Skip to the text

Liber V, Capita 1–7

1.1. Ordo ipse postulat, quoniam primo secundoque respondimus, quid liber tuus tertius contineat deinde videamus: et respondeamus pestilentiosis laboribus tuis, quantum Dominus opitulatur, salubribus laboribus nostris; tenentes institutum modum, ut ea quae non habent ad rem quae inter nos agitur pertinentem controversiam, transeamus; ne qui haec nostra nosse voluerint, plus laboris et temporis in opere legendi quam in discendi utilitate consumant. Quid ergo opus est, ut aliquid adversus ea dicam, quae in principio posuisti libri huius solita et vana, "de invidia quam vos sustinere pro veritate iactatis, et de paucitate velut prudentium quibus vos placere gaudetis"? Haec enim et veterum et novorum omnium vox est haereticorum, ipsa consuetudine iam sordidata atque protrita. Et tamen necessitate compellitur talibus pannis indui tam magna etiam vestra superbia, quae sic tenditur et inflatur, ut eos deformius dum gestit ostentare, disrumpat. Tuas etiam calumniosissimas contumelias non est necesse saepius refutare, quibus me unum nominatim videris appetere; et in tot ac tanta catholica lumina, tacitis eorum nominibus, vel insanus insilis, vel caecus offendis. Unde tibi duobus prioribus libris sic me respondisse arbitror, ut a nullo amplius requiratur.

1.2. Exaggeras quam sit "difficilis paucisque conveniens eruditis sanctarum cognitio Litterarum"; videlicet, "ut Deus hominum, sicut universi conditor, et iustus et verax ac pius, idem donorum suorum in homines cumulator probetur; quia una est - ut fateris - optima causa studiorum bonorum, ut honoretur Deus". Quem tamen sic honoras, ut parvulorum liberatorem neges per Christum Iesum, id est, Salvatorem, cuius eos Baptismate sic ablui dicitis, ut non consequantur salutem, tamquam medico non indigeant Christo; humanae originis venam sagaciter inspiciente, et eos sanos pronuntiante Iuliano. Quanto melius nihil omnino didicisses, quam per istam velut scientiam legis, in qua te turgidus iactas, non sane duce Dei lege, sed vestra potius vanitate, ad hanc impiam praesumptionem inimicam fidei christianae et tuae animali pervenisses.

1.3. "Sententia - inquis - vestra tam deformis et vana est, quae et Deo iniquitatem, et diabolo condicionem hominum, et peccato substantiam, et conscientiam sine scientia parvulis conatur adscribere". Breviter respondeo: Sententia nostra nec deformis est; quia speciosum forma prae filiis hominum Salvatorem praedicat omnium hominum, ac per hoc etiam parvulorum: nec vana est; quae non frustra, sed praecedente peccato dicit hominem vanitati similem factum, cuius dies sicut umbra praetereunt; nec Deo adscribit iniquitatem, sed potius aequitatem; quia non iniuste tot et tantis malis, quae saepissime cernimus, etiam parvulus plectitur: nec diabolo conditionem hominum, sed humanae originis depravationem; nec peccato substantiam, sed in primis hominibus actum, in eorum vero posteritate contagium: nec parvulis conscientiam sine scientia, in quibus nec scientia est, nec conscientia; sed scivit ille quid fecerit in quo omnes peccaverunt, et singuli malum inde traxerunt.

1.4. Tu autem qui multitudinem praestruis idiotarum, quos appellas "simplices, qui, aliis occupati negotiis, nihil de eruditione ceperunt, sola tamen fide ad Ecclesiam Christi pervenire curarunt, ne facile obscuris quaestionibus terreantur, sed credentes Deum verum conditorem esse hominum, indubitanter quoque teneant quia pius est, quia verax, quia iustus; atque hanc aestimationem de illa Trinitate servantes, quidquid audierint huic convenire sententiae, amplexentur atque collaudent: nec hoc eis ulla vis argumentationis evellat, sed detestentur omnem auctoritatem atque omnem societatem contraria persuadere nitentem"; si haec ipsa tua verba consideras, adversus te illos firmissimos reddis. Neque enim alia causa est, cur novitatem vestram detestetur etiam multitudo christiana, a cuius velut imperito iudicio ad paucos vestros, quos videri cupis prudentissimos et doctissimos, provocas; nisi quia Deum et hominum conditorem, et iustissimum cogitant, et suorum tantos cruciatus conspiciunt parvulorum, ut sub Deo creatore optimo atque iustissimo nullo modo imago eius in illa aetate tanta mala pateretur, si non esset originale peccatum. Quorum si quisquam gestans parvulum filium, te sine clamore invidioso, et in parte ubi nullus audiret, compellaret ac diceret: Ego ea mente, intellegentia, ratione, in qua sum factus ad imaginem Dei; tantum amo regnum Dei, ut hominis magnam iudicem poenam, si eo numquam, possit intrare. Itane vero tu non homo de turba imperitorum, sed inter paucos prudentissimos regni illius amator, tanto utique ardentior, quanto magis te flagrantissima paucorum societas in illud accendit, nec facit inde torpescere frigidior multitudo, responsurus es homini atque dicturus: Non solum magna non est, sed nulla omnino poena est imaginis Dei, numquam posse intrare in regnum Dei? Puto quod nec uni homini, cuius nec vim nec testimonium formidabis, hoc dicere audebis. Te itaque sive respondente quodlibet, sive (quod magis a te exigeret si non christiana, certe humana verecundia) reticente, ingereret aspectibus tuis parvulum suum, dicens: Iustus est Deus; quid mali est, quod innocentem hanc eius imaginem prohibet intrare in regnum eius; si non hoc est peccatum, quod per unum hominem intravit in mundum? Puto quod nulla tibi aderit sapientia, qua tibi videaris illo indocto homine doctior; sed si a te recesserit impudentia, illo infante remanebis infantior.

2.5. Sed prooemio terminato; quo imperitos admonitos removisti, et paucorum tibi aures eruditissimas praeparasti, quod disputationis aggrediare videamus. Nescio quid enim satis acutum tibi venit in mentem, quod te in secundo libro tuo fugerat, cum de membris pudendis, quae post peccatum rationali verecundante natura ficulneorum adoperta sunt tegmine foliorum, multa dixisses; frustra refutare conatus quod ego dixeram: "Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus?". Quid igitur excogitasti, quod ita tibi placuit, ut nec finito volumine, ubi hanc quaestionem tam diuturna, loquacitate versasti, iam hoc putares omittendum? Scriptum esse dicis: Et fecerunt sibi vestimenta, aliamque interpretationem habere commemoras perizomata: et vestimenta perhibes "totius corporis indumentum intellegi posse, quod ad pudoris refertur officium". Ubi miror istum interpretem quem legisti, si Pelagianus non fuit, ex eo quod graecus ait perizomata, vestimenta potuisse transferre. Verum et hic si pudor adsit, ad cuius officium vestimenta asseris pertinere, nequaquam persuadere conaberis homines primos peccato magistro ista pudoris officia didicisse, et in eis prius duas quasi socias et amicas convenienter habitasse innocentiam et impudentiam. Quando enim nudi erant, et non confundebantur, inverecundi erant secundum tuam disputationem, et a naturali pudoris sensu abhorrebant: sed videlicet ab ista pravitate peccando correcti sunt, et sensus reprobus praevaricationis factus est in eis doctor pudoris. Pudentes quippe fecit nequitia, quos impudentes iustitia faciebat. Immo vero tua ista sententia ita est indecenter impudens et deformiter nuda, ut eam, quantalibet folia verborum consuas, operire non possis.

