Skip to the text

Praefatio

Haec est secunda petitio, in qua recto ordine petimus nostram beatitudinem, cum in prima petierimus gloriam Dei. Regnum enim Dei in sacris litteris triplex invenitur, regnum gloriae, regnum gratiae, et regnum quod naturae vel naturale dici potest.

Ac ut ab hoc postremo incipiamus, regnum Dei naturale dicitur imperium illud, quod naturaliter Deus habet in omnes res creatas, quas pro arbitrio regit et gubernat; de quo legimus in Psal. cxliv. Regnum tuum, regnum omnium saeculorum. De hoc regno nemo est qui petitionem secundam orationis Dominicae explicandam censuerit. Quoniam non. est opus petere, ut fiant ea, quaesemper

fiunt, nec possunt non fieri. Hoc autem regnum semper est, ac fuit et erit; et quamvis impii nihiLmagis moliantur, quam regnum Dei, id est, ordinem divinae providentiae perturbare, tamen semper fit, quod Deus vult fieri, et, ut Mardochaeus ait Estherxm. In ditione Dei cuncta sunt posita, neque est, qui possit ejus resistere voluntati.

Regnum gratiae est illud, quo Deus regnat in Ecclesia in mentibus fidelium, de quo dicitur Matt. xm. Colligent de regno ejus omnia scandala. De hoc regno exponunt hanc petitionem nonnulli, ut S. Ambrosius lib. v. de Sacramentis, cap. 4. Rupertus in comment. cap. vi. Matth. et alii.

Sed verissima expositio est de regno gloriae, quod inchoatur nunc in spiritibus beatorum, et perficietur in novissimo die, quando beati accepta gloria etiam corporum cum Deo perfecte, feliciterque regnabunt. Tunc enim tolletur omnis potestas daemonum, et hominum impiorum, et solus Deus, et filii ejus sine ulla resistentia, ubique regnabunt.

Hanc esse expositionem optimam perspicuum est. Primo, quoniam in eam conveniunt Tertullianus, Cyprianus, Cyrillus, Chrysostomus, Hieronymus, Augustinus, Cassianus, Bernardus et alii fere omnes. Secundo, quoniam superior expositio confundit hanc petitionem cum sequenti: haec autem unam ab alia commode apteque distinguit. Tertio, quoniam nisi ita dicamus, nusquam in tota Dominica oratione petetur beatitudo, quae tamen in primis petenda esse videtur. Nam (ut docet sanctus Augustinus in Psalm. cxvm. conc. 20.) quemadmodum ante Christi Incarnationem omnia vota piorum in primum Christi adventum aspiciebant: ita nunc par est, ut aspiciant in secundum: quod etiam Apostolus monet cum ait Roman. vm. Et ipsi intra nos gemimus adoptionem liliorum Dei expectantes redemptionem corporis nostri. Et II Timoth. iv. Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi in illa die justus judex, non solum autem mihi, sed etiam iis, qui diligunt adventum ejus. Et ad Tit. m. Expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Quarto, quoniam in Scripturis regnum Dei, quod promittitur esse venturum, vix usquam aliter accipitur, quam pro resurrectione et glo¬

ria coelesti, utLuc. xm. Cum videritis Abraham, Isaac et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et cap. xiv. Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Et Matth. xxv. Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.

Recte distinguuntTheologi voluntatem Dei in voluntatem signi et voluntatem beneplaciti: ac voluntatem signi appellant praecepta et prohibitiones, quibus Deus significat, quid a nobis agi, vel non agi velit. Voluntatem beneplaciti nominant eam, qua Deus vult absolute aliquid fieri, quae semper impletur, et quam nulla vis externa impedire potest.

De prioredntelliguntur ea loca Matth. xn. Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ille meus frater, et soror, et mater est. Joan. iv. Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me. I Thess. iv. Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra. Hebr. x. Ut -voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.

De posteriore intelliguntur illaPsalm. cxm. Omnia qucecumque voluit Dominus fecit in coelo et in terra. Isaiae. xlvi. Omne consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Esther. xiii. Non est qui tuae possit resistere voluntati. In hac autem petitione, Fiat voluntas tua, conveniunt sancti Patres initio citati, accipi voluntatem pro voluntate signi. Id enim est, quod petimus ut gratia et auxilium Dei nobis adsit, quo possimus ac velimus divina implere mandata.

Observat autem hoc loco auctor operis imperfecti in Matthaeum recte dictum esse, Fini voluntas tua, non autem, fac in nobis voluntatem tuam, vel, faciamus voluntatem tuam, ut intelligamus obedientiam legis, quam Dei ope praestamus, non esse opus solius Dei, nec solius liberi nostri arbitrii, sed utriusque simul.

Quamvis autem haec petitio praecipue referatur ad obedientiam legis et voluntatem signi: tamen potest etiam aliquo modb referri ad voluntatem beneplaciti, quatenus videlicet debemus numquam reprehendere beneplacitum Dei, neque dc eo submurmurare, etiamsi nos affligi ac premi velit, sed ei patienter et libenter etiam acquiescere. Nam hoc modo Dominus dixit Matth. xxvi. Non mea, sed tua voluntas fiat. Et Actor, xxi. cum discipuli non possent Paulum retinere, quo minus in Hierusalem ad manifesta pericula carceris et vinculorum pergeret, dixerunt: Voluntas Domini fiat.

Sanctus quoque Cyprianus in sermone de mortalitate, cum hortaretur populum, ut sequo animo ferret mortalitatem, quae tunc in illa provincia grassabatur: « Meminisse, inquit, debemus voluntatem nos non nostram, sed Dei facere debere, secundum quod nos Dominus quotidie jussit orare ».

Et S. Augustinus in serm. 409. de tempore, qui est primus in feria 3. post Dominicam passionis, adducens illud quod paulo ante citavimus ex Actis Apostolorum: Voluntas Domini fiat, « Numquid, inquit, quia dixerunt, Voluntas Domini fiat, optaverunt Apostolo, ut talia pateretur, ac non potius mentem suam sublimi, et divino statuto de - votissime subdiderunt »?

Caeterum recte docet idem Augustinus in Enchiridio, cap. 101. non semper nobis optandum esse, ut fiat, quod Deus vult fieri voluntate beneplaciti, tametsi numquam displicere debeat consilium Dei. Saepe enim aliud convenit Deo, ut velit, aliud nobis. Ex quo etiam fit, ut saepe homo bona voluntate non velit quod Deus vult, ut quando Joseph ab Arimathia nolebat Christum occidi, et ideo non erat consentiens actibus Judaeorum, Lucae xxm. et saepe mala voluntate velit quod Deus vult, ut cum Judaei Christum occidi voluenmt.

Hinc etiam intelligimus, non esse malum dolere propter afflictiones Ecclesiae, aliaque mala, quae ex beneplacito Dei nobis adveniunt, atque ea etiam deprecari. Sic enim Samuel flevit Saulem regem, quem sciebat a Deo reprobatum, et David flevit interitum Absalonis, et Hieremias amarissime luxit devastationem Hierosolymae, et ipse Dominus videns civitatem, flevit super eam, et mortem etiam suam horrens oravit ad Patrem, ut si fieri posset, transiret ab eo hora. Denique omnes Patres in funebribus orationibus deflent mortes eorum, quorum vita Ecclesiae utilis esse videbatur.

Summa igitur sit, voluntati beneplaciti non esse obmurmurandum, sed voluntatem signi a nobis esse totis viribus perficiendam. Quamvis enim non semper velle debeamus quod Deus vult absolute fieri, semper tamen velle debemus id, quod Deus vult nos velle, quod ut diximus explicatur nobis per legem et praecepta. I Reg. xv. Numquid vult Deus holocausta et victimas, et non magis ut obediatur voci Domini?

Quod autem additur, sicut in coelo, et in terra, Quatuor modis a Patribus explicatur. Primum enim per coelum intelligunt spiritum, per terram carnem. Et quoniam caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, dicunt, nos petere, ut concordet caro cum spiritu, et sicut spiritus servit legi Dei, ita et caro non serviat amplius legi peccati, sed legi Dei. Ita Tertullianus, Cyprianus et Augustinus.

Rursus per cadum intelligunt fideles et justos, per terram infideles et peccatores, ut sensus petitionis sit, ut sicut fideles et justi Deo serviunt, ita infideles et peccatores convertantur ad Deum, eique subjiciantur et serviant. Ita Cyprianus.

Item per coelum intelligunt Christum, per terram Ecclesiam, atque id peti dicunt, ut Ecclesia sponsum suum imitetur in obedientia Deo praestanda. Ille enim obediens fuit usque ad mortem, mortem autem crucis. Ita Augustinus lib. n. de serm. Domini in monte, cap. 11.

Sed expositio communis, et plane litteralis est, ut per coelum intelligatur coelestis Hierusalem, sive Ecclesia triumphans, per terram Ecclesia, quae militat et peregrinatur in terris. Id enim optamus, ut sicut in coelo Angeli sancti Deo prompte, perfecte, atque in omnibus obediunt: ita et nos per Dei gratiam faciamus: ita exponunt omnes Patres initio citati tum Graeci, tum Latini: solis exceptis Tertulliano et Cypriano, qui hujus expositionis non meminerunt.

Haec est petitio quarta, de qua tres invenio auctorum sententias. Prima eorum est, qui existimant, hoc loco nihil aliud peti nisi panem corporalem. Ita exponunt Chrysostomus, et auctor operis imperfecti in cap. 6.

Matth. quam sententiam mordicus defendunt Philippus Melanchthon in locis tit. de invocatione et precatione, et Joannos Calvinus lib. m. Institut. cap. 20. §. 44. Sed hoc interest inter illos veteres Patres, et hos recentiores haereticos, quod illi non reprehendunt cos, qui de pane spirituali hanc petitionem accipiunt, isti non sine convicio excipiunt, si quis audeat de spirituali pane hunc locum exponere.

Sed notandus est puerilis lapsus Philippi, Melanchthonis, qui Chrysostomum reprehendit, omnino nesciens quid loquatur:

« Chrysostomus, inquit, et alii multi insulse depravant precationem, quam tradidit Christus, cum panem quotidianum nolunt intelligi de corporali pane ». Haec illo loco citato. Itaque Philippus non legit Chrysostomum, sed cum fureret pro defensione panis corporalis, illum verbis flagellare coepit, qui primus animo ejus occurrit.

Ilaec prima sententia minime nobis probatur, primo, quoniam omnes Patres initio citati, Chrysosfcomo, et auctore operis imperfecti exceptis, de pane spirituali vel solo, vel praecipue, hunc locum accipiunt. Secundo, quoniam valde imperfecta et manca esset oratio Dominica, si tam diligenter per eam peteretur cibus corporis, et cibi spiritualis nulla mentio fieret. Tertio, quoniam ut S. Augustinus docet lib. ii. de serm. Domini in monte, c. 12, non est credibile Dominum voluisse tam sollicite peti panem corporalem, aut solum, aut praecipue, cum in eodem sermone praeceperit, cavendam esse sollicitudinem rerum corporalium, dicens: Nolite solliciti esse, dicentes, quid manducabimus, aut qhid bibemus, aut quo operiemur: hxc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. Quserite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Ubi propterea videtur dixisse Dominus: Scit Pater vester, quia his omnibus indigetis, ut intelligeremus, non esse opus ista sollicite et anxie quaerere. Quemadmodum etiam non dixit, Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, deinde haec temporalia, sed, et haec omnia adjicientur vobis, videlicet, etiam non quaerentibus.

Respondent aliqui, hoc ipsum esse, non esse, sollicitum de temporalibus, si quis jactet cogitatum suum in Domino, et non ali¬

ter ista quaerat, nisi per orationem a Patre coelesti ea petendo. At responsio ista aspernanda non esset, si dicerent, haec bona peti a Deo debere, ut additamenta, obiter, implicite, raro: quod autem ipsi volunt haec peti in media oratione Dominica, quam debemus quotidie summa attentione, summoque studio fundere, non recte vitium nimiae sollicitudinis et anxietatis excusat. Quomodo enim non erimus de cibo corporis nimium solliciti, si eum tam crebro, et tanta cum attentione flagitemus.

Altera expositio est S. Hieronymi in cap. vi. Matth. et in cap. n. ad Tit. S. Ambrosii lib. v. de Sacramentis, cap. 4. Cyrilli Catechesi 5. Mystagogica. Joannis Cassiani Collat. 9. cap. 21. et 24. et Petri Chrysologi in serm. de oratione Dominica, qui exponunt hanc petitionem de solo pane spirituali. Qua; sententia si ita velit de pane spirituali hunc locum esse intelligendum, ut omnino excludatur ‘panis corporalis, non videtur admodum esse probabilis. Nam cum panis corporalis recte desiderari et peti possit, ut perspicuum est ex illa oratione sapientis Proverb. xxx. Tribue tantum victui meo necessaria. Et ex voto illo Patriarcha; Jacob Gen. xxvm. Si fuerit Dominus mecum, et custodierit me in via per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, re versusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum etc.. Certe debuit in hac oratione aliquo modo peti, ut sit oratio perfectissima, et contineat omnia, quae peti possunt, ut supra docuimus ex Augustino in epist. 121. cap. 12.

Est igitur tertia sententia sine dubio recipienda, qua; docet nomine panis intelligi debere alimenta in genere, id est, omnia subsidia necessaria ad vitam cum animse, tum corporis conservandam: et quoniam subsidia vita; spiritualis, ut sacramenta, conciones, et alia id genus, multo magis sunt, et necessaria et nobilia, quam subsidia vitee corporalis, ideo intentionem orantis ferri debere ad panem spiritualem, ut ad id quod primario petitur, ad panem autem corporalem, ut ad quoddam additamentum.

Haec sententia communissima est apud Patres. Sic enim exponunt hunc locum Tertullianus, Cyprianus, Gregorius Nyssenus, Theophilactus, Euthymius, Beda et alii, quos initio citavimus: et sanctus Augustinus in Enchiridio, cap. 115. et in epistol. 121. cap. 11. Proinde quod idem auctor in lib. n. de sermone Domini inmonte, cap. 12. explicat hunc locum de solo pane spirituali, intelligendum est de solo pane principaliter, et primaria intentione petendo, non autem absolute de solo pane spirituali, alioqui manifeste secum ipse pugnaret. Quo modo etiam exponi possunt omnes illi Patres, quos pro secunda opinione citavimus.

Unatantumest objectio adversus hanc sententiam tertiam, quod vox Graeca ettu/icio; quae est tam apud Matthaeum, -'quam apud Lucam, non videatur posse convenire pani corporali. Nam vel significat supersubstantialem, vel certe eximium, peculiarem, excellentem. Idem est enim (ut S. Hieronymus dicit) Exctoudto; et TCsptoucto?. Vox autem Trspiousio? peculiarem significat, ut perspicuum ex Deuter. cap. 7. 14. et 26. #Et ex epist. ad Tit. cap. 2. ubi populus electus, et peculiaris dicitur Xao; mpicuaio;

Respondeo: Vox Ittioucioc, si sonum species, supersubstantialem significat: tamen si rem subjectam consideres pro eodem accipitur, pro quo substantialis, sive essentialis, ut non tam ad excellentiam, quam ad necessitatem panis, referenda esse videatur. Nam Graeci Patres, qui vim Graeci vocabuli optime noverant, 'ut Basilius in quaestionibus brevioribus quaest. 252. Gregorius Nyssenus orat. 4. de oratione Dominica, Joannes Chrysostomus, Theophilactus et Euthymius in commentario-ad 6. cap. Matthaei dicunt, apTov-£7riouanov esse panem substantialem, id est, substantiae nostrae alendae accommodatum. Quo etiam respexit antiquus interpres, qui quotidianum reddidit, id est, quo pane quotidie indigemus.

At, inquies, vulgata editio Matth. vi. habet supersubstantialem, quae Latina vox non videtur nisi ad excellentiam posse referri. Respondeo, primum non desunt multi codices antiqui vulgatae editionis, qui non habeant supersubstantialem, sed quotidianum.

Quomodo etiam legisse constat sanctum Cyprianum; immo et Ecclesiam Latinam universam, quae in oratione Dominica, quam ex Matthaeo sine dubitatione desumpsit, semper oravit et orat, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Deinde sicut Graeci £7Tiovatov legunt, et tamen non habita ratione

praepositionis exponunt substantialem, cur non possumus et nos Latini legere supersubstantialem, ut verbum verbo respondeat, et tamen non habita ratione praepositionis exponere substantialem. Adde quod cum vulgata latina editio eandem Graecam vocem eTtuojaov reddat apud Lucam quotidianum, apud Matthaeum, supersubstantialem, ita debet exponi vox, supersubstantialis, ut cum voce, quotidianus, apte consentiat. Consentiet autem aptissime, si per illud (supersubstantialem) significari dicamus panem substantiae nostrae alendae et conservandae quotidie necessarium. Denique potest etiam supersubstantialis idem esse quod valde substantialis. Quomodo dicimus, superabundare et supereminere, valde abundare et valde eminere. Qua significatione idem omnino erit panis supersubstantialis, et quotidianus. Ideo enim quotidie necessarius est, quia valde substantialis est. Sed jam de singulis vocibus hujus petitionis pauca dicamus.

panem. Recte panem petimus, posteaquam gratiam, quse est animae vita, petivimus. Nihil enim prius appetit, qui vivere coepit, quam panem. Recte etiam nomine panis significantur omnia subsidia vitee spirituali et corporali necessaria. Nam et Sacramentum altaris, quod est unum ex praecipuis animae subsidiis, panis dicitur Joan. vi. etl Corinth. xi. et Verbum Dei, cujus praedicatione efiam pascimur, dici potest etiam panis, cum dicat Apostolus I Timoth. iv. E nutritus verbis fidei, et Hebr. vi. Gustaverunt bonum Dei verbum. Denique cibum omnem corporalem in Scripturis panis nomine comprehendi notius est, quam ut sit necesse probari.

nostrum. Recte ad panem additur nostrum, tum ut intelligamus panem Eucharistiae esse nostrum, id est, proprium filiorum, quem alieni habere non possunt, ut sanctus Cyprianus exponit: tum quia non cupimus panem alienum, itl est, Verbum praedicationis haereticae, sed panem nostrum, id est, doctrinam sanam, catholicam, orthodoxam, qualis Ecclesiae filiis dispensatur. Tum denique quoniam etiam panem corporalem non volumus alienum, id est, furto, rapina, fraudibus, malisque artibus acquisitum, sed nostrum, hoc est, proprio labore et industria: vel ex justis legitimisque redditibus, Deo benedicente, partum: de qua re vide auctorem operis imperfecti.

quotidianum. Hanc vocem addere jubemur, primum, Cypriano et Chrysostomo auctoribus, ut intelligamus non esse quaerenda supervacanea etsed curiosa, substantialia, simplicia, necessaria, sine quibus nullo die vivere possumus. Deinde (ut iidem auctores docent) ne de crastino solliciti simus, sed tamquam hospites, et peregrini vivamus in diem. Tertio quotidianum petimus, ut S. Augustinus monet in sermon. 182. ad differentiam panis aeterni, quo pane ita fruemur in coelo, ut semel gustatus aeternam adferat saturitatem. Quare non erit. opus quotidie illum petere, vel accipere.

da nobis. Quamvis non petamus neque expectemus, ut Deus pluat manna de coelo, vel Sacramenta per Angelos administret, aut sapientiam dormientibus infundat: sed in sudore vultus nostri panem nostrum tum spiritualem, tum corporalem manducare velimus: tamen recte dicimus, « da nobis ». Tum quia sine Dei providentia et auxilio, inanes essent nostri conatus: tum etiam (ut docet sanctus Augustinus serm. 135.) quoniam cupimus cibum de manu Dei accipere, id est, ab illo sanctificatum, temperatum, dimensum, ut corpori prosit, et animae non obsit, si de corporali agatur: et contra mentem nutriat, et corpus non destruat, si de spirituali tractetur.

hodie. Haec ultima vox duobus modis accipi potest. Uno modo, ut significet, hoc tempore, id est, vitse hujus mortalis: quo modo accipitur ab ApoStolo ad Hebr. iii. Adhortamini vosmet ipsos, donec hodie cognominatur. Altero modo, ut significet praecise hoc die. ■ Prior expositio est Cyrilli Catechesi 5. Mystagogica, et Augustini in epist. 121. cap. 11. et lib. ii de sermone Domini in monte, cap. 12; Posterior est Tertulliani, Cypriani et Chrysostomi.

Et quidem si priorem amplectamur, cessant multae quaestiones, quae fieri solent, cur petamus dari nobis panem sacramentalem eo die, quo ipsum panem accipere nolumus, aut jam accepimus: et cur petamus panem corporalem saepe statim a coma vel prandio. Orationem enim Dominicam omnibus horis recitare solemus. Sed istae, aliaeque similes quaestiones locum nullum habent, si vox hodie, non hunc diem, sed totum tempus nostrae mortalitatis, peregrinationisque designet.

Si tamen posteriorem explicationem sequamur, ad illas quaestiones respondendum erit, nomine panis significari generatim omnia subsidia vitae necessaria. Et ideo non solum omni die, sed etiam omni hora, et omni momento recte dici posse, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, quoniam nui- - lus est dies, nulla hora, nullum momentum, quo aliqua in re subsidio Dei non egeamus: etiamsi non omni die, vel hora Sacramento Eucharistiae, vel pane corporali indigeamus.

Nomine debitorum non intelliguntur hoc loco, nisi peccata, non autem debita servandi leges, vota, promissiones, etalia id genus. Nam Lucae xi disertis verbis dicitur: Et Dimittenobis peccata nostra. Et Matth vi. explicans Dominus hanc petitionem ait: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra.

