Liber VI, Capita 20–26
20.63. Propter hoc ergo vitium, sicut in eo libro, cui resistis, a me positum est, "humana natura damnatur: et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subiugatur; quia et ipse diabolus spiritus immundus est: et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus; quoniam spiritus est natura, immundus est vitio: quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines sive maioris sive infantilis aetatis, propter quod homines, sed propter quod immundi sunt". His verbis meis ex libro meo abs te positis, ita resistendum putasti, ut diceres: "Hanc formam etiam in homine malo debuisse servari, quae servatur in diabolo; ne quisquam damnetur, nisi ex vitiis propriae voluntatis; atque ideo nullum sit originale peccatum: alioquin opus eius - ut dicis - qui etiam diabolum bonum condidit, non potest approbari". Nec attendis quod diabolum non ex alio diabolo creavit Deus, nec ex aliquo angelo licet bono, cuius tamen lex esset in membris repugnans legi mentis, per quam et cum qua de homine nascitur omnis homo. Adiuvaret itaque te fortasse hoc argumentum, si ut homo, ita diabolus gigneret filios, eosque paterno peccato negaremus obnoxios. Nunc vero aliud est ille, qui homicida erat ab initio, quia hominem ab initio quo est homo institutus, occidit per feminae seductionem, et in veritate per liberum arbitrium non stetit, cadensque deiecit, et aliud est quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Ubi evidenter expressum est, exceptis cuiusque hominis propriis, commune omnibus hominibus originale peccatum.
20.64. Quod autem dixi: "Qui miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur; subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor maiori", cur ita posuisti, ut sequentia mea verba non adderes, quibus ostendi, quemadmodum dixerim, "minor maiori" humana scilicet angelicae; nisi ut minus intellegeretur sensus meus, ut faceres tibi locum, ubi, sicut soles, de Aristotelicis categoriis obtenderes nebulas imperitis, in quibus latentem putarent te aliquid dicere, quid diceres nescientes? Ad hoc enim redacta est haeresis vestra, ut gemant sectatores vestri non inveniri dialecticos iudices in Ecclesia, de scholis Peripateticorum sive Stoicorum, a quibus possitis absolvi. Quo enim pertinet, quid sibi vult, utquid dictum est quod dixisti: "Quia maior et minor ad finitam speciem pertinet quantitatis? Sed quantitas - inquis - non solum contrariorum capax non est, quod ei cum qualitate atque aliis praedicamentis; verum etiam nec contrarium habet, quod ei cum substantiae est definitione commune: bonum vero et malum contraria sunt". Haec profecto numquam diceres, si lectores vel auditores librorum tuorum putares intellecturos esse quod dicis. Itane vero ideo immundus homo immundo angelo subdendus non fuit, quoniam quantitas qua homine maior est angelus, non solum contrariorum capax non est, verum etiam nec contrarium habet: quasi tunc diabolo fuisset homo subdendus, si ei reperiretur esse contrarius; et mala subdenda non sint malis, quia bona malis, non mala malis videntur esse contraria? Quid vanius cogitari, quid ineptius dici potest? Nonne domino subditur servus, et bonus bono, et malus malo, et malus bono, et bonus malo? Nonne uxor subditur viro, et bono bona, et malo mala, et bono mala, et malo bona? Quid igitur pertinet ad vim sive rationem, qua quidque cuique subdendum est, utrum haec res aut illa possit vel non possit capere vel habere contrarium? Verum tu plane inconsiderate ista non funderes, si stultitiae quae tibi ista suggerit, sapientiam contrariam cogitares.
20.65. Iam porro illa qualis est argumentatio tua?" Si res - inquis - quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet, bona est; bonum est itaque subditum esse diabolo, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur. Sequiturque - inquis - ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur". Posses dicere, Deo resistere agricolas, eiusque ordinem perturbare, purgando agros a spinis et tribulis, quae ille peccatoribus nasci iussit in poenam. Quid, quod ista tua ratione dici potest: si res quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet bona est; bonum est malis esse in gehenna, quoniam institutus a Deo per hoc ordo servatur? Quod vero tu addis: "Sequiturque ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur"; cur hoc dicis? Quis enim rebellat diabolo, nisi ab eius potestate per Mediatoris sanguinem liberatus? Melius ergo fuerat hostem non habere, quam vincere. Sed quia peccati merito humana natura subdita est hosti; prius homo, ut adversus eum pugnare possit, ab eius eruitur potestate. Deinde si vita est in hac carne prolixior, certans adiuvatur, ut superet. Postremo victor beatificatur, ut regnet, dicturus in fine: Ubi est, mors, contentio tua? Vel, sicut dicit Apostolus: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus?
