Caput V
Refellitur idem error rationibus.
Accedant ultimo efficacissimse rationes. Prima ratio, ex definitione, et conditionibus Mediatoris. Mediator debet esse medius, id est, distans ab utraque parte dissidente aliquo modo: nam si omnino sit idem cum una parte, non potest cogitari, imo nec fingi, quo pacto sit Mediator. Porro haec definitio convenit Christo ut homo justus est, non autem ut Deus est; nam ut homo distat a Deo; ut justus convenit cum Deo: et contra, ut homo convenit cum cseteris hominibus, ut justus distat ab omnibus hominibus. Omnes enim nascuntur natura filii irae: at Christus ut Deus non distat a Deo ullo modo, id est, nec natura, nec justitia, nec ullo alio modo; igitur non ut Deus, sed ut homo justus, Mediator est inter Deum et homines peccatores. Et hoc est quod ait Augustinus, inter Trinitatem, et hominum infirmitatem et iniquitatem, Mediator est homo, non iniquus, sed infirmus in Psal XXIX.
Secunda ratio. Si Christus est Mediator secundum utramque naturam, vel secundum utramque conjunctim sumptas, vel secundum utramque seorsim acceptas: non secundum utramque simul; Christus enim secundum utramque simul sumptam, distat quidem a cseteris hominibus, et etiam a Deo Pafre et Spiritu sancto, at non distat a Deo Filio, nec persona, nec natura; et tamen etiam ab illo distare debet, cum et ipse sit pars offensa, ad cujus placationem Mediatore opus sit.
Nec valet responsio Josise qui dicit: Christum ut Deum esse Mediatorem sui ipsius. Nam est quidem Christus ut homo Mediator sui ipsius ut Deus est: at ipsum unum et eumdem ut Deus est, Mediatorem esse sui ipsius ut Deus est, involvit apertissimam contradictionem; sequitur enim inde, Christum a seipso distare, et non distare, eadem ratione et modo consideratum; non igitur Christus secundum utramque naturam simul sumptam esse potest Mediator. Quod autem non sit Christus Mediator secundum utramque naturam seorsim, patet, quia non secundum divinam seorsim acceptam, cum illa sit pars offensa, et secundum illam nihil distet Christus a Deo; restat ergo, ut solum secundum humanam sit Mediatqj.
Tertia ratio. Si Christus esset aliquo modo Mediator secundum naturam divinam, omnes tres personae essent Mediatores: nam cum natura divina sit communis tribus, quidquid secundum illam convenit uni personae, id convenit omnibus tribus; unde est illa maxima sanctorum Patrum: « Opera Trinitatis esse indivisa. » Porro absurdum esse, ut omnes tres personae dicantur esse Mediatores, non videtur egere probatione: nam si tota Trinitas sit Mediator, cujus, quaeso, erit Mediator? Num est aliquis Deus supra Trinitatem, apud quem ipsa Trinitas Mediatoris fungatur officio?
Respondet Josias: opera Trinitatis sic esse indivisa, ut tamen alia aliis saepe tribuantur, tamquam propria. Et ponit exempla duo. Unum in internis actibus, nam solus Pater gignit, solus Filius gignitur, licet o pera Trinitatis sint indivisa. Alterum in externis, nam in Baptismo Christi Matth. III. Pater solus dixit: Hic est Filius meus dilectus: et solus Spiritus in forma columbae apparuit. Et simile legitur Matth. XVII. de voce et nube in transfiguratione, et confirmat testimoniis Augustini Serm. 11. de verb. Dom. et Leonis Serm. de transfig. Serm. 2 et 3. de Pentec.
At haec nimis frigida sunt. Nam generare et generari in divinis non sunt actiones essentiales, quae sunt communes tribus personis, sed dicuntur actus notionales, qui nihil proprii in personis ponunt, praeter relationem. Nam generare est intelligere divinum cum relatione producentis notitiam; et quidem ipsum intelligere commune est tribus, sola relatio est propria gignentis: at actiones Mediatoris sunt actiones ad extra; et ideo si conveniunt Christo ut Deus est, convenient omnibus aliis personis, quae sunt idem Deus cum Christo.