Porro peccata dicuntur debita, tum, quia omnis qui peccat, injuriam facit Deo, ac per hoc debitor est satisfactionis; tum quia omnis qui peccat, legem Dei praevaricatur; lex autem Dei poenam habet adjunctam, cujus luendae fit debitor, qui legem ipsam violat. Tum denique quoniam commisit Deus unicuique nostrum animam propriam, tamquam vineam excolendam; ex qua fructus expectat temporibus suis, deditque nobis talenta naturae etgratiae, ut operaremur in eis, proinde qui negligunt bene operari, debitores fiunt lucri non acquisiti, et census non redditi. Vide etiam aliam rationem apud Ambrosium libro v. de Sacramentis cap. 4.

Solent autem patres ex hac petitione probare tria dogmata ecclesiastica. Primum est, omnes homines, quamvis alioqui justos et sanctos, in hac vita non carere peccatis. Omnes enim dicunt quotidie Deo: Dimitte nobis debita nostra. Id colligunt praeter caeteros Tertullianus, Cyprianus et Gregorius Nyssenus in locis supra citatis. Secundum sequitur ex superiore, esse quaedam peccata venialia, quae natura sua non faciunt hominem inimicum Dei, et cum 'ipsa charitate consistunt, de quo vide Augustinum in Enchiridio, cap. 71. Tertium est, post Baptismum esse adhuclocum poenitentiae et indulgentiae. Haec enim oratio propria baptizatorum est, et quamvis potissimum instituta esse videatur ad peccata venialia delenda, tamen valet etiam ad impetrandam peccatorum mortalium indulgentiam. Yide Chrysostomum in comment. ad cap. vi. Matth.

Quod vero addimus, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, non ideo addimus, ut Deus nos imitetur, atque a nobis misericordiam discat: sed ut testemur, nobis misericordiam valde placere, viderique omnino preeclarum condonare injurias, ne forte supplicantibus nobis Deus respondeat: Quare tu misericordiam a me potis, qui misericordiam odisti? ct cur audes postulare, ut tibi parcam, qui turpe tibi ducis conservis tuis parcere? Vide Nyssenum oratione quinta, de oratione Dominica, hunc locum eleganter et copiose explicantem. Existunt autem hoc loco quatuor dubitationes, quse paucis expediendte videntur.

Prima dubitatio, « qusenam debita proximis nostris dimittere nobis necesse sit, si nobis a Deo debita nostra dimitti velimus ». Sed facilis est responsio. Non enimjubemur dimittere omnia debita, sed ea solum, quae sunt cum offensione conjuncta; neque ea omni ex parte, sed tantum quoad offensionem animi, ut videlicet non oderimus proximum, qui nos laesit, neque cum eo inimicitiam geramus. Unde etiam fiet, ut non cogamus eum resarcire damnum nobis illatum, si forte id facere sine maximo detrimento suo non possit; quomodo Deus cum nobis peccata dimittit, condonat injuriam, atque ad amicitiam suam nos reconciliat, neque expetit poenam aeternam, quam sine summo exitio luere non possemus: requirit tamen ut temporalem satisfactionem minime negligamus.

Secunda dubitatio est: «An satis sit dimittere injuriam proximo veniam postulanti, an vero necesse sit dimittere etiam non postulanti ». Sanctus Augustinus in Enchiridio, cap. 73. scribit, satis esse dimittere veniam postulanti. Sed ipse idem in ii. lib. de sermone Domini in monte, cap. 13. dicit, necesse esse omnibus dimittere, etiam non petentibus. Et hoc est verius. Dominus enim Marcixi. praecipit: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus alterum, ut et

Pater vester dimittat vobis peccata vestra (i). Ex quo loco intelligimus dimittendam esse injuriam homini absenti, ac per hoc veniam non petenti. Quod autem S. Augustinus dixit in Enchiridio, fortasse intelligendum de remissione, quae fit per signa externa, non de ea, quae solo animo fieri potest.

Tertia dubitatio est: « An qui ex animo remittit injurias, et tamen in aliquo alio peccato voluntarie perseverat, possit hac oratione aliquid impetrare». Respondeo, vel is, qui in peccato voluntarie perseverat, cupit sibi dari gratiam a Deo perfectae conversionis, eamque serio postulat; vel non cupit, nec serio postulat: si cupit gratiam conversionis, quamvis interim a concupiscentia victus, peccatum non relinquat, non inutiliter dicit Deo, Dimitte nobis debita nostra, et si ex corde dimittat fratri suo injuriam, disponetur ad gratiam perfectae conversionis adipiscendam. Nam qui coepit opus bonum inspirando illi desiderium, et petitionem conversionis, et condonationem injuriarum, perficiet sine dubio, si perseveret ille pulsando ct orando, ut Deus adjuvet infirmitatem ipsius, et rebellem ad se convertat propitius voluntatem.

Sin autem non cupit gratiam conversionis, neque ex animo illam petit, sed vel orat solis labiis ex consuetudine, vel (quod gravius est) ut videatur ab hominibus, is non solum nihil impetrat, sed etiam oratio ejus fiet in peccatum, cum in singulis fex-e petitionibus mentiatur. Quomodo enim dicere potest, Pater noster, qui non vult esse filius? ct Sanctificetur nomen tuum, per quem nomen Dei assidue blasphematur? et, Adveniat regnum 'tuum, qui nihil magis, quam adventum Domini timet? et, Fiat voluntas tua, qui suam, non Dei voluntatem semper facit?.

Quarta dubitatio est: « Rectene faciant illi, qui cum injurias condonare nolint, ne mentiantur in oratione sua Deo, verba illa praetereunt, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris »? Id enim aliquos facere solere, testatur Cassianus collat. 9. cap. 22. quos in eodem loco merito reprehendit. Nam etiam si ea verba praetereant, tamen adhuc frustra petunt sibi remitti peccata, cum Dominus tam aperte dixerit: Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester remittet vobis peccata vestra.

Adde quod ii, qui neque condonant inju-

rias, neque cupiontgratiam aDeo sibi donari, qua velle incipiant injurias condonare, etiamsi non mentiantur dum non dicunt, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, tamen mentiuntur cum reliquas partes Dominica) orationis pronunciaut, ut paulo ante diximus.

Duae sunt hujus petitionis explicationes. Prior Hilarii et Hienonymi in commentario ad cap. xxvi. Matth. Ambrosii lib. v. de Sacramen. cap. 4. Cyrilli catechesi 5. mystagogica, Augustini in epist. 421 cap. II. et Cassiani collation. 9. cap. 23. qui docent, his verbis peti a Deo, non quidem ut non tentemur, sed ne a tentatore vincamur. Posterior est Tertulliani in lib. de oratione, Cypriani in serm. de oratione Dominica, Gregorii Nysseni oratione 5. de oratione Dominica, Chrysostomi et Euthymii in comment. ad cap. vi. Matth. qui volunt id peti, ut simpliciter non tentemur. Qua) sententia posterior videtur nobis aliquanto probabilior.

Nam secundum modum loquendi Scripturarum, non induci in tentationem, non videtur esse, non vinci a tentatione, sed in tentationem non incidere. Quod enim legimus in Psalm. i.xv. Induxisti nos in laqueum, omnino idem est, ac si dictum esset, induxisti nos in tentationem: et tamen eo loco non significat Propheta, se Dei permissione a tentatione fuisse devictum, sed solum tenlari, vexarique permissum, ut ipse etiam sanctus Augustinus eum locum exponit, et Psalmus totus, si consulatur, clamat. Simile est illud Apostoli 1 ad Corinth. x. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Idem enim esse videtur, apprehendi a tentatione, et induci in tentationem: et tamen non significat Apostolus Corinthios ab humana tentatione fuisse superatos, sed tantum fuisse Deo permittente tentatos.

Adde quod cum tentatio, quamvis interdum sit utilis, semper sit periculosa, propter ambiguam, incertamqus victoriam, non solum praesumptio est illam appetere, sed etiam-humilitas declinare, et a Deo petere, ut nos in certamen ejusmodi non inducat.

At Jacobus ait cap. i: Omne gaudium exi¬

stimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis. Et jDavid in Psalm. xxv. Proba, inquit, me, Domine, et tenta me. Respondeo: Tentatio quamvis appetenda non sit, tamen non solum fortiter, sed etiam cum gaudio toleranda est, ut jacobus dicit. Tamen quod toleratur, non amatur neque petitur: « Tolerare (inquit Augustinus lib. x. Confessionum, cap. 28.) eas jubes, non amare. Nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amet. Quamvis enim gaudeat se tolerare, tamen mavult non esse quod toleret ». Porro Sancti nonnumquam ex revelatione divina certiores redditi de victoria recte petunt te n lari, vel ipsi se periculis et persecutoribus objiciunt; sed ejusmodi exempla veneranda sunt ab omnibus, non ab omnibus? imitanda.

Quoniam autem tinis hujus petitionis est evitatio peccati futuri, possent dua) illa; sententia; Patrum ita conciliari, ut prior respexerit finem, atque intentionem orantis, posterior verba ipsa orationis. Petimus enim non induci in tentationem, ne forte a tentatione superati legem Domini violemus.

Discimus vero ex hac petitione (ut S. Cyprianus monet) duo utilissima documenta, nos videlicet sine Dei auxilio, omnino esse' infirmos et imbecilles: et Satanam sine Dei permissione non solum non dejicere, sed ne tenture quidem servos Dei posse; proinde neque de viribus nostris gloriari, neque Satana; potentiam formidare nos oportere, si ut servi fideles et humiles de Dei semper auxilio et protectione speremus.

Gra;ci Patres omnes per « malum •>>, intelligunt Diabolum, ut Nyssenus, Cyrillus. Chrysostomus, Euthymius et Theophilactus, locis supra citatis. Movet autem cos articulus additus ad nomen; sic enim legunt i-o tw Tcovyjpou, Eamdem sententiam sequuntur ex Latinis Ambrosius, Chrysologus, Cassianus. Verum Cyprianus, Augustinus, Itupertus, Beda. ct plorique alii Latini intelligunt per « malum », res omnes malas, ac potissimum praesentis vitee calamitates, in quas incidimus per Ada; peccatum.

Confirmat hanc sententiam Ecclesia; auctoritas, qua; in sacrificio altaris, posteaquam dictum est, libera nos a malo, subjungi insti¬

tuit hanc veluti explicationem, « Libera nos, quaesumus, Domine, ab omnibus malis, praeteritis, praesentibus et futuris, ut ope misericordiae tuae adjuti, et a peccatis simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi ». Ubi illud, « praeteritis », respicit petitionem quintam, « futuris », petitionem sextam, « praesentibus », petitionem septimam. Illud autem a « peccatis simus semper liberi », pertinet ad petitionem quintam et sextam: illud vero, « ab omni perturbatione securi », ad petitionem septimam.

Neque vero articulus Graecus multum adjuvat sententiam priorem. Nam in Scripturis eadem vox tovtjp d; cum suo articulo non raro accipitur pro re mala, ut ad Roman. xii. Odientes malum, adhaerentes bono. In Graeco pro voce, « malum », est tov itovvipbv. Et Matth. v. Sit autem sermo vester, est, est, non, non. Quod enim his amplius est, a malo est, id est, a corruptione est. Graece habetur cx

Addunt Graeci 'codices Matth. vi. post septem petitiones haec verba, c Quia tuum est regnum, et potentia, et gloria in saecula, Amen ». Et explicant clausulam istam Chrysostomus, Theophilactus et Euthymius in commentario ejusdem loci. Sed certum est, ea verba non esse de textu Evangelico, sed inserta fuisse a Graecis ex consuetudine, quam habent ea verba recitandi post orationem Dominicam in sacrificio Missae. Nam Latini etiam antiquissimi, et Graecae linguae periti, utTertullianus, Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, nullam horum verborum mentionem faciunt. Yidetur igitur illa esse appendix quaedam orationis Dominicae apud Graecos, sicut est apud Latinos illud, « Libera nos, quaesumus, Domine etc. ». Nam sicut apud nos non continuantur haec verba cum oraitione Dominica: ita neque apud Graecos continuantur, ut perspicuum est ex Liturgia Chrysostomi. Atque haec de Dominica oratione sufficiant.

Solius creaturae rationalis proprium esse oi'are.

Sequitur pars quinta disputationis, in qua explicandum est, cujus sit orare. Sed res facilis est. Non enim convenit munus orandi,

nisi Angelis et hominibus. Est enim oratio actus quidam rationis, quo unus alteri supplicat, inferior videlicet superiori, et pauper diviti. Ex quo sequitur ut nec Deo conveniat orare, cum ipse nullum habeat se ditiorem aut superiorem, quippe cui omnes dicunt, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non e<jes; neque etiam bestiis et rebus inanimatis, -quae sunt rationis et orationis expertes. Quare impia et blasphema censenda est deliratio illa Judaeorum Thalmudistarum, qui dicunt, Deum quotidie certas orationes devoto animo fundere. In Thalmud. ord. 1. tractat. 1. dist. 1. Idem illa pseudoprophetae Mahomethi, qui affirmat Deum et Angelos per se orare, in Alcorano, cap. 43.

Illud autem quod dicit Dominus ad Mosem Exodi xxxii. Dimitte me, ut irascatur furor meus: non proprie sed metaphorice accipiendum est, ut sancti Patres exponunt. Augustinus queest. 149. in Exodi, Cyrillus lib. v. in Julianum, et Gregorius lib. ix, Moralium, cap. 12. Non enim significat illud, (( Dimitte me », Deum potuisse a Mose impediri, ne faceret quod vellet, cum scriptum sit in libro Job, cap. ix. Deus, cujus irae nemo resistere potest: sed significat, Deum precibus Mosis placatum id fecisse, quod illi solent, qui ab aliquo impediuntur, ne in aliquem alium severe animadvertant, quemadmodum etiam illud, ut irascatur furor meus, non proprie, sed per metaphoram accipitur. Dicitur enim Deus irasci, et furere, cum id facit sine ulla perturbatione, quod homines impellente furore faciunt, id est, perdit ac destruit. Denique similis metaphora est in illo Josue x. Stetit sol in medio coeli obediente Deo voci hominis. Significatur enim in his verbis, Deum tam prompte fecisse, quod Josue fieri cupiebat, ac si ad nutum ei parere voluisset, hoc est fecisse id, quod facere solent, qui dominis suis libenter obediunt.

Quod autem legimus ad Roman. vm. Ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus: pro eo sine dubio positum est, quod nos postulare facit, ut S. Augustinus docet in lib. i. adversus Maximinum non procul ab initio.

Non dissimili ratione explicandse sunt sententia) Scripturarum vel Patrum, qua) mutis animantibus tribuere videntur munus precandi, quale est illud Ps. citi. Catuli leonum

rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sidi. Et illud Psalm. cxlyi. Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Et illud S. Hieronymi in vita S. Pauli primi eremitae, ubi refert monstrum quoddam sancto Antonio humana voce dixisse: « Legatione fungor gregis mei; precamur, ut pro nobis communem Deum depreceris». Et in eodem loco cum dixisset duos leones sancto Antonio blandiri, ejusque manus ac pedes lingere, et quasi osculari coepisse, subjunxit: « Ille animadvertit, benedictionem eos a se precari ».

Haec, inquam, et alia id genus omnia metaphorica sunt. Dicuntur enim catuli leonum, et corvorum pulli Deum invocare, dum naturali quodam instinctu sive rugiendo, sive crocitando exprimunt famem suam; cui Deus secundum ordinem providentiae suae prospicit, aperiens manum suam, et implens omne animal benedictione. Quod autem leones sancto blandiebantur Antonio, inter miracula numerandum est, sicut etiam illud quod petulcum illud et cornutum animal humana voce pro suo grege orari petiverit. Nam ut olim asina Balaam, utlegimusNum. xxn. Deo volente locuta est, et quae sibi necessaria erant, petiit, quamvis vocem ipsa suam non intelligeret; sic etiam monstrum illud, quod sanctus Hieronymus perpetuo bestiam vocat, divino miraculo loqui, et quae sibi, suoque gi'egi congruebant, petere potuit, quamvis nec sciret, nec intelligeret quid loqueretur, aut postularet.

Non solum generatim, sed etiam in specie pro certis hominibus orari potuisse.

Sexto loco tractandum proposuimus a quibus, et pro quibus sit aliquid per orationem petendum. Sed quoniam duae primariae controversiae de invocatione sanctorum, et oratione pro defunctis quae hic tractari potuissent, jam sunt a nobis partim in lib. de cultu Sanctorum, partim in i lib. de Purgatorio explicatae: solum hoc loco dubitationem illam expediemus, liceatne in specie pro aliquo preces fundere. Siquidem Joannes Wicleffus duos errores de speciali oratione invexit. Unum, orationes speciales non magis prodesse, quam generales, et ideo non recte

facere eos, qui certos redditus legant Ecclesiis, ut singulis diebus, vel hebdomadibus sacra fiant, ut preces fundantur pro ipsorum anima. Alterum, non licere specialem orationem pro aliquo fundere, sed omnem orationem debere esse generalem, et pro omnibus simul, non pro singulis seorsim. Priorem errorem damnavit Concilium Constantiense sess. 8. Posteriorem refert et x*efellit Thomas Waldensis tom. nr. de Sacramentalibus, tit. 11. cap. 107.

Possumus utrumque errorem exemplis Scripturarum breviter confutare. Legimus enim Patriarchas, Prophetas, Apostolos, et ipsum etiam Christum speciales orationes fudisse: quod numquam fecissent, si vel illicitae, vel inutiles essent ejusmodi preces. Igitur in Genes, cap. xxv. Isaac orat in specie pro conjuge sua Rebecca. II R.eg. xir. David orat pro salute filii sui periclitantis. III Reg. xvii. orat Helias pro filio viduae. II Machab. m. Onias oravit pro salute Heliodori. Luc. xxii. Christus oravit pro Petro, ut non deficeret fides ejus. Actor, xn. oratio fiebat sine intermissione a tota Ecclesia Hierosolymitana pro S. Petro incarcere constituto. Ephes. vi. apostolus Paulus petit afb Ephesiis, ut orent generatim pro omnibus Sanctis et speeiatim pro se. Quod etiam in commentario ejus loci observavit Hieronymus, et I ad Timoth. n. idem Apostolus orari praecipit pro omnibus 'generatim, et in specie pro rege, et aliis in sublimitate constitutis. Neque ulla ratio est, cur non liceat orare pro singulis, si licet orare pro omnibus, et cur non sit utilior oratio ut satisfactoria illi, pro quo fit, si pro ipso tantum fiat, quam si fiat generatim pro omnibus. Quomodo etiam eleemosyna utilior est illi cui datur, si tota detur ei soli, quam si dividatur in multos.

Sed objicit Wicleffus argumenta tria. Primum est, oratio non est efficax, qum ex perfecta charitate non prodit, perfecta vero charitas omnes amplectitur, nullum excludit.

Respondeo: Perfecta charitas est ordinata,. et ideo quamvis omnes amplectatur, tamen alios aliis anteponit, et nunc illos, nunc istos, nunc omnes, nunc singulos juvat, pro ut magis vel minus omnes, aut singulos istos, aut illos ope sua indigere cognoscit.

Secunda objectio. Oratio Dominica tota

•i* - generalis est; non enim dicimus Pater mi, sed Pater noster, nec, Panem meum quotidianum da mihi hodie, sed Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, nec Dimitte mihi debita mea, sed, Dimitte nobis debita nostra: nec denique, Ne me inducas in tentationem, sed libera me a malo, sed, Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. At non licet aliud petere, nisi quod in oratione Dominica continetur, ut S. Augustinus docet in epist. 121. cap. 12.

Respondeo: Non petimus aliud, sive generatim, sive speciatim oremus, nisi quod in oratione Dominica continetur, sed petimus alio modo; vel potius non tam petimus alio modo, quam ipsam generalem orationem applicamus particularibus personis, quod fieri posse Dominus ipse exemplo suo nos docuit. Alioqui enim non recte idem Dominus in horto pro se solo orans dixisset: Pater mi, si possibile est transeat a me calix iste. Cur autem Christus orationem Dominicam verbis generalibus pronunciari voluerit, causa est, quam supra diximus, quia generalis oratio est absolute melior et utilior: quamvis illi pro quo fit, utilior sit specialis, si non tam impetratio, quam satisfactio ex oratione quaeratur.

Tertia objectio. Communitas praeferenda est singularitati; at non possumus eodem tempore pro communitate orare, et pro singulis in specie.

Respondeo: Negari non potest, quin sit communitas praeferenda singularitati, si eodem tempore occurrat necessitas utriusque; sed si forte, quod saepe accidit, unus aliquis versetur in magno discrimine, quod discrimen cum ipsa eorum communitate non sit commune, nihil prohibet, quo minus tunc omissa communitate, pro qua numquam desunt qui orent, ad speciale illud malum speciali oratione avertendum possimus, vel debeamus intentionem nostram animumque convertere. Quod Patriarchas et Prophetas, Christum quoque et Apostolos fecisse paulo ante docuimus.

De conditio7iibus, quse requirwitur ad impetrandiaii.

Restat pars ultima de modo orandi, sive potius de conditionibus, qua) requiruntur,

ut quis certo impetret quod orando postulat.

Sciendum est autem primo, multum interesse inter meritum et impetrationem. Nam meritum requirit charitatem, et charitatem vite, ut Theologi loquuntur, et ideo neque peccatores, ner;’ e beati mereri possunt, sed solum justi, qui peregrinantur in terris. Impetratio autem non requirit charitatem vim; immo ne charitatem quidem, si absolute de impetratione sit sermo. Proinde non solum viatores, sed etiam comprchcnsores, ir solum justi, sed etiam peccatores alie mdo impetrant.