2.6. A pictoribus me didicisse derides, quod Adam et mulier eius pudenda contexerint; et Horatianum illud decantatum audire me praecipis:

Pictoribus atque poetis

Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.

Ego vero non a pictore inanium figurarum, sed a scriptore divinarum didici Litterarum, quia illi primi homines antequam peccarent nudi erant, et non confundebantur. In quibus absit ut tanta innocentia tam impudens esset: sed nondum inerat quod puderet. Peccaverunt, attenderunt, erubuerunt, operuerunt; et adhuc clamas: "Nihil illic indecens novumque senserunt". Hanc plane impudentiam tuam nimis incredibilem, absit ut dicam, nullus te apostolus aut propheta, sed nec pictor docuit, nec poeta. Illi quippe ipsi, quibus Quidlibet audendi, sicut eleganter dictum videtur, semper fuit aequa potestas; confunderentur tale aliquid ridendum fingere, quale te credendum non confunderis disputare. Duas enim simul habitantes, quarum altera est optima, altera est pessima, velut inter se convenientes atque concordes, innocentiam scilicet atque impudentiam, nullus pictor pingere, nullus poeta canere auderet: nec eorum quisquam ita de sensibus desperaret humanis, ut etiam hoc sibi audendi aequam crederet potestatem, sed insanam potius vanitatem.

2.7. In eo vero quod aisti: "Si illi interpretationi quae perizomata, id est, praecinctoria posuit, favetur, latera magis dicam tecta fuisse quam femora"; primum doleo, sic te abuti eorum ignorantia qui graece nesciunt, ut eorum qui sciunt iudicium reveritus non sis. Sed commodius accidit, ut ipsa perizomata quae leguntur in codicibus graecis, tamquam verbum suae linguae mos latinus usurpet. Proinde cum perizomate non femora, sed latera contegi potuisse asseverasti, puto quod te etiam ipse risisti. Quis enim doctus vel indoctus ignoret, quas perizomata contegant corporis partes? quod nomen tegminis etiam in feminarum dotibus frequentari et aestimari solet, neque id alligari nisi zona quae lumbos cingit. Interroga, et disce, quod te non credo nescire. Quamvis etiam si nescias, non usque adeo te arbitror, non humanum eloquium, sed humanum habitum velle pervertere, ut perizomata etiam super humeros levare coneris; aut eis ita latera illorum hominum fuisse contecta, ut genitalia totaeque lumborum cum femoribus partes nudae relinquerentur. Quid ergo te adiuvat, et non me potius, ex quantavis parte corporis superiore interiora velata sint, ubi lex in membris repugnans legi mentis affectu sentiebatur amborum, et alterno excitabatur aspectu, inoboedientium pravitatem suae inoboedientiae novitate confundens? Quae quanto turbulentius movebatur, tanto verecundius fieret; si caro cuius eam stimulabat aspectus, aliquanto spatiosius velaretur. Sive igitur a lumbis, sive a lateribus demissa sint tegmina, pudenda sunt tecta: quae pudenda non essent, nisi legi mentis lex peccati invide repugnaret. Sed ubi manifesta res est, Scripturae divinae sensui nostrum sensum addere non debemus: non enim hoc fit humana ignorantia, sed praesumptione perversa. Adam et mulier eius, qui nudi erant ante peccatum, et non confundebantur, mox ut peccaverunt, quas partes corporis amicierint, perizomatum nomine satis evidenter expressum est. Videmus quid texerint: nimiae insipientiae est adhuc quaerere, nimiae impudentiae adhuc negare quid senserint. Nam tu quoque cum obstinatissime contradicas, usque adeo iudicasti nihil aliud humanis occurrere sensibus, nisi concupiscentialem motum erubescentes illos homines in genitalibus tegere voluisse; ut perizomata erigere ad latera conareris, aut operiens latus ubi peccatores nihil mali sensisse contendis, aut deformiter nudans, quod magis tegendum esse consentis.

3.8. Inseris alia de libro meo verba, ubi dixi, "carnis inoboedientiam inoboedienti homini dignissime retributam; quia iniustum erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat Domino suo"; et conaris ostendere, "hanc inoboedientiam carnis potius esse laudabilem, si poena peccati est"; et tamquam persona sit aliqua, quae peccatorem scienter affligat, sic eam "velut ultricem sceleris, et in hoc Dei ministram", tamquam magum aliquod bonum cothurno sermonis exornas. Nec cogitas posse te isto modo laudare angelos malos, qui utique non sunt nisi praevaricatores atque impii, per quos tamen Deum meritas poenas irrogare peccantibus, sancta Scriptura testatur, dicens: Misit in eos iram indignationis suae, indignationem et iram et tribulationem, immissionem per angelos malos. Lauda etiam istos, lauda eorum principem satanam, quia et ipse vindex peccati fuit, quando ei tradidit Apostolus hominem in interitum carnis. Valde enim disertus es contra gratiam Christi, et idoneus dicere panegyricum satanae et angelis eius, per quos multorum Deus iudex atque ultor est peccatorum, retribuens eis secundum opera sua, eos ipsos pessimos et damnabiles spiritus puniendorum supplicia faciens, qui bene iusteque utitur et bonis et malis. Praedica igitur iniquissimas potestates, quia per ipsas mala retribuuntur malis: qui propterea concupiscentiam praedicas carnis, quia inoboedientia retributa est inoboedientiae peccatoris. Lauda iniquum regem Saulem, quia et ipse fuit poena peccantium, Domino dicente: Dedi tibi regem in ira mea. Lauda daemonium quod rex ipse patiebatur, quia et hoc poena fuerat peccatoris. Lauda caecitatem cordis quae ex parte Israel facta est. Nec tacetur quare: Donec plenitudo, inquit, Gentium intraret. Nisi forte et istam poenam negabis esse, quam, si lucis internae amator esses, non solum aliquam, sed valde magnam poenam esse clamares. At ista caecitas fuit in Iudaeis grande incredulitatis malum et grandis causa peccati, ut occiderent Christum. Istam caecitatem si poenam fuisse negaveris, similem te perpeti etiam non confitens indicabis. Si autem poenam quidem fuisse, sed peccati poenam non fuisse contendis; interim fateris quod unum aliquid et peccatum esse possit et poena: si autem non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, et iniustum facis Deum, quo iubente vel sinente; aut infirmum, quo non avertente, infligitur innocenti. Quod si etiam poenam peccati esse concedis, ne hoc non concedendo tu ipse corde caecus appareas; vide iam quod videre nolebas, istam quam movisti solutam esse quaestionem: quia sicut diabolus atque angeli eius et mali reges, non solum ipsi peccatores sunt, sed per iustitiam Dei fiunt etiam supplicia peccatorum, nec ideo laude sunt digni, quia poena ex illis iusta infligitur dignis; sic lex in membris repugnans legi mentis, non ideo ipsa iuste agit, quia eius qui egit iniuste poena fit iusta. Et sicut caecitas cordis, quam solus removet illuminator Deus, et peccatum est, quo in Deum non creditur; et poena peccati, qua cor superbum digna animadversione punitur; et causa peccati, cum mali aliquid caeci cordis errore committitur: ita concupiscentia carnis, adversus quam bonus concupiscit spiritus, et peccatum est, quia inest illi inoboedientia contra dominatum mentis; et poena peccati est, quia reddita est meritis inoboedientis; et causa peccati est, defectione consentientis vel contagione nascentis.

