugnaretur concupiscentia, nisi non esset a Patre. Haec ipsa ergo, contra quam, si continenter vivis, acriter pugnas, non est a Patre. Non enim contra eam pugnares, nisi repugnaret: nec vero repugnaret tibi agenti quod donatur et amatur a Patre, si esset a Patre.

21.46. Ex ista et cum ista nascitur homo, bonum Dei opus, non sine malo, quod trahit origo generationis, et sanat gratia regenerationis. Ac per hoc recte a me dictum est: "Ita nuptiarum bonum malo originali quod inde trahitur non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali quod inde nascitur non potest excusari". Bonum enim naturale dixi, quod mecum ipse collaudas; malum autem originale dixi, cuius motibus mecum repugnas, et cuius contra me laudibus pugnas. Non est malum quod natus es, sed cum quo natus es, et contra quod spiritaliter dimicas quia renatus es. Quod natus es, pertinet ad Dei conditionem, et parentum fecunditatem: contra quod autem dimicas quia renatus es, pertinet ad praevaricationem, quam diaboli astutia seminavit, unde te gratia Christi liberavit; ut prius hoc malo bene utereris in coniuge, nunc illi adverseris in te; non iam reus ex illo, sicut eras natus, sed ab eodem reatu non erutus, nisi quia renatus, ut possis redemptus regnare cum Christo: si tamen ista haeresis non te faciat perire cum diabolo, sed, quod potius cupimus, confitearis malum, contra quod bellum geris, ut eo non ita separato quasi alia natura sit, sed in te omni ex parte sanato, in perpetua pace laeteris.

21.47. Non igitur "sum pharmacopolae similis - ut dicis - qui promittebat bestiam, quae se ipsam comesset ". Sed observa, ne bestialis iste motus, contra quem videris in tua carne confligere, sicut te pervertit laudatus, sic te consumat postea relaxatus. Non enim, ut calumniaris, ego dixi "nuptias et magnum bonum et magnum malum", tamquam eo modo ipsa se comedat ista sententia; sed dixi in uno homine naturam bonam, vitium malum: quod esse tu ipse certe in adulteris confiteris, nec propter eorum vitium improbans naturam, nec propter eorum naturam approbans vitium. Bonum dixi nuptias, ex quibus es natus; malum autem non de nuptiis, sed de vitiata origine attractum, contra quod geris bellum renatus.

21.48. Ridiculum est autem quod me dicis: "Epicuri vias gradientem habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere". Quid, si ego laudarem corporis voluptatem? Hoc enim tu satis eloquenter facis, quod inerudite atque impolite faciebat Epicurus: quasi propterea sis eius adversarius, quia diserte dicere non noverat ille, quae dicis. Rursus, ut sentio, laboraturus es, quomodo te ostendas et laudatorem voluptatis esse, et Epicureum non esse. Sed noli laborare, ego te ista cura liberabo. Non es Epicureus, quia ille totum hominis bonum in corporis posuit voluptate, tu autem magnam partem humani boni ponere in virtute conaris, quam veram, id est, verae pietatis ignoras. Dixit enim homini Deus: Ecce pietas est sapientia. Et haec unde homini, nisi ille det de quo scriptum est: Dominus sapientes facit caecos; et de quo item legitur: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo? Verum si tu non es Epicureus, qui ex illo aliquam partem in voluptatis laude sumpsisti: quanto minus ego, qui de voluptate carnis hoc sentio, quod sentit Ambrosius; inimicam scilicet esse iustitiae, et quod homo concupiscentiae voluptate concretus, priusquam nascitur subeat contagia delictorum. Quod autem ad mores pertinet nostros, quemadmodum vivamus, in promptu est eis cum quibus vivimus. Nunc de catholico agitur dogmate ac fide: perfidia non sit desertoris in te. Nam tua me non terret, velut lingua censoris. Fateor me docere homines, quod in Apostolicis Litteris didici, quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Fateor me in populo et cum populo Dei pectus tundere, et veraciter dicere: Dimitte nobis debita nostra. Nec insultetis hinc nobis: inde quippe estis haeretici, quia haec displicent vobis. Nos in Dei vera misericordia, vos in vestra falsa virtute confiditis. Vos gratiam Dei secundum merita nostra dari dicitis; quod tamen nisi damnasset Pelagius, a catholicis episcopis damnaretur: nos vero eam gratis dari, et propterea gratiam nuncupari, et ex illa esse omnia sanctorum merita confitemur, dicente Apostolo: Gratia Dei sum quod sum. Ideo nos irridetis, et prae vobis alta cervice contemnitis. Facti enim sumus opprobrium iis qui abundant, et despectio superbis . Consilium quippe inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est.