Praeterea ut oratio sit meritoria, non requiritur nisi ut ab homine justo, qt ex charitate fiat, ut supra diximus de aliis operibus meri tonis: at vero ut sit infallibiter impetratoria multa) conditiones requiruntur. Quamvis enim Scriptura videatur absolute promittere orantibus impetrationem earum rerum, quas postulant, ut Matth. vn. et Luc. xi. Petite et accipietis; et, omnis qui petit accipit: tamen promissiones ista) conditionem includunt, quam expressit Jacobus cap. iv. cum ait: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Itaque interdum oratio est meritoria, et non impetratoria, ut cum homo justus ex charitate petit id quod sibi forte non expedit, ut cum Paulus ter rogavit, ut auferretur a se stimulus carnis. Interdum est impetratoria, sed non meritoria, ut cum beati pro nobis, vel cum peccatores pro se ipsis orant, ut cum Publicanus dixit: Deus propitius esto mihi peccatori. Interdum est meritoria et impetratoria, ut cum justi in terris cum omnibus requisitis conditionibus orant.

Sciendum secundo, conditiones ad infallibiliter impetrandum a S. Thoma in ii. 2. queest. 83. artic. 15, numerari quatuor, videlicet, ut qui orat, pie, perseveranter, pro se, et necessaria ad salutem postulet; sed ipse idem tum eo loco, tum in 4. sentent. dist. 15. qm£st. 4. art. ult. indicat ad pie petendum requiri quinque conditiones, fidem, spem, charitatem, humilitatem etdevojtionem. Itaque omnes conditiones simul octo erunt, non quatuor. De singulis ordine ac breviter disseremus.

Prima conditio est fides, de hac enim scribit Apostolus ad Roman. x. Quomodo invocabunt., in quem non crediderunt? Et sanctus Jacobus cap. i. Postulet autem in fide, nihil hxsitans. Et ipse Dominus Marci xi. Quxcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. De hac fide multa diximus in i. lib. de Justificatione, ubi refutavimus Lutheranorum errorem, qui fiduciam cum fide confundunt, nec volunt veram esse fidem, nisi eam, qua quis certo credit se gratum esse Deo.

Illud est proprium hujus loci, ut intelligamus non requiri in oratione fidem, qua certo credamus Deum absolute facturum quod petimus, sed solum ut certo credamus, Deum esse potentissimum, sapientissimum, benignissimum, fidelissimum, et proinde posse scire, et etiam velle facere quod petimus, si non sit ex nostra parte defectus. Nam hanc fidem queesivit Dominus Matth. ix. ab illis, quibus dixit: Creditis quia hoc possum facere vobis? eadem fide oravit David lib. II Regum, cap. xii. pro filio. Nam non certo credidisse se impetraturum, testantur illa ejus verba: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus? Simili fide orasse Apostolum II ad Corinth. xii. ut stimulus carnis auferretur a se, in dubium revocari non potest. Nam oravit ex fide; neque enim aliud sentire fas est de tanto Apostolo; et tamen non credidit se certo impetraturum, alioqui falsa fuisset ejus fides. Non enim quod petiit impetravit. Neque alia fide orat Ecclesia universa pro infidelibus et peccatoribus, ut ad fidem, vel ad justitiam adducantur: neque enim certo credit Ecclesia, omnes infideles et peccatores esse convertendos. De qua re vide sanctum Prosperum lib. ide vocatione gentium, cap. 4. Denique nulla est absoluta promissio Dei, qua certi efficiamur nos ab- ' solute quicquid petierimus impetraturos, cum semper intelligatur adjuncta conditio, si bene petierimus: igitur falsa esset fides, aut certe non esset divina et Catholica fides, si certo crederemus Deum absolute quicquid petierimus esse facturum.

Altera conditio, eaque valde necessaria est spes et fiducia impetrandi. Quamvis enim non oporteat per fidem, qum est actus intellectus certo statuere nos impetraturos quod petimus, oportet tamen per spem et fiduciam, quae est actus voluntatis firmiter adhaerere benignitati divinae, et certo confidere, Deqm facturum esse quod petimus.

Hanc conditionem quaesivit Dominus in Paralytico, cui dixit Matth. ix. Confide, fli, remittuntur tibi peccata tua. Eamdem quaerit Apostolus ad Hebr. iv. cum ait: Accedamus cum fiducia ad thronum gratix ejus. Item I ad Timoth. m. Qux vere vidua est, speret in Deo; et instet obsecrationibus et orationibus nocte et die. Eidem promittit Deus impetrationem in Psal. xc. Quoniam in me speravit, liberabo eum, invocabit me, et ego exaudiam eum.

Quia vero fiducia nascitur ex fide, ideo Scriptura cum requirit fidem in orante, adjungit aliquid pertinens ad fiduciam, ut intelligamus requiri ad impetrandum non quamlibet fidem, sed perfectam, quae gignat fiduciam, ut simul credamus Deum posse facere quod petimus, et simul certo confidamus, eum id, quod petimus, pro sua benignitate facturum.

Hinc legimus Marci xi. Quicumque dixerit monti huic, tollere et mittere in mare, et non hxsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodeumque dixerit, fiat, fiet ei. Hoc est, quicumque imperaverit monti ut sese transferat in mare, et non habuerit in corde suo ullam diffidentiam, sed fidem perfectam, quae maximam etiam gignat fiduciam, impetrabit sine dubitatione quod petit. De qua perfecta fide gignente fiduciam, intelligitur illud Apostoli I ad Corinth. xm. Si habuero tantam fidem, ita ut montes transferam etc.. Atque hinc scribit Joannes Cassianus collation. 9. cap. 32. signum certum impetrationis esse cum quis in oratione magnam fiduciam sensit. Deus enim quando non exaudit, non infundit fiduciam, cum vero exaudire decernit, fiduciam et laetitiam ingentem in corde orantis infundit. Denique haec ipsa fides, magna, gignens, pariensque fiduciam est illa fides, quae operatur miracula, et quas non omnibus datur, dicente Apostolo I ad Corinth. xii. Alteri fides in eodem spiritu.

Tertia conditio est charitas, sive justitia, charitas enim (ut ostendimus in ii. lib. de Justificatione) ipsa est Christianorum vera, perfectaque justitia. Requiri autem justitiam in orante, ut certo impetret, Scriptura non uno in loco testatur Psalm. xxxm. Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum. Et contra Psal. lxv. Si aspexi iniquitatem in corde meo, non exaudiet Dominus. Isaiai lviii. Frange esurienti panem tuum etc. Et mox: Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet, ecce adsum. Et contra Isaiae i. Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam, manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Item Joan. xv. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. Et I Joan. ni. Charissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum, et quicquid petierimus, accipiemus ab eo, quoniam mandata ejus custodimus, et ea quae sunt placita, coram eo facimus. Denique Joan. ix. Scimus quia peccatores non exaudit; sed si quis cultor ejus est, hunc exaudit.

Sunt tamen aliqua loca quibus probari videtur, etiam peccatores a Deo exaudiri, Matth. vn. Omnis qui petit accipit, id est, inquit auctor operis imperfecti homil. xvm. « sive justcs, sive peccator sit». Item ibidem peccatores quidam, ac reprobi dicunt: Nonne in nomine tuo daemonia ejecimus. Et Luc. XI. Dico vobis, et si non dabit illi eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit ei quotquot habet necessarios. Ex quo loco sanctus Basilius colligit in Constitutionibus Monasticis, cap. 1. peccatores quoque impetrare quod petunt, quando perseveranter petunt. Denique Lucae xvm, Publicanus peccator erat, et tamen indulgentiam meruit dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Quo exemplo adductus sanctus Augustinus tractat. 44. in Joan. dicit caecum illum non fuisse adhuc illuminatum, cum dixit; Scimus quia peccatores Deus non exaudit: « Si peccatores, inquit, Deus non exaudiret, frustra publicanus oculos in terram demittens, et pectus suumpercutiens diceret, Deus propitius esto mihi peccatori ».

Respondeo: Tribus modis peccatores orare possunt. Uno modo ut impetrent a Deo miracula in confirmationem fidei. Et hoc modo fieri potest, ut peccatores impetrent, si veram fidem confirmare velint, quia tunc non est proprie ipsorum vita vel meritum, vel etiam oratio, quae miraculum impetrat, sed fides vera, quae confirmanda est, vel invocatio nominis Dei, aut signum crucis, vel aliquid ejusmodi, quo ille utitur ad miracu¬

lum faciendum. Sic enim loquitur S. Petrus Actor m. Fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam. Et S. Hilarius canon. 6. in Matth. loquens de improbis, qui miracula faciunt: « Quasi vero, inquit^ eorum aliquid proprium sit, et non omnia virtus Dei invocata perficiat », Et paulo post: « Et daemonia Christi nomen exagitet ».

Si quis autem peccator miracula impetrare nitatur, ut sanctitatem suam ipse demonstret, vel solam suae orationis virtutem, non autem nomen Dei, aut crucis signum, aut aliam rem sacram adhibeat, nihil unquam impetrare poterit, quia nec Deus testis falsitatis esse, nec peccatoris oratio virtutem miracula faciendi habere potest. Quare verissimum est, quod caecus ille dixit: Scimus, quod peccatores Deus non exaudit. Loquebatur enim de iis, qui propriam sanctitatem confirmare volunt, et qui oratione sua, non aliquo signo sacro miracula faciunt. Et quoniam Christus miracula faciebat, ut se Messiam, ac Deum, ac per hoc sanctissimum esse probaret, ct non utebatur nomine, aut signo aliquo sacro, sed solo imperio, et voluntate sua, inde caecus firmissimum argumentum duxit, ut ostenderet Christum non esse peccatorem.

Altero modo peccatores orant, ut impetrent sibi donum aliquod spirituale, vel corporale, et tunc vel in peccato voluntarie permanent, vel incipiunt poenitentiam agere. Si voluntarie permanent in peccato, ordinarie non exaudiuntur, ut testimonia Prophetarum et Apostolorum allata demonstrant. Justum enim est, ut qui Deum praecipientem et docentem audire contemnunt, eos orantes, et supplicantes Deus quoque despieiat. Interdum tamen etiam isti exaudiuntur, vel ad judicium, vel ad misericordiam. Quosdam enim Deus audit, ut puniat; quomodo audivit Israelitas petentes carnes in deserto Numeri xi. « Metuendum est, inquit S. Augustinus tract. 73. in Joannem, id quod posset non dare propitius, det iratus ». Quaedam tamen extraordinaria quadam benignitate concedit etiam peccatoribus, ut eos beneficiis ad amorem suum alliciat. Et hoc fortasse sibi voluit auctor operis imperfecti.

Tertio modo peccatores orant, cum poenitentiam agere incipiunt, quo modo Ninivitae et Publicamus orabant: et hi saepe impetrant, non ex justitia quasi digni sint, sed ex misericordia Dei, et non omnino infallibiliter. Nam ideo Scripturae addere solent particulam, « forte », vel, « quis scit », ut Joelis ii. Jonae m. Daniel iv. et Actor, vm. quando de orationibus peccatorum loquuntur. Ex his explicari possunt omnia loca paulo ante adducta.

Quarta conditio est humilitas, qua is, qui orat non in sua justitia, sed in Dei benignitate confidat: « Sed et vitam aeternam, inquit S. Bernardus ser. 5. de Quadrag., fortassis aliqui non in humilitate quaerunt. Sed tamquam in fiducia suorum meritorum. Nec hoc dico, quin accepta gratia fiduciam donet orandi, sed non oportet, ut in ea constituat quisquam fiduciam impetrandi ». Et infra: « Sit, inquit, oratio in omni humilitate praesumens de sola, ut dignum est, miseratione divina ». Igitur ut hujus conditionis necessitatem Dominus commendaret, parabolam illam Publicani etPharisaei narravit, Luc. xvui; direxit enim eam parabolam ad quosdam, qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur caeteros, ut ipse Evangelista testatur.

Hinc etiam Dominus per Isaiam, cap. lxvi. Ad quem, inquit, aspiciam nisi ad pauperculum:, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Et sanctus Dan. cap. ix. Neque enim, inquit, in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Et Ecclesiast. cap. xxxv. Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et non discedet donec altissimus aspiciat. Et Jacobus cap. iv. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et S. Abraham Genes. xvm. Loquar, inquit, ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

Denique ratio idem probat. Neque enim dignus est accipere quod petit, qui non agnoscit se re illa, quam postulat indigere. Itaque miseri et mendici in oculis nostris esse debemus, si misericordiam et gratiam impetrare desideramus.

Quinta conditio devotio est; vocatur autem hoc loco devotio, studium attente, sollicite, diligenter atque ardenter orandi. Reprehendit enim Dominus populum, qui solis labiis orat, Isai. xxix. et Matth. xv. et maledictus pronunciatur, qui facit opus Dei negligenter, Hierem. xlviii.

Oritur autem haec conditio, ut etiam supe¬

riores, ex fide. Qui enim attente, et firmissima fide cogitat quanta sit majestas Dei, quanta utilitas nostra, quam magna res, quam petimus, vix fieri potest, ut non humiliter, reverenter et ardenter ad orandum accedat. Adscribam hic testimonium sancti Hieronymi, qui in Dialogo adversus Luciferianos transfigurans in se personas hominum indevotorum: « Ad orationem, inquit, assisto, non orarem, si non crederem: sed si vere crederem, illud cor, quo Deus videtur, mundarem, manibus tunderem pectus; genas lacrymis rigarem; corpore inhorrescerem, ore pallerem, jacerem ad Domini mei pedes, eosque fletu perfunderem, crine tergerem, hsererem certo trunco crucis, nec prius amitterem, quam misericordiam impetrarem. Nunc vero creberrime in oratione mea, aut per porticus deambulo, aut de fenore computo, aut abductus turpi cogitatione, etiam quae dictu erubescenda sunt, gero. Ubi est fides? siccine putamus orasse Jonam? sic tres pueros? sic Danielem inter leones? sic certe latronem in cruce »?

Vide de eadem conditione sanctum Bernardum in sermone de quatuor modis orandi. 'Ubi inter alia sic loquitur: « Omnino oportet nos orationis tempore curiam intrare coelestem, illam utique curiam: in qua Rex Regum stellato sedet solio, circumdante innumerabili, et ineffabili beatorum spirituum exercitu. Quanta ergo cum reverentia, quanto timore, quanta illuc humilitate accedere debet a palude sua procedens, et repens ranuncula vilis? quam tremebundus, quam supplex, quam denique humilis et sollicitus, et toto intentus animo Majestati glorise, in praesentia Angelorum, in concilio justorum, et congregatione assistere poterit miser homuncio? In cunctis igitur actionibus nostris multa est opus animi vigilantia, sed praecipue in oratione ».

Sexta conditio, perseverantia est. Hanc conditionem Dominus ipse et verbis et parabolis persuadere studuit. Nam Luc. xi. parabolam narravit illius, qui ob improbitatem assidue petendi impetravit quod voluit. Et Luc. xviii. disertis verbis ait: Oportet semper orare, et numquam deficere. Continuo adjecit parabolam viduae quae sola perseverantia precum ab judice quodam inhumano sententiam, judiciumque extorsit. Et Luc.

xxi. Vigilate, inquit, amni tempore orantes. Quam doctrinam legimus etiam apud Eccles. cap. xviii. Non impediaris orare semper. Et Apud Apostolum I ad Thess. ult. Sine intermissione orate.

Sed explicemus breviter quid proprie sibi velit Scriptura, cum dicit semper esse orandum. Quatuor enim hujus sententia: expositiones invenio. Primo non desunt, qui dicunt illum semper orare qui semper bene operatur. Sed quamvis non inepte dici possint opera bona genus quoddam orationis, quoniam Deum ad misericordiam provocant, quemadmodum et mala opera clamant ad Deum, et iram, ac furorem ejus accendunt, tamen non hoc proprie Dominum voluisse cum ait, oportet semper orare, et numquam deficere perspicuum est ex 'adjunctis parabolis de vidua et judice, necnon de Publicano et Pharisseo, ut etiam supra contra Vicleffum ostendimus.

Secundo alii sunt, qui semper orare nihil aliud esse volunt, nisi mentem cum Deo per amorem, et desiderium assidue conjungere. Tta docent S. Augustinus in epist. 121. ad Probam, cap. 9. et S. Basibus oratione in Jnliltam. Quo loco demonstrat idem auctor non esse impossibile hoc praeceptum, oportet semper orare, quoniam impossibile non est, rem vehementer dilectam semper desiderare. Nam et amatores hujus saeculi sive comedant, sive bibant, rem amatam cum desiderio cogitant et etiam interordo miendum cum eadem somniando versantur. Haec doctrinaverissima, atque utilissima est, sed non videtur tamen proprie explicare quid Christus ad litteram docere voluerit. Parabola: enim ab ipso adducta: indicant eo loco de oratione proprie dicta tractari, qua: non est simplex desiderium, sed expressio desiderii per verba, certa quadam forma et ratione concepta.

Tertio, idem S. Augustinus in lib. de haeresibus, cap. 57. et Beda in comment. ad cap. xviii. Luc; necnon Anselmus, Haymo et alii in comment. ad cap. v. prioris ad Thessal. docent semper orare, juxta Christi et Apostoli praiceptum, illos omnes qui statas, et certas orandi horas numquam praetermittunt. Quo sensu dictum est in II lib. Iteg. cap. ix. Tu comedes panem in mensa mea semper. Neque enim illud, semper, significat, totum diei et noctis tempus, sed illas

omnes horas, quibus fit cama vel prandium

Haec quoque satis apta et utilis expositio est. Sed videtur tamen simplicissima et verissima explicatio illa esse, quae etiam quarta numerari potest, quam sequuntur Chrysostomus et Theophilactus in illa verba Apostoli, sine intermissione orate. Docet haec ultima sententia, Dominum et Apostolum nihil aliud commendare voluisse, nisi perseverantiam et assiduitatem orandi, quantam maximam habere possumus. Id enim proprie declarant parabola: de vidua instante apud judicem, et de amico petente tres panes; quorum exemplo non solum certis horis, sed omni oblata occasione tum noctu, tum interdiu orationi vacare debemus.

Similes sunt in divinis litteris permultae aliae sententiae, quae per vocem, semper, nihil aliud nisi assiduitatem significant, ut Psalm. I. Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Psalm. xxiv. Oculi mei semper ad Dominum. Psalm. xxxni. Semper laus ejus in ore meo. Luc. ii. Non discedebat de templo, jejuniis el orationibus serviens die ac nocte. Luc. ult. Erant semper in templo laudantes et benedicentes Dominum.

Sed huic doctrina: contraria videtur sententia illa Domini Matth. vi. Orantes nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assirnilari eis, scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum. Respondet sanctus Augustinus in epist. 121. cap. 10. non prohiberi a Domino longam orationem, sed inanem verborum multiplicationem: « Absit, inquit, ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseverat intentio ». Nam et Dominus qui prohibuit multum loqui, pernoctabat in oratione Luc. vi. et jussit nos semper orare, Luc. xviii. et factus in agonia prolixius orabat, Luc. xxn.

Porro causam, cur ita sil; perseveranter orandum, esse docet S. Augustinus serm. 5. de verbis Domini; quia saepe cum aliquid petimus, nondum sumus idonei, ut illud accipiamus, sed perseverantes petendo extendimus desiderium, et ad rem petitam accipiendam animum dilatamus, et dilatando praeparamus. Vide de perseverantia in oratione S. Basilium in constit. monasticis.

cap. i. Chrysostomum homil. 30. in Genes. S. Augustinum tract. 73. et 102. in Joan. et S. Bernardum serm. 9. in Cant.

Septima conditio est, ut pro se quisque petat, quam conditionem colligit S. Augustinus loco citato ex verbis illis Domini Joan. xvi: Si quid petieritis Patrem in non. i te meo, dabit vobis. « Exaudiuntur, inquit, omnes Sancti pro sc ipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur, vel amicis, vel inimicis suis, vel quibuslibet aliis, quia non utcumque dictum est, dabit, sed dabit vobis ».

Sed haec S. Augustini doctrina vera quidem est, at non videtur satis efficaciter probari ex illis solis vocibus, « dabit vobis ». Posset enim responderi, id omne dari nobis quod in gratiam nostram aliis datur. Sic enim Actor, xxvn. Angelus Domini dixit beato Paulo: Donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum. Quocirca Joan. xiv. idem Dominus absolute promisit: Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Ratio igitur, cur homines justi semper exaudiantur pro se, et non semper exaudiantur pro aliis, illa est, quoniam non semper iis, pro quibus oramus idonei sunt, ut accipiant. Quare Dominus Matth. x. cum Apostolos monuisset, ut in quamcumque domum intrarent, primum dicerent: Pax huic domui; quoniam sciebat non esse omnes filios pacis, ad junxit continuo, etsi ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur.

Postrema conditio est, ut petantur necessaria, vel utilia ad salutem. Colligit hanc conditionem idem Augustinus tractat. 73. 81. et 102. in Joan. ex verbis illis, in nomine meo, quse habentur Joan. xiv. xv. et xvi. Nam cum Christus Salvator sit, non petit vere in nomine Salvatoris, qui petit ea, qme non sunt utilia ad salutem.

Efficacius fortasse id probari posset ex verbis illis I Joan. v. Haec est fiducia quam habemus ad Deum, quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. Haec est autem voluntas ejus sanctificatio nostra. I Thessal. iv. Itaque cum idpetimus, quod non est secundum voluntatem ejus, id est, quod nobis vere utile non est, non exaudit dando quod petimus, sed potius exaudit negando quod petimus. Tunc enim magis facit quod cupimus, cum negat ea, quae nobis

inutilia esse nescimus, quam cum ea concedit. Siquidem nos etiamsi sciremus, ea quae petimus utilia non esse, numquam peteremus.