21.66. Quin etiam visa sunt tibi de Manichaei libris nonnulla esse ponenda, quibus meam sententiam comparares: cum ego commixtionem duarum naturarum, boni scilicet et mali, unde illorum tota fabulosa manat insania, non solum fide verboque detester et damnem; verum etiam tibi ipsi suffragatori eorum resistendo teque refellendo convincam. Cum enim contra eos veritas clamet, mala nisi de bonis orta non esse: nonne tu pro ipsis et cum ipsis contra veritatem reclamas: "Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non potest mali radix in dono Dei locari. Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de iusto iniquum aliquid proferatur. Non nascuntur peccata de ea re, quae libera est a peccato. De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest"? Quibus omnibus vicibus tuis conficitur, non esse mala exorta de bonis; ut restet, secundum Manichaeos, non esse mala exorta nisi de malis. Quomodo ergo quemquam Manichaeorum nomine, tamquam eorum adversarius criminaris; cum sic ab eorum parte consistas, ut vinci omnino non possint, nisi cum illis et ipse vincaris? Quod in primo huius operis libro aliquanto copiosius, et in quinto brevius, et hic hactenus nos egisse suffecerit.
21.67. Ipsa vero quae communis est vobis haeresis vestra quantum Manichaeos adiuvet, iam quidem saepe monstravi, sed ne hic quidem est omittendum. Enumerant Manichaei mala quae in parvulis monstrant, quae Cicero quoque commemorat in libris de Republica, unde ipsa eius verba iam transtuli. In quorum malorum commemoratione dicit: "Non ut a matre natura, sed ut a noverca hominem in has aerumnas esse proiectum". Huc accedunt etiam illa, quae non quidem omnes parvulos, sed tamen plurimos cernimus perpeti multa et varia mala, usque ad daemonum incursus. Atque concludunt dicentes: Cum sit iustus et omnipotens Deus, unde ista mala patitur imago eius in parvulis, nisi quia vera est, inquiunt, quam nos asserimus duarum naturarum, boni scilicet malique commixtio? Hos catholica redarguit veritas, confitens originale peccatum, per quod factum est daemonum ludibrium genus humanum, et laboriosae miseriae destinata propago mortalium. Non autem ita esset, si humana natura per liberum arbitrium in quo statu primum condita est perstitisset. Vos autem negantes originale peccatum, profecto aut cogemini dicere Deum vel invalidum, vel iniustum, sub cuius potestate imago eius in parvulis sine ullo vel proprii vel originalis peccati merito tantis affligitur malis; non enim per haec exercetur virtus, quod recte de bonis hominibus maioribus dicitur, in quibus rationis est usus: aut, quia Deum vel impotentem vel iniquum dicere non potestis, Manichaei contra vos errorem suum nefarium de duarum inter se inimicarum substantiarum permixtione firmabunt. Non igitur "me ab infectione Manichaeorum, nulla - sicut dicis - mundat herba fullonis". Quibus petulantibus verbis facis lavacro regenerationis iniuriam, quod in sinu Catholicae matris accepi. Sed vobis tam malitiosum venenum antiqui draconis irrepsit, ut et Catholicos horrore Manichaei nominis infametis, et Manichaeos perversitate vestri dogmatis adiuvetis.