21.49. In hac tamen re, unde nunc agimus, non video, cur dicas, "me habenas omnes, quibus cupiditates frenantur, incidere"; qui omni virtute secundum gratiam Dei, quae datur hominibus, omnes cupiditates frenandas esse decerno. Sed abs te quaero, utrum bonae an malae sint istae cupiditates, quas praedicas esse frenandas, et velut a me relaxentur, accusas. Puto enim non eas equorum vel quorumque animalium praeter nos esse, sed nostras. In nobis sunt ergo malae cupiditates, quas bene vivendo frenamus. Habenas igitur, quibus non bonae, sed malae frenantur cupiditates, me praecidere criminaris. Harum est una concupiscentia carnis, ex qua et cum qua nascuntur, et propter quam renascuntur infantes. Eo malo coniuges castos dico uti bene, adulteros male; tu contra eo bono adulteros dicis uti male, castos coniuges bene: continentiam melius eo non uti, ambo dicimus; sed ego eo malo, tu eo bono. Ac per hoc, quamvis Deo nostra conscientia, conversatio vero etiam hominibus, inter quos vivimus, nota sit; tamen ambo continentiam profitemur: et si quod profitemur agimus, istam concupiscentiam profecto ambo frenamus, adversus eius repugnantes motus ambo bellamus; ambo eam, si proficimus, debellamus. Verum hoc interest, quod ego dico me malum frenare, tu autem te bonum: ego dico mihi malum repugnare: tu tibi bonum: ego bello adversus malum, tu adversus bonum; ego cupio malum debellare, tu bonum. Unde putari potest quod istam concupiscentiam magis incitare laudando, quam refrenare studeas continendo.

21.50. Gloriosa te per continentiam profiteris exercere certamina: contra quid, rogo? Quid dicturus es, nisi contra carnis concupiscentiam? Sed utrum amicam, an adversariam? Numquid nisi adversariam respondebis? Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur, sicut Apostolus testis est. Fortassis ergo eam laudare te fingis, si pugnare non fingis. Nam quomodo fideliter simul agas duo ista, non video, ut et laudes velut amicam, et expugnes velut inimicam. Unum eorum credimus: sed elige quid credamus. Si ex animo pugnas, non ex animo laudas. Si autem simpliciter agis in praeconio colludis in proelio. Ego sane quia inimicus tibi non sum, sicut inimicum tibi est illud quod habitat in carne tua malum, quamvis potissimum cupiam, ut hoc malum et doctrinae sanitate vituperes, et vitae sanctitate debelles: tamen ex his duobus, quorum putari potes unum ex animo facere, alterum fingere; malim te fallaciter laudare concupiscentiam, quam fallaciter expugnare. Tolerabilius enim lingua tua, quam vita mentitur: tolerabilius sententia, quam continentiae simulatur. Fingis quippe laudem, qua sis adversarius sententiae meae; si non fingis castitatem, qua es adversarius concupiscentiae tuae. Ita fiet ut nec contra me diutius proferas fallaciter verbum, si veraciter geris contra libidinem bellum. Sed sive unum horum fingas, sive utrumque (quod nescio quemadmodum ex animo facias, id est, sine ulla simulatione, et pugnes contra quod laudas, et laudes contra quod pugnas): ego tamen id quod est mitius de te credens, velut cum debellatore libidinis ago; et nuptias non dico malas, sed bene uti malo, quas tu dicis bene uti bono, bonum esse dicens concupiscentiam carnis, quam tamen in te debellando malum esse convincis. Quomodo autem cum illa, etiam qui ea bene utuntur, belligerent coniugati, iam superius disputavi.