Quare S. Joannes Chrysostomus homil. 30. in Genes, recte monet agendas esse Deo gratias non minus cum negat, quam cum tribuit id, quod petimus. Et S. Augustinus tract. 73. in Joan. dicit, inter alia, quae petimus, cum bene petimus, illud etiam esse debere, ut petamus nobis non dari quod ignorantes non bene petimus. Atque haec de oratione in genere dicta sint; nunc de oratione, quae ex praescripto Ecclesiae, certis canonicisque horis fundi debet, breviter disseremus.

De nomine et definitione officit divini, sive horarum canonicarum.

De officio divino, sive horis canonicis, tum ad haereticos confutandos, tum ad clericos et monachos instruendos. Quinque capita mihi hoc loco tractanda desumpsi. Primum de nomine et definitione officii divini. Alterum de partitione ejusdem officii. Tertium de ipsius officii antiqua et rationabili institutione. Quartum de modo rite officium persolvendi. Quintum de personis, quae ad hoc officium persolvendum obligantur.

Quod igitur ad primum attinet, nomen <( officii divini » exstat in Concilio Aquisgranensi, cap. 131. et in Concilio Lateranensi, cujus exstat cap. Dolentes, in epistolis Decretalibus, tit. de celebrat. Missarum. Nomen «horarum canonicarum » exstat apud Bedam in comment. ad cap. xvm. Luc. et apud omnes auctores, qui de horis canonicis tractant.

gendum esse videtur. Hoc enim interest inter Christianos, et alias omnes gentes, quod cum illse in industria et viribus suis confidant, quippe quae peccatum originis, et natura? humana? corruptionem et infirmitatem ignorant, Christiani de auxilio Dei in rebus omnibus pra?sumunt, atque ideo in rebus omnibus ad Deum per orationem confugiunt, atque opem et misericordiam ipsius implorant; ut non potuerit brevius Ecclesia definiri, quam domus orationis. Et quamvis officium orandi temporale sit, nec diutius duraturum quam peregrinatio ipsa durabit: tamen officium laudandi sempiternum erit, juxta illud Psal. lxxxyiii. Beati qui habitant in domo tua, Domine, in ssecula saeculorum laudabunt te.

Dicuntur autem ea?dem laudes et preces, boree canonica?, quia certis horis recitari debent juxta canones et regulas sanctorum patrum. Quod enim Brentius aitin Confessione Wirtembergensi, cap. de horis canonicis, dici apud veteres horas canonicas certa tempora pra?scripta a sacris canonibus, ut in iis sacree Scripturae per totum annum ordine legerentur, non modo falsum, sed etiam ineptum et puerile est. Neque enim canones praescribunt, quid sit legendum singulis horis, sed quid sit legendum singulis mensibus, ut perspicuum est ex distinet. 15. can. sancta Romana. Proinde tempora illa non hora? canonica?, sed menses canonici appellari debuissent. Neque ullus auctor antiquus aut recens invenitur, qui notionem horae canonicae ita explicet, ut Brentius facit. Itaque inter alia sectariorum deliramenta, qui saepe nesciunt quid loquantur, cum de rebus nostris loquuntur, hoc etiam numerari poterit.

Porro si quis definitionem officii divini forte desideret, ita accipiat: « Divinum officium est certa ratio publice laudandi, precandique Deum, mente simul et voce, auctoritate Praesulum Ecclesiae instituta. »

Dicitur primo « certa ratio », quoniam non quaelibet Dei laudatio, vel ad Deum oratio est officium divinum, sed certa quaedam forma et ordo psalmorum, hymnorum et precum, quem omnes sequi debent, qui divinum officium ex obligatione persolvunt.

Additur secundo « publice », quoniam officium divinum persolvitur publico nomine totius Ecclesiae, pro bono communi et publico, per publicos et solemnes ministros.

Atque ea causa est, cur etiamsi dicatur interdum ab uno homine, et in privata domo, tamen non omittuntur voces illa?, « Dominus vobiscum, Oremus, Benedicamus Domino », et similes. Dicuntur enim toti Ecclesiae, et nomine ejusdem Ecclesiae ipse sibi respondet: « Et cum spiritu tuo, Deo gratias, etc. ».

Additur tertio « laudandi, precandique », quoniam haec duo continet officium, de quo agimus, laudes pro beneficiis acceptis, preces pro accipiendis. In quo differt officium Ecclesiae militantis ab officio Ecclesiae triumphantis; Ecclesiae enim triumphantis officium, quando post ultimi judicii diem in omnibus suis membris triumphabit, solas laudes continebit.

Additur quarto « Deum », quoniam totum hoc officium proprie soli Deo praestatur. Est enim sacrificium labiorum, dequo legimus in Psaliu. xiix. Immola Deo sacrificium laudis. Neque movere nos debet, quod aliud appelletur officium de sanctis, aliud de mortuis, aliud de tempore, etc. Dicitur enim de Sanctis, quando offertur Deo in memoriam Sanctorum, et cum in Sanctis suis Deus ipse laudatur; dicitur vero de mortuis, quando pro mortuorum refrigerio, et requie Deum precamur. Denique sive a Sanctis, sive a mortuis, sive a quacumque alia re officium nominetur, semper Psalmi, Hymni, Collecta?, et caeterae divini officii partes diriguntur ad Deum.

Additur quinto, «mente simul et voce », quoniam hujus officii forma cum ex praescripto, et instituto hominum sit, actum externum necessario postulat. Quare muneri suonon satisfaceret, qui sola mente orans et laudans, non etiam voce, verba omnia distincte, integreque proferret.

Additur postremo, « auctoritate Praesulum Ecclesiae instituta ». Nemo enim potest certam formam orandi praescribere, nisi qui praeest. Itaque in Concilio Milevitano canon. 12. sic legimus: « Placuit, ut preces, vel orationes, seu Missae, quae probata? fuerint in Concilio, ab omnibus celebrentur. Nec alia? omnino dicantur in Ecclesia, nisi quae a prudentioribus tractatae, vel comprobatae in Synodo fuerint ». Et in Concilio Toletano IV. cap. 2. statuitur, ut in tota provincia idem officium celebretur. Et Gregorius Papa VII. in Concilio generali numerum psalmorura, et lectionum officii divini praescripsit, ut habetur can. In die de consecration. distin. 5.

De partibus officii divini, et de canonico tempore singularum partium.

Partes officii divini alite sunt majores, aliae' minores. Majores sunt Nocturni, Laudes, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vesperae, Completorium; Minores sunt Psalmi, Hymni, Lectiones, Cantica, Autiphonse, Responsoria, Litania, Versus, capitula, Collectae. Ex his enim totum officium constat. Et quoniam partes majores atempore nomen accipiunt, ut nominum ratio cognoscatur, necesse erit de tempore singularum horarum breviter disputare. Sci'ipsit nuper de re volumen egregium Marcellus Francolinus, quod mihi totum evolvere per varias occupationes numquam licuit. Quae enim in lucem nunc edo, multo ante scripsi, et auditoribus in scholis tradidi, quam doctissimi illius viri laboribus frui potuerim.

Sciendum igitur est, nomina canonicarum horarum proprie ad eas horas accommodatas esse, quae apud veteres erant in usu, quaeque ina;quales, vel planetarioc dici solent. Initium earum horarum ducitur ab ortu solis; ita ut prima dicatur, quae est prima ab ortu solis; secunda, quae est secunda ab eodem solis exortu, et sic deinceps. Dicuntur autem inaequales, quoniam cum per totum annum in duodecim hor. s diem artificialem veteres distribuerent, et i i totidem noctem; necessario fiebat, ut in • stare longiores essent horae diurnae nocturnis, et contra in hyeme nocturnae diurnis. Ejusmodi horas Christi tempore Judaeis in usu fuisse, testatur Evangelium. Nam Joann. xi. legimus: Nonne duodecim sunt hor se diei? Et Matth. xx. mentio fit horae primae, tertiae, sextae, nonae, undecimae. Item Joan. i. fit mentio horae decimae; et Joan. iv. horae septimae.

Sciendum est secundo, duodecim horas noctis dividi solitas esse in quatuor vigilias, quarum prima incipiebat ab occasu solis, et terminabatur in horam tertiam noctis; secunda, incipiebat ab hora tertia, et terminabatur in sextam; tertia incipiebat a sexta, et terminabatur in nonam; quarta, quae

proprie dicebatur vigilia matutina, incipiebat a nona, et terminabatur in duodecimam.

Meminit harum vigiliarum Christus Dominus, cum Mare. xm. ait: Vigilate ergo, nescitis enim quando Dominus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane. Quod autem hoc loco dixit: Media nocte, an galli cantu, Luc xii. dixit: Si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit. % Et quod dixit, mane, dixit idem Marcus, cap. vi. Quartam vigiliam noctis. Habemus etiam in veteri Testamento initium vigiliarum. Thren. n. Et vigilias noctis medise, Judic. vn. Et vigiliam matutinam, Exod. xiv.

Denique harum quatuor vigiliarum meminit sanctus Hieronymus in epistola ad Cyprianum, et in cap. xiv. Matthaei; et alii auctores passim. Sicut autem ex duodecim horis nocturnis tertia quaeque habebatur potissima, videlicet tertia, sexta, nona, duodecima. In quibus (ut diximus) quatuor nocturnae vigiliae terminabantur. Sic etiam ex diurnis tertia, sexta, nona, duodecima, sive vespertina, plerumque nominari, et ad celebriora negotia deputari solebant, quod insigniores essent, et diem in quatuor partes aequales dividerent, de qua re vide Tertullianum in lib. de jejunio.

His notatis non erit difficile tempus canonicum singularium officii divini partium explicare. Ac primum quod attinet ad Nocturnos, varia fuit Ecclesiarum consuetudo. Alicubi apud veteres tres nocturni tribus distinctis horis, id- est, tribus vigiliis nocturnis celebrabantur. Sic enim scribit sanctus Hieronymus in epistola ad Eustochium de custodia virginitatis, « Noctibus, bis, terque surgendum ». Et apertius usum hunc fuisse apud nonnullos ex veteribus, tradunt llupertus. lib. i. de officiis divinis, sanctus Thomas lection. 6. in cap. xiv. prioris ad Corinth. etThomas Waldensis, tom. 3. de Sacramentalibus, cap. 24.

Alibi denique nocturni cum laudibus matutinis junguntur, et in quarta vigilia, quaeet matutina dicitur, celebrantur. Atque hunc esse antiquum usum Ecclesia; romanae, testatur Amalarius, qui praefatione libri de ordine antiphonarii ponit responsiones Romanorum magistrorum ad interrogationes suas. Et inter alia dicit, se interrogasse, an inter nocturnum officium, et matutinum, id est, laudes, aliquod interstitium esse deberet: et responsum esse, nullum, sed continuo inchoandas laudes per versiculum, « Deus in adjutorium, etc. ».

Observat autem Thomas Waldensis loco notato, divina providentia factum esse, ut quamvis nulla jam sit Ecclesia, quae singulis nocturnis vigiliis Deum laudet, tamen aliqua monasteria nocturnum officium celebrent in prima vigilia, aliqua in secunda, «aliqua in tertia, et totus fere clerus in quarta; atque ita si non ab iisdem, certe a diversis hominibus laudes divinae singulis nocturnis vigiliis celebrentur.

Jam vero laudes matutina;, cum quibus juxta Breviarii Romani formam nocturni junguntur, sine ulla dubitatione in aurora celebrari debent, ut tempus canonicum laudum sit ab initio crepusculi matutini usque ad ortum solis. Id quod perspicuum est, tum ex nomine; id enim est proprie officium, quod matutinum a veteribus omnibus nominatur: tum ex hymnis, qui in laudibus decantantur; in plurimis enim eorum fit mentio aurora;: tum denique ex communi omnium sententia; nulli sunt enim auctores, qui contra sentiunt.

Atque- ha;c est causa cur Ecclesia in nocte Natalis Domini sejungat nocturnos a laudibus, et Missam celebret ante laudes. Quoniam enim vetere instituto Missa illa circa mediam nocte>n celebrari debet, nimium praeverteretur tempus Laudum si ante mediam noctem Laudes canerentur. Ex quo intelligimus minus absurdum esse nocturnos a Laudibus separare, quam totum illud officium ante mediam noctem persolvere.

Neque moveri dpbcmus ex eo, quod in triduo ante Pascha Ecclesia ipsa publice nocturnum officium et Laudes ad vesperam canere solet. Nam ratione mysterii, deditaque opera ista fmnt; ideo enim tribus illis diebus officium matutinum sole occidente celebratur, et in tenebras desinit, unde et nomen accipit; tum ut repriesentetur occasus solis justitiae, tum ut significentur te¬

nebra; gentis Judaicae, quae Dominum abne gaverat et crucifixerat. Quod idem extinctio candelarum, et alia signa mcestitiae, quae in officio illo exhibentur, satis aperte demonstrant. De quibus mysteriis vide Amalarium lih. iv. de officiis Ecclesiasticis, cap. 21. et 22, et Rupertum lib. v. de officiis divinis, cap. 24. etseq.

Officium Primae prima hora diei celebrandum esse, ac per hoc tempus ejus canonicum esse ab ortu solis usque ad finem primae horae; docet nomen ipsum Primae; docet hymnus ille, « Jam lucis orto sydere »; docent collectae verba illa, « Qui nos ad principium hujus diei venire fecisti »; docent auctores plurimi, ut Rabanus lib. ii. de institut. clericorum, cap.

  1. Amalarius in libro de ordine Antiphonarii, cap. G. ct in primis Joannes Cassianus lib. m. de Institutis coenobiorum, cap.

■i. 'ubi etiam monet, officium Primae suo primum tempore institutum fuisse, cum officia aliarum horarum antiquissima sint. Et vere nec Cyprianus, nec Athanasius, nec Basibus, nec Hieronymus, neque «alii Cassiano antiquiores hujus Primae horae mentionem faciunt, cum aliarum horarum saepe meminerint. Exstat quidem hymnus ad Primam, quiaS. Ambrosio compositus dicitur; sed fortasse S. Ambrosius scripsit hymnum illum pro exortu diei, postea Ecclesia officio Primae hymnum illum inseruit. Quod autem quidam Doctores canonum exponentes cap.l. de celebrat. Missarum dicunt, officium Primae esse officium nocturnum, et celebrandum ante solis exortum, manifeste falsum est, et recte confutatur a;anco!ino in tractatu de tempore horarum canonicarum, cap. 13. et 16.

Officium horarum trium, videlicet Ter- - tiae, Sextae et Nonae, illis ipsis horis celebrandum esse, non dubium est. Quoniam autem horae illa; inaequales, non sunt jam amplius. j in usu, propterea tempora illa accipienda sunt, qua; horis illis in nostra supputatione respondent. Quod nullo negotio fiet, si quis advertat in quas horas solis ortus et occasus et meridies incidant. Nam hora Sexta inaequailis, quae est hora orationis sexta, semper incidit in meridiem. Ilora Tertia inaequalis semper incidit in illud tempus, quod est medium inter ortum solis et meridiem. Ilora Nona inaequalis in illud incidit, quod est medium inter meridiem et occasum.

Itaque ia iis regionibus ubi numerantur horte a meridie, duodecima hora diei semper est hora sexta canonica; et ab ea rcliqute duce facile colliguntur. In iis autem regionibus, ubi horae numerantur ab occasu; tempore aequinoctii hora quinta decima, ipsa est tertia; decima octava, est sexta; vigesima prima est nona. Cum autem crescentibus diebus, meridies fuerit hora septima decima; tum hora Tertia canonica, erit hora diei tertia decima cum dimidia, hora Sexta canonica erat hora dici septima decima; hora Nona canonica erit hora diei vigesima cum dimidia. Contra autem cum dies decrescent, et erit meridies hora decima nona, tunc hora Tertia canonica erit hora diei sexta decima cum dimidia; hora Sexta canonica erit hora diei decima nona; hora Nona canonica erit hora diei vigesima prima cum dimidia.

Si quis autem haberet in tabella descriptos quadrante» dierum artificialium per totum annum, id est, quot horas contineat quarta pars cujuslibct artificialis diei, is facillime horas canonicas investigaret. Nam ubi dies incipiunt a meridie, si quis detraheret ab hora duodecima quadrantem unum, haberet horam tertiam canonicam, si detraheret duos quadrantes, haberet ortum solis; post meridiem vero primus quadrans esset hora nona canonica, secundus hora vespertina. Ubi autem horae numerantur ab occasu, si detraheret quadrantem unum a numero viginti quatuor horarum, haberet horam nonam; si detraheret quadrantes duos, haberet horam sextam; si detraheret tres, haberet horam tertiam; si detraheret quatuor, haberet ortum solis et initium horae primae. Descripsit ejusmodi tabulas Fraucolinus accuratissime, sed per arcus semidiurnos. C ait erum non erit opus fortasse tam accurate ista cognoscere, cum satis sit ex ortu et occasu, qui ad sensum patent, crasso modo colligere tempora media, ut jam diximus.

Sed existit dubitatio quaedam circa tres has canonicas horas, Tertiam, Sextam, et Nonam, sit ne tempus legitimum persolvendi officium harum horarum, posteaquam ipsae horae finitae sunt, an potius posteaquam labi coeperunt, et adhuc labuntur; non enim desunt qui existiment tempus canonicum officii horae Tertiae tunc primum incipere, cum hora tertia diei jam fluxit, et in horologiis, ut completa signatur, quod idem

intelligendum esse volunt de Sexta et Nona.

Sed contra sentiendum existimo. Nam certum est officium Laudum matutinarum non esse celebrandum hora duodecima completa, id est, orto jam sole, sed hora duodecima labente, ac per hoc in aurora, ut omnes consentiunt. Pari ratione officium primae satis constat ex auctoribus supra citatis, non esse celebrandum hora prima exacta, sed labente, id est, paulo post ortum solis, cur igitur non idem dicemus de officio Tertiae, Sextae et Nonae, celebrandum esse videlicet horis illis tabentibus, non autem exactis, aitque completis?

Sequitur officium vespertinum, de quo varias video esse sententias, sed ego mihi omnino persuasi, tempus canonicum vesperarum esse horam duodeeimaim, atque postremam totius diei, non quidem exactam, sedlabentcm, ut de aliis horis dixi.

Nam omnes fere veteres scribunt, vespertinum officium celebrandum esse in fine diei, ut Isidorus, Rabanus, Rugo, Rupertus, et alii, et Amalarius, qui lib. lv. dc officiis Eccles. cap. vir. scripserat vespertinum officium ad noctem pertinere; in lib. de ordine antiphonarii scribit, consuetudinem habere, ut paulo ante solis occasum celebretur, et addit, horanfduodecimam esse legitimum tempus vesperarum.

Ejusdem horar duodecimae mentionem facit S. Athanasius in lib. de Virginitate, ubi post officium Tertiae, Sextae et Nonae, officium plenius et majus in hora- duodecima celebrandum esse dicit. Sanctus etiam Joatines Chrysostomus homil. 59. ad populum scribit, monachos quatuor in partes diem distribuere, dum celebrant divinas laudes hora Tertia, Sexta, Nona ct Vespertina. Ubi per Vespertinam necessario intelligit duodecimam. Illa enim explet quartam partem diei, ct justa proportione tantum distat a nona, quantum nona a sexta, ct sexta a tertia, et tertia ab initio diei. Sanctus quoque Rasilius in regulis fusius explicatis qusest. 37. dicit, completo die Vesperas celebrandas, et sanctus Cyprianus serra. 6. scribit, recedente sole, et cessante die id esse faciendum.

Sed quod maximi momenti esse videtur, illud est, quod Cassianus refert, lib. n. do institutis coenobiorum, cap. 4. ct 3. non humana inventione, sed cuilitus angelico magisterio institutum, ut in Vesperis duo decim Psalmi canerentur. Concilium autem Tur. II. cap. 19. Vespertinam horam, in qua duodecim Psalmi Angelo doctore canuntur, dicit esse horam duodecimam. Itaque ex definitione Concilii ante annos mille celebrari, habemus horam vespertinam, proprie esse duodecimam, quae diem artificialem claudit.

His accedit ratio ex proportione, quam habet officium vespertinum cum matutino, id est, cum laudibus, has enim vocant omnes veteres matutinum. Sunt enim hsec duo officia valde similia. Nam habent ssepe antiphonas easdem, eumdem hymnum,' idem capitulum, easdem commemorationes, eumdem numerum et ordinem psalmorum: igitur par est, ut sicut matutinum celebratur paulo ante ortum solis, in extrema hora noctis, ita vespertinum celebretur paulo ante occasum solis in extrema hora diei. Quod item confirmatur ex illis verbis hymni vespertini: « Jam sol rcceclit igneus, infunde lumen cordibus ». Et denique ex eo, quod veteres vespertinum officium accensa lucerna celebrandum esse dicunt, ut perspicuum est ex illis verbis S. Hieronymi in epist. ad Letam de institutione filias: << Assuescat accensa lucerna reddere sacrificium vespertinum ». Neque enim lucerna necessaria est hora decima, vel undecima inchoante, cum adhuc sol clarissime luceat; sed hora duodecima sole jam occumbente, praesertim in locis obscurioribus, qualia oratoria esse solent, omnino lucernae lumine indigemus.

Quod autem Joannes Cassianus lib. m. de institutis coenobiorum, cap. 3. dicit, lucernarem horam esse undecimam, non infirmat, sed confirmat sententiam nostram. Loquitur enim ipse de hora undecima jam exacta. Nam accommodat laudes officii vespertini ad opus illorum, qui hora undecima vocantur ad vineam. Illos autem hora undecima exacta operari coepisse, et usque in finem duodecimse operatos, testatur Evangqlium, Matth. xx. Hi novissimi una hora fecerunt, ele.