22.68. Illud vero de alio libro meo, quod ad Marcellinum scribens dixi: "Filios mulieris quae serpenti credidit ut libidine corrumperetur, non liberari nisi per Filium Virginis, quae angelo credidit ut sine libidine fetaretur"; ita posuisti atque ita voluisti accipi, tamquam dixerim: "Quod Evae serpens commixtus fuerit concubitu corporali"; sicut Manichaei principem tenebrarum eiusdem mulieris patrem cum illa cuncubuisse delirant. Hoc ego de serpente non dixi. Sed numquid tu contra Apostolum negas, mentem mulieris a serpente corruptam? An eum non audis, ubi dicit: Timeo ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo? Ex ista utique corruptione serpentis, qualis fit etiam quando corrumpunt mores bonos colloquio mala, pervenit libido peccandi in mentem mulieris; ut et viro praevaricatione corrupto, deinde illa, de qua erubuerunt et pudenda texerunt, sequeretur in carne, non diaboli accedente concubitu corporali, sed spiritali Dei gratia recedente.
22.69. Non igitur: "Tota disputatione tua contrivisti - sicut te iactas - assertionem meam, de malo carnalis concupiscentiae originalisque peccati"; manente laude nuptiarum, quae bene utuntur malo, non quod fecerunt, sed quod invenerunt. Verum nec ipsos Manichaeos contrivisti, quos potius adiuvisti, tu maxime, et in commune omnes Pelagianae novitatis errorisque participes, sicut iam demonstravi. De testimoniis etiam tractatorum catholicorum sancti Basilii Caesareensis et sancti Ioannis Constantinopolitani, quorum dixisti sensum vestris convenire sententiis, in primo huius mei operis libro, tibi sufficientissima et certissima veritate respondi; ostendens quemadmodum non intellegendo quaedam verba eorum, adversus dogma eorum, quod est dogma catholicum, mirabili caecitate pugnetis. In secundo quoque libro satis egimus, ut appareat quam non sit, quemadmodum conviciaris, "conspiratio perditorum"; sed sanctorum et eruditorum Ecclesia catholicae patrum pius fidelisque consensus, qui haereticae vestrae novitati resistunt pro antiquissima catholica veritate. Unde etiam "populi murmur, quod solum vobis a nobis - dicis - opponi", nec solum est, quia tantorum nititur auctoritate doctorum; et iustum est, quia non vult ut evertatis sibi quoque notissimam salutem quae in Christo est parvulorum.
23.70. Quod autem verba apostolica, ubi dicit: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et cetera usque ad illud, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? "Me - affirmas - aliter intellegere, quam totum ipsum capitulum debet intellegi": nesciens mihi plurimum tribuis. Non enim ego solus aut primus sic istum locum intellexi, quo evertitur haeresis vestra, quemadmodum vere intellegendus est: immo vero ego prius cum aliter intellexeram, vel potius non intellexeram: quod mea quaedam illius temporis etiam scripta testantur. Non mihi enim videbatur Apostolus et de se ipso dicere potuisse: Ego autem carnalis sum, cum esset spiritalis; et quod captivus duceretur sub lege peccati, quae in membris erat eius. Ego enim putabam dici ista non posse, nisi de iis quos ita haberet carnis concupiscentia subiugatos, ut facerent quidquid illa compelleret; quod de Apostolo dementis est credere: cum etiam innumerabilis multitudo sanctorum, ne concupiscentias carnis perficiat, contra carnem spiritu concupiscat. Sed postea melioribus et intellegentioribus cessi, vel potius ipsi, quod fatendum est, veritati, ut viderem in illis Apostoli vocibus gemitum esse sanctorum contra carnales concupiscentias dimicantium. Qui cum mente sint spiritales, adhuc tamen isto corruptibili corpore quod aggravat animam, recte intelleguntur esse carnales; quia erunt et corpore spiritales, quando seminatum corpus animale, resurget corpus spiritale; et recte adhuc intelleguntur ea parte captivi sub lege peccati, quae desideriorum, quibus non consentiunt, motibus subiacet. Hinc factum est ut sic ista intellegerem, quemadmodum intellexit Hilarius, Gregorius, Ambrosius, et ceteri Ecclesiae sancti notique doctores, qui et ipsum Apostolum adversus carnales concupiscentias quas habere nolebat, et tamen habebat, strenue conflixisse, eumdemque conflictum suum illis suis verbis contestatum fuisse senserunt. Contra quos motus, prius utique debellandos ne dominentur, et postea sanandos ut penitus exstinguantur, etiam ipse gloriosa certamina sanctos exercere confessus es. Simul itaque cognoscamus verba pugnantium, si pugnamus. Hoc enim modo non vivimus nos, se vivit Christus in nobis, si et ad pugnam contra concupiscentias exercendam, et ad victoriam usque ad consumptionem eorumdem hostium capessendam, in illo fidimus, non in nobis. Ipse quippe factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
23.71. Non est ergo "contrarium", sicut putas, "ut qui dicit: Vivo non ego iam, vivit vero in me Christus; dicat etiam: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum ". In quantum quippe in illo vivit Christus, in tantum expugnat et superat quod non habitat bonum in eius carne, sed malum. Neque enim recte cuiusquam spiritus concupisceret adversus carnem suam, nisi habitaret in illo spiritus Christi. Absit ergo ut dicamus, quod nos dicere insimulas, "Apostolum sic ista dixisse, quasi qui se vellet intellegi renitentem, in scorta aliqua manu pestiferae voluptatis abduci"; cum dicat: Non ego operor illud, ostendens concupiscentias carnis solum impulsum libidinis operari, sine consensione peccati.