22.51. Quae cum ita sint, et coniugium bonum est in quantum coniugium est, et homo sive de coniugio, sive de adulterio nascatur, in quantum homo est, bonum est; quia in quantum homo est, opus Dei est: et tamen quia cum illo et ex illo malo generatur, quo bene pudicitia coniugalis utitur, necessarium illi est, ut ab eius mali nexu regeneratione solvatur. Quid ergo a me quaeris, "ubi sit originale malum"; cum in te ipso verius tibi loquatur libido, contra quam pugnas, quam tu ipse, quando eam laudas? Quid quaeris: "unde sit homo sub diabolo, quem Deus fecit?". Unde enim est in morte, quam Deus non fecit? "Quid ibi cognoscit - inquis - diabolus suum, si nec quod factum, nec unde factum est, ipse condidit?". Plane quod factum est, homo est; unde factum est, semen est hominis; utrumque bonum est: nihil horum diabolus condidit, sed vitium seminis ipse seminavit. Non ibi cognoscit suum bonum, quia non est eius, quod ambo laudamus; sed cognoscit suum malum, contra quod ambo pugnamus: nec recte laudatur, ab altero nostrum, contra quod ab utroque pugnatur. Vide sane, quemadmodum quaeras a me, "inter tot bona, unde sit in parvulis malum"; et taceas quod ego posui in eodem libro cui respondes, et inter ipsa verba quibus nunc respondes, quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Hoc enim non vis ut audiant vel legant homines isto loco, ubi maxime opus erat, ne agnoscant fidem suam, et contemnant argumentationem tuam.

23.52. Definisse me dicis: "Hominem, si de fornicatione nascatur, reum non esse; si de coniugio, innocentem non esse". Haec vero nimia est et aperta calumnia. Immo definivi hominem undecumque nascatur, secundum catholicam fidem quam patres contra vos, antequam nasceremini, evidentissime defenderunt, et innocentem esse per nullum proprium, et reum per originale peccatum: naturae autem substantiam, cuius auctor est Deus, etiam in grandibus esse peccatoribus bonam; qui utique propter peccata etiam sua propria mali sunt, quae illi malo cum quo nati sunt addiderunt. Cur autem timerem, ne mihi obiceretur, ut dicis, "quia peccata omnium parentum omnibus filiis imputarem"; cum etiamsi hoc verum sit (non quantum attinet ad utentes iam suae voluntatis arbitrio, sed quantum attinet ad nascentes), nullo modo naturae substantia malum esset, cuius auctor est Deus, sed ea quae insunt ei vitia, contra quae tu quoque, ut verbis tuis utar, "exerces gloriosa certamina"?

23.53. Sicut autem, quemadmodum dicis: "Quando adulteri gignunt, nascitur homo de virtute seminum, non de turpitudine flagitiorum": ita quando coniuges gignunt, nascitur homo de virtute seminum, non de honestate nuptiarum. Aut si hic de utroque, et ibi de utroque: fructus autem nuptiarum est, quantum ad ipsas prorsus attinet nuptias, non hominum generatio, qui possunt etiam de adulteris nasci: sed ordinata susceptio filiorum. Cum ergo "sententiae meae pars falsissima est, qua dixi: Nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari"; cum eo malo, contra quod pugnas, et bene usi fuerint coniugati ut nascereris, et hoc inde abs te tractum reum te teneret nisi renascereris? Itaque nec accusandi sunt coniuges qui bene utuntur malo, et regenerandi sunt filii ut liberentur a malo. Si enim nuptiarum bonum non esset nisi bonus usus boni, tune mirandum esset, quomodo inde traheretur malum: cum vero sit bonum nuptiarum bonus usus mali, quid mirum si de ipso malo, quo bene utitur bonitas nuptiarum, trahitur malum quod est originale peccatum? Illud mirabile est, quod cum essent Apostoli bonus odor Christi, trahebatur inde bonum, trahebatur et malum. Aliis enim erant odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem; cum odor ille non esset usus mali, sed boni. Ideo quippe bonus odor erant Christi, quia bene utebantur gratia Christi. Falsum est igitur quod dixisti: "Si malum inde trahitur, accusari potest, excusari non potest"; quia trahitur inde originale malum, cum trahatur inde etiam bonum, ordinata scilicet propagatio filiorum. Nec malum illud inde ideo trahitur, quia bonae sunt nuptiae; sed quia in bonis earum est etiam usus mali. Non enim copula nuptialis, sicut putas, propter carnis concupiscentiam, sed propter bonum quod de isto malo fit, instituta est. Quod quidem bonum sine isto malo fieret, si nemo peccasset. Nunc ergo sine isto malo esse non potest, sed non ideo malum est. Sicut e contrario, nullum malum sine aliquo bono esse potest, nec ideo bonum est. Opus enim Dei bonum est in natura, sine quo tamen esse non potest voluntas mala. Ac per hoc sicut adulterium non potest esse sine bono naturae, nec ideo bonum est: ita connubium non potest esse sine malo concupiscentiae, nec ideo malum est. Quapropter etiamsi tibi concedatur, "omnem causam mali esse expertem boni"; nihil hinc refertur ad nuptias, quae non sunt causa mali. Neque enim concupiscentiae malum nuptiae fecerunt; sed quo bene uterentur, paratum invenerunt.