Restat officium Completorii, quod non esse aeque antiquum, ac officia reliquarum horarum, recte observavit Radulphus de rivo in libro de can. observat, propos. 14; indicat enim tempus completorii obscure sanctus Ambrosius lib. iii. de Virginibus. Sed expressam mentionem invenio, primum apud

Graecos in quaest. 37. S. Basilii ex regulis fusius explicatis: apud Latinos autem et nomen et tempus Completorii primum invenio in Regula sancti Benedicti cap. 16.

Porro tempus canonicum Completorii est initium noctis ante finem crepusculi vespertini. Id enim satis aperte colligitur ex omnibus antiquis auctoribus. Nam Isidorus lib. i. de officiis, cap. 21. Amalarius lib. iv. de officiis Eccles. cap. 8. et in lib. de ordine antiphonarii, cap.T.Hugo de S. Victore lib. irde officiis divinis, cap'. 7. Rupertus lib. i. de officiis divinis, cap. 7. et alii dicunt, Completorium ad noctem pertinere, et post coenam, et omnia alia opera, quae somnum praecedunt, debere persolvi. S. autem Basilius loco citato dicit, primis se jam noctis intendentibus tenebris completorium persolvendum, et in eo Psalmum xc. recitandum, ut quies, quam sumus capturi, inoffensa, et ab omni perturbatione sit libera.

Unus est ex antiquis Rabanus, qui in lib. ii. de institut. cleric. cap. 8. dicit, Completorium hora undecima celebrandum. Sed videndum est, ne forte sit vitium librariorum. Nam cap. 7. disertis verbis idem auctor dicit, vespertinum officium in fine diei, sole occidente, celebrandum esse; et paulo post adjungit Vesperam dici a sydere, quod sole occidente exoritur. Quomodo igitur ista cohaerent, ut Completorium, quod omnium consensu Vesperas sequi debet, non praecedere, persolvendum sit hora undecima, si Vesperae persolvuntur in fine diei sole occidente et vespero oriente?

Quod autem Smaragdus Abbas in comment. ad cap. 16. Regulae S. Benedicti dicere videtur, horam duodecimam ad Completorium pertinere, non habet difficultatem. Tum quia fortasse non loquitur -de Completorio, sed de Vesperis; neque enim Completorium, aut Vesperas nominat cum horae duodecimae mentionem facit, et praeterea duodecimam illam horam horae nonae immediate subjungit; ac per hoc de vespertino officio loqui videtur. Tum quia per horam duodecimam intelligere possumus duodecimam jam exactam, quae coincidit cum prima hora noctis inchoata.

Ad veterum auctoritatem accedit manifesta ratio. Nam officium Primae, et Completorii eam inter se proportionem et similitudinem habent, quam matutinum et vesperti-

nurn. Sunt enim officia simillima, cum habeant eumdem numerum et ordinem psalmorum et precum, et pra?terea symbolum, confessionem, etc. Sicut igitur officium Primse persolvitur prima hora diei, sic officium Completorii persolvi debet prima hora noctis; quemadmodum quia laudes matutinse celebrantur ultima hora noctis, vespertinae laudes celebrari debent, ut jam ostendimus, ultima hora diei. Et sane totum officium Completorii, si quis illud recte inspf| ciat, nihil aliud sonat, nisi praeparationem ad nocturnam requiem.

Quod vero quidam objiciunt, verba illa, a Te lucis ante terminum », indicare Completorium, persolvendum ante occasum solis; item sepulturam Domini, quae in officio Completorii recolitur, factam esse ante solis occasum; facile dissolvitur. Nam terminus lucis non est occasus solis, sed finis crepusculi. Ideo enim ad primam, ut significetur exortus solis, non autem solius lucis, non dicitur, « Jam lucis orto lumine », sed, « Jam lucis orto sydei’e », id est, sole. In Completorio vero nulla fit mentio syderis, sive solis, sed solius lucis, quae in fine crepusculi terminatur.

Porro sepultura Domini eadem hora facta est, qua depositio ex cruce. Non enim inter depositionem et sepulturam aliquod spatium temporis interjectum fuit. Quia vero duo mysteria sunt, quamvis uno tempore peracta, ideo placuit Ecclesia? unum commemorare suo tempore, id est, in Vesperis; alterum in hora consequente, id est, in Completorio; ut omittam officium Completorii, non propter solam memoriam Dominica? sepulturae, sed propter alias causas institutum fuisse; ac potissimum, ut in eo gratiae Deo agerentur' pro beneficiis diurnis, et indulgentia imploraretur pro peccatis toto illo die commissis, ac demum contra nocturna pericula et tentationes, Dei gratia peteretur: atque ita officium in matutino crepusculo inchoatum, in vespertino crepusculo compleretur.

Referuntur haeretici, qui horas canonicas reprehendunt.

Non defuerunt unquam hajretici, qui vel omnino, vel ex parte aliqua officium Eccle

siasticum reprehenderent. Primum enim Paulus Samosatenus circa annum Domini 280. Ecclesiam Catholicam arguebat, quod hymnos ab hominibus compositos, et qui in sacris litteris non haberentur, Christo decantaret. Quocirca ipse eos tamquam neotericos, et nuper inventos ab Ecclesia sua removit. Refert hanc hseresim Eusebius lib. vii. hist. cap. 26.

Deinde, Vigilantius non totum quidem officium ecclesiasticum, sed nocturnas vigilias reprehendebat, ut refert S. Hieronymus in epist. ad Riparium. Atque haec videtur esse hseresis illorum, quos Isidorus in lib i, de officiis, cap. 22. dicit, vocari solitos nyctazontes, id est, somniculosos.

Post aliquot ssecula Joannes Wicleffus multa contra horas canonicas scripsit, qua? referuntur et refelluntur a Thoma Waldensi tom. 3. de sacramentalibus, cap. 24. Non diu post in Boemia Taboritarum hseresim fuisse, frustra tempus teri in horis canonicis persolvendis, testis est HSneas Sylviusin lib. de origine Boemorum, cap. 35.

Hoc nostro sa?culo Martinus Lutherus in lib. de abroganda Missa extremo, ritum Ecclesia? improbat, quem servat in horis canonicis; et re ipsa sustulit in regionibus, quas a fide Catholica 'alienare potuit. Quamvis postea instituerit ipse quoque suas quasdam horas canonicas, sed brevissimas, et ordine perverso, ut Apostolum Satana? decebat: praecepit enim, ut mane tres dicerentur Psalmi, et tres ad Vesperam. Cantica quoque, «Te Deumlaudamus», et «Benedictus Dominus Deus Israel», et symbolum Athanasii recitari voluit, non mane, ut in Ecclesia fieri consuevit, sed vespere, ut videlicet nihil sibi commune esse cum Ecclesia Catholica demonstraret.

Illyricus in Centuriis passim reprehendit summos Pontifices, quod officium Ecclesiasticum instituerint, vel auxerint, vel ornarint, sed insignis est locus Centur. 6. cap. 10 colum. 674. ubi de Pelagio I. loquens, sic ait: « Notis Antichristi hic quoque insignis fuit. Nam constituit, ut Clerici quotidie canonicas horas septies cantarent, ut habetur 91. distin. can. Eleutherus frater ». Quo loco tria sunt breviter observanda. Primum, non haberi in canone illo citato, verbum ullum de horis canonicis septies decantandis, sed solum de vigiliis in quadam particulari Ecclesia celebrandis. Alterum, non solum reliquas horas, sed etiam noc turnas, ad quas proprie vigilia; pertinent, antiquissimas esse, ut mox ostendemus ex Patribus, qui Pelagii Pontificatum longe praecesserunt. Tertium, miram esse illam Illyrici consecutionem, Pelagius Papa instituit horas canonicas, igitur notis An tichristi insignis fuit. Quis enim unquam inter Antichristi notas posuit, instituere horas canonicas, id est, officium statis horis Deum laudandi ac precandi? nonne Antichristus juge sacrificium auferet, Daniele teste? nonne efferet se, teste Apostolo, super omne quod dicitur Deus; quomodo igitur credibile est ab illo instituendum esse juge sacrificium laudis et precationis Deo nostro, et Christo ejus, cujus ipse hostis acerrimus erit?

Jam vero Joannes Brentius in Confessione Wirtenbergensi cap. de horis canonicis, quatuor in usu canonicarum horarum reprehendit. Primo, quod instituatur certum hominum genus, id est, sacerdotes, ad canonicas horas persolvendas. Secundo,’ quod persolvantur hora; illa; lingua aliena, qua; vulgo Ecclesia; non sit nota. Tertio, quod sine intermissione die, noctuque hoc officium persolvatur. Quarto, quod hoc fiat, non ut per patientiam et cousolatioilem Scripturarum spem habeamus, sed ut merito hujus operis mitigemus iram Dei, et expiemus peccata hominum coram Deo.

Sed primum illud de ministris tractabitur infra suo loco. Alterum de lingua vulgari, tractatum est a nobis in ii. lib. de verbo Dei, cap. Io. et 1 (5. neque aliquid novi hoc loco scribendum occurrit. De tertio disseremus cap. seq. id enim est hujus loci proprium. Quartum partim est falsum, partim commune orationi cum aliis operibus bonis. Falsum est enim non decantari a nobis laudes Dei, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Hunc enim fructum inter alios, ct quierunt et referunt omnes pii, qui rite divinum officium canunt, vel legunt. Commune vci*o est orationi cum aliis bonis operibus, ut sit meritoria et satisfactoria,% ut supra ostendimus.

Similia scribunt contra horas canonicas Tilmanus Heshusius in lib. de sexcentis erroribus Pontificiorum tit. 24. nuin. 7. ct alii passim.

Demonstratur antiqua et rationabilis institutio canonicarum horarum.

Adversus pradictos haereticorum errores nos breviter ostendemus antiquam et rationabilem institutionem esse canonicarum horarum, ac primum de ipsis horis, deinde de iis, qua; leguntur, aut canuntur in officio ecclesiastico breviter disseremus.

Quod igitur ad Horas attinet, habemus exempla Prophetarum et Apostolorum; testimonia veterum Patrum, et antiqua; Ecclesia; consuetudinem; rationes denique, ct causas hujus institutionis.

Veniamus ad exempla, Propheta David septies in die laudem dicebat Deo. Psalm. cx vili. Quod si ille in bellis, et regni administrationc occupatus, septies in die, sine intermissione, Deum precabatur et laudabat, quid habet Brentius, quod queratur, si sacerdotes, quorum proprium munus est vacare Deo, septies in die sine intermissione orationi et laudibus divinis insistant?

Sed audiamus exempla de singulis horis. De nocturna oratione idem David in eodem Psalm. cxvill. Media, inquit, nocte surgebam ad confitendum tibi [i). Dominus quoque non solum media nocte orabat, sed etiam pernoctabat in oratione Luc. vi. et Apostolus Paulus, et Suas in ipso etiam carcero media nocte orantes laudabant Deum act. xvi.

De laudibus matutinis habemus illud Psalm. v. Mane exaudies vocem meam, mane astabo tibi et videbo. Et illud Psalm, lxii. In matutinis meditabor in te. Et illud Psalm. cxyiii. Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.

De Prima, Tertia, Sexta et Nona explicat Beda illud ii. Esdr. ix. Legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum. Item illud Daniel. vi. Tribus temporibus in die flectebat genua, et adorabat, con/itebat urgue coram Deo (fi). Exponunt Cyprianus in serm. 6. et Hieronymus in comment. Danielis, de hora tertia, Sexta et Nona.

Easdem horas legimus in Actis Apostolorum. Nam hora Tertia Apostoli orantes accipiunt Spiritum sanctum, Actor, u. hora

fui. CXVlll, 148. - II Esd IX, 3; Dan. VI, lu;

sexta Princeps Apostolorum ascendit in superiorem sedium partem, ut orationi vacaret, Act. x. Denique Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam., Act. iii. De officio vespertino propheta David Psalm. liv. Vespere et mane et meridie narrabo et annunciabo, et exaudiet vocem meam. Et Psal. cxl. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Jam ex Patribus plurima testimonia adferri possunt, numquam enim in Ecclesia Christiana non fuit consuetudo laudandi, precandique Deum nocturno tempore, prseterca Mane, hora Tertia, Sexta, Nona, et ad Vesperam. Proinde qui hunc usum rejiciunt, quod faciunt omnes hujus temporis haeretici, vel imperiti sunt antiquitatis, vel nimium impudentes novatores.

Clemens Romanus lib. vm. Apostolicarum constitutionum, cap. 40: « Preces, inquit, vestras facite diluculo, hora tertia, sexta, nona, vespere, et in galli cantu ».

S. Cyprianus in serm. 0. qui est de oratione Dominica: « In orationibus, inquit, celebrandis invenimus observasse cum Danicle tres pueros in fide fortes, et in captivitate victores, horam tertiam, sextam et nonam ». Et paulo post: « Sed nobis, fratres dilectissimi, praeter horas antiquitus observatas, orandi nunc et spatia, et sacramenta creverunt. Nam et mane orandum est, ut resurrectio Domini matutina oratione celebretur. Recedente item sole, ac die cessante, necessario rursus orandum est ». Et infra: « Qui autem in Christo, hoc est, in lumine semper sumus, ne noctibus ab oratione cessemus ».

S. Athanasius in lib. de Virginitate, sive de meditatione: « Habeto, inquit, psalterium et psalmos edisce. Sol exoriens videat librum in manu tua; post tertiam horam peragito communionem, quoniam hac hora adductum est lignum crucis. Sexta hora celebrato preces cum psalmis, plorationibus et obsecrationibus, quoniam hac hora Filius Dei sublatus est in crucem, hora nona rursus esto in hymnis et laudibus Dei cum laicrymis, confitens peccata tua. Deo supplica, quoniam hac hora Dominus in cruce pendens reddidit spiritum. » Et infra: « Hora duodecima majorem et crebriorem celebra communionem cum virginibus tuis, etc. ». Item in eodem lib.: « Media, inquit, nocte

surgito, et laudato Dominum Deum tuum ».

Sanctus Ambrosius in Psalm. cxviii. serm. 8. meminit orationis, quae fit media nocte, in meridie, et vespere. Et in lib. iii. de Virginibus notat sex tempora orandi, cum surgimus mane, cum est prodeundum, ante prandium, post prandium, hora incensi, et cum pergimus cubitum. Quae tempora cum solemnium orationum tempora ad ipso vocentur, videntur omnino significare horam matutinam, tertiam, sextam, nonam, vespertinam et Completorii. Exstant etiam sancti Ambrosii hymni pro singulis horis canonicis.

Sanctus Basibus in regulis fusius explicatis quaist. 37. earumdem horarum multo apertius meminit; nam cum dixisset, non esse negligendas praescriptas 'orationes statis temporibus, quas in conventibus observari solemne est et quotidianum, continuo enumerat tempora, et singulorum rationes reddit. Tempora vero illa his nominibus appellat: « Matutinum, horam tertiam, sextam, nonam». Addit praeterea officium « completae diei », id est, Vesperas, et officium, « initio tenebrarum pro quiete nocturna captanda », id est, Completorium, et officium, « media; noctis », id est, vigilias nocturnas.

S. Hieronymus in epist. ad Eustochium de custodia virginitatis: « Horam Tertiam, inquit, Sextam, Nonam, diluculum quoque, et Vesperas, nemo est qui nesciat ». Et infra: « Noctibus quoque bis, terquo surgendum ». Et in epist. ad eamdem de obitu Paulae: « Mane, inquit, hora tertia, sexta, nona, vespere, noctis medio per ordinem psalterium cantabant ». Similia habet idem auctor in epist. ad Letam de institutione filiae. S. Joannes Chrysostomus homil. 59. ad populum Antiochenum, describens monachorum consuetudinem: « Ante lucem, inquit, cum gallus vocem dederit, omnes statim cum reverentia somnum deponentes exsurgunt, excitante eos’ praelato, et consistunt sanctum constituentes chorum, et statim manus extendentes sacros hymnos decantant ». Et infra de diurnis precibus: « Tertiam, inquit, sextam, nonam, et vespertinas orationes celebrant, et in quatuor partes diem dispartiti, dum singulae partes implentur, psalmodiis et hymnis Deum venerantur ».

S. Augustinus serm. 55. de tempore:

Psal. LIV, 18; ibid. CXL, 2. Tom. VI.

« Rogo, inquit, vos ad Vigilias maturius surgite; ad Tertiam, ad Sextam, ad Nonam, ante omnia convenire ».

Joannes Cassianus lib. n. de institutis coenobiorum disserit de officio nocturno, et lib. ni. de diurno, et nominat horam matutinam ante ortum solis, et rursum aliam matutinam orto jam sole, id est, Primam, deinde Tertiam, Sextam, Nonam, Vesperas.

S. Benedictus, in Regula cap. 16: « His, inquit, horis referamus laudes creatori nostro, Matutinis, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vespere, Completorio, et nocte surgamus ad confitendum ei ».

Praeter hos Patres, multi alii gravissimi, doctissimique scriptores singularum horarum canonicarum tempora, et mysteria explicant. Isodorus lib. i. de officiis divinis, Amalarius lib. iv. de officiis Ecclesiasticis, Rabanus lib. ii. de institutione clericorum, Hugo de S. Victore in lib. ii. de officiis Ecclesiasticis, Rupertus Tuitiensis in lib. i. de divinis officiis, ex quibus Rabanus lib. n. de institutione clericorum, cap. 9. usum hunc toti Ecclesiae communem esse testatur, his verbis: « Iste, inquit, est Catholicus ordo divinarum celebrationum, qui ab universa Ecclesia Christi incommutabiliter servatur». Atque haec de testimoniis Patrum.

Porro rationes variae adferuntur a Patribus, sed tres videntur esse praecipuae. Prima ratio est, quam assignat sanctus Cyprianus in sermon. 6. ut videlicet in honorem sanctissimae Trinitatis tertia quaque hora Deum laudemus. Nam horae canonicae antiquissimae sunt, ut diximus, tertia, sexta, nona, duodecima, quae totum diem in quatuor ternarios horarum dividunt; quibus addebantur quatuor vigiliae nocturnae, qua; terminabantur hora tertia, sexta, nona, duodecima noctis, et noctem totam in alios quatuor horarum ternarios dividebant.

Secunda ratio est, ut beneficium creationis commemoremus, et pro eo conditori rerum omnium gratias agamus. Ideo enim sunt horae septem diurnae, quoniam septem diebus creavit Deus coelum et terram, et omnia quae in coelo et in terra continentur. Additur autem hora octava, id est, officium nocturnum pro spe resurrectionis, quae per diem octavam significari solet. Noctu autem futuram resurrectionem, Dominus ipse admonuit cum ait Lucae xvii. In illa nocte erunt duo in

lecto, unus assumetur, alter relinquetur. Et Matth. xxv. Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exire obviam ei (i).

Tertia ratio, eaque potissima, quam reddunt sancti Patres Athanasius, Basilius, Cassianus, et alii, est ad memoriam Redemptionis conservandam. Nam praecipua Redemptionis mysteria his horis completa esse noscuntur. Hora vespertina (inde enim officium ecclesiasticum initium sumit) Christus coenam cum discipulis fecit, pedes eorum lavit. Sacramentum Eucharistiae instituit. Hora Completorii post orationem in horto, et sudorem sanguinis conprehensus ab inimicis, atque ad Annam et Caipham ductus, variis modis illusus fuit. Hora matutina in Concilio Pontificum et Pharisaeorum, initium est concilium de ratione perdendi Christum. Hora prima ductus est Dominus ad Pilatum, atque inde ad Herodem, et rursus reductus ad Pilatum. Hora tertia crucifixus est vocibus Hebraeorum, flagellis caesus, et spinis coronatus a militibus Pilati. Hora sexta crucifixus re ipsa, atque a terra (ut ipse praedixerat) exaltatus, maximum Deo Patri pro totius mundi salute sacrificium immolavit. Hora nona spiritum emisit, ad inferos descendit, regnum Satanae destruxit.

Rursus hora vespertina de cruce depositus et in sepulcrum illatus est. Hora Completorii dum ipse quiesceret in tumulo, sepulcrum ipsum ab inimicis signatum fuit, et militum custodiis septum atque munitum. Hora matutina, id est, sub auroram, resurrexit, redemptionemque perfecit; in cujus rei figuram in vigilia matutina Deus olim Pharaonem cum exercitu suo demersi in mare, et filios Israel liberavit. Hora prima apparuit sanctis mulieribus. Hora tertia descendit Spiritus sanctus super Apostolos. Hora sexta S. Petrus orans mandatum accepit, ut Gentiles admitteret ad Ecclesiam: et eadem hora coapostolus ejus Paulus Christo sibi apparente conversus; et ad praedicandum Gentilibus destinatus est. Hora nona primitiae gentium Cornelius centurio angelico ministerio ad Apostolum Petrum audiendum missus est.

His rationibus addi potest confirmatio ex eo, quod satis constat ex Joanne Cassiano lib. ii. de institutis Coenobiorum, cap. 4. et 5, non solo humano, sed etiam angelico magisterio canonicarum horarum ordinem constitutum. Item alia confirmatio ex eo, quod nai*rat Ado Trevirensis in Martyrologio ad nonum diem Januarii, occisa magna copia sacerdotum in persecutione Diocletiani, auditam fuisse circa eorum reliquias coelestem psalmodiam' mane et vesperi, et rursum hora tertia, sexta et nona. Qua? sane manifesta sunt indicia, quod hsec religio statis horis Deum laudandi, quam sancti illi Martyres dum viverent semper tenuerant, Deo non mediocriter placeat.