3.9. Proinde omnia quae pro hac tua caeca et inconsiderata opinione dixisti, qua carnis concupiscentiam eo ipso quod eam poenam diximus esse peccati, non solum non vituperandam, verum etiam laudandam putasti, quamlibet prolixa disputatione in eo fueris immoratus, evanuisse certissimum est. Nam quod aisti: "Si libido poena peccati est, abiciendam esse pudicitiam, ne rebellis in Deum castitas illatam ab eo dicatur enervare sententiam", et cetera huiusmodi quae hanc vanitatem consequentia atque hinc religata contexis: totidem verbis de caecitate cordis errore simillimo dici potest: Si caecitas cordis poena peccati est, abicienda doctrina, ne rebellis in Deum mentis illuminatio illatam ab eo dicatur enervare sententiam. Quod si absurdissimum est dicere, quamvis sit caecitas cordis poena peccati; eo modo absurdissimum est etiam quod ipse dixisti, quamvis sit libido, id est, inoboedientia carnis poena peccati. Quoniam caecitati cordis debet resistere scientia, et libidini contientia: eam vero poenam quae nec error est, nec libido, debet tolerare patientia. Quapropter, quando Deo donante ex vera vivitur fide, ipse Deus adest et menti illuminandae, et concupiscentiae superandae, et molestiae perferendae. Hoc enim totum recte fit, quando fit propter ipsum, id est, quando gratis amatur ipse: qualis amor nobis esse non potest, nisi ex ipso. Alioquin quando sibi homo multum placet, et de sua virtute confidit, si traditur in desideria superbiae suae, tanto amplius augetur hoc malum, quanto magis ei cupiditates ceterae cesserint, easque velut laudabilis hanc unam oblectando compresserit.

3.10. Quod ergo in aliis opusculis meis legisse te dicis, atque id frustra refutare conatus es, "esse nonnulla peccata quae poenae sint etiam peccatorum"; deposito vincendi studio diligenter attende, et invenies esse verissimum secundum ea quae de cordis caecitate tractata sunt. Quid enim egisti, quaeso te, quid egisti, commemorando apostolicum testimonium, quo ego illud probavi, quod in alia mea disputatione legisti, quia de quibusdam scripsit dicens: "Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt"? Hoc enim voluisti videri hyperbolice dictum: quod fit cum ad permovendos animos, fidem rerum qui sermocinatur, excedit. Ubi ergo id Apostolus fecerit, non graveris ostendere. "Cum inveheretur - inquis - in impiorum crimina, poenarum ea nominibus aggravavit, quantumque pectori suo virtutum omnium domicilio turpitudo horreret ostendens, non tam reos quam damnatos sibi tales ait videri". Immo, sicut ipse loquitur, non sicut cum tu loqui fingis, et damnatos demonstravit et reos, nec solum de praeteritis reos propter quae damnatos, sed inde etiam reos unde damnatos. Nam reos ostendit, ubi ait: Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Deinde damnatos propter istum reatum; sequitur enim: Propter hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Audis, propter hoc; et quaeris inaniter: "Quomodo intellegendus sit tradere Deus", multum laborans, ut ostendas "eum tradere deserendo". Sed quomodolibet tradat, propter hoc tradidit, propter hoc deseruit: et vides, eius traditionem, qualemlibet et quomodolibet intellegas, quae consecuta sint. Curavit enim Apostolus dicere quanta poena sit a Deo tradi passionibus ignominiae, sive deserendo, sive alio quocumque vel explicabili, vel inexplicabili modo, quo facit haec summe bonus et ineffabiliter iustus. Nam feminae eorum, inquit, immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. Similiter autem et masculi relinquentes naturalem usum feminae, exarserunt in appetitum suum in invicem, masculi in masculos deformitatem operantes, et mercedem mutuam, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Quid hoc evidentius? quid apertius? quid expressius? Mercedem mutuam recepisse dicit; utique damnatos ut tanta operarentur mala: et tamen ista damnatio etiam reatus est, quo gravius implicantur. Ita et peccata sunt ista, et poenae praecedentium peccatorum. Et quod est mirabilius, etiam oportuisse dicit eos istam mutuam mercedem recipere. Ita se habent etiam superiora verba Apostoli, quae ipse posuisti: Immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desiderio cordis eorum, in immunditiam: et cetera quae sequuntur. Et hic utique vides causam propter quam traditi sunt, sine ulla ambiguitate monstratam. Dixit quippe quid mali ante fecissent, et adiunxit: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. Proinde praecedentis est haec poena peccati; et tamen etiam ipsa peccatum est, quod verbis consequentibus explicat.

3.11. Sed tu contra disserens, eo modo tibi videris istam solvisse quaestionem, quia desideriis suis Apostolus traditos dixit. "Iam enim flagitiorum", inquis, "desideriis aestuabant". Et adiungis, ac dicis: "Quomodo ergo per potentiam tradentis Dei putandi sunt in talia facta cecidisse?". Quid ergo plus factum est, obsecro te, aut ut quid diceret: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum; si iam erant possessi quodam modo malis desideriis cordis sui? Numquid autem consequens est, ut si habet aliquis cordis desideria mala, iam etiam consentiat eis ad committenda eadem mala? Ac per hoc aliud est habere mala desideria cordis, aliud tradi eis: utique ut consentiendo eis possideatur ab eis, quod fit cum divino iudicio traditur eis. Alioquin frustra dictum est: Post concupiscentias tuas non eas; si iam quisque reus est, quod tumultuantes et ad mala trahere nitentes sentit eas, nec eas sequitur; si non eis traditur; exercens adversus eas gloriosa certamina, si vivit in gratia. Quid tibi enim videtur, qui observat quod scriptum est: Si praestes animae tuae concupiscentias eius (quod quid est aliud, quam desideria eius mala?), faciet te gaudium inimicis et invidis tuis? Numquid iam iste reus est, habendo tales animae concupiscentias, quas ei praestare non debet, ne in gaudium veniat diabolo et angelis eius, qui sunt inimici atque invidi nostri?