23.72. Quid est, quod "in Iudaeorum superbiam" frustra conaris "ista verba transferre, tamquam ipsos in se transfiguraverit Apostolus, qui contemnebant dona Christi, velut sibi non necessaria"? Sic enim suspicaris: atque utinam ipsa dona Christi saltem ita saperes, ut ad vincendam concupiscentiam valere aliquid crederes. Sed ideo dicis a Iudaeis fuisse contempta, "quod veniam daret ille peccatis, quae ipsi legis admonitione vitassent". Quasi hoc conferat homini remissio peccatorum, ut caro non concupiscat adversus spiritum, unde illa verba nata sunt: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et cetera huiusmodi. Verum tu a vestro dogmate non recedis, quo putatis gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum sic in sola peccatorum remissione versari, ut non adiuvet ad vitanda peccata et desideria vincenda carnalia, diffundendo caritatem in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui ab illo datus est nobis. Neque consideras eum qui dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et ab hoc malo non se liberari clamat, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; nec Iudaeum esse, nec quia peccavit, sed ne peccet potius laborare.
23.73. "Exaggerat - inquis - Apostolus vim consuetudinis". Tu ergo, responde, utrum contra istam vim non dimicet baptizatus. Quod si negas, omnibus christianis sensibus contradicis: si autem dimicat, cur non in verbis Apostoli vocem dimicantis agnoscis? "Per legem - inquis - bonam et per mandatum sanctum pravorum animi ferocierant; quoniam sine voluntate propria nulla eruditio poterat inspirare virtutem". O acutum intellectorem! O divinorum eloquiorum egregium tractatorem! Quid agis de verbis dicentis: Non quod volo ago; et: Velle adiacet mihi; et: Quod nolo, hoc ago; et: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem? Audis haec, et dicis, quia voluntas defuit, ideo defuisse virtutem. Quid, quod non solum voluntas, verum etiam virtus adfuit, ne consentiret concupiscentiae carnis, quae legi peccati pravis ipsis motibus serviebat? Quibus ille non cedens, nec arma iniquitatis exhibens membra peccato, et tamen quod nollet sentiens in carne contra spiritum concupiscente, et adversus eam vicissim spiritu concupiscens, verissima castitatis voce dicebat: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Illa sane verba quae posuisti, ubi ait Apostolus: Lex sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum; bene intellegitur de vita sua dixisse praeterita, quando sub lege fuerat, nondum sub gratia. Nam et verbis praeteriti temporis utitur, dicendo: Peccatum non cognovi, nisi per legem; et: Concupiscentiam nesciebam; et: Operatum est in me omnem concupiscentiam; et: Vivebam aliquando sine lege; utique quando nondum poterat usum habere rationis; et: Adveniente mandato peccatum revixit, ego autem mortuus sum; et: Peccatum occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit; et: Per bonum mihi operatum est mortem. His omnibus tempus significare intellegitur, quo sub lege vivebat, et nondum adiutus gratia concupiscentiis carnalibus vincebatur. Ubi vero iam dicit: Lex spiritalis est; ego autem carnalis sum; iam quod confligens patiebatur ostendit. Non enim dixit, carnalis fui, vel eram; sed, sum. Et apertius tempora ipsa distinguit; ubi dicit: Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Iam enim motus desideriorum malorum non ipse operabatur, quibus non consentiebat ad perpetranda peccata. Peccati autem nomine quod in illo habitabat, ipsam nuncupabat concupiscentiam; quia peccato facta est, et si consentientem traxerit atque illexerit, concipit paritque peccatum. Et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, verba sunt iam sub gratia constituti, sed adhuc contra concupiscentiam suam dimicantis, nec ei consentientis ut peccet; sed tamen quibus renititur, peccati desiderio patientis.