24.54. "Non evadit - inquis - res illa supplicium, cuius participatione etiam alia trahunt reatum". Hoc si de concupiscentia carnis sentis, non absurde sentis. Hoc enim malo bene utuntur fideles coniugati, et ex hoc qui generantur reatum trahunt, ideoque et ipsi regenerandi sunt. Id autem malum non evadit supplicium: hoc est enim eius supplicium, ut cum generatis, si regenerati non fuerint, puniatur; in regeneratis autem, cum ex omni parte sanati fuerint, consumatur. "Si trahitur - inquis - et de nuptiis originale malum, causa mali est conventio nuptiarum". Quid si alius dicat: Si trahitur de natura voluntas mala, causa mali est constitutio naturarum? nonne falsissimum est? Sic ergo et quod ipse dixisti; quamvis originale malum non de nuptiis trahatur, sed de carnali concupiscentia; contra quod malum et ipse confligis: quo malo coniugati bene utuntur, si sola coniuges propagationis gratia misceantur; et si peccatum non praecessisset quod in omnes homines pertransiit, nec fuisset profecto malum quo bene uterentur, et tamen ut procrearent filios miscerentur.

24.55. De arboribus autem bona et mala, quantum erraveris, puto me satis demonstrasse in primo huius operis libro: et cum eosdem nodos repetas, qui iam soluti sunt, non est superfluis immorandum. Quaeris "per quid peccatum inveniatur in parvulis"; et enumeras multa bona tacens de malo, contra quod pugnas: sed cum taces, clamas: "Parentes - inquis - qui conventu suo causam fecere peccato, iure damnabiles; quorum labore actum est ut ad dominatum exercendum in homines diabolus perveniret". Potes hoc et ipsi Deo dicere, non dico quia creat homines trahentes originale peccatum, quia id tu negas; sed quia nutrit et vestit innumerabiles impios, etiam quos novit in ipsa impietate mansuros: quod profecto si non fecisset, servos homines diabolus non haberet. Sed forsitan dicas: Deus in eis pascendis non attendit nisi bonum, cuius ipse auctor est, quod homines sunt. Sic ergo et parentes in filiis gignendis non attendunt nisi bonum, quod homines sunt, maxime nescientes quales futuri sunt. Nempe, quod etiam tu confiteris, peccatum nullum esset, si nulla praecessisset voluntas mala: quia et originale peccatum (quod nos dicimus, vos negatis) nullum esset utique, nisi natura ex primi hominis mala voluntate vitiata. Sed nulla esset etiam voluntas mala, si nulla praecessisset natura, vel angelica vel humana. Numquid propter hoc Deum causam dicturus es peccatorum, quia voluntas eius causa est mutabilium naturarum? Sicut ergo creanti Deo non imputatur quod rationales naturae a bono deficiunt, sed quod bonum sunt: sic parentibus gignentibus et malo concupiscentiae bene utentibus non imputandum est quod cum eo malo filii nascuntur, sed quod bonum sunt. Non autem ideo, sicut putas, "a diabolo ducitur origo nascentium", in quantum homines sunt, "quia dicitur a diabolo esse origo peccati, sine quo nullus nascitur hominum". Neque enim quia origo mortis a diabolo est, ideo ab illo est origo mortalium.

