Caput III. Refutantur ex Scripturis errores Calvinistarum et Lutheronorum de Mediatore
Alius error priori contrarius est eorum, qui contendunt, Christum exercere officium Mediatoris secundum utramque naturam, divinam et humanam. Ita docet aperte Calvinus in epist. duab. ad Polon. Idem etiam Ministri Tigurini, Henricus Bullingerus, Petrus Martyr et alii in epist. item duab. ad Polon. Item ex professo docet Josias Simlerus in lib. cont. Stancar., ubi defendit' epistolas Tigurinorum a Stancaro oppugnatas. Idem etiam sentit Martinus Kemnitius: nam in lib. de duab. nat. refert inter absurdas sententias, quod Christus sit Mediator secundum humanam naturam tantum. Idem habet Melanchthon in loc. cap. de Fih, ubi dicit, Deitatem Filii obedivisse Patri. Idem
Ac ne forte isti existimentur velle, Christum esse Mediatorem secundum utramque naturam ratione suppositi, non ratione formalis principii: observandum est, ex duobus aperte colligi posse, quae sit eorum sententia.
Primo, ex eo quod fatentur, se dissentire in hac re a Magistro et a Scholasticis: Magister autem et Scholastici disertis verbis docent Christum esse Mediatorem secundum naturam humanam, non secundum divinam, licet ipse Mediator sit, et esse debeat, Deus et homo.
Secundo, colligitur ex eo, quod distinguunt opera Mediatoris, et quaidam esse volunt humanitatis quoad rem, divinitatis efficaciam, ut pati et mori: quaedam solius divinitatis esse volunt, ut illuminare mentes, remittere peccata etc. imo etiam sacrificium offerre, divinae naturae tribuunt; victimam vero esse naturae humanae. Testatur enim Stancarus in lib de Trin. et Mediat., Stanislaum Sarnicium, quem fidelem Christi servum appellat Calvinus in epist. ad Polon., in publico colloquio ita scribi jussisse: « Est Pontifex et Sacerdos divina natura, sacrificium vero humana.» Qui error aperte introducit partim Arianismum, partim Eutychianismum.
Probandum est igitur, solum secundum naturam humanam Christum fuisse Mediatorem, si sermo sit (ut diximus) de principio formali, non de ipso supposito. Ac primum ex Scripturis habemus locum illum B. Pauli I. Tim. II. Unus Deus, unus et Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Cur, quaeso, addidit Homo, nisi ad exprimendum naturam secumdum quam Christus est Mediator? Notavit hoc Augustinus lib. IV de pec. orig. cap. 28. et serm. H de verbis Apostoli.
Prae terea hic distinguit Apostolus Mediatorem a Deo: Unus, inquit, Deus, unus et Mediator Dei et hominum-, ergo Christus noq est Mediator secundum naturam divinam, sed tantum secundum humanam, secundum quam Christus a Deo distinguitur.
Sed respondent adversarii: hic fieri distinctionem ratione personae: nam per unum Deum intelligitur Pater, a quo distinguitur filius personaliter; alioqui, inquiunt, sequeretur quaternitas, si a tota Trinitate distinguitur Mediator. Unde Calvinus in 2. epist. ad Polon, ridet has expositiones:
«Unus, Deus, id est, Trinitas; Et, Credetis in Deum, » id est, « in Trinitatem. « At profecto hoc ipso Calvinus et Calvinistae vehementer confirmant Arianismun: id enim Ariani cupiunt, ut ubicumque legitur Unus Deus, aut simpliciter Deus, intelligatur Pater non Trinitas.
Praeterea Chrysostomus, QEcumenius, Theophylactus in hunc locum, notant, per illud Unus, non excludi Filium, sed Deos gentium; ergo per unum Deum, non Patrem, sed Trinitatem intellexerunt. liem Augustinus Ennarrat. I. in Psalm. XXIX, explicans haec ipsa verba dicit, Unum Deum significare Trinitatem, et Christum esse Mediatorem inter Trinitatem, et homines peccatores; sic enim loquitur: « Quid est, inquit, Mediatorem esse inter Deum et homines? Non inter Patrem et homines, sed inter Deum et homines. Quid est Deus? Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Qui sunt homines? peccatores, impii, mortales. Inter illam Trinitatem, et hominum infirmitatem et iniquitatem, Mediator factus est homo, non iniquus, sed tamen infirmus. » Idem repetit in Comment. cap. 3. epist. ad Galat. Et idem docent Augustinum secuti, Beda et Anselmus in Comment. II. cap. epist. 1. ad Timoth.
Et ratio etiam ipsa id manifeste testatur. Nam non solus Pater erat nobis ob nostra peccata infensus, et proinde a Mediatore placandus, sed etiam Filius et Spiritus sanctus; tota igitur Trinitas a Mediatore hominibus reconcilianda erat. Quare cum Paulus dicit: Unus Deus, unus et Mediator Dei et hominum; per unum Deum Trinitatem totam significet necesse est. Unde Calvinus, dum rejicit istam expositionem, Augustinum, Bedam, Anselmum et Graecos omnes Patres, et ipsam rationem rejicit; nec propterea sequitur Quaternitas, nam idem Christus propter duas naturas, et numeratur inter personas Trinitatis, cui debetur satisfactio, et simul ipse est qui satisfacit. Ipse enim ut homo est, Mediator est ad seipsum ut Deus est.
Chapter 85 of 91