3.12. Cum ergo dicitur homo tradi desideriis suis, inde fit reus, quia desertus a Deo cedit eis atque consentit; vincitur, capitur, trahitur, possidetur. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est; et fit ei peccatum consequens, praecedentis poena peccati. Annon est peccatum et poena peccati, ubi legitur: Dominus enim miscuit illis spiritum erroris, et seduxerunt Aegyptum in omnibus operibus suis, sicut seducitur ebrius? Non est peccatum et poena peccati, ubi Deo dicit Propheta: Quid errare fecisti nos, Domine, a via tua; obtudisti corda nostra, ut non timeremus te? Non est peccatum et poena peccati, ubi rursus Deo dicitur: Ecce tu iratus es, et nos peccavimus; propterea erravimus, et facti sumus sicut immundi omnes? Non est peccatum et poena peccati, ubi legitur de gentibus quas debellavit Iesus Nave, quia per Dominum factum est, confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur? Non est peccatum et poena peccati quod non audivit Roboam rex plebem bene monentem, quoniam, sicut Scriptura loquitur: Erat conversio a Domino, ut statueret verbum suum quod de illo locutus est in manu Prophetae? Non est peccatum et poena peccati in eo quod scriptum est, Amasiam regem Iuda noluisse audire Ioam regem Israel bene monentem, ne procederet ad bellandum? Sic enim legitur: Et non audivit Amasias, quoniam a Deo erat ut traderetur in manus, quoniam quaesierunt deum Edom. Et multa alia commemorare possumus, in quibus liquido apparet, occulto iudicio Dei fieri perversitatem cordis, ut non audiatur quod verum dicitur, et inde peccetur, et sit ipsum peccatum praecedentis etiam poena peccati. Nam credere mendacio, et non credere veritati, utique peccatum est. Venit tamen ab ea caecitate cordis, quae occulto iudicio Dei, sed tamen iusto, etiam poena peccati monstratur. Quale est etiam illud quod ad Thessalonicenses scribit Apostolus: Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Ecce poena peccati, peccatum est. Utrumque claret, breviter dictum est, aperte dictum est, ab eo dictum est, cuius alia verba in tuam sententiam frustra detorquere conatus es.

3.13. Quid est autem quod dicis: "Cum desideriis suis traditi dicuntur, relicti per divinam patientiam intelligendi sunt, non per potentiam in peccata compulsi"? Quasi non simul posuit haec duo idem Apostolus, et patientiam, et potentiam, ubi ait: Si autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Quid horum tamen dicis esse quod scriptum est: Et propheta si erraverit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi prophetam illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel? patientia est, an potentia? Quodlibet eligas, vel utrumque fatearis; vides tamen falsa prophetantis peccatum esse, poenamque peccati. An et hic dicturus es, quod ait: Ego Dominus seduxi prophetam illum, intellegendum esse: Deserui, ut pro eius meritis seductus erraret? Age ut vis, tamen eo modo punitus est pro peccato, ut falsum prophetando peccaret. Sed illud intuere quod vidit Michaeas propheta: Dominum sedentem super thronum suum, et omnis exercitus caeli stabat circa eum a dextris eius et a sinistris eius. Et dixit Dominus: Quis seducet Achab regem Israel, et ascendet, et cadet in Ramoth Galaad? Et dixit iste sic, et iste sic. Et exiit spiritus, et stetit in conspectu Domini, et dixit: Ego seducam eum. Et dixit Dominus ad eum: In quo? Et dixit: Exibo et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius: Et dixit: Seduces, et praevalebis; exi et fac sic. Quid ad ista dicturus es? Nempe rex ipse peccavit, falsis credendo prophetis. At haec ipsa erat et poena peccati, Deo iudicante, Deo mittente angelum malum; ut apertius intellegeremus quomodo in Psalmo dictum sit: Misisse iram indignationis suae per angelos malos. Sed numquid errando, numquid iniuste quidquam vel temere iudicando, sive faciendo? Absit: sed non frustra illi dictum est: Iudicia tua sicut abyssus multa. Non frustra exclamat Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, ut retribuatur ei? Nullum eligit dignum, sed eligendo efficit dignum; nullum tamen punit indignum.

4.14. "Ait - inquis - Apostolus: Bonitas Dei ad paenitentiam te adducit". Verum est, constat; sed quem praedestinavit adducit: quamvis ipse secundum duritiam suam et cor impaenitens, quantum ad ipsum attinet, thesaurizet sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. Quantamlibet enim praebeat patientiam; nisi ipse dederit, quis agit paenitentiam? An oblitus es quod idem ipse doctor ait: Ne forte det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem; et resipiscant a diaboli laqueis? Sed iudicia eius multa abyssus. Nos certe si eos, in quos nobis potestas est, ante oculos nostros perpetrare scelera permittamus, rei cum ipsis erimus: quam vero innumerabilia ille permittit fieri ante oculos suos, quae utique, si noluisset, nulla ratione permitteret? et tamen iustus et bonus est. Et quod praebendo patientiam dat locum paenitentiae, nolens aliquem perire, novit Dominus qui sunt eius, et omnia cooperatur in bonum, sed his qui secundum propositum vocati sunt. Non enim omnes qui vocati sunt, secundum propositum sunt vocati. Multi enim vocati, pauci vero electi. Qui ergo electi, hi secundum propositum vocati. Unde et alibi dicit: Secundum virtutem Dei salvos nos facientis et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna. Denique et hic cum dixisset: Omnia cooperatur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt; continuo subdidit: Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii eius, ut sit primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit. Hi sunt secundum propositum vocati. Ipsi ergo electi, et hoc ante mundi constitutionem, ab eo qui vocat ea quae non sunt tamquam sint. Sed electi, per electionem gratiae. Unde dicit idem doctor et de Israel: Reliquiae per electionem gratiae factae sunt. Et ne forte ante constitutionem mundi ex operibus praecognitis putarentur electi, secutus est, et adiunxit: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Ex isto numero electorum et praedestinatorum etiam qui pessimam duxerunt vitam, per Dei benignitatem adducuntur ad paenitentiam, per cuius patientiam non sunt huic vitae in ipsa scelerum perpetratione subtracti; ut ostendatur et ipsis et aliis coheredibus eorum, de quam profundo malo possit Dei gratia liberare. Ex his nemo perit, quacumque aetate moriatur. Absit enim, ut praedestinatus ad vitam sine Sacramento Mediatoris finire permittatur hanc vitam. Propter hos Dominus ait: Haec est autem voluntas eius qui misit me Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. Ceteri autem mortales qui ex isto numero non sunt, et ex eadem quidem massa ex qua et isti, sed vasa irae facti sunt, ad utilitatem nascuntur istorum. Non enim quemquam eorum Deus temere ac fortuito creat, aut quid de illis boni operetur ignorat: cum et hoc ipso bonum operetur, quod in eis humanam creat naturam, et ex eis ordinem saeculi praesentis exornat. Istorum neminem adducit ad paenitentiam salubrem et spiritalem, qua homo in Christo reconciliatur Deo, sive illis ampliorem patientiam, sive non imparem praebeat. Quamvis ergo omnes ex eadem massa perditionis et damnationis secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens, quantum ad ipsos pertinet, thesaurizent sibi iram in die irae, quo redditur unicuique secundum opera sua: Deus tamen alios inde per misericordem bonitatem adducit ad paenitentiam, alios secundum iustum iudicium non adducit. Habet enim potestatem adducendi et trahendi, ipso Domino dicente: Nemo venit ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Numquid autem Achab regem sacrilegum et impium adduxit ad paenitentiam; aut saltem per mendacem spiritum iam seducto atque decepto, patientiam et longanimitatem praebuit? Nonne in eo statim, propter quod erat seductus, morte rapiente completum est? Quis eum dicat non peccasse, spiritui credendo mendaci? quis dicat hoc peccatum poenam non fuisse peccati, venientem de iudicio Dei, ad quem legit mendacem spiritum, sive missum, sive permissum? Quis horum aliquid dicit, nisi qui dicit quod vult, et quod verum est audire non vult?