Deinde illud etiam addi potest, usque adeo antiquis temporibus studium celebrandi canonicas horas in Ecclesia floruisse, ut Julianus Apostata invidens Christianis hoc ornamentum jusserit sacerdotibus idolorum, ut ipsi quoque similem formam statis horis precandi et laudandi Deos in suis fanis instituerent. Vide Sozomenum lib. v. hist. cap. 48.

De antiquitate singularum partium officii ecclesiastici.

Diximus de horis canonicis, nunc de iis, quae de ipsis horis canuntur aut leguntur, breviter dicendum est. Sunt autem haec, Psalmi, Cantica, Hymni, Lectiones, Responsoria, Antiphona?, Litania, Capitula, Collectae, Symbolum et Confessio.

Et quidem Psalmi et Cantica, reprehendi non solent, nec possunt, cum habeantur omnia in divinis litteris, excepto cantico, quod incipit: « Te Deum laudamus». Fuisse autem in usu apud Christianos ab ipso exordio nascentis Ecclesiae, ut in conventibus Ecclesiasticis psalmodia primum locum haberet, cognosci potest ex loco illo Apostoli I Corinth. xiv. Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet { 4). Item ex Tertulliano in lib. de velandis virginibus extremo, et lib. n. ad uxorem extremo. Denique ex Concilio Laodiceno, cap. 45. et 17.

Porro canticum, « Te Deum laudamus », non habetur quidem in Scripturis, tamen compositum fuit, Deo inspirante, a sanctis Patribus, Ambrosio et Augustino, qui statim a Baptismo ejusdem Augustini, toto populo obstupescente canticum illud alternatim, et ex tempore cecinerunt; ut scribit S. Dacius episcopus Mediolanensis lib. i. Chronici,

cap. 40. Floruit autem S. Dacius imperante Justino seniore, ut S. Gregorius refert lib. m. Dialogorum, cap. 4. Addit quoque idem Dacius, canticum illud ab universa Ecclesia frequentari coepisse. Quod verum esse cognosci potest etiam ex regula S. Benedicti, in qua post lectiones praescribitur canticum, « Te Deum laudamus ». Denique ipse etiam Lutherus ab hoc cantico non ahhoruit, ut supra diximus. Quare nihil est cur in ejus defensione plura dicamus.

Jam vero de Hymnis superadditis, habemus primo testimonium Apostoli Coloss. m. et Ephes. v. qui Psalmis et Canticis, Hymnos adjungit. Videtur enim Hymnorum nomine intelligere carmina spiritualia, quse Christiani illius temporis componebant, ut Haymo exponit. Nam et Eusebius in lib. ii. histor. cap. 47. ex Philone refert, primos Christianos non tantum Psalmos Davidis et Cantica Scripturarum, sed etiam proprios hymnos canere solitos esse. Sanctus quoque Dionysius in lib. de divinis nominibus, cap. 4. non pauca commemorat ex hymnis sacris a B. Hierotheo compositis. Factum etiam illud Pauli Samosateni, qui ecclesiasticos hymnos tamquam neotericos, et nuper inventos rejecit, satis testatur, usum ejusmodi hymnorum esse vetustissimum. Vixit enim Samosatenus ante annos 4300. Denique Concilium Soletanum IV. ante annos ferme mille canon. 42. pra?cipit, ut hymni a sanctis Patribus Hilario et Ambrosio compositi in officio ecclesiastico retineantur. Quidam enim jam tunc coeperant eos contemnere, propterea quod in sacris litteris non haberentur.

Lectiones praecipue leguntur in officio nocturno partim ex Scripturis, partis ex homiliis Patrum, partim ex vitis Sanctorum. Usum lectionum, antiquissimum esse in Ecclesia, perspicuum esse potest ex Apologia 2. S. Justini extrema, ubi dicit, Lectiones ex Prophetis et Apostolis in conventu fidelium legi solitas. Item ex Concilio Laodiceno, quod ante annos 4200. celebratum fuit; statuit enim c. 47. ut psalmis lectiones intersererentur. Item ex Concilio Carthaginiensi III. cap. 47. ubi praescribuntur lectiones non tantum ex Scripturis, sed etiam ex vitis sanctorum Martyrum. De lectionibus quoque ex homiliis Patrum, testis est S. Hieronymus in lib. de scriptoribus

Ecclesiasticis, ubi dicit, sermones B. Eplirem legi consuevisse in Ecclesia post lectiones Apostolorum et Prophetarum. Joannes etiam Cassianus lib. ii. de institutis coenobiorum, cap. 5. refert a majoribus institutum fuisse, ut in officio nocturno duodecim psalmi et duodecim lectiones pronunciarentur. Denique Gelasius Papa ante annos mille descripsit ordinem lectionum, tum ex Scripturis sacris, tum ex Patrum homiliis per totum annum, ut est apud Gratianum distinet. 15. canon, sancta Romana. Et Gregorius VII. ante annos quingentos restituit Breviarium Romanum in eam formam, quam habuerat antiquissimistemporibus, idque fecit in Concilio generali. Unde exstat canon. In dic, de consecratione distinet. 5. quod idem fecit nostris diebus Pius V. Pontifex de Ecclesia Dei optime meritus.

Cur autem lectiones per totum annum eo sint ordine distributae, quem nunc quoque in Romano Breviario cernimus, explicat Rupertus lib. xn. de officiis divinis, prope extremo. Et quoniam non multum referre videtur id cognoscere, et nos brevitati studemus, ad eum auctorem lectorem censuimus remittendum.

Ante lectiones praecedit Benedictio, de qua scribit Petrus Damiani in libro de Dominus vobiscum cap. 2. ubi etiam notat propter humilitatem non petere lectorem a sacerdote, vel Pontifice, ut ipse benedicat, sed ut jubeat ab alio benedici: sacerdotem autem vel Pontificem, ut vicem reddat humilitati, nec per se, nec per alium benedicere, sed benedictionem lectori, et caeteris omnibus ab ipso Deo precari.

Post lectiones sequuntur Responsoria, quae ab Italicis Ecclesiis primum inventa, ut referunt Isidorus lib. i. de officiis divinis, cap. 8. Et Rabanus lib. ii. de institut. clericorum, cap. 51. et forte a^ S. Ambrosio, ut censet Walfridus in lib. de rebus Eccles. cap. 25. inde ad alias Ecclesias dimanarunt. Certe S. Benedicti tempore jam erant in usu, ut ex ipsius regula intelligi potest. Appellantur autem, Responsoria teste Rabano loco notato, quoniam uno inchoante a caeteris respondetur.

Capitula nihil sunt aliud nisi brevissima} lectiones, quae dicuntur in singulis horis diurnis, et semper ex sacris litteris depromuntur. Meminit ejusmodi capitulorum Concilium Agathense, cap. 30.

De Collectis, Litania, Gloria Patri, Symbolo et Confessione, quae sunt communia of¬

ficia cum Missa, disseruimus in ii. lib. de sacrificio Missa:, cap. -16.

Antiphonte restant, qme ut plurimum cum Psalmis conjunguntur, aliquando etiam seorsim canuntur. Significat autem Antiphona vocem reciprocam, et per antiphonas canere, nihil est aliud, nisi alterna tim canere; dicitur vero in officio ecclesiastico antiphona sententia illa, quae Psalmo concinendo praemittitur, quoniam secundum ejus modulationem totus Psalmus canitur, atque utrumque chorum in fine conjungit= ut recte docet Amalarius lib. iv. dc officiis Ecclesiasticis, cap. 7.

Porro usum Antiphonarum, id est, alternatim canendi Psalmos ex Angelica admonitione atque exemplo sanctum Ignatium didicisse ex Antiochenae Ecclesiae tradidisse, Socrates scribit lib. vi. hist. cap. 8. Quod igitur scribit Theodoretus lib. n. histor. cap. 24, primos fuisse Flavianum et Diodorum, qui Antiochenis Davidicos Psalmos altcrnatim canendos tradiderunt, non de prima institutione, sed vel de instauratione, vel de commodiore aliqua ratione alternatim concinendi intelligendum esse videtur. Apud La- ' tinos primum fuisse sanctum Ambrosium, qui hanc ipsam consuetudinem introduxit, scribit Isidorus lib. i. de officiis divinis, cap.

  1. Sed hoc de solo officio ecclesiastico accipiendum videtur. Nam in sacrificio Missa) Psalmum alternatim canendum tradidit Coelestinus Papa, ut in ejus vita legimus. Absolute autem usum alternatim canendi Psalmos apud Latinos antiquissimum esse, perspicuum est ex Tertulliano qui in lib. ii. ad uxorem extremo dicit Psalmum inter duos sonare. Sed de his hactenus.

Antiphona, Salve Regina, ab H creticorum calumniis asseritur.

Ex omnibus officii partibus nihil est, quod ' magis haereticis nostri temporis displiceat quam antiphona illa, qua) incipit, Salve Regina. Eam enim Lutherus in serra, dc natali B. Mariae dicit nulla ratione in bonum sensum trahi posse. Petrus quoque Pseudomartyr in comment. ad cap. 3. prioris ad Corinth. scribit, hanc antiphonam non posse ullo modo ab impietate defendi, cum illa omnia tribuat Mariae, quae soli Deo conveniunt.

Ac ut ejus ratiunculas ordine digeramus, qui Mariam salutat Matrem misericordiae, sic ille ratiocinatur: « Deus est proprie Sed ostendamus praeterea singulas partes Pater misericordiarum », II Corinth. r, hujus antiphonae in B. Mariam rectissime « non ergo licet vocare Mariam Matrem convenire.

misericordiae, nisi divinis honoribus eam Primo dicitur Regina. Nam et omnes ornare velimus ». Item « Chrystus est pro- beati reges sunt, quibus dicitur: Beati pauprie vita, qui de se ait, Joan. xiv, Ego peres spiritu, quoniam ipsorum est regnum sum via, veritas et vita. iEquatur igitur Ma- coelorum, Matth. v. Et: Venite, benedicti ria Christo cum appellatur vita». Adhaec: Patris mei, possidete paratum vobis regnum, « Deus est proprie totius auctor consolatio- Matth. xxv. Et ipsa praeterea cum sit vera nis, II Corinth. i; non igitur Maria dul- Mater Regis regum, Reginae appellationem cedo nominari potest, nisi Deo asseratur singulariter meretur, aequalis ». Praeterea: « In solo Deo speran- Secundo dicitur Mater misericordiae, tum dum esse testatur Propheta, qui dicit, Ma- quia Christi mater est, per quem misericorledictus vir, qui sperat in homine, Hie- diam a Deo consecuti sumus; tum quia nobis rem. xvii; non ergo Maria spes nostra no- quotidie misericordiam a Deo precatur, et minanda est, nisi forte jam homo esse de- impetrat; tnm denique phrasi Hebraica dicisierit ». Denique: « Deus Pater est, qui ad tur Mater misericordiae, quasi mater valde filium credentes adducit, Joan. vi. et ipse misericors. Quomodo etiam illud accipimus, se filius nobis ostendet cum beatos faciet. Pater misericordiarum, id est. Pater summe Joan. xiv. Quomodo igitur Maria nobis misericors.

post hoc exilium Jesum ostendet, nisi ipsa Tertio dicitur vita, non quod sit ipsa vita quoque sit Deus, et beatos homines facere per essentiam, quo modo est Deus, neque 'queat?» quod sit principalis causa vitae, quo modo

Haec argumenta nullius sunt ponderis, ac de Christo dicitur, Act. m. Auctorem vero ut omittamus Ecclesiae auctoritatem, quae vitae interfecistis; sed quod Christum pehanc antiphonam multis jam saeculis usu pererit, et per illum facta sit mater omnium probavit, neque enim fas esse putamus viventium vita spirituali. Sic enim Eva dicta unum, vel duos apostatas cum ipsa Ecclesia est vita. Vox enim Hebraea niD vitam signiin comparationem adducere, certe longe ficat, quia mater futura erat omnium vivennobilior fuit doctrina et pietate, ac per hoc tium vita animali. Observat autem Epiphaetiam dignior, cui fides habeatur, Herman- nius haeres. 78. Evam appellatam esse vitam, nus Contractus, qui hanc antiphonam, et il- non quia ipsa per se tam insigni nomine lam, Alma Redemptoris, composuisse fertur, digna esset, sed quia typus erat Mariae, quae, quam Petrus Martyr aut Lutherus. Sed ad vere vita dici meretur, cum sit Mater proposita argumenta veniamus. Christi, et per eum etiam omnium fratrum

Primo rationem illam argumentandi infir- Christi, ac per hoc omnium viventium, mam esse, ac nihil omnino efficere demon- Quarto dicitur dulcedo, quod nomen optistramus'ex divinis litteris. De Christo dici- mo jure in Deiparam convenire testantur tur Joan. i. Plenus gratia. Proinde non po- innumerabilia beneficia, quibus illa semper test hoc alteri tribui, si bona sit ratiocinatio consolata est, et quotidie consolatur afflictos. Petri Martyris. At Luc. i. dicitur: Maria, Neque enim est angulus orbis terra;, in quo plena gratia. Et Act. vi. Stephanus/j/enus^ra- non luceat memoria aliqua beneficiorum tia. Item Christus lux mundi dicitur Joann. ejus. Etsi potuit Apostolus dicere Philemoni: ix. et tamen hoc idem Apostolis Christus Ita frater ego te fruar in Domino, cum taipse tribuit cum aitMatt. v. Vos estis luxmun- menfrui proprie non quadret, nisiinsummum di. Denique nonne in Scripturis Christus di- bonum, et ipsam dulcedinem, quee per se citur Apostolus, Magister, Pater, Pastor, Epi- ipsa expetenda est; cur non liceat nobis scopus? et nonne ista eadem passim in eodem tropo dulcedinem vocare Matrem Dei, eadem Scriptura tribuuntur Apostolis? Non per quam non quorumdam sanctorum, ut igitur recte colligit Petrus Martyr, Deus est per Philemonem, sed omnium omnino vi- Pater misericordiarum, ergo impius est, scera requiescunt?

Quinto dicitur spes nostra; quoniam post Dominum, in ipsius potissimum intercessione confidimus. Neque enim spes in auctore solum boni reponi debet, sed etiam in intercessoribus et ministris. Itaque Dominus cum Judaeis ait Joan. v. Est qui vos accuset Moses, in quo vos speratis, non illos reprehendit, quod sperarent in Mose, sed quod Mosi non crederent.

Quod vero Hieremias ait; Maledictus vir, qui sperat in homine, intelligendum est de iis, qui potissimam spem suam ponunt, quique ita confidunt in homine, ut in Deo nulla ratione confidant. Sic enim sequitur: Et a Domino recedit cor ejus. At qui pie, recteque in Maria confidunt, potissimam spem habent in Deo. Denique haec forma loquendi, ut etiam superiores, inveniuntur passimin scriptis sancti Bernardi et S. Ephrem, quos certe impietatis accusare nemo unquam auderet. Nam in. 1. serm, de Assumpt. vocat S. Bernardus Virginem Mariam, « Reginam et Dominam, Matrem misericordiae, totam suavem etc. ». Et serm. 4. addit convenire suo quodam modo in Mariam quod in Psalmo legitur: « Misericordia, ejus plena est terra ». Et in sermone de Aquseducto: « Filioli, inquit, haec peccatorum scala, haec mea maxima fiducia est, haec tota ratio spei meae ». Sanctus quoque Ephrem in serm. de Deipara vocat eam « spem suam, et omnium Christianorum ».

Sexto recte additur: « Et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exilium ostende ». Nam certe non minus est salvare homines, quam ostendere illis salvatorem; posse autem recte dici salvari homines ab hominibus, perspicuum est ex his locis. Rom. ix. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. I Timoth. iv. Et te ipsum salvum facies, et eos, qui te audiunt. Jacob. v. Qui converti fecerit peccatorem ab errore vitae suae, salvabit animam ejus a morte. Et Judas in epistola sua dicit: Illos vero salvare de igne rapientes. ✓

Jam igitur si Apostoli non timuerunt dicere, salvari homines ab iis, qui verbo, exemplo, orationibus student animarum saluti; cur Ecclesia timeat dicere Virgini cum Christo regnanti, et primum locum in coelo post ipsum obtinenti, ut Jesum nobis post hoc exilium ostendat? id enim sano modo intelligi debere, id est, per intercessio¬

nem, nemo Catholicus dubitat. Quo modo intelligenda sunt etiam illa: « Da mihi virtutem contra hostes tuos ». Et illa: « Tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe». Et si quae sunt alia his similia.

Sanctus enim Bernardus serm. I. de Assumptione, ait Virgini Maria): « Trahe nos post te, in odorem unguentorum tuorum curremus ». Et infra: « Ascendens in altum Virgo beata, dabit ipsa quoque dona hominibus. Quidni daret? siquidem nec facultas ei deesse poterit, nec voluntas ». Sed explicat ipse idem tum alibi, tum in serm. 4. de Assumptione. Quomodo haec faciat beatissima Virgo: « Sit, inquit, pietatis tuae ipsam, quam apud Deum gratiam invenisti, notam facere mundo, reis veniam, medelam aegris, pusillis corde robur, afflictis consolationem, periclitantibus adjutorium, et liberationem tuis sanctis precibus obtinendo. In hac quoque die solemnitatis et laetitiae dulcissimum Mariae nomen cum laude invocantibus servulis, per te Regina clemens, gratiae suae munera largiatur Jesus Christus filius tuus, Dominus noster. »

Sed placet adscribere verba aliqua S. E- phrem, patris omnium consensu celeberrimi, ex oratione de laudibus Deiparae, quae exstat in. 8. tom. Aloysii Lipomani: « Intemerata, inquit, prorsusque pura, Virgo Deipara, Regina omnium, spes desperantium». Et infra: « Tu portus procellis vexatorum, solatium mundi, carcere clausorum liberatrix, tu orphanorum susceptio, tu captivorum redemptio, tu aegrotantium exultatio, et omnium salus ». Et infra: « Sub alis tuis custodi me, et protege, miserere mei, qui sum luto inquinatus ». Et infra: « Non mihi alia fiducia, o Virgo sincera ». Et infra: (i Ave pax, gaudium et salus mundi ». Haec et alia id genus multa habet S. Ephrem, quae similia sunt iis, quae in Antiphona, quae incipit, Salve Regina, continentur. Sufficit autem ad haec omnia ab haereticorum calumniis asserenda, illud unum, quando nihil haberemus aliud, sanctum hunc virum tantae claritudinis fuisse, ut ejus scripta post divinas litteras in Ecclesiis publice legerentur, ut supra ex testimonio S. Hieronymi demonstravimus.

Defenditur cantus, qui in officio divino adhiberi solet.

Explicuimus hactenus partes tres disputationis de officio divino: sequitur quarta, quae est de modo rite officium persolvendi.

Tres autem quaestiones de modo institui possunt. Una de genere linguae, Latinane, an vulgari, et communi lingua sit officium persolvendum. Altera de genere vocis, can tusve, an simplex pronunciatio sit in officio adhibenda. Tertia de conditionibus, sive circumstantiis, integritate, ordine, loco, tempore et similibus. Sed quoniam de prima quaestione satis copiose disseruimus in ii. lib. de Verbo Dei c. 15. et 16. secundam tantum, et tertiam hoc loco explicare aggrediemur.

Quaeritur igitur sitne cantus in officio ecclesiastico adhibendus. Fuit enim antiquus error Hilarii cujusdam, qui cantum omnino ab Ecclesiis excludi volebat. Refert hunc errorem S. Augustinus lib. ii. retract. cap. 11. eumdem errorem postea secuti sunt Henri- ' cus et Petrus Bruis. Unde Henriciani et Petrobrusiani quidam haeretiSi dicti sunt, quos refellit Petrus Cluniacensis in epistola scripta, ad omnes Episcopos cap. ult. Joannes autem Wicleffus non modo cantum, sed etiam vocem paulo elatiorem in precibus reprehendebat, et ea de causa clericos in templis canentes cum sacerdotibus Baal comparandos esse judicabat. Vide Thomam Waldensem tom. 3. tit. 2, ubi per multa capita hunc errorem confutat.

Trinitarii Transylvani in ii. lib. cap i. dicunt, se cantum cum omnibus tubis et organis proscripsisse. Et in antithesibus Christi veri et falsi, dicunt, Christum falsum velle insuis templis cantum et organa; Christum verum nihil ejusmodi approbare. Magdeburgenses in Centuriis, centur. 9. cap. 6. colum. 279. et alibi, passim, dum vitas Pontificum Romanorum describunt, Catholicos sacerdotes, Baaliticos vocant, nec dubium, quin propter cantum, propter illud quod Ilelias dixit sacerdotibus Baal, clamare voce majori. Sed certe mirum est, cur cantum ecclesiasticum reprehendat Illyricus, cum apud Lu-

theranos 'et Calvinistas non solum Ministri, sed etiam populus magno clamore in templis canat. Sed hac in re Arianos imitantur, qui cantum in Catholicis reprehendebant, ut sanctus Ambrosius testatur in oratione de tradendis basilicis; et ipsi tamen canendis hymnis operam dabant, ut refert Socrates lib. vi. hist. cap. 8.

His igitur omissis, nos breviter consuetudinem Ecclesiae, quam in canendo servat, antiquam, et rationabilem esse demonstrare nitemur. Habemus primo exemplum Angelorum, qui nato Christo magnis vocibus canebant: Gloria in alt/ssimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Ex quo verba illa Canticum Angelorum nominari coeperunt, ut notat Walfridus Strabo in libro de rebus Eccles. cap. 22. et perspicuum est ex Concilio Toletano IV. can. 12.