23.74. Nemo nostrum substantiam corporis, nemo naturam carnis accusat: frustra purgatur abs te, quod non culpatur a nobis. Concupiscentias malas; quibus si bene vivimus non consentimus, tamen esse non negamus in nobis; castigandae sunt, frenandae sunt, expugnandae sunt, vincendae sunt: tamen sunt, nec alienae sunt. Nec bona ista nostra, sed mala sunt. Nec sicut dixit Manichaea vanitas, separata extra nos erunt: sed, sicut dicit catholica veritas, sanata non erunt.
24.75. De illis quoque apostolicis verbis, in quibus impudentia mirabili, immo dementia, resistitis fundatissimae fidei, ubi ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; frustra sensum alium novum atque distortum et a vero abhorrentem moliris exsculpere, affirmans "ea locutione dictum esse: In quo omnes peccaverunt, ac si diceretur: Propter quod omnes peccaverunt; sicut dictum est: In quo corrigit iunior viam suam; ut scilicet non in uno homine omnes homines peccasse intellegantur originaliter, et tamquam in massae unione communiter; sed propterea quia primus hominum ille peccavit; id est, cum imitantur illum, non cum generantur ex illo. Non ergo huic sensui convenit illa locutio, ita dictum esse: in quo, velut dictum esset: "propter quod". Nam propter hoc quisque peccat, quod sibi proponit ut peccet, vel quoquo modo illi est causa peccandi. Quis vero ab omni humano sensu tam sit absurdus, ut dicat: Propter hoc fecit homo iste homicidium, qui in paradiso Adam de ligno prohibito cibum sumpsit; cum iste latrocinando occiderit hominem nihil de Adam cogitans, sed propter hoc ut aurum quod ferebat auferret? Sic et cetera cuncta peccata, quae propria quisque committit, habent causas propter quas fiant, etiamsi nemo cogitet quod ille primus homo commisit, neque illud sibi ad peccandum proponat exemplum. Propter hoc itaque, id est, quoniam peccavit Adam, nec ipse Cain peccasse dicendum est, qui eumdem patrem suum noverat. Propter quid enim fratrem suum occiderit, notum est; quia non propter hoc quod perpetravit Adam, sed quia bono eius invidit.
24.76. Denique nec ipsa tibi ad hunc vestrum sensum quae posuisti testimonia suffragantur. Recte enim dicitur: In quo corrigit iunior viam suam? "Propter quid corrigit?" quoniam sequitur, in custodiendo verba tua. Propter hoc enim corrigit viam suam, quia verba Dei sicut cogitanda sunt cogitat, et cogitando custodit, custodiendo recte vivit. Ipsa ergo illi causa est ut viam suam corrigat, quia Dei verba custodit. Et quod ait beatissimus Stephanus: Fugit Moyses in verbo hoc; bene intellegitur, propter "verbum hoc"; quia hoc audivit, hoc timuit, hoc cogitavit ut fugeret; haec illi fuit causa fugiendi. Numquid in his locutionibus aliquid dictum est, quod pertineat ad imitationem, qua sic alterum alter imitatur, ut eum omnino non cogitet; et ideo nullo modo dici possit propter hoc peccasse, quia ille peccavit, in quo nec originaliter fuit, nec de illo quidquam in peccato proprio cogitavit?