24.56. "Rimam - quaeris - inter tot innocentiae praesidia, qua potuerit intrare peccatum": cum tibi ostendat apostolus Paulus, non rimam, sed apertissimam ianuam, dicens: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit. Sed haec tacens verba, dicis tua: "Quia per opus Dei opus diaboli transire non sinitur": cum homines sint opus Dei, peccatum autem opus diaboli, quod dicit Apostolus in omnes pertransisse. Clamas: "Si natura per Deum est, non potest in ea esse originale malum"; quasi non alius religiosius sibi clamare videatur: Si natura per Deum est, non potest ex ea nasci ullum malum, aut non potest in ea esse ullum malum. Et tamen falsum est: quia nec oriri malum potest, nisi ex natura; nec ubi sit habet, si non fuerit in natura. Confiteor igitur opus Dei esse qui nascitur, etiam trahens originale malum; quoniam quod in illo Dei opus est, bonum est: quia bonum est opus Dei etiam cum malo, non solum in parvulis, verum etiam in quibuslibet aetatibus, hoc est, substantia, forma, vita, sensus, ratio, ceteraque omnia bona, etiam in quocumque homine malo. Quis autem operatur ut vivat homo, nisi in quo vivimus, movemur, et sumus? Id autem operatur occulto quodam opere beneficentiae suae, exceptis alimentis perspicuis quibus extrinsecus sustinemur. Qui ergo operatur ut vivat homo, quamvis conversatione vitiosa; ipse operatur ut nascatur homo, quamvis origine vitiata.

25.57. Quid est autem, quod propositis aliis ex libro meo verbis meis fingis quod dixerim: "Aliam fuisse nuptiarum institutionem ante peccatum Adae, quae sine concupiscentia, sine motu corporum, sine necessitate sexuum esse potuissent"? Detrahe nuptiis concupiscentiam qua caro concupiscit adversus spiritum, detrahe malum contra quod pugnas gloriosa exercens continentiae virtute certamina; et non opus est ut cetera detrahas, si nuptias quaeris quales ante peccatum primorum hominum esse potuerunt. Sine motu enim corporum et sine necessitate sexuum quis umquam ullas nuptias cogitavit? Sed bellum quod in se casti sentiunt, sive continentes, sive etiam coniugati, hoc dicimus in paradiso, ante peccatum nullo modo esse potuisse. Ipsae ergo etiam nunc sunt nuptiae, sed in generandis filiis tunc nullo malo uterentur, nunc concupiscentiae malo bene utuntur. Quo malo sua bona non perdiderunt, in castitatis fide, in coniunctionis foedere, in propaginis germine. Adhaereret ergo tunc etiam vir uxori ut gignerent filios; non tamen haberent in carne motum libidinis turbidae, sed tranquillae tantummodo voluntatis, qua imperamus ceteris membris.

25.58. Arguis me, quod "eos parvulos qui mundum impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus, et de morbo natos, et ab exordio reos definiam". Parvuli opus diaboli substantialiter non sunt: sed opere diaboli originaliter rei sunt. Et ideo Christus, quod et ipse confiteris, etiam pro parvulis mortuus est; quia et ad ipsos pertinet sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum: a quo illos sanguine facitis alienos, cum eum negatis trahere originale peccatum. Nec succenseas quod concupiscentiam dixi morbum, cui et tu confessus es provisum fuisse remedium. Exordium vero parvulorum, ex quo nascerentur, in Adam fuit; quo per peccatum vitiato atque damnato, alterum eis Christus, ex quo renascerentur, instituit.

26.59. "Si ante peccatum - inquis - per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commoverentur; adscribitur sine dubio sanctitas nascentibus, et culpa generantibus". Quid dicis: "Parentes commoverentur"? Si pietate voluntatis, quoa optat filios quisque suscipere; et hoc per Deum institutum; si autem perturbatione libidinis, cui nec excitandae nec auferendae sufficit voluntatis arbitrium; naturae vulnus est de praevaricatione, quam diabolus persuasit, inflictum. Recte itaque a me dictum est: "Fieret sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius".

26.60. Quod autem argumentaris: "Ad bonum fecunditatis parvulos pertinere, quae Dei benedictione ante morbum libidinis instituta est; non ad ipsum libidinis morbum, si postea peccantibus accidit; atque ideo sanctitatem adscribendam esse nascentibus, et generantibus culpam"; non attendis peccato illo magno universam in deterius mutatam fuisse naturam, unde fuerat propago ducenda. Sic enim posses dicere, Evam solam, non ceteras feminas dolores parturitionis sentire debuisse; quoniam benedictio qua dictum est: Crescite, et multiplicamini, ex qua filii procreantur, ante facta est, quam fuissetmuliebris sexus illa maledictione punitus. Sed si hoc dixerimus, utique respondebitur, sicut ex peccato illo, ita ex maledicto in peius totam mutatam fuisse naturam, unde trahitur originale peccatum et iugum grave super filios Adam.