4.15. Quis vero ita desipiat, ut cum audierit quod in psalmo canitur: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori; hoc dicat orasse hominem, ne Deus sit patiens erga illum; si "Deus non tradit ut mala fiant, nisi patientem bonitatem praebendo cum fiunt"? Quid est autem quod quotidie dicimus: Ne nos inferas in tentationem; nisi ut non tradamur concupiscentiis nostris? Unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. An forte hoc a Deo petimus, ut non sit erga nos patiens bonitas eius? Non ergo eius invocamus misericordiam, sed potius iracundiam provocamus. Quis ista sapiat sanus? immo quis vel furiosus haec dicat? Tradit ergo Deus in passiones ignominiae, ut fiant quae non conveniunt; sed ipse convenienter tradit: et fiunt eadem peccata, et peccatorum supplicia praeteritorum, et suppliciorum merita futurorum: sicut tradidit Achab in pseudoprophetarum mendacium; sicut tradidit Roboam in falsum consilium. Facit haec miris et ineffabilibus modis, qui novit iusta iudicia sua, non solum in corporibus hominum, sed et in ipsis cordibus operari. Qui non facit voluntates malas; sed utitur eis ut voluerit, cum aliquid inique velle non possit. Exaudit propitius, non exaudit iratus: et rursus, non exaudit propitius, exaudit iratus. Parcit propitius, non parcit iratus: et rursus, non parcit propitius, parcit iratus: atque in his omnibus bonus perseverat et iustus. Sed ad haec quis idoneus? Utique ad haec eius perscrutanda et investiganda iudicia, quis homo idoneus, quem corruptibile aggravat corpus, etiamsi habeat iam sancti Spiritus pignus?

4.16. Sed homo intellegens et acutus, "iustam - dicis - esse libidinem et laudis praeconio praedicandam, si eum qui Deo non oboedivit, non illi oboediendo punivit". Si prudenter hic saperes, profecto esse iniquitatem videres, qua pars inferior hominis repugnat superiori atque meliori: et tamen iuste iniquum suae carnis iniquitate punitum, sicut est rex iniquus maligni spiritus iniquitate punitus. An et ipsum malignum spiritum laudare disponis? Eia age, quid moraris?Decet enim te inimicum gratuitae Dei bonitatis, laudatorem spiritus esse mendacis. Nec laborabis invenire quid dicas: laudes eius paratas habes, si haec ipsa in eum verba transtuleris, quae posuisti in laude libidinis, velut consequentia sententiam meam, qua ego dixi: "Iniustum enim erat ut obtemperaretur a servo suo, hoc est a corpore suo, ei qui non obtemperaverat Domino suo". Quod tu negans, et falsum esse deridens, velut ostendere voluisti quae sequeretur absurditas: tamquam ultricem peccati, si hoc ita est, libidinem laudans. Certe istum mendacem spiritum quia impium regem, sicut merebatur, fallendo traxit ad mortem, non negas iniquitatis ultorem. Ecce ego et hic dico: Iniustum enim erat ut qui non crediderat Deo vero, non decipereretur a falso. Lauda ergo et istius iustitiam falsitatis, et dic quae dixisti in laude libidinis: "Quia nihil ea potest laudabilius aestimari, si iniquitatem ulta commissi est, si vindicavit iniuriam Dei, et quia ita consortium peccati non habuit, ut officium vindicantis assumeret". Omnia haec secundum tuos acutissimos sensus, recte dicuntur et in illius immundi spiritus laude. Ergo praeconium vocis tuae in simili causa, aut mendaci redde spiritui, aut contumaci tolle libidini.

4.17. Quid fugis ad obscurissimam de anima quaestionem? In paradiso ab animo quidem coepit elatio, et ad praeceptum transgrediendum inde consensio, propter quod dictum est a serpente: Eritis sicut dii; sed peccatum illud homo totus implevit. Tunc est caro facta peccati, cuius vitia sanantur sola similitudine carnis peccati. Ut ergo et anima et caro pariter utrumque puniatur, nisi quod nascitur, renascendo emundetur; profecto aut utrumque vitiatum ex homine trahitur, aut alterum in altero tamquam in vitiato vase corrumpitur, ubi occulta iustitia divinae legis includitur. Quid autem horum sit verum, libentius disco quam dico, ne audeam docere quod nescio. Hoc tamen scio, id horum esse verum, quod fides vera, antiqua, catholica, qua creditur et asseritur originale peccatum, non esse convicerit falsum. Ista fides non negetur: et hoc quod de anima latet, aut ex otio discitur; aut, sicut alia multa in hac vita, sine salutis labe nescitur. Magis enim curandum est, sive in parvulis, sive in grandibus, quo anima sanetur auxilio, quam quo vitiata sit merito: quae tamen si vitiata negabitur, nec sanabitur.

4.18. Illud sane cur dixeris, excogitare non potui, in eo quod commemorasti dixisse Apostolum: Et tenebris oppletum est insipiens cor eorum. Addidisti enim: "Notandum esse, quoniam insipientiam causam dicat omnium malorum". Hoc quidem dixisse Apostolum non satis constat. Sed non inde contendo: tu potius cur hoc dixeris quaero. An forte quia parvuli non recte dicuntur insipientes, quia nondum sapientiae possunt esse participes, ideo nullum malum eis inesse vis credi, quod esse consequens arbitraris, si malorum omnium causa insipientia est? Sed si disputatione subtilissima et elimatissima opus est, ut sciamus utrum primos homines insipientia superbos, an insipientes superbia fecerit: nunc propter id quod inter nos agitur, quis ignorat omnes homines, quicumque sapientes fiunt, ex insipientibus fieri? Nisi forte aliqui ex praeconibus Mediatoris magna eius multumque insolita gratia ad sapientiam, non ex insipientia, sed ex infantia transire potuerint. Quod si natura sine fide Mediatoris fieri posse contenditis, arcanum virus panditis haeresis vestrae. Nihil enim vos agere apparet tanta defensione et laude naturae, nisi ut Christus gratis mortuus sit; cuius nos dicimus fidem quae per dilectionem operatur, etiam natura insipientibus opitulari. Sunt enim qui tanta cordis obtunsitate nascuntur, ut similiores pecoribus quam hominibus esse videantur: quorum tantae fatuitatis quae in illis naturalis apparet, non potestis ullum dicere meritum, qui nullum esse dicitis originale peccatum. Quis autem non quotidie probet testibus rebus humanis, parvulum prius nihil sapere, deinde crescendo vana sapere, et postea si ad sapientium sortem pertinet, recta sapere; atque ita ab infantia ad sapientiam per insipientiam mediam pervenire? Quapropter humana natura quae iacet in parvulis, cui laudibus vestris salvatorem tamquam sana sit invidetis, quemadmodum prius proferat insipientiae quam sapientiae fructum videtis, et radicis eius vitium videre non vultis; aut videtis, quod peius est, et negatis.