24.77. "Sed - inquis - si de peccati traduce loquebatur, nusquam congruentius diceret: Ideo pertransiit peccatum, quia omnes sunt de coniugum voluptate generati; et adderet: In eo transit, in quo ex tabida primi hominis carne fluxerunt". Nec vides eodem modo tibi posse dici: Si de imitatione peccati Apostolus loquebatur, nusquam congruentius diceret: Ideo pertransiit peccatum, quia primi hominis praecessit exemplum; et adderet: In eo transit, in quo omnes illius unius imitatione peccaverunt. Aliquo enim duorum istorum modo loqueretur Apostolus hoc loco, si ad tuum vel meum loqueretur arbitrium. Quia ergo nec illud dixit quod tu, nec illud quod ego; numquid vis ut credamus in his eius verbis, nec originale secundum Catholicos, nec imitatorium secundum Pelagianos intellegendum esse peccatum? Puto quod nolis. Remove igitur ista quae possunt ex utraque parte momentis aequalibus dici, et si tibi placet sine contentione quid Apostolus dixerit intueri, adverte, ut hoc diceret, quid agebat; et invenies per unum homines iram Dei super humanum genus, et per unum hominem reconciliationem Deo, eorum qui ex damnatione totius generis liberantur gratis. Ille est primus Adam factus ex terra, iste est secundus Adam factus ex femina. Sed ibi per Verbum caro facta est, hic autem ipsum Verbum caro factum est; ut per eius mortem vivamus, quo relicto mortui fueramus. Commendat, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
24.78. De hac ira dicit: Eramus et nos natura filii irae, sicut et ceteri. De hac ira dicit Ieremias propheta: Maledictus dies in quo natus sum. De hac ira dicit sanctus Iob: Pereat dies ille in quo natus sum. De hac ira item dicit idem ipse: Homo enim natus ex muliere, brevis vitae, et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra et non stabit. Nonne et huius curamfecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in iudicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit vita eius super terram. De hac ira dicit liber Ecclesiasticus: Omnis caro sicut vestis veterascit; testamentum enim a saeculo, morte morieris. Itemque ipse: A muliere, inquit, initium est peccati, et propter illam morimur omnes. Et alio loco: Occupatio magna creata est omni homini, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. De hac ira dicit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole?. De hac ira vox apostolica est: Omnis creatura vanitati subiecta est. De hac ira plangit Psalmus: Ecce veteres posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te; verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. De hac ira plangit et alius: Quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et praetereat, vespere decidat, durescat et arescat. Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Posuisti iniquitates nostra in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur.
24.79. Nemo liberatur ab hac ira Dei, nisi per Mediatorem reconcilietur Deo. Unde dicit etiam ipse Mediator: Qui non credit Filio, non habebit vitam; sed ira Dei manet super eum. Non dixit: Veniet; sed: Manet super eum. Ideo ergo credunt atque confitentur et maiores per cor et os proprium, et parvuli per alienum, ut reconcilientur Deo per mortem Filii eius, ne ira Dei maneat super eos, quos etiam origo vitiata efficit reos. De hac itaque re loquens Apostolus: Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius: non solum autem, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepimus. Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Nempe manifestum est, ut hoc diceret, quid agebat Apostolus. Ite adhuc, et huic reconciliationi, quae fit per mortem Filii Dei, qui sine peccato venit in mundum, subtrahite parvulos, ut propter eum per quem peccatum intravit in mundum, ira Dei maneat super eos. Quid hic facit imitatio, quaeso te, ubi audis: Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem? Unde gratia ex multis delictis in iustificationem; nisi quia praeter unum illud originis, addita multa quae simul deleret invenit? Alioquin sic esset ex multis condemnatio, quae homines unum imitando commiserant; sicut ex eisdem multis iustificatio, quibus remissis in gratiam respirabant. Sed quia unum illud sufficiebat, propter quod etiam solum fieret condemnatio; gratiae vero non sufficiebat illud unum delere, sed et multa quae adiecta sunt, ut omnium remissione fieret iustificatio: ideo utique dictum est: Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Nam sicut non imitantur Christum parvuli, quia nondum possunt, et tamen ad eius gratiam spiritalem pertinere possunt: ita sine imitatione primi hominis, contagione tamen ex ipso carnalis generationis obstricti sunt. Si autem propterea vis eos a primi hominis alienos esse peccato, quia eum non sunt imitati propria voluntate; ista ratione alienabis eos et a iustitia Christi, quia nec ipsum imitati sunt propria voluntate.
