Caput X. Solvuntur argumenta Calvini
Neque argumenta Calvini valde metuenda sunt, nam cum ait: quid opus fuit descendere unicum Filium Dei, ut sibi acquireret aliquid novi?
Respondeo: non eguisse Dei Filium ulla re, nec descendisse ut sibi aliquid acquireret; nam qui descendit, Deus fuit, non homo, imo hoc ipsum descendere fuit hominem fieri, et seipsum exinanire. At postquam descenderat, et formam servi acceperat, aliquid sibi acquisivit in ea forma, quam assumpserat, non in ea, qua descenderat. Porro in forma servi aliquid ei defuisse ante resurrectionem, quis ambigere potest?
Dices: gloria corporis sequitur per se ex gloria animae; at accessorium non cadit sub meritum.
Respondeo in primis: gloriam corporis non videri absolute accessoriam, nam sequitur ex gloria animae secundum Dei determinationem, et meritorum congruentiam; Deus enim voluit, ut gloria animae redundaret in corpus, quia gloria animae acquiritur per actus animae, qui in corpore exercentur; et ideo tam gloria animae, quam gloria corporis cadit sub meritum. Deinde quid prohibet, id quod accessorium est cadere sub meritum? Etsi enim jam debitum est ratione ejus cui accedit: tamen potest etiam cadere sub meritum, ut alio quodam titulo debeatur. Quare licet fateamur, debitam fuisse Christo gloriam corporis, etiamsi pro ea non laborasset tamen quia quod debetur uno modo, potest deberi etiam alio modo; ideo voluit Deus, ut gloria corporis deberetur Christo etiam jure praemii ac mercedis.
Alterum Calvini argumentum sumebatur ex locis ubi dicitur, Christus pro nobis laborasse usque ad mortem, Rom. VIII: Proprio Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit illum. Isaiae IX: Puer natus est nobis. Zachar. IX: Ecce Rex tuus venit tibi. Jo. XYII: Pro eis ego sanctifico meipsum.
Respondeo primum: in nullo horum locorum legi, propter nos tantum Christum laborasse; proinde haec omnia nihil aliud efficere, quam nobis Christi labores profuisse, quod minime negamus. Addo deinde: in his locis nullam factam esse mentionem gloriae ipsius Christi, quasi propter nos tantum laborasset, quia nos fuimus causa sine qua non fuisset passus; si enim Adam stetisset in ea innocentia, in qua conditus fuerat, sine dubitatione ulla Dei Filius passus non fuisset, fortasse etiam nec carnem assumpsisset, ut ipse etiam Calvinus docet lib. II Instit. cap. 12. §. 4.
Jam vero tertium Calvini argumentum illud erat: frigeret confirmatio illa amoris, quam Paulus commendat, Rom. V, quod Christus pro inimicis mortem subierit.
Sed respondeo: nihil impedire meritum proprium quo minus ostendatur ardor charitatis Dei erga homines. Nam in primis Scripturae ut plurimum extollunt charitatem Dei Patris, qui nihil lucrari poterat, Jo. III: Sic Deus dilexit Mundum ut Filium suum etc. Rom. VIII: Proprio Filio non pepercit, etc.
Deinde etiam Christi maxima apparet charitas, si respicias divinam ejus personam, cui nihil accessit utilitatis, et hoc Paulus nobis propomt II. Cor. VIII: Scitis, inquit, gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives. Et Philip. II: Cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit etc.
Denique etiam Christi hominis apparet maxima charitas, qui poterat ipse sine passione et morte per alios actus mereri sibi gloriam corporis, et nominis exaltationem: et tamen mori voluit, et pro inimicis mori, ut copiosa esset redemptio. Quod autem Christus non sui omnino oblitus fuerit, ut Calvinus dicit, patet ex verbis illis Jo. XVII: Clarifica me Pater claritate quam habui apud te etc. Ubi postulat a Deo gloriam resurrectionis, et nominis exaltationem, ut exponit eo loco S. Augustinus.
Argumentum postremum illud fuit: quibus meritis assequi potuit homo, 'ut judex esset Mundi, et Caput Angelorum, atque ut summo Dei imperio potiretur, atque in eo resideret majestas illa, cujus millesimam partem cunctae hominum et Angelorum virtutes attingere nequeunt?
Sed facilis solutio est. Non enim docemus, Christus suis meritis id assecutum, ut esset Caput Angelorum, et summo Dei imperio potiretur, atque in eo Dei majestas resideret: si enim id meruisset, unionem hypostaticam meruisset, quod Augustinus aperte negat lib. de praedest. Sanet, cap. 15. et nos etiam paulo ante negavimus.
Porro, ut judex esset Mundi, facile Christus mereri potuit: nam Christi merita si non fuissent sufficientia ad hoc, ut ipse fieret judex Mundi, multo minus fuissent sufficientia ad reconciliationem totius Mundi: majus enim et difficilius fuit totius Mundi peccata expiare, quam Mundi judicem constitui: et tamen I. Jo. II dicitur, Christi sanguis esse propitiatio pro peccatis nostris, et non pro nostris tantum, sed etiam pro totius Mundi.
Rom. VIII, 32; Isai. IX, 6; Zach. IX, 9; Joan. XVII, 19. — Joan. III, 16; Rom. VIII, 32, — II. Cor. VIII, 9; Philipp. II, 6. — Joan. XVII, 5.
Chapter 91 of 91