5.19. Deinde aliis verbis meis interpositis calumniaris, quod ego mihi ipse contrarius fuerim, qui cum dixissem "inoboedienti homini poenam inoboedientiam sui corporis redditam, continuo alia membra corporis nominatim expresserim, dicens, quod ad nutum nostrae serviant voluntati ". Hoc ego dixi, genitalibus utique exceptis, quae corporis nomine nuncupavi: ac per hoc, et corpus voluntati servit in aliorum motione membrorum; et corpore voluntati non servit in motibus genitalium. Non sunt ergo verba mea inter se contraria, quamvis te patiantur, vel non intellegendo, vel alios intellegere non sinendo, contrarium. Si enim pars corporis non posset nomine corporis nuncupari, non diceret Apostolus: Mulier non habet sui corporis potestatem, sed vir: similiter et vir non habet sui corporis potestatem, sed mulier. Ipsa utique membra appellans corporis nomine, quibus discernitur sexus peragiturque concubitus. Quis est enim qui dicat, virum sui potestatem corporis non habere, si in his verbis Apostoli totum corpus intellegas, quod constat omnibus membris? Ac per hoc ego secundum Apostolum etiam solum genitale membrum nomine corporis nuncupavi, quod non voluntate, sicut manum vel pedem, sed libidine moveri agnoscit sensum humanus, qui te deridet in rebus manifestis impudentes nebulas excitantem, ut nos diutius de pudendis rebus cogat et necessitas loqui, et honestas circumloqui. Sed qui verba mea legit, quae refellere niteris, eisque te insidiantem perspicit, sufficit mihi quia loco illo quid dixerim corpus intellegit.

5.20. Verum tu qui me verbis meis repugnasse dixisti, quod esse falsissimum videbit quisquis te audito ea relegerit, et Apostolum genitalia nomine corporis appellasse recoluerit: tu ergo qui in me quasi sententias meas inter se pugnantes notasti, et momordisti, expone quemadmodum tibi ipse constiteris, nec tibi ipse restiteris, ubi primum dixisti: "Cum ventum fuerit ut filii seminentur, ad voluntatis prorsus nutum membra in hoc opus creata famulari; et nisi eorum impedimenta, aut de infirmitate, aut de immoderatione proveniant, servire animi imperio "; postea vero, "hoc genus motus in his habendum putasti, quae multa in nostro corpore ordine suo ac dispensatione secreta, voluntatis non imperium, sed consensum requirunt ". Ubi quidem perspicuae veritati ex aliqua parte cessisti: sed illud quod prius dixeras delere debuisti. Quomodo enim secundum priorem sententiam tuam, "ad voluntatis prorsus nutum ista", de quibus agimus, "membra famulantur, atque imperio animi serviunt"; si secundum posteriorem sententiam tuam, "sicut fames et sitis et digestio, non voluntatis imperium, sed consensum requirunt"? Multum quidem laborasti, ut haec invenires, quae contra te potius quam contra me diceres: sed in tali causa non tibi esset necessarius labor, si adesset pudor. Quid enim prodest, quia "verecundari te - dicis - et de rebus loqui talibus horrore prohiberi, sed necessitate compelli"; quando non erubuisti sententiam tuam relinquere scriptam, contra quam tu ipse perspicua veritate turbatus, mox aliam sententiam protulisti? Quamquam et ipsa commemoratio verecundiae tuae nimis inverecunda est. Sed ideo mihi placet, quia contra te loquitur. Homo es enim, qui non erubescis libidinem laudare et erubescere te dicis de libidinis motibus disputare.

5.21. Quid autem magnum fuerat intueri, quod posteaquam dixi: "Ut alia membra moveantur positum in potestate est"; continuo subieci, "quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum"? Somnus enim quando invitos premit, et lassitudo, utique impedimenta sunt, quibus membrorum agilitas impeditur. Deinde quod aisti: "nec in eam partem sequi membra quam volumus, si ita velimus ut habitus ipse non patitur"; non attendisti propterea me praedixisse: "ut ad opera sibi congrua moveantur"; ac per hoc si ea volumus flectere quo eorum natura non patitur, ad opera sibi non congrua non sequuntur. Tamen quando ea sequentia voluntario motu agimus, libidinis adiutorio non egemus: et cum ab eis movendis cessare volumus, continuo cessamus, nec contra voluntatem nostram stimulis libidinis excitantur.

5.22. Sane quod dicis: "etiam genitalia servire animi imperio"; novam quamdam libidinem dicis, aut forte nimis antiquam, qualis et in paradiso esse potuisset, si nemo peccasset. Sed quid hinc tecum agam, quando posterioribus verbis et hoc tollis, quibus dicis: "Non moveri haec ad animi imperium, sed potius exspectare consensum"? Nec tamen ideo debes istam libidinem fami vel aliis molestiis nostris comparare. Quod enim nemo cum vult esurit, aut sitit, aut digerit; indigentiae sunt istae reficiendi vel exonerandi corporis, quibus subveniendum est, ne laedatur, aut occidat: numquid autem laeditur aut occidit corpus, si libidini non adhibeatur assensus? Discerne ergo mala quae per patientiam sustinemus, ab eis malis quae per continentiam refrenamus. Nam et illa mala sunt, quae in corpore mortis huius potuimus experiri. Quantae autem et quam tranquillae potestatis essemus etiam de his motibus, quibus alimenta sumuntur et digeruntur, in illa felicitate paradisi, quis possit ut certum est indagare, quis ut dignum est explicare? Ubi absit ut credamus, aliquid fuisse unde sensum nostrum, sive intrinsecus, sive extrinsecus aut dolor pungeret, aut labor fatigaret, aut pudor confunderet, aut ardor ureret, aut algor stringeret, aut horror offenderet.

5.23. Quid, quod istam pulcherrimam famulam tuam, quam me pudet assidue vel vituperando nominare, te autem praedicare non pudet: "Commendatiorem fieri putas, quod ei serviunt, ut ardentius excitetur, etiam ceterae corporis partes, sive oculi videntes ad concupiscendum, sive alia membra in osculis et amplexibus"? Aures quoque hominis quomodo ei subderes invenisti, et erexisti eius vetustissimum quidem, sed plane gloriosissimum titulum, commemorans quod in expositione Consiliorum suorum Tullius posuit: Quia cum vinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu, ut fit, instincti, mulieris pudicae fores frangerent; admonuisse tibicinam, ut spondeum caneret, Pythagoras dicitur: quod cum illa fecisset, tarditate modorum et gravitate cantus illorum furentem petulantiam resedisse. Vides ergo quam congruentius ego dixerim, sui iuris hanc esse quodam modo, cui servitur ab aliis sensibus, ut in opus suum dignetur assurgere, vel a sua commotione requiescere. Hoc enim ego ideo dixi, quia, sicut ipse confessus es, "consentitur ei potius quam imperatur". Nam, et quod "aliis concitatur stimulis, vel modulamine frangitur et sedatur", sicut ipse prosequeris, profecto non fieret, si serviret hominis voluntati. Feminae autem, quas ab isto motu immunes facis, quamvis possint virili concupiscentiae subiacere, et quando non patiuntur suam; tamen quantum eius etiam ipsae sufferant impetum, cui repugnat decus honestasque castarum, interrogetur Ioseph. Debuisti sane homo ecclesiasticus ecclesiastica musica potius quam Pythagorica commoneri, quid Davidica cithara egerit in Saüle, quando malo spiritu vexabatur, et tangente citharam sancto ab illa molestia respirabat; ne ideo bonum aliquid existimes concupiscentiam carnis, quia nonnumquam musicis cohibetur sonis.