24.80. Cum vero Multos, quod dixit postea, non vis intellegi omnes, quod prius dixerat; ideo existimans "dictum fuisse multos, ne omnes intellegerentur": poteris hoc dicere et de semine Abrahae, cui promissae sunt omnes gentes, non omnes gentes ei fuisse promissas; quia dictum est alio loco: Patrem multarum gentium posui te. Est autem sanus intellectus, ideo sic locutam Scripturam, quia possunt esse aliqua omnia, quae non sunt multa; sicut omnia dicimus Evangelia, et tamen brevi numero, id est, quaternario continentur. Et rursus possunt aliqua esse multa, non tamen omnia; sicut multos dicimus credere in Christum, nec tamen omnes credunt. Non enim omnium est fides, ait Apostolus. Quod autem dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes, et: Patrem multarum gentium posuit te, easdem omnes, multas; et easdem multas, omnes esse monstratum est. Ita etiam cum dictum est: Per unum in omnes transisse peccatum; et postea: Per unius inobedientiam peccatores constitutos multos; ipsi sunt multi, qui et omnes. Similiter cum dictum est: Per unius iustificationem in omnes homines, ad iustificationem vitae; et rursus dictum est: Per unius obedientiam iusti constituentur multi, non aliquibus exceptis, sed eosdem multos, omnes oportet intellegi; non quia omnes homines iustificantur in Christo, sed quia omnes qui iustificantur, non aliter possunt iustificari quam in Christo. Sicut possumus dicere, in aliquam domum per unam ianuam intrare omnes; non quia omnes homines intrant in eamdem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Omnes ergo ad mortem per Adam, omnes ad vitam per Christum. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; id est, ex prima origine generis humani nemo ad mortem nisi per Adam, et nemo per Adam nisi ad mortem; et nemo ad vitam nisi per Christum, et nemo per Christum nisi ad vitam.
24.81. Vos autem dum non omnes, sed multos sive per Adam, condemnatos esse, sive per Christum liberatos vultis intellegi, horrenda perversitate christianae religioni estis infesti. Si enim salvi erunt aliqui sine Christo, et iustificantur aliqui sine Christo; ergo Christus gratis mortuus est. Erat enim et alius modus, sicut vultis, in natura, in libero arbitrio, in lege naturali, sive conscripta, quo possent salvi et iusti esse qui vellent. Iustas autem imagines Dei, quis nisi iniustus prohiberet a regno Dei? Hic forte dicis: Sed facilius per Christum. Numquid non posset etiam de lege dici: Est per legem iustitia, sed facilius per Christum? Et tamen ait Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Non est itaque praeter unum Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, aliud nomen sub caelo, in quo oporteat salvos fieri nos. Et ideo dictum est: In Christo omnes vivificabuntur; quoniam in illo Deus definivit fidem omnibus, suscitans illum a mortuis. Vestrum autem dogma id persuadere conatur, velut inculpatae praedicatione naturae, et potentiae liberi arbitrii, et legis sive naturalis sive per Moysen datae, ut et si opus sit, necesse tamen non sit ad Christum pro aeterna salute transire: eo quod per sacramentum mortis et resurrectionis eius (si tamen vel hoc putatis) commodior via sit, non quod alia via esse non possit. Unde quantum vos detestari debeant Christiani considerantes, renuntiate vobis etiam tacentibus nobis.
