Praefatio
Explicantur breviter, secundum quam naturam Christus sit Mediator.
Duae supersunt de Christo disputationes; una, secundum quam naturam Christus sit. Mediator; altera, num tantum nobis, an etiam sibi Mediator Christus, aliquid suis operibus et laboribus promeruerit; quibus quaestionibus explicandis postremum hunc librum, seu potius libellum dedicavimus.
Ut igitur a priore incipiamus, explicandum erit initio, quid sit proprie Mediator. Vocamus Mediatorem eum, qui inter aliquos dissidentes, aut certe non conjunctos medium se interponit, ut eos redigat ad concordiam, vel novo foedere conjungat: contingit autem hoc dupliciter. Primo, per substantialem aliquam mediationem. Secundo, per operationem.
Primo modo Christus dici potest Mediator, quatenus personalitas ejus conjunxit novo et mirabili foedere divinam et humanam naturam. Et licet de hac mediatione saepe loquantur Patres, tamen non est ea, de qua nunc disputamus: nam de ista mediatione non est opus quaerere, secuncfum quam naturam fiat; non enim fit secundum aliquam naturam, sed secundum personalitatem, quae connectit duas naturas. Praeter¬
ea, ista mediatio non est inter naturas dissidentes; nec enim unquam Christi humanitas fuit contraria divinitati: nos autem loquimur de mediatione qua Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.
Omissa igitur substantiali hac mediatione, Mediatio, quae in opere consistit, quatuor modis potest fieri.
Primo, discernendo et judicando causam, quomodo arbitri dici possunt mediatores. Et hic primus modus tribuitur Christo ab Ambrosio in cap. 2. I. ad Timoth. dicit enim Ambrosius, Christum factum a Deo arbitrum, judicasse sic fieri posse pacem, si Deus primum ignosceret et homo deinceps in Dei Fide permaneret.
Secundo, referendo hinc inde pacta, et conditiones utri usque partis, quo modo omnes internuntii dici possunt mediatores. Et in hac significatione videtur accipiendum nomen Mediatoris, cum Moses dicit Deuter. Y: Ego sequester medius et fui inter Dominum et vos, in illo tempore. Et Galat. III: Ordinata est lex per Angelos in manu Mediatoris, id est, Mosis. Et hic etiam modus Christo convenit, qui annuntiavit hominibus Dei voluntatem, et leges, et propterea dicitur Malach. III; Angelus Testamenti; et ad Heb. IX et XII: Mediator novi Testamenti. Ubi Paulus alludit ad Mosen, qui fuit Mediator Testamenti veteris.
Tertio, orando et supplicando uni parti pro altera. Id quoque convenit Christo, qui Rom. VIII dicitur Interpellare pro nobis. Et I. Jo. II dicitur Advocatus noster.
Quarto, solvendo et satisfaciendo uni parti pro altera: et hic modus mediationis propriissime convenit Christo, qui in tota Scriptura describitur ut hostia pro peccato. Ideo I. Tim. II, postquam Apostolus dixerat: Unus Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, mox addidit causam, dicens: Qui dedit semetipsum redemptionem pro multis. Et ideo etiam Rom. VIII ef I. Jo. II, ubi dicitur Christus advocatus et interpellator apud Deum pro nobis, non dicitur unus advocatus, aut interpellator, quia etiam alii interpellant pro nobis: nec solus ipse Mediator fuit per modum arbitri seu internuntii, sed etiam Moses; at solus ipse pro nobis solvit, nosque proprio sanguine Deo reconciliavit.
Itaque tres modi priores mediationis, communes sunt Christo cum aliis, quartus proprie soli Christo convenit. Hoc tamen loco de omnibus modis potest intelligi qusestio nostra, qua investigamus, secundum quam naturam Christo conveniat Mediatoris officium.
Est autem sententia communis Catholicorum, ipsum quidem Mediatorem, sive (ut Theologi loquuntur) principium quod operabatur opera Mediatoris, non fuisse Deum solum, vel hominum solum, sed utrumque simul, hoc est, Verbum incarnatum, sive Deum humanarum: principium tamen, quo illa opera a Mediatore fiebant, fuisse naturam humanam, non divinam. Tametsi enim Deus incarnatus erat, qui orabat, patiebatur, obediebat, satisfaciebat; tamen haec omnia faciebat secundum formam servi, non secundum formam Dei. Atque haec est sententia Magistri in III. d. 19. prope finem, S. Bonaventurae ibidem, art. 2. q. ult. et ceeterorum Theologorum in eadem distinctione, necnon S. Thomse 3. p. qu. XXVI. art. 2.
Repugnant huic sententiae hoc tempore duo contrarii inter se errores, quorum unus ad Nestorianismum, alter ad Eutychianismum deflectit. Utrumque paucis, Deo juvante, refellemus.
Chapter 83 of 91