6.24. Quod autem dicis exclamans: "O quam digne Ieremias cum prophetarum choro et sanctorum omnium exclamaret: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum? "; ut insipientis populi peccata defleret! quia Ecclesia Christi doctores Pelagiani erroris expellit. Si flere salubriter velles, hoc fieres, quod illo es implicatus errore, eisque te lacrimis ab eadem nova peste dilueres. An ignoras, vel oblitus es, vel considerare detrectas, Ecclesiam sanctam, unam, catholicam, etiam paradisi significatam fuisse vocabulo? Quid ergo miramini, si de isto paradiso foras mittimini, qui legem quae est in membris nostris, repugnans legi mentis, in illum paradisum vultis inducere, de quo foras a Domino missi sumus, nec ad eum redire poterimus, nisi hanc in isto paradiso vicerimus? Si enim non ista concupiscentia quam defendis repugnat legi mentis, nullum adversus eam certamen quisquam sanctus exercet. Tu autem confessus es, adversus istam quam tueris, exercere sanctos "gloriosa certamina". Ipsa est igitur quae repugnat legi mentis in corpore mortis huius, de qua se gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum liberari dicebat Apostolus. Sentisne iam tandem, gratiae huius inimici quanto sint fonte lacrimarum plangendi, et ne alios ad interitum secum trahant, quanta pastoralis curae observatione vitandi? Vos enim "augetis" ista novitate eam quae in omnibus est haereticis, "occidui temporis pravitatem". Vos "estis ruina morum", qui ipsius fidei supra quam mores aedificandi sunt, molimini fundamenta subvertere. Vos "pudoris interitus", quos laudare non pudet, contra quod pugnat et pudor. Hoc potius audire debet Ecclesia, quae virgo dicitur, ut vos caveat; hoc matronae, hoc virgines sacrae, hoc omnis pudicitia christiana. Non enim, sicut insimulas, "cum Manichaeis dicunt, inesse carni suae mali necessitatem": quod malum illi substantiale, et Deo coaeternum esse mentiuntur; sed dicunt sane cum Apostolo: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; esse tamen eam sub animi potestate, gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, in mortis corpore castigandam, in morte corporis resolvendam, in corporis resurrectione et mortis morte sanandam. Tenent enim sanctam professionem, non solo habitu vestis, sed et mentis et corporis, resistendo concupiscentiae carnis, quod hic fieri potest; non ea prorsus carendo, quod hic fieri non potest. Hoc ergo audiant, ut donec illa careant, vos caveant. Nam si ab omnibus sanctis quaeras, tamquam in sancto auditorio duobus recitare cupientibus, utrum vituperatorem, an laudatorem malint audire libidinis; quid de illis responsurum putas, continentium laborem, coniugatorum pudorem, omnium castitatem? Itane vero abicerent ab auribus suis libidinis vituperationem, et libenter audirent libidinis laudem? Non usque adeo putandum est perisse frontem de rebus, ut hoc dedecus, nisi in tali forte auditorio fieret, ubi te recitaturo considentibus discipulis suis magister Caelestius aut Pelagius praesideret.

7.25. Hinc ad alia verba mea transis, ubi dixi: "Hunc itaque motum ideo indecentem, quia inoboedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt: ut saltem arbitrio verecundantium velaretur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat". His verbis meis propositis, hoc te iam destruxisse in secundi tui libri disputatione, et in huius tertii, cui nunc respondeo, parte superiore, inani iactatione commemoras. Nunc autem, quia istum "motum" libidinis dixi "ideo indecentem, quia inoboedientem"; dixisse me vis putari, "non eam corpori, non animo esse subiectam, sed fera virtute semper indomitam". At ego illam virtutem numquam dixi esse, sed vitium. Quod si non movetur concupiscendo, quid est quod adversus eam castitas dimicat continendo? Ubi sunt illa quae adversus eam confessus es exerceri sanctorum "gloriosa certamina"? Quantum ergo attinet ad pudicitiam, quod eius libidinis expugnatione, oppressione, frenatione, et ad nihil illicitum permissione servetur, hoc dicis quod ego: sed quod expugnandum, opprimendum, refrenandum est, ne ad illicita rapiat, quibus inhiare non cessat, bonum esse tu dicis, non ego. Quis autem nostrum verum dicat, iudicent casti, auscultantes non linguae tuae, sed experientiae suae. Iudicet Apostolus, dicens: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.

7.26. "Sed Paterniani - inquis - iidemque Venustiani haeretici similes Manichaeis, dicunt a lumbis usque ad pedes diabolum fecisse corpus hominis, superiores vero partes Deum velut supra basem aliquam collocasse: adduntque nihil ab hominis studio requiri, quam ut anima quam in stomacho et capite habitare dicunt, munda servetur: pubem vero si omnium flagitiorum sordibus oblinatur, aiunt ad suam non pertinere curam. Ita semper - inquis - ut ipsi libidini turpiter serviant, titulum ei propriae potestatis affigunt. Cuius cognatione sententiae", posuisse me in libro meo asseris: "Arbitrio verecundantium velabatur, quod non arbitrio volentium movebatur; et quod non serviens voluntati, suo iure corpus libido succendat". Numquid ideo vim veritatis effugere poteris, quia nobis calumniando importas socios falsitatis? Quod enim ego in libro meo posui, cui cedere utinam quam resistere maluisses, longe distat ab istis Paternianis seu Venustianis. Ego enim, secundum catholicam fidem, totum hominem, totam scilicet animam totumque corpus eius Deo summo et vero tribuo creatori: diabolum autem dico humanam vel aliquid eius non creasse, sed vitiasse naturam; contraque ipsam diabolicam plagam, quae Dei opitulatione sananda est, donec ab ea penitus liberemur, nobis esse pugnandum; nec animam qua corpus vivit, universam mundam, quantum in hac vita mundus homo est, posse servari, si concupiscentiae carnis ad flagitia perpetranda et quaeque immunda consenserit. Quantum ergo pertinet ad istam calumniam tuam, numquid habes adversus ista quae dicas? Quod si parum est, ecce damno et anathematizo ea quae Paternianos seu Venustianos sentire dixisti; addo etiam Manichaeos: utrosque cum ceteris haereticis exsecror, damno, anathematizo, detestor. Quid quaeris amplius? Exue te calumniis, viribus luctare, non fraudibus. Responde unde sit, cui nisi repugnetur, nulla castitas custoditur. Non est certe natura atque substantia, secundum Venustianos et Manichaeos: si nec vitium naturae est, quid est? Exsurgit, opprimo; renititur, refreno; repugnat, expugno. In tota anima et toto corpore conditorem habeo pacis Deum: quis in me seminavit hoc bellum? Solve, Apostole, quaestionem, atque responde: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Sed non vult Iulianus. Et ad hoc, Apostole beate, responde: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit.