25.82. Quod vero causae tuae postremum et quasi fortissimum firmamentum, propheticum testimonium esse voluisti, ubi per Ezechielem dictum legimus: Quod non erit parabola, qua dicebant, parentes uvas acerbas edisse, et dentes obstupuisse filiorum; nec morietur filius in peccato patris, nec pater in peccato filii, sed anima quae peccat ipsa morietur: non intellegis hanc esse promissionem Testamenti Novi, et spiritalis hereditatis ad alterum saeculum pertinentis. Id enim agit gratia Redemptoris, ut paternum chirographum deleat, et unusquisque pro se rationem reddat. Ceterum quam multa sint divinarum testimonia Litterarum, quae parentum peccatis obligant filios, numerare quis possit? Cur enim peccavit Cham, et in eius filium Chanaan vindicta prolata est? Cur pro peccato Salomonis filius eius diminutione regni punitus est? Cur peccatorum Achab regis Israel in eius posteros poena dilata est? Utquid legitur in sanctis Libris: Reddens peccata patrum in sinum filiorum eorum post eos; et: Reddens peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem? Qui numerus etiam pro universitate accipi potest. Numquid haec falsa sunt? Quis hoc dixerit, nisi divinorum eloquiorum apertissimus inimicus? Sed carnalis generatio etiam populi Dei pertinens ad Testamentum vetus, quod in servitutem generat, parentum peccatis obligat filios; spiritalis autem generatio, sicut hereditatem, ita poenarum atque praemiorum comminationes promissionesque mutavit. Quod Prophetae in spiritu praevidentes, ista dixerunt; sed apertius Ieremias: In diebus illis, inquit, non dicent: Patres manducaverunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt, sed unusquisque in suo peccato morietur; et eius qui manducaverit uvam acerbam, ostupescent dentes ipsius. Nempe manifestum est, ita hoc prophetice pronuntiari, sicut ipsum Testamentum Novum, quod prius occultum fuit, et per Christum postea revelatum est. Denique, ne nos moverent ea quae commemoravi, et cetera huiusmodi plurima de reddendis in filios peccatis parentum, quae utique veraciter scripta sunt, et huic prophetiae contraria putarentur; continuo solvit istam molestissimam quaestionem, coniungendo atque dicendo: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda Testamentum novum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum. In hoc igitur Testamento Novo per sanguinem testatoris deleto paterno chirographo, incipit homo paternis debitis non esse obnoxius renascendo, quibus nascendo fuerat obligatus, ipso Mediatore dicente: Ne vobis patrem dicatis in terra; secundum hoc utique, quod alios natales quibus non patri succederemus, sed cum patre semper viveremus, invenimus.
26.83. Ad omnia me tibi respondisse, Iuliane, et omnia refellisse, quibus putasti et disputasti voluminibus quattuor credendum non esse originale peccatum, et concupiscentiam carnis non posse culpari sine damnatione nuptiarum; puto quod perspicis, si pervicax non sis. Demonstratum enim est, eum tantum paterno antiquo debito non teneri, qui hereditatem patremque mutavit: ubi coheredem invenit unicum per naturam, adoptatus ipse per gratiam: eique tantum concupiscentiam carnalem mortem non inferre post mortem, qui in Christi morte invenerit mortem, qua moriatur peccato, et evaserit mortem qua natus fuerat in peccato. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est; nec aliqui poterunt vivere pro quibus non est mortuus, qui pro mortuis vivus est mortuus. Haec negans, his repugnans, ista convellere moliens catholicae fidei munimenta, ipsosque nervos disrumpere christianae religionis, veraeque pietatis; audes insuper dicere, quod contra impios bella susceperis: cum adversum matrem quae te spiritaliter peperit, armis impietatis induaris. Audes te agmini sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, sacerdotumque miscere; cum tibi dicant Patriarchae: Etiam pro parvulis natis oblata sacrificio pro peccatis; eo quod non sit mundus a sordibus nec infans diei unius super terram; cum tibi dicant Prophetae: in iniquitatibus concepti sumus; cum tibi dicant Apostoli: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus; ut existimemus nos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu; cum tibi dicant martyres: Secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, unde parvulis dimittantur in Baptismo, non propria, sed aliena peccata; cum tibi dicant sacerdotes: Carnali voluptate concretos prius subire delictorum contagium, quam vitae huius haurire munus. His te consociare praesumis, quorum fidem debellare conaris. Audes dicere, quod a Manichaeorum consortio vincaris, qui Manichaeos invictos facis, nisi cum eis et ipse vincaris. Falleris, fili, miserabiliter falleris, vel etiam detestabiliter falleris: quando animositatem qua teneris viceris, tunc veritatem poteris tenere qua vinceris.
Chapter 12 of 12