26.61. Non enim, sicut tu argumentaris: "Iudaeum sub lege positum describebat Apostolus dicentem: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et: Non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum; et: Mihi malum adiacet; et: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; sed describebat humanam in hac corruptibili carne naturam, non opere Dei cum vitio primitus institutam, sed ex voluntatis arbitrio veniente primorum hominum vitio sauciatam. Cuius enim vox est: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Numquid Iudaei? Absit; sed sine dubitatione Christiani. Eius ergo voces sunt etiam illae superiores, ex quibus haec consequenter expressa est. Ipse enim dixit: Gratia Dei me liberabit de corpore mortis huius per Iesum Christum Dominum nostrum; qui dicebat: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.

26.62. Sed ne forte istam catechumeni existimes vocem lavacrum regenerationis adhuc sperantis, post quod lavacrum nullam legem peccati resistentem legi mentis, habiturus esset in membris (quamquam tu ipse, sicut de te vis credamus, adversus huius concupiscentiae malum, per continentiae bonum, gloriosa certamina post lavacrum regenerationis exerceas); recole tamen quid scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. Dico autem, inquit, spiritu ambulate, et concupiscentis carnis ne perfeceritis. Non ait: Ne feceritis, quia eas non habere non poterant; sed: Ne perfeceritis; id est, ne opera earum, consensu, voluntatis impleatis. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Vide si non hoc est ad Romanos: Non enim quod volo facio bonum;, sed quod nolo malum, hoc ago. Deinde ad Galatas addit et dicit: Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege. Vide si non hoc est ad Romanos: Iam non ego operor illud; et: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; et: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad oboediendum desideriis eius. Si enim non oboediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis huius, non perficietur quod perfici vetat Apostolus dicens: Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Ipsa quippe sunt opera, de quibus totum mire sequitur, et dicit: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae luxuriae, idolorum servitus, et cetera. Si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quamvis agantur motibus, non tamen perficientur operibus. Proinde cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, ut non ea quae volumus faciamus; nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamvis fiant; nec nostra perficiuntur bona opera, quamvis fiant. Sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat adversus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut adversus eum etiam ipsa non concupiscat. Hoc enim volumus, cum perfectione iustitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa velle debemus, sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Vel, sicut habent codices graeci: Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non; id est, non mihi adiacet perficere bonum. Non ait: Facere; sed: perficere bonum. Quia facere bonum, est post concupiscentias non ire: perficere autem bonum, est non concupiscere. Quod ergo est ad Galatas: Concupiscentias carnis ne perfeceritis; hoc e contrario est ad Romanos: Perficere autem bonum non invenio. Quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae voluntatis assensus; nec nostra voluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus permanet motus. Ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati velut in agone decertant, cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem; ubi et spiritus facit bonum opus, non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit; et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu, et ipsa ad opera damnanda non pervenit: iste ergo conflictus non Iudaeorum, nec quorumlibet aliorum, sed plane Christianorum fidelium et bene vivendo in hoc certamine laborantium, breviter ostenditur ad Romanos, ubi ait: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.

26.63. Si ergo haec est condicio in corpore mortis huius (quae utique non fuit in paradiso, in corpore vitae illius); procul dubio satis evidenter apparet, unde trahant parvuli obligationem peccati cum carnaliter nascuntur, quae non solvitur nisi cum spiritaliter renascuntur. Non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam Deus naturam fecit; sed ex vulnere, quod naturae humanae hostis inflixit. Non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali, quam non condidit Deus; sed hostis angelus quondam ex opere Dei bonus, ex opere suo factus malus. Qui se primum vulnerando prostravit, ut elisus elideret, et per malam suasionem praevaricationis vulnus infligeret; unde genus humanum, etiam in his qui viam Dei ambulant, claudicaret.

26.64. Et tamen succenses mihi, quia dixi: "Haec enim quae a impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia": et iratus impudentius multa dicis, vos extollens, "tamquam Scripturis sanctis et rationi certissimae congruentes, eo proposito non esse in natura malum defendatis, ut ad virtutum studia homines incitetis; inculcantes nullum culmen ita arduum esse virtutis, ut non ad illud adiuvante Deo mens queat fidelis evadere; atque ob hoc dicatis non esse in carne mali necessitatem, ut erubescat unusquisque laudabiliter conditus, deformiter vivere, ac sic pudor turpi occurrat ignaviae de commendatione nobilitatis ingenitae": et cetera huiusmodi, quae satis eloquenter in vestra praedicatione iactasti, nos contra deprimens, et dicens: "quod dubium non sit eversionem sanctitatis, contaminationem pudicitiae, morum labem nostris convenire, immo inesse dogmatibus: neque id esse me negaturum, qui ideo - sicut dicis - in naturae invidiam malae conversationis sordes refundo, ut peccantibus metum demam; quorum obscenitates, Apostolorum et sanctorum omnium consolor iniuriis, eo quod vas aureum apostolum Paulum saepe dixisse commemorem: Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio ", et cetera huiusmodi.