Habemus secundo exempla Patrum veteris Testamenti, ac praesertim Regis et Prophetae David, qui non solum Psalmos plurimos composuit, et choros cantorum instituit, sed etiam hortatur in 'Psal. cl. ut instrumentis musicis Dominum laudemus.

Neque nos movet, quod Petrus Martyr in comment. ad cap. xiv. prioris ad Corinth. dicit, instrumenta musica pertinere ad caeremonias Hebraeorum, et ideo non magis convenire Christianis, quam circumcisio, sabbata, neomeniaeque conveniunt. Respondemus enim, caeremonias Judaicas alias fuisse proprias Testamenti veteris, eas videlicet, quae res futuras significabant, ut circumcisionem, sabbatum, et similia; alias communes utrique Testamento, quae non ad significandas res futuras, sed ad colendum simpliciter Deum referebantur, ut flectere genua ad orationem, tundere pectus, colere festos dies, et alia id genus multa, ac priores quidem caeremonias fatemur Christianis minime convenire; posteriores autem non minus ad nos, quam ad Judaeos pertinere contendimus. Hujus generis esse musica instrumenta, intelligi potest ex eo, quod Hebraei non utebantur ejusmodi instrumentis ad mysterium aliquod futurum significandum, sed ad excitandos animos infirmos ad laudes Dei, et taedium removendum, quod ex prolixitate Psalmorum atque Hymnorum oriri solet, quae ratio locum habet etiam in Ecclesia Testamenti novi. Non enim desunt in Ecclesia multi infirmi et rudes, qui ejusmodi

fomentis curandi, et ad laudes Dei audiendas alliciendi sint.

Denique nulla ratio reddi potest, cur cantus, quo utebantur Hebraei et quo nunc utuntur etiam Lutherani, non sit caeremonia proprie Judaica, et sonus organi alicujus sit caeremonia Judaeorum propria, atque ideo interdicta Christianis.

Habemus tertio exemplum a Christo ipso approbatum; nam cum obviam illi venirent turbae, et magnis vocibus canerent: Benedictus qui venit in nomine Domini, Ziosanna in excelsis; non tantum non eas prohibuit, sed etiam Pharisaeos et Scribas volentes prohibere compescuit.

Habemus quarto exemplum ipsius Domini, et discipulorum ejus. Si quidem post ccenam (ut Matthaeus refert cap. xxvi), hymno dicto exierunt in montem Oliveti (i). Non enim simpliciter pronunciatum, sed vere proprieque cantatum hymnum illum fuisse a Christo et Apostolis, indicat Concilium Toletanum IV. capite 12.,ut colligitur ex ipsa Graeca voce u pvvfcavTEi; et ex Augustino, qui explicans titulum Psal. lxxii, scribit, ita proprium esse hymnorum, ut canantur, ut nisi canantur, hymni vocari non possint. Et inepistol. 119. cap. 18. ad hunc locum aspiciens dicit, de canendis hymnis nos habere Salvatoris et Apostolorum exemplum.

Habemus quinto exemplum Pauli et Suae, qui ut Lucas testatur Act. xvi. media nocte orantes hymnos decantabant; id enim significat illud, TrpoGEu^dpevoi uulvoi. Clara autem, atque elata voce illos cecinisse, perspicuum est ex eo, quod audiebantur ab aliis, qui in custodia erant.

Habemus sexto praeceptum Apostoli ad Ephes. v. et ad Colossens. iii. ubi monet Christianos: Ut in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus se exerceant. Atque haec ex divinis litteris.

Nunc, ut ad traditionem Ecclesiae veniamus, annotabimus primo testimonia conciliorum ex primariis partibus orbis terrae; Deinde singulorum Patrum testimonia proferemus.

Igitur ex ofiente habemus Concilium Laodicenum can. 13. ubi statuitur: <c Ut nulli alii in Ecclesia psalmos canant, praeter eos qui cantorum funguntur officio ».

Ex Italia habemus decretum Damasi Pontificis: « Ut psalmi in Ecclesia die, noctuque

cantentur». Item decretum Gregorii I. in Concilio Romano: « Ut Diaconi non canant in Ecclesia nisi Evangelium, lectiones caeteras, ut etiam Hymnos et Psalmos ab inferioribus clericis decantari sinant ».

Ex Africa habemus Concilium IY. Carthaginiense can. 10. ubi sic legimus: « Cantor potest absque scientia Episcopi, solajussione Presbyteri, officium cantandi suscipere, dicente sibi Presbytero, vide, ut quod ore cantas, corde credas, et quod ore cantas, operibus comprobes ».

Ex Hispania habemus Concilium Toletanum IY. cap. 12. quod ita loquitur: c< De Hymnis et Psalmis canendis publice in Ecclesia et Salvatoris, et Apostolorum habemus exemplum ».

Ex Gallia habemus Concilium Agathense cap. 21. ubi statuitur: « Ut hymni diebus singulis decantentur ».

Ex Germania habemus Concilium Aquisgranense cap. 132. et 133. ubi monentur cantores Ecclesiae: « Ut aedificationem, non adulationem populi quaerant, dum sacras lectiones et Psalmos atque Hymnos modulatis vocibus canunt ».

Jam vero ex Patribus singulis S. Dionysius Areopagita in lib. de Eccles. hier. c*(p. 7. part. 2. meminit cantus Ecclesiastici, quo utebatur Ecclesia illius temporis in sepeliendis mortuis.

Tertullianus in Apologetico cap. 2. refert ex epist. Plinii ad Trajanum, consuetudinem primorum Christianorum, qui horis antelucanis conveniebant ad sacros hymnos Deo canendos. Idem etiam meminit cantus Ecclesiastici in eodem Apologetico cap. 39. et in lib. ii. ad uxorem, extremo.

Similia refert ex Philone Eusebius lib. ii. hist. c. 17. primi enim Christiani, quos Marcus Evangelista in ^Egypto docuerat in canendis Deo Psalmis et Hymnis, die, noctuque se exercebant. De quorum vita, ut plane admiranda, ac prope Angelica librum scripsit Philo, ut nos in libro de Monachis copiose probavimus.

Auctor quaestionum, qua) habentur inter opera S. Justini, cantum Ecclesiasticum utilissimum esse docet in responsione ad quaest. 107, quem locum paulo infra integrum adscribemus.

S. Basilius in epist. 63. ad Clerum Neoca)- sariensem, purgat se diligenter a crimine, quod ei nonnulli objiciebant, quasi ritum canendi in Ecclesiis immutasset. Docet vero ritum a se receptum, optimum, atque Orienti pene toti esse communem.

S. Hilarius in comment. Ps. lxv. meminit cantus his verbis: « Audiat », inquit, « orantis populi, consistens quis extra Ecclesiam, vocem: spectet celebres hymnorum sonitus ».

S. Ambrosius in orat, de tradendis basilicis, qua? habetur in v. lib. epistolarum, adversus Arianorum calumnias, cantum Ecclesiasticum, hymnosque suos defendit.

S. Hieronymus in epist. ad Oceanum de obitu Fabiolae, et in altera ad Eustochium de obitu Paulae, meminit cantus Ecclesiastici in funere. Et (quod magis est admirandum) in vita B. Pauli primi Eremitae, scribit, S. Antonium, quamvis solus esset, Pauli exequias celebrantem, Psalmos, atque Hymnos de Christiana traditione cantasse.

S. Joan. Chrysostomus cantus Ecclesiastici meminit Tioinil. 56. in Matth. et homil. 59. ad populum Antiochenum. Ipse quoque cantum Ecclesiasticum auxit et ornavit, ut scribit Socrates lib. vi. cap. 8.

S. Augustinus lib. ix. Confess. cap. 7. scribit, ab Ambrosio primum institutum fuisse, ut juxta morem Orientalium partium, Psalmi atque Hymni in Mediolanensi Ecclesia canerentur, atque hunc usum inde ad alias occidentis Ecclesias dimanasse, eumdem usum idem Augustinus probat, tum loco notato, tum etiam lib. x. cap. 33.

Sed quod ait, ab Ambrosio id primum institutum, non ita videtur accipiendum, quasi cantus Ecclesiasticus in occidente ante Ambrosii tempoi'a plane ignotus fuerit. Contrarium enim testantur, quae paulo ante citavimus ex Hilario et Tertulliano. Sed fortasse loquitur Augustinus non de cantu absolute, sed de cantu totius populi. Antea siquidem Psalmum cantabat unus tantum, audientibus caeteris. Unde est illud Hieronymi in epist. ad Rusticum: « Dicas Psalmum in ordine luo ». Fortasse etiam soli clerici, ut nunc fieri videmus, canebant: Ambrosius autem ad leniendum moerorem populi in persecutione Justinae, instituit, ut totus populus caneret. Quod etiam fecit Chrysostomus in simili occasione apud Constantinopolim; ut Socrates refert lib. vi. hist. cap. 8.

Fortasse etiam non loquitur Augustinus de toto occidente, sed solum de locis, in quibus ipse fuerat. Nam certe testimonium ex Hilario adductum, videtur omnino cogere,

ut credamus in Gallia fuisse consuetudinem, ut populus in Ecclesia caneret etiam ante Ambrosii tempora. Sed quicquid de hac re sit, id nobis hoc loco sufficit, ritum canendi in Ecclesia antiquissimum esse.

Adferamus postremo rationes ductas ab utilitate eximia, quae in hoc instituto cernitur. Prima utilitas, quse ex cantu percipitur, illa est, quod accendunt pia cantica non parum audientium animos. Cujus rei vel unum Augustinum testem adduxisse sat erit. Sic enim ipse loquitur in lib. ix. Confess. cap. 6. «Quantum », inquit, « flevi in hymnis et canticis tuis, suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter. Voces illae influebant auribus meis, et eliquabatur veritas tua in cor meum, et ex ea aestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrymae, et bene mihi erat in eis». Et lib. x. cap. 33. « Cum reminiscor », inquit, « lacrymas meas, quas fudi ad cantus Ecclesiae tuae in primordiis.recuperatae fidei meae, magnam instituti hujus utilitatem agnosco ». Et in epist. 119. cap. 18. « Sine dubitatione », inquit, (i faciendum est, maxime illud quod^de Scripturis defendi potest, sicut de Hymnis et Psalmis canendis, cum et ipsius Domini, et Apostolorum habeamus documenta et exempla. Et praecepta de re tam utili ad movendum pie animum et accendendum divinae lectionis affectum ».

Altera utilitas in eo posita est, quod facilius et libentius Deo laudes persolvuntur, quando officium divinum, alioqui prolixum et grave, quadam cantus jucunditate conditur. Quam enim ob causam Spiritus sanctus voluit divinas laudes a Prophetis.carmine scribi, ob eamdem utile fuit, ut ejusmodi carmina non simplici pronunciatione, sed cantu celebrarentur. Cur autem voluerit Spiritus sanctus laudes divinas carmine scribi, causam reddit S. Basilius oratione in primum Psalmum, ut sine taedio, immo etiam cum voluptate et delectatione discerentur, et frequentarentur, praesertim cum in ejusmodi laudibus divinis multa sint admista praecepta vitae ac moribus utilissima.

Magnam vero atque honestissimam percipi voluptatem ex cantu laudum divinarum, docet Lactantius lib. vi. cap. 21. « Si voluptas est »/inquit, « audire cantus et carmina, Dei laudes canere et audire jucundum sit. Ilsec est voluptas vera, quae comes et socia virtutis est. Ilsec est non caduca et brevis, ut ilice, quas appetunt, qui corpori, ut pecudes serviunt, sed perpetua, et sine ulla intermissione delectans ».

Tertia utilitas illa est, quod hac ratione testamur ethnicis et heereticis non erubescei’e nos fidem nostram, quandoquidem fidei dogmata, quae ab ethnicis vel haereticis irridentur, nos cantu ac versibus celebrare non dubitamus. Cujus rei multa exempla in hist. Ecclesiastica legi possunt. Vide S. Ambrosium in oratione de tradendis basilicis. Ruffinumlib. i. hist. cap. 35. et 36. cum describit translationem reliquiarum sancti Babilae Martyris et Theodoretum lib. m. histor. cap. 17. ubi narrat res gestas Publiae et Virginum, quas illa erudiebat.

Quarta utilitas est, ut Christiani testentur, sibi divinam legem non esse molestam et gravem, sed jucundam et suavem, seque eam non ex timore, sed ex amore servare, juxta illud Psalm. cxvm. Cantabiles mihi erant justificationes tuse in loco peregrinationis meae.

Postrema utilitas est, ut Deo nostro perfectum omni ex parte reddamus obsequium, dum et animo ardentissimis votis, et corpore clarissima voce laudes ejus celebrare contendimus.

Sed claudamus hunc locum verbis Justini, aut quicumque fuit auctor quaestionum illarum, quae inter opera Justini leguntur. Sic enim auctor ille loquitur in responsione ad quaest. 107. « Excitat (cantus Ecclesiasticus) cum voluptate quadam animum ad flagrans ejus, quod carmine celebratur, desiderium. Affectiones et concupiscentias carnis sedat, cogitationes malas inimicorum, quos cernere nou est, suggestione oborientes amolitur. Pietatis decertatores generosos et fortes per constantiam in rebus adversis efficit. Omnium rerum quae in vita tristes, et luctuosae accidunt, piis adfert medicinam. Mentes ad fructificationem divinorum bonorum rigat. Gladium spiritus hoc Paulus appellat in armamentario, ubi contra invisibiles adversarios, milites verae pietatis suis instruit armis. Verbum namque Dei est, et quod animi cogitatione, quod carminis praeludio, quod carmine ipso celebratur, ac daemones fugat atque depellit. Et in rebus omnibus, quae piis eveniunt, animus verae pietatis virtutibus per carmina Ecclesiastica perficitur ».

Solvuntur objectiones adversariorum.

Adversus ea, quae diximus, non desunt objectiones, quae dissolvendae sunt.

Primo igitur objiciunt, qui cantum Ecclesiae ferre non possunt, irrisionem illam Heliae Prophetae ad Sacerdotes Baal: Clamare voce majori: Deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur. m. Reg. xvm.

Respondeo: Sacerdotes Baal non irridentur ab Helia, quia clamarent voce magna; Nam neque clamasse eos Scriptura tradit; sed quia Baal invocabant Deum inanem et falsum, et qui exaudire non poterat. Alioqui enim si clamor in oratione reprehendi posset, reprehendenda fuisset mulier illa Ghanansea, quae clamabat ad Christum Matth. xv. et caeci illi similiter clamantes Matth. xx. et ipse Dominus, qui cum clamore valido oravit Matth. xxvii. et Hebr. v, et Stephanus qui (Actor, vir) voce magna clamavit: Ne statuas illis hoc peccatum. Itaque inepte Illyricus, alii Baalismum Sacerdotibus Catholicis propter cantum objiciunt, nisi forte Christum, cui Catholici laudes canunt, et Baal pro eodem accipi velit Illyricus.

Secundo objiciunt exemplum Annae, quae I Reg. i. orabat in corde suo, ita ut vox penitus non audiretur. Hanc enim sanctam foeminam figuram Ecclesiae fuisse, scribit S. Cyprianus in serm. 6. his verbis: « Deus non vocis, sed cordis auditor est, nec admonendus est clamoribus, qui cogitationes videt. Quod Anna in I Regum lib. Ecclesiae typum portans custodit et servat, quae Dominum non clamosa petitione, sed tacite et modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur ».

Respondeo: Annaprivatim orabat in templo, et ideo tacita vel submissa voce preces suas fundebat, ne alios in eodem loco orantes suo clamore turbaret. Sanctus etiam Cyprianus hoc exemplo instruit populum, sive Ecclesiam de ratione privatae orationis. Alia vero ratio est orationis publicae, vel divinarum laudum, quae communiter celebrari debent. Nam in iisdem libris Regum legimus, Davidem instituisse Cantores, qui magnis vocibus Deum landarent; et Salomon Rex nomine totius populi oransIII Reg. vm.

clara voce oravit, ut ab omnibus audiretur.

Tertio objiciunt illud Matth. vi. ubi Dominus jubet, ut qui orare volunt: Intrent in cubiculum suum, et clauso ostio Patrem coelestem in silentio orent. Quem locum exponens Chrysostomus hom. 19. in Matth. sic ait:

« Non gestibus corporis, neque clamoribus vocis, sed intentione optimte voluntatis orationum vota reddamus». Et similia habet auctor operis imperfecti hom. 13.

Respondeo: Eadem est solutio. Dominus enim instruit eo loco fideles suos, cum privatim orare volunt. Quocirca auctor operis imperfecti loco notato, tres causas reddit, cur non sit magna voce in oratione utendum; quae omnes causae cogunt, ut intelligamus hunc locum de oratione privata: « Ex clamosa, inquit, oratione multa mala nascuntur, maxime tria. Primum, qui clamose orat, non credit Deum ubique esse, et absconsa audire. Deinde, mysteria secretarum petitionum tuarum, quas forte non oportebat alium scire praeter te et Deum, in auribus bonorum et malorum hominum audienda committis. Denique, clamose orans, juxta te alterum non permittis orare ». Haec ille.

At qui publice in Ecclesia Dei laudes, et precesve decantant, non ideo hoc faciunt, quia credant Deum non esse ubique, vel abscondita non audire, sed quia volunt homines aedificare, atque ad Dei laudes et amorem excitare, pari ratione qui publice canunt, non secretas petitiones Deo porrigunt, sed manifestas, et quae ab omnibus audiri possunt. Denique non est mirum, si qui canunt in templo non permittant alios privatim, nisi difficulter orare, quoniam tempus illud non privatas, sed publicas preces requirit. Itaque rationes illae non habent locum, nisi ubi ab omnibus privatim oratur.

Adde quod praeceptum Domini de ingregiendo cubiculo et ostio claudendo, non tam ad cubiculum materiale, quam ad cubiculum cordis referendum est, ut S. Augustinus monet in ii. libro de sermone Domini in monte, cap. 6. alioqui pugnaret haec sententia evan - gelica cum illa Apostolica, 1 Timoth. ii. Volo viros orare in omni loco etc.. Hoc igitur est, quod praecipit Dominus, ut cum oramus, et intentio sit in abscondito, et aditum vanis cogitationibus praecludamus.

Quarto objiciunt illud Apostoli ad Ephes.

v. Psallentes et cantantes in cordibus vestris Domino. In quem locum scribens S. Hieronymus ait: « Audiant haec adolescentuli, audiant hi quibus psallendi in Ecclesia officium est, Deo non voce, sed corde canendum, nec in tragaedorum modum guttur et fauces dulci medicamine collinicndas, ut in Ecclesia theatrales moduli audiantur, et cantica, sed in timore, et in opere, in scientia Scripturarum ».

Respondeo: Apostolus non meminit hoc loco vocis, sed tantum cordis, quoniam non erat necesse homines admonere, ut voce cantarent (nemo enim proprie sine voce cantat) admonere autem ut corde canerent, omnino necesse erat, quoniam multi solis labiis Deum honorant. Et tamen ipse idem Apostolus I Corinth. xiv. et vocis et cordis mentionem facit, cum ait, Psallam spiritu, psallam et mente.

Porro S. Hieronymus abusum reprehendit, non bonum usum tollit. Et cum ait: a Deo, non voce, sed corde cantandum-», non intelligit solo corde, sed non sola voce esse cantandum. Quod enim vocem S. Hieronymus non excludat, perspicuum est ex verbis illis: « Qui psallendi in Ecclesia officium habent ». Item ex illis: « Et canere et psallere et laudare Dominum magis animo, quam voce debemus ». Item* ex illis: « Sic cantet servus Christi, ut non vox cantantis, sed verba placeant, quee leguntur ».

Quinto objiciunt eumdem Hieronymum qui prmfat. lib. ji. in Habacuc dicit, titulum orationis Habacuc non debuisse verti, oratio Habacuc cum cantico (ut Septuaginta verterunt), sed oratio Habacuc pro ignorantiis. Et rationem reddit, quoniam non decet orantem canere. Ex quo videtur posse colligi non recte fieri, quod in Ecclesia non solum Hymni et Psalmi, sed etiam Collectae, et ipsa Dominica oratio cani soleat.

Respondeo: quae proprie canuntur in Ecclesia non sunt purae preces, sed Hymni et Psalmi, quibus Dei laudes continentur. Admisceri autem laudibus preces et ea ratione cantari, non est absurdum. Alioqui David propheta reprehendi deberet, qui dum Psalmos canebat, simul etiam Deum orabat, ut ex verbis Psalmorum perspicuum est. Apud nos etiam non censetur absurdum, si quis inter canendas laudes principis, aliquid ab eo modeste postulet. Qua? autem sunt purse preces, ut Collectse, et oratio Dominica, non tam canuntur, quam clara voce distincte pronunciantur, et cum aliqua vocis inflexione, qua} indicet supplicantis affectum. Yox enim supplicantis miserabilis esse debet, ac per hoc inflexionem aliquam vocis, sed modicam et gravem requirit, qualis omnino illa est, quam in precibus ab Ecclesia adhiberi videmus.

Sexto objici posset testimonium Clementis Alexandrini lib. n. Pa}dagog. cap. 4. qui sic approbare videtur usum canendi, ut usum musicorum instrumentorum penitus improbet. Et in eamdem sententiam descendit Justinus, vel quicumque auctor est earum quaestionum, in quaest. 107.

Respondeo: Clemens Alexandrinusloquitur de conviviis, non de officio Ecclesiastico; nec omnino improbdt usum instrumentorum musicorum, quamvis magis probet cantum solius vocis humanae. Nam in eo capite cum in universum improbare Aisus esset instrumenta musica, addit tamen ha}C verba: « Et si ad lyram, vel cytharam canere et psallere noA-eris, nulla in te cadet reprehensio. Hebraeum justum regem imitaberis, qui Deo est gratus, et acceptus, etc. ».

