Skip to the text

Caput IV. Refellitur idem error ex Patribus

Accedant nunc testimonia Patrum. Ac primum Cyrillus in Apol. pro XII cap. cont. Orient., proponit hanc objectionem contra X cap.: « Si Deus Verbum est Sacerdos, cui vel quali Deo suum ministerium offert?» Deinde respondet hoc modo: « Quando factus est homo, vocatus est Pontifex, non quod majori offerret sacrificium, sed sibi ipsi et Patri. » Et infra: « Audiens quod dictus est Sacerdos propter humanitatem, erubescisne? Deinde quomodo non admiratus es, quod non secundum sacerdotum morem alteri fecerit sacrificii modum, sed sibi ipsi potius et Patri, ut dixit? »

Hic Cyrillus non solum aperte dicit, Christum esse Pontificem propter humanitatem, sed etiam cogit nos intelligere negativam, id est, non propter divinitatem, cum dicit, eum sacrificium sibi ipsi obtulisse et Patri. Non enim potest unus et idem, ut idem, sacrificium offerre et accipere: sed sacrificium accepit ut Deus; ergo non offert ut Deus; offert igitur tantum ut homo. Idem lib. XI in Jo. cap. 7: « In quantum, inquit, Filius et Deus est, una cum Patre nobis bona largitur: in quantum vero Mediator est et Pontifex, nostras preces ad Patrem adducit. »

Chrysostomus in cap. ix. ad Hebr. explicans illud ideo novi Testamenti Mediator est etc. « Quid est, inquit, Mediator? Mediator est dominus rei, cujus est Mediator, sed alia quidem res: » at quis dicat, Christum ut Deum non esse Dominum? ergo Ghrysostomus solum secundum formam servi vult, Christum esse Mediatorem.

Ridicula est autem glossa Josiae Simleri; dicit enim, Deitatem Christi nudam esse dominam, tamen ratione exinanitionis non esse dominam. At exinanitio non convenit divinae naturae, sed personae Filii, qui dicitur exinanitus, quia formam servi accepit, non amissa tamen forma Dei. Dicere autem, Deitatem filii non esse dominam, est dicere, non esse veram Deitatem, sed naturam creatam, ut Ariani volunt.

Augustinus lib. X Confess. cap. 43: « In quantum homo, inquit, in tantum Mediator, in quantum autem Yerbum, non medius, quia aequalis Deo, et Deus apud Deum, et simul cum Spiritu sancto unus Deus. » Item ad Paulinum epist. 59: « Per Mediatorem, inquit, non Deum, quod semper Yerbum erat, sed hominem Christum Jesum. » Et lib. I Trin. cap. 7: « Christus, inquit, in forma Dei aequalis Patri, in forma servi Mediator Dei et hominum. » Lib. I de cons. Evang. cap. 3: « Secundum hominem, inquit, Christus et Rex et Sacerdos effectus est, ut esset ad interpellandum pro nobis Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. » Lib. X de Civit Dei cap. 20: «Unus verus ille Mediator, in quantum formam servi accipiens, Mediator effectus est Dei et hominum: cum in forma Dei sacrificium cum Patre sumat, cum quo et unus Deus est, tamen in forma servi sacrificium maluit esse. )> Lib. XVI cont. Faust. cap. 15: « Dissimilis homini Christus, quia Deus, similis homini, quia homo Mediator Dei et hominum. » Lib. II de pec. orig. cap. 28: «Non per hoc Mediator est, quod aequalis Patri, per hoc enim quantum Pater, tantum et ipse 'a nobis distat. Et quomodo erit medietas, ubi eadem distantia est? Ideo Apostolus non ait, Christus Jesus, sed homo Christus Jesus. Per hoc ergo Mediator, per quod homo: inferior Patre, per quod nobis propinquior: superior nobis, per quod Patri propinquior. Quod apertius dicitur, inferior Patre, quia in forma s$rvi, superior nobis, quia sine labe peccati. » Item in Psal. XXIX: «Inter Trinitatem et hominum infirmitatem et iniquitatem, factus est Mediator homo, non iniquus, sed tamen infirmus. »

Denique (ut ex omnibus tomis Augustini testimonia habeamus) tract. 82. in Jo.: « Mediator, inquit, Dei et hominum, non in quantum Deus, sed in quantum homo est Jesus Christus. » Et Serm. 11. de verb. Apost.: « Unus Deus, unus et Mediator Dei et hominum. Non ait, inquit, Christus Jesus, ne tu putares secundum Verbum dictum, sed addidit, homo Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. » Fulgentius lib. de Incarnat. et grat. Chr. cap. 13: « Hic in humana natura Mediator Dei et hominum factus est. »

Chapter 86 of 91