26.65. Verumtamen vos laudans, nos arguens, adversus concupiscentiae malum pugnas, et pugnando confiteris quod loquendo negas. Atque ita vis videri te culmen ascendisse virtutis, ut in ipso culmine, quo te existimas evasisse, cum persequente concupiscentia, tamquam in arce confligas, et quantumlibet ex loco superiore, tamen cum hoste interno dimicare non desinas. Nec erubescis concupiscentiam, quae te amplius perdet sine dubitatione si vicerit, laudare adversus eum, qui te perditum etiam cum vincit inquirit: maxime quia in fine eiusdem libri tui dicis, "quod non sit alia mei sensus intentio, quam ad inferendum virtutibus bellum in vitiorum sacramenta iurare, et ad excidium civitatis Dei, omni astu, omni furore conniti, adipiscendae castitatis desperatione repugnantes turpitudini territare, mentiri me tantas obscenae libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non possit, cui nec Apostolorum legio repugnaverit". Haec de me prorsus ipse mentiris. Ego enim non infero virtutibus bellum; sed vitiis, quantum adiuvor, infero, et inferendum esse proclamo. Quod si et tu facis, quid est quod laudas, cum quibus pugnas? Quomodo virtute hostes debellare te credam, quos verbo lacerare non audes? Si ambo concupiscentiam debellamus, quare non ambo vituperamus? Quam te iactas expugnare continentia, quare non vis damnare sententia? Mentiri me dicis tantas libidinis vires, ut eam ratio regere ac frenare non possit. Ecce ego non dico tantas libidinis vires, ut humana ratio divinitus accensa et adiuta eam regere ac frenare non possit: sed tu quare negas malum esse, quod si non frenetur occidit? Ecce ego voce qua possum, quod me negare asseris clamo, Apostolorum legionem repugnasse libidini, utique repugnanti; tu qui nos fecisse Apostolis calumniaris et velut indignaris iniuriam, cur et illorum et tuam exornas laudibus inimicam? Quis eam defendat, cui legio repugnavit Apostolorum, nisi hostis Apostolorum?

26.66. Itane habere tecum libido et amicitiam meretur et bellum, ut abs te expugnetur in te, et defendatur adversus me? Bellum vestrum latet, amicitia patet: ex hoc quod patet, suspectum facis esse quod latet. Quid enim vis credamus de bello quod geritis in operto, quorum amicitiam cernimus in aperto? Quomodo vis ut arbitremur adversus aculeum te dimicare libidinis, cum libros impleas laude libidinis? Verum ecce vinco suspicionem meam: expugnare te credo quod laudas; sed laudare te doleo quod expugnas. Ex isto igitur et cum isto malo, quod a te quoque credimus expugnari, homo generatur, quem negas regeneratione salvari. Isto enim coniugati bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Porro si malum est, quo caro concupiscit adversus spiritum, cui malo, sicut fateris, Apostolorum legio repugnavit; hoc utentes coniugati, procul dubio non bono bene utuntur, sed malo. Ex hoc igitur et cum hoc filii generati regenerandi sunt, ut liberentur a malo. Hoc enim originali malo etiam parentes illorum rei nati sunt, etsi ab hoc reatu renascendo sunt liberati. Quid autem vellemus ut gignerent, non unde renati, sed unde nati sunt, nisi quod et ipsi nati sunt? Reos ergo: quia et ipsi rei nati sunt, et generantes inde unde nati sunt, non aliud potuerunt generare quam nati sunt. Unde autem renati, inde a reatu cum quo nati sunt liberati. Ac per hoc et illi quos reos liberati generaverunt, eadem sunt regeneratione liberandi. Ex hoc enim malo rei nati sunt, quo bene utuntur renati, ut nascantur regenerandi. Contra quod malum si non pugnas, pugnantibus crede: si pugnas, adversarium confitere; et noli laudando morbum, habere amicum, quem pugnando experiris inimicum.

Chapter 5 of 12