Justinus autem dicit, usum instrumentorum concessum fuisse Judaeis propter imperfectionem ipsorum; et ideo in Ecclesia locum non habere ejusmodi instrumenta. Nos vero fatemur, usum instrumentorum musicorum non ita convenire perfectis et imperfectis, et ideo in Ecclesia sero admitti coepisse; primum enim tempore Vitaliani Pontificis circa annum Domini 660, organorum usus in Ecclesia esse coepit, si Platinae creolimus; si vero fidem habere volumus Aimoino in lib.iv. de gestis Francor. cap. 114. non ante Luolovici Pii tempora, id est, post annum Domini 820. organa in Ecclesiis audita sunt.

Ex quibus omnibus illud efficitur, ut organa propter infirmos in Ecclesiis retinenda sunt, ita non facile alia instrumenta esse introducenda; et in ipsis organis nonnisi res sacras et pias sobrie, et graviter exprimendas. Neque enim leve peccatum, vel sacrilegii, vel superstitionis existimandum est, si quis inter sacra, celebranda lascivum aliquid organis laudat, et audientium animos non ad pietatem, sed ad amorem mundi, et carnis accendat. Yide de ratione recte canendi in Ecclesia, et de abusibus vitandis Concilium Romanum sub S. Gregorio, quod habe¬

tur in Registro epistolarum ejus lib. iv. cap.

  1. Concilium Aquisgrancnse cap. 130. et 132. et 133. Concilium Tridentinum sess. 22. in decreto de observandis et vitandis in celebratione Missse. S. Bernardum serm. 47. in Cantica; Rabanum lib. ii. de instit. clericor. cap. 48. Thomam Cajetanum in commen. ad 2. 2. qu. 01. art. 2.

De iis, quae requiruntur ad officium rite persolvendum.

Jam vero de iis, quse requiruntur ad officium divinum rite persolvendum, qua} erat tertia qurestio quarta} partis hujus disputationis, breviter disseremus. Accuratam enim harum rerum tractationem relinquimus iis, qui ex instituto casus conscientia} suscipiunt explicandos.

Igitur ad septem capita revocari possunt, qua; necessaria sunt ad hoc munus, ut oportet, implendum, Aiclelicct ad integritatem, ordinem, qualitatem, locum, tempus, attentionem, deAOtionem.

Integritas in primis observanda est quoad numerum, ut septem horarum diurnarum, et unius, vel trium nocturnorum officium integre persolvatur. Cum enim ha; sint 'partes officii principales, qui vel unam ex his partibus sciens et prudens, ac non legitime impeditus omitteret, lethali crimine se obstringeret, ut pneter alios docet gravis auctor S. Antoninus in 3. pari. Summa; Theologica; tit. 14. cap. 4. §. 5.

Integritas deinde servanda est, quoad partes minores, ut Psalmos, Hymnos, Lectiones, etc. Necnon etiam quoad alia singula verba. In qua re non leviter peccant nonnulli, qui prava consuetudine dimidiata verba pronunciant. Quos officio non satisfa-. cerc censet Navarrus in Enchiridio, cap.2o. numer. 98. Sanctus A-ero Bernardus in sermone 47. in Cantica: « Non prmeidentes, inquit, verba dimidia, non integra transilientes, non fractis et remissis A-ocibus, muliebre quiddam balba de nare sonantes, sed virili (ut dignum est) et sonitu et affectu voces sancti Spiritus depromamus ».

Ordo in eo situs est, ut singula suo loco ponantur, et officia priorum horarum prius, posteriorum posterius absolvantur. Quamquam si quis forte secus fecerit, non ideo repPtere cogetur, quod noti suo loco recitavit, ut sanctus Antoninus recte docet3.part. litui. 13. cap. 4. §. 4. a quo Doctores cteteri non dissentiunt.

Pe ordine inter officium horarium et officium Missae disputari solet. Mihi probabilis videtur ea sententia, quae habet, nullum esse ordinem essentialem inter Missam, et horas canonicas, ut praeter alios docet Dominicus a Soto lib. x. de justitia et jure, quaast. 5. art. 4. Ideo siquidem consuetudo Ecclesiastica servat, ut ante Missam persolvantur officia Laudum ct Primae, quoniam juxta veteres canones, Missa celebrari non poterat nisi hora tertia, vel sexta, vel nona, ut perspicuum est ex can. Nocte, et seq. de consccr. dist. 1.

Gaeterum, si quis ante ortum solis, quod hoc tempore permitti non dubium est, Missam celebrare velit, rectius faciet, si officium Primae sacrificio Missae postponat, quam si praeponat. Quod Ecclesia ipsa Catholica exemplo suo nos docet, cum in nocte Natalis Domini, non alia de causa, Missas celebrari jubet ante officium, non solum Primae, sed etiam Laudum, nisi quoniam media nocte non est canonicum tempus Laudum aut Primae.

Quia tamen communis sententia et consuetudo fidelium id habere videtur, ut peccato mortali se obstringere censeatur, qui absque gravi necessitate missam celebrare praesumit, matutino officio non expicto. Ut patet ex Antonino par. 3. tif. 13. cap. 6. §. 4. Petro Paludano in 4. dist. 13. quaest. 2. art. 2. Ilostien. in sum. tit. de consecr. Ecclesiae dist. 2. Gab. super Can. lect. 13. Syl. in verbo Missa 1. quaest. 6. Navarra in Enchir. de orat. cap. 21. num. 30. et aliis plurimis, et quia id expresse praescribitur in Rubricis Missalis Rgmani in principio, et in titulo de defectibus, sine dubio tutius est hoc sequi, quam propter probabilem aliquam rationem peccandi periculo se exponere.

Qualitas officii tunc observatur, cum et clerici suarum Ecclesiarum, et monachi suorum ordinum formam sequuntur. Constat enim aliam esse formam Romani Breviarii, aliam Leodiensis, aliam Salisburgensis, aliam Mediolanensis, aliam aliarum quarumdam civitatum; et rursum aliam Monachorum S. Benedicti, aliam Fratrum Praedicatorum, etc.

Et quamvis Cardinalis Cajetanus in sua

summa, ubi de horis canonicis agit, doceat, non peccare lethaliter clericos, sive monachos, qui Romanum Breviarium eligunt, propinae Ecclesia;, vel ordinis Breviario prtetermisso: tamen non est id usque adeo certum vel tutum, ut recte monet Dominicus a Soto lib. x. de justitia et jure, quaest. 5. art. 4. nisi id fiat de consensu Episcopi et totius Capituli, juxta concessionem Pii quinti, in Bulla, qua; habetur ad initium Breviarii Romani.

Cujus rei duplex est ratio. Una, quoniam (ut Sanctus Thomas docet in quodlib. G.art. 8.) quemadmodum clericus, quia Ecclesia; mancipatus, atque addictus est, ad officium Ecclesiasticum obligatur: sic etiam quia tali Ecclesia; ratione beneficii addictus est, talis Ecclesiae officium recitare debet.

Altera, quoniam Concilium Viennense non indcilgeret (hoc enim verbo Concilium utitur, ut patet in Clcmentina Dignum, de celebr. Miss.) clericis et monachis, ut officium divinum recitare possint juxta formam officii Episcoporum vel Cardinalium, cum quibus forte vivunt; nisi alioqui ex praicepto Ecclesiarum suarum, vel ordinum formam divini officii sequi tenerentur. Porro qui nec certa; Ecclesia;, nec alicui ordini religioso addicti sunt, ut nonnulli, qui ad solum patrimonii titulum ordinantur, iis liberum est cujuscumque Ecclesise formam sequi, ut ex directorio juris docent sanctus Antoninus 3. par. tit. 13. cap. 4. §. 2. et Navarruscap. 23. num. 107. Recte tamen facerent, si usum illius Ecclesiae sequerentur, apud quam ordinarie versari solent, juxta consilium S. Augustini in epist. 118. cap. 2.

Locus publicarum precum et laudum divinarum proprius atque ordinarius, ecclesia est, ut habetur in Clement. 1. de celebrat. Miss. qui vero privatim officium divinum persolvunt, ubique id facere possunt, quamvis deceat, nisi necessitas cogat, loca turpia, vel minus honesta vitare, ut Ambrosius, sive quicumque est auctor, et Ilaymo, admonent in comment. ad illa verba: Volo viros orare in omni loco, 1 Timoth. ii. Recte autem refellitur a Dominico de Soto lib. x. de justitia et jure, qua;st. 3. art. 4. eorum opinio, qui censebant non satisfacere officio divino eos, qui beneficia Ecclesiastica possident, nisi in ipsa Ecclesia preces horarias cum ceteris clericis canant.

Tempus canonicas horas persolvendi, ut peccatum mortale vitetur, est totum illud spatium, quod intercedit inter vesperam unius diei, et mediam noctem alterius, ut sanctus Antoninus, et caeteri fere omnes docent. Itaque si quis intra spatium illud preces horarias legat, non peccat lethaliter, etiamsi alioqui non observet tempora singularum horarum.

Solet autem qumri, quid accipiendum sit hoc loco nomine a Vesperae », occasus ne solis, an tempus illud, quo vespertinum officium celebrari solet. Sed nos cum sancto Thoma in quodlib. 3. art. 28. in responsione ad 3. existimamus, nomine « Vesperae » intelligi debere tempus officii vespertini, ac per hoc non peccare lethaliter, qui post Vesperas et Completorium, continuo recitant officium matutinum sequentis diei, etiamsi id fiat ante solis occasum. Iiatio enim, cur Doctores ad integrum officium persolvendum assignent tempus a vespera unius diei usque ad mediam noctem alterius; illa est, quoniam officium incipit a primis Vesperis, et terminatur ad Completorium sequentis diei; Completorium autem celebrari debet secundum veterem ritum post occasum solis, et usque ad mediam noctem extendi potest, quoniam in media nocte incipit tempus canonicum officii matutini.

Ut autem peccatum quodeumque etiam veniale vitetur, debent officia singularum horarum illis horis celebrari, unde nomina acceperunt. De quibus horis satis multa diximus supra, cap. 11. Esse autem peccatum, saltem veniale, a canonico tempore in officio persolvendo recedere, communis est sententia Theologorum et Canonistarum, quorum ingentem numerum citat Marcellus Francolinus in lib. de tempore horarum canonicarum, cap. 24. num. 4. et cap. 25. num. 7.

Intelligendum est autem, tunc solum peccatum esse, preces horarias non suo tempore celebrare, quando et longe receditur a tempore canonico, et absque ulla rationabili causa id praesumitur: nisi forte consuetudo jam multis in locis recepta, et a piis doctisque viris tacito quodam consensu approbata excuset. Censetur autem longe recedere a legitimo tempore, qui tunc officium alicujus horae persolvit, cum verba, quae leguntur,

aut canuntur, cum tempore nulla ratione conveniunt, ut si quis ante lucem dicat: Jam lucis orto sydere; vel sub vesperam, aurora lucis rutilat; vel ante meridiem: Jam sol recedit igneus; vel mox a ccena, sive etiam ante coenam: Somno refectis artubus spreto cubili surgimus.

Sed quidquid sit de rigore juris, certe dubitari non debet, quin sit longe perfectius, fructuosius et facilius officia singularum horarum, suis, propriisque temporibus celebrare, quam multa simul officia sine ulla horarum, et temporum distinctione conjungere. Sic enim satisfit Ecclesiasticae institutioni, quae ideo in certas horas diurnas, atque nocturnas officium distribuit, ut in iisdem horis, atque adeo per omnes totius diei partes, Deum laudemus: sic etiam maxima utilitas ex officii recitatione ad nos accedit, dum tam crebro ad nos ipsi redimus, et a tumultibus saeculi ad pacem Dei, animum revocamus: sic denique labor precum horariarum in tot partes divisus ita minuitur, ut levissimus, ac pene nullus esse videatur.

Denique ita faciendum esse tunc etiam, cum privatim officium divinum persolvitur, sancti Patres apertissime docent, quos cap. 11. citavimus. Quibus addi potest Petrus Damiani, qui in epist. ad Desiderium, de miraculis sui temporis, post narrationem horribilis exempli ad hanc rem pertinentis ita concludit: « Distinguenda sunt ergo per momenta temporum Ecclesiastica institutionis officia ».

Attentio triplex distinguitur a Doctoribus, una ad verba, altera ad sententiam, tertia ad ipsum Deum, qui oratur, vel laudatur. Quadibet vero harum trium sufficit; neque necesse est, ut semper sit actualis, modo ita sit virtualis, ut voluntarie numquam interrumpatur. Vide S. Thomam in 2. 2. quaustion. 83. art. 13. Dominicum a Soto lib. x. de justitia et jure, quaest. 5. artic. 5. et Navarrum in Enchiridio cap. 23. num. 103. Huc pertinet illud Isaiae xxix. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et illud Apostoli ad Ephes. v. Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.

Illud quoque S. Cypriani in serm. 6. « I- deo et sacerdos ante orationem praeparat fratrum mentes dicendo, sursum corda, ut

dum respondet plebs, habemus ad Dominum, admoneatur, nihil aliud se quam Dominum cogitare debere ».

Et illud S. Augustini in epist. 109. « Psalmis et Hymnis dum oratis Deum, hoc versetur in corde, quod profertur in ore ».

Devotio, quam in officio divino rite persolvendo exigit generale Concilium Lateranense, unde extat cap. Dolentes, de celebrat. Miss. partim est interna, partim externa. Interna devotio est, promptitudo quaedam animi ad Deum laudandum ac precandum, quam certe non habent, qui cum taedio ad hoc munus accedunt, vel de prolixitate facile quaeruntur, devotio externa est promptitudo ad genua flectenda, ad standum, ad canendum, et alia id genus praestanda.

Proderit autem ad devotionem excitandam, si quis dum ad officium persolvendum accedit, breviter apud animum suum revolvat, vel se in precibus cum. Deo collocuturum, vel in lectionibus Deum sibi loquentem auditurum, vel in Psalmis et Hymnis, cum Angelis Deo laudes esse dicturum. Sic enim fiet, ut divinum officium non per modum legentis historiam aliquam, sed affectu precantis, audientis, et laudantis Deum, devote, reverenter, humiliterque persolvat. Sic nimirum illi sanctissimi viri Psalmos, canebant, apud quos, ut Chrysostomus scribit homil. 59, ad populum Antiochenum, Davidica cantica multos movebant fontes lacrymarum.

Sic etiam S. Augustinus, qui de se scribit lib. ix. Confess. cap. 4. « Quas tibi voces dabam in Psalmis illis, et quomodo in te inflamnabar ex eis »?

Sic quoque S. Bernardus, qui serm. 7. in Cantica scribit: e Usurpemus officium, quorum sortimur consortium, ut in ore infantium et lactentium perficiatur laus. Dicamus Angelis, psallite Deo nostro, psallite. Atque audiamus eos vicissim respondentes, Psallite. Regi nostro, psallite. Laudem ergo cum coeli cantoribus in commune dicentes, utpote cives Sanctorum, et domestici Dei, Psallite sapienter. Cibus in ore, Psalmus in corde etc ». Vide eumdem serm. 47.

Sed placet adscribere, qui de magno illo Dei servo et amatore Francisco S. Bonaventura tradat in vita ejusdem, cap. 16. « Solitus, inquit, erat vir Sanctus horas canonicas non minus timorate persolvere, quam devote. Nam licet oculorum, stomachi, plenis et

hepatis aegritudine laboraret r nolebat muro, vel parieti inhaerere dum psalleret. Sed horas semper erectus, et sine caputio, non gyrovagis oculis, nec cum aliqua syncopa persolvebat. Si quando esset in itinere constitutus, figebat tunc temporis gressum; hujusmodi consuetudinem reverentem, et sacram, propter pluviarum inundantiam non omittens. Dicebat enim, si quiete comedit corpus cibum suum, et futurum cum ipso vermium esca; cum quanta pace et tranquilitate accipere debet anima cibum vitee».

De iis, qui ex officio tenentur ad horas canonicas persolvendas.

Restas part ultima disputationis, quee est de iis, quibus incumbit ex proprio munere divinum hoc tributum Domino reddere. Et quidem non dubium est apud Catholicos hoc officium ad Clericos et Monachos, atque ad Clericos, vel ratione ordinis sacri, vel ratione Ecclesiastici beneficii proprie pertinere. Extant enim non pauci Conciliorum veterum canones, unde id colligi potest; de quibus vide apud Gratianum distinet. 92. can. finali, et in epistolis decretalibus, cap. Presbyter de celebratione Miss. et cap. Dolentes, eodem titulo, et Clementinam primam, eodem etiam titul. Item Concilium Cabinolense can. 59, Monguntinum sub Rahano canone 16. Concilium Lateranense postremum sub Leone X. sess. 9. et alia id genus.

Est autem quaestio, an id recte fiat ut soli Clerici et Monachi ad hoc officium obligentur. Id enim reprehendi ab adversariis, ne potissimum a Joanne Brcntio, notavimus cap. 12. Sed quia res facilis est, breviter expediri poterit.

fuerunt, qui relicta cura temporalium rerum munus suum proprium esse dixerunt. Yerbo Dei, et orationi sine intermissione instare: Nos (inquiunt Act. vi) orationi et Verbo Dei instantes erimus (i). Ex quo intelligimus, omnium quidem fidelium esse privatim orare, et alios exhortari; sed proprium esse sacerdotum publice populo praedicare, et pro eodem populo assidue orare. Et sicut reprehendere non possunt adversarii, quod non omnes in Ecclesia Verbum Dei praedicent, sed soli Ministri ad hoc munus electi et ordinati: ita reprehendere non debent, quod 'ipsi soli publicas preces in Ecclesia fundant, et ex officio Dei laudibus vacent. Exempla ista Scripturarum secutam esse antiquam Ecclesiam, et munus Deum laudandi ac precandi publice, solis Clericis et Monachis demandasse, perspicuum est ex conciliis supra citatis, tum in hoc ipso capite, tum etiam in cap. 1G.

Deinde, idem probatur argumento ducto a simili. Nam si Respublica temporalis habet milites suos, qui die uockiquc excubant ad custodiam civitatis; cur enim non conveniat, ut Itespubl. spiritualis, id est Ecclesia, habeat suos, qui similiter excubent contra spirituales nequitias, easque clamando exterreant? Super muros tuos ( inquit Dominus Isaise cap. txn) Hierusalem, constitui custodes, tota die et nocte in perpetuum non tacebunt. Quem locum S. Hieronymus dc Pastoribus Ecclesia; exponit: « Qui custodes, inquit, nec diebus debent, nec noctibus tacere, sed semper Domini clementiam deprecari, ut grex illius, et muri Hierusalem custodiantur et vallentur ejus auxilio. Unde et ad eosdem custodes, atque doctores sermo dirigitur, o vos qui recordamini Domini, ejusque Clementiam die ac nocte precibus fatigatis, cavete ne unquam in ore vestro sileat oratio ».

Tertio: idem probatur alio argumento, ducto item a simili. Nam si ad ca;tera omnia munera certi homines destinantur, et non omnes ex officio docent, aut judicant, aut hanc, vel illam artem exercent; cur non par sit ad munus Deum laudandi, atque assidue precandi certos homines destinari? praesertim cum reliquus populus aliis rebus occupatus, neque tam frequenter, neque tanta intentione huic summo negotio vacare, possit, quam ejus dignitas et necessitas postulat.

Duu; solent hoc loco qua;stiones tractari. Una quo jure teneantur Clerici et Monachi ad horas canonicas persolvendas, divinonc, an humano; ex qua qua;stione pendet «alia, utrum possit in hac re a summo Pontifice dispensari. Altera qua;stio est, utrum qui ratione beneficii ad hoc officium obligantur, fructibus beneficiorum carere debeant, si divinum officium non persolvant.

Ad priorem breviter respondemus, jure divino teneri Clericos et Monachos ad vacandum precibus et laudibus Dei, magis quam eseteros; tamen formam illam precum et laudum, quae nunc est in usu, non a jure divino sed ab Ecclesia; determinatione pendere.

Quod vero Panormitanus insignis alioqui juris interpres, scribit in cap. 4. de celebrat, Miss. jure divino determinatum esse numerum septem horarum cum scriptum sit: Septies in die laudem dixi tibi. Ps. cxvm. et ideo non posse in horarum numero per Ecclesiam dispensari, non est magni ponderis. Illud enim Scriptura; testimonium non praeceptum, sed exemplum continet; et exemplum Regis, non Sacerdotis. Proinde si quid efficeret, ad horas canonicas Reges obligaret, non sacerdotes. Adde quod hora; canonica; in Ecclesia aliquando solum quinque, aliquando sex, aliquando etiam octo fuisse videntur, ut supra notavimus. Yide Joan. de Turrecrementa in can. Eleutherius, distin. 91. et Navarrum in Enchiridio, cap. 23. num. 102.

Ad posteriorem qua;stionem respondemus, quicquid olim Doctores aliqui senserint, hoc tempore dubitari non posse, quin fructibus beneficiorum carere, et si eos perceperint restituere debeant, ut in eleemosynis pauperum, vel Ecclesia; fabricam insumantur, qui divinum officium non persolvunt. Extat enim de hac re perspicuum decretum in Concilio Lateranensi sub Leone X. sess. 9.§. Statuimus. Et in constitution. Pii V. Pontificis, quam vide apud Navarrum cap. 23. num. 122. Atque ha;c de horis canonicis, et oratione hoc loco sufficere possunt.

Chapter 7 of 42