7.27. Sed: "Si connivero - sicut dicis - invictum esse libidinis malum, profitebor me esse turpitudinis advocatum: si autem dixero, malum me quidem hoc naturale dixisse, sed quod vinci possit, id est, possit caveri"; protinus tu ex alia parte sententiae tuae tripudias. "Possunt enim homines - inquis - omne vitare peccatum, cum possunt vincere concupiscentiae malum. Si enim libido naturale malum est, et vincitur amore virtutis; multo magis - dicis - illa omnia vitia superari, quae de sola voluntate contingunt". Iam multis modis ad ista vestra, et saepe responsum est. Quia dum hic vivimus, ubi caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, quantumlibet in isto conflictu superiores simus, nec membra nostra exhibeamus arma iniquitatis peccato, oboedientes desideriis eius; tamen ut taceam de corporis sensibus, et in rebus, quibus licite utimur, subrepentis voluptatis excessibus, in ipsis certe nostrae cogitationis motibus et affectibus si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Frustra igitur in alia tuae sententiae parte tripudias: nisi forte sententiam Ioannis apostoli sacrilega praesumptione repudias. Quod autem nunc agitur, naturalem esse libidinem et ego dico, quia cum illa nascitur omnis homo; et tu multo amplius, qui dicis quod cum illa sit conditus primus homo. Item vincendam esse libidinem, atque ut vincatur ei resistendum esse et repugnandum, et ego dico, et tu, ne a me audias quod mihi ipse dixisti: "Profiteri te turpitudinis advocatum, si libidinem negaveris esse vincendam": quae utique non vincitur, si nullum cum ea geritur bellum. Cum igitur libidinem, et naturalem esse, et vinci posse, ambo dicamus; utrum bonum vincamus, an malum, ipsa inter nos vertitur quaestio. Sed vide quam sis absurdus, qui et sic hostem vis expugnare libidinem, et de malo eius non vis finire quaestionem: ut si te in concupiscentiae diabolus adversitate non vicerit, vincat te in perversitate sententiae.

7.28. Adhuc non evigilas, ut intellegas nostram naturam non esse, sed vitium, contra quod virtute pugnamus? Neque enim bono bonum, sed bono utique malum vincimus. Considera cum quo vincat, cum quo vincatur. Quando enim libido vincit, vicit et diabolus: quando libido vincitur, et diabolus vincitur. Quem ergo vincit libido, et a quo vincitur, hostis est eius: cum quo autem vincit et vincitur, auctor est eius. Rogo te, oculos aperi, et cerne quae aperta sunt. Nulla pugna est sine malo. Quando enim pugnatur, aut bonum pugnat et malum, aut malum et malum, aut si duo bona inter se pugnant, ipsa pugna est magnum malum. Quod in corpore quando contingit, ut ea quibus constat, id est humidum et siccum, calidum et frigidum, quamvis sint inter se contraria, pacem secum concordiamque non teneant, morbi aegrotationesque nascuntur. Et quis audeat dicere, aliquid eorum non esse bonum; cum omnis creatura Dei bona sit, et benedicant in himno trium puerorum frigus et aestus Dominum? Quae inter se contraria, servant tamen pro rerum incolumitate concordiam; cum vero in nostro corpore discrepant, seseque invicem oppugnant, valetudo turbatur. Et hoc totum, sicut ipsa mors, de peccati illius propagatione descendit. Neque enim et haec quisquam dixerit, si nemo peccasset, nos in illa beatitudine paradisi fuisse passuros. Sed aliae sunt rerum corporalium qualitates, quae secum a contrariis temperantur ut bene valeamus; et cum sint in diverso genere bonae, tamen cum discordant, malam valetudinem, faciunt; et aliae sunt animae cupiditates, quale propterea carnis dicuntur, quia secundum carnem anima concupiscit, cum sic concupiscit, ut ei spiritus, id est pars eius melior et superior, debeat repugnare. Denique ista vitia non medicos ullos corporum quaerunt, sed gratia Christi medicante curantur: prius, ut reatu non teneant; deinde, ut conflictu non vincant; postremo, ut omni ex parte sanata nulla omnino remaneant. Proinde cum mala concupiscere malum sit, et bona concupiscere bonum sit, atque hoc bellum quamdiu hic vivitur non quiescat, cum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, quis me liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Cui gratiae nimis inimicum dogma horrescimus vestrum.

7.29. Sed vir fortissimus, nocturnorum et si non administrator, certe exhortator praedicatorque bellorum, "enervem et mollem esse - dicis - opinionem, qua creditur in paradiso ad nutum voluntatis genitalia potuisse servire". Tanto enim tibi, tamquam viro casto, effeminatior videtur esse animus, quanto plus habet potestatis in corpus. Sed ecce non vobiscum de libidinis absentia praesentiave contendimus, nec dilectionem quam debere vos ei videmus, offendimus; saltem ipsam subdite voluntatis imperio in illo felicitatis loco. Auferte inde evidentissimam pugnam, quae fit eius motioni mente renitente: auferte inde turpissimam pacem, quae fit eius dominationi mente serviente. Et certe, quia non eam talem videtis, qualem ibi constituere, si ratione non revocamini, pudore cogimini, in ea qualis nunc est vitium originale fatemini; cui si servimus perimus, cui repugnamus ne serviamus. Ecce quod laudas, nec times ne tibi potius admoneas esse dicendum, quod ad flagitia concites homines, ne resistant concupiscentiae, quam sicut bonum naturale commendas. Quid enim te adiuvat, quod reprehendere videris eius excessum, cuius approbas motum? Tunc enim excedit licitum limitem, quando eius motibus ceditur. Mala est tamen et quando non ceditur; quia malo resistitur, ne bonum castitatis intereat, si huic malo non resistatur. Quam tu cum bonam naturaliter dicis, astute illi semper consentiendum esse decernis; ne renisu improbo repugnetur naturali bono. Ita quippe potest facillime vera esse etiam illa vestra sententia, qua dicitis hominem sine peccato esse si velit. Non est enim quomodo faciat quod non licet, quando licet quidquid libet, quia bonum est quod naturaliter libet. Si ergo adsumit, voluptatibus perfruatur: si autem non adsunt, ipsis earum cogitationibus, sicut Epicuro visum est, oblectetur, eterit sine peccato, nec se ullo fraudabit bono: nec cuiuscumque doctrinae opinionibus resistat naturalibus motibus, sed, sicut ait Hortensius: Tunc obsequatur naturae, cum sine magistro senserit quid natura desideret. Non enim potest quae bona est desiderare quod malum est, aut negandum est bonae aliquod bonum. Fiat itaque totum quod desiderat libido bona, ne ipse sit malus qui resistit bono.

7.30. Non hoc dico, inquies, et iniustum est ut aliud me suspiceris sentire quam loquor. Noli ergo facere quod pati non vis, et dicere "quod invitemus ad dulcia furta, quibus Apostolum recitamus dicentem: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum ". Etsi enim non hic perficiunt bonum quod volunt, ut non concupiscant; faciunt tamen bonum, ut post concupiscentias suas non eant. Si enim vos castitatem vobis videmini docere, cum dicitis: Noli vinci a bono, sed vince in bono bonum; quanto magis eam nos docemus, cum dicimus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum? Vide quam sit iniustum, ut nos quod vituperamus expugnare non credas, qui te credi non vis eo frui velle quod laudas. Quomodo casti esse non possunt inimici libidinis, si casti esse possunt et eius amici? Quod ergo negantes originale peccatum, et invidentes parvulis salvatorem Iesum, legem peccati repugnantem legi mentis introducere vultis et in paradisum ante peccatum, hoc in vobis isto opere confutamus. Eorum quae non videmus in vobis nec audimus ex vobis, nolumus esse iudices: nihil nostra interest, quid in occulto agant aperti libidinis laudatores.

Chapter 8 of 12