Nec etiam secundum exemplum valet. Nam in Baptismo Christi illa vox quae audita est, a tota Trinitate formata est, sed ad solum Patrem significandum. Quemadmodum et columba a tota Trinitate formata est, sed ad solum Spiritum sanctum repraesentandum. Itaque actio vera et realis qua res illae factae sunt, communis erat: sola autem re¬
praesentatio propria unius. Et hoc docent allegati Patres, et clarius idem Augustinus lib. II de Trin. cap. 10: « Patris, inquit, persona ostenditur, et in ea voce, ubi super baptizatum columba descendit, non quia fieri potuit vox sine opere Filii et Spiritus sancti, Trinitas quippe inseparabiliter operatur: sed quia ea vox facta est, quae solius personam Patris ostenderet. » Cum ergo non disputemus, quid significent opera Mediatoris, sed a quo fiant; concedere debet Josias, actiones Mediatoris communes esse toti Trinitati. Itaque licebit dicere, Pater interpellat pro nobis, fudit sanguinem pro nobis, et alia id genus, quae ad haeresim Patripassianorum manifeste pertinent.
Quarta ratio. Officium Mediatoris proprium est sacrificare, et sacrificando satisfacere, ut constat ex cap. VII, VIII et IX ad Hebr. et ex confessione adversariorum: at sacrificare, non potest Christo convenire secundum Divinitatem, sed solum secundum humanitatem; siquidem facere Divinitatem Filii sacerdotem est apertissimus Arianismus.* nam omnis sacerdos est minor eo, cujus est sacerdos; officium enim ejus est ministrare. Quare Ambrosius lib. III de Fid. cap. 5: « Idem, inquit, sacerdos, idem et hostia: et sacerdotium tamen et sacrificium humanae conditionis officium est. » Et infra: « Nemo igitur ubi ordinem cernit humanae conditionis, ibi jus divinitatis asserat. »
Hieronymus in Psal. CIX, in illud: Juravit Dominus etc. Tu es sacerdos in ceternum: « Non ei juravit, inquit, qui ante Luciferum genitus est, sed ei qui post Luciferum natus ex Virgine est. » Fulgentius de Fid. ad Pet. cap. 2: « Solus, inquit, sacerdos, sacrificium, et templum, et haec omnia Deus secundum formam servi. » Augustinus lib. I de cons. Evang. cap. 3: « Secundum hominem, inquit, Christus Rex, et Pontifex effectus est.» Denique in Serm. Arian. prop. 33. apud Augustinum habetur, quod Filius sit minister et Sacerdos Patris sui; non ergo Christus ut Deus sacrificavit, nisi ex sententia Arianorum.
Idem dici potest de aliis officiis Mediatoris Christi, ut quod interpellat pro nobis, Rom. VIII. quod advocatus noster est, I. Jo. II, quod dedit semetipsum redemptionem pro nobis, I. Tim. II. Haec enim omnia arguunt naturam inferiorem; non igitur potest Christus ut Deus esse Mediator, nisi ut Deus sit minor Patre, et Patri serviat ut minister.
Quinta ratio est. Si operatio propria Mediatoris convenit Christo ratione utriusque naturae; sequitur confusio operationum, et consequenter naturarum in Christo, quse est haeresis Monothelitarum et Eutychianorum damnata in VI. Synodo, act. 17. Nam cum in YI. Syn. rejicitur una operatio in Christo, non rejicitur una operatio respectu Dei tanquam principalis agentis, et hominis ut instrumenti: nam certum est, in Christo multa ejusmodi opera inveniri; talia enim erant omnia miracula, quse fiebant a Deo Verbo per carnem, ut instrumentum: sed rejicitur una operatio respectu Dei et hominis, tanquam proprise et principalis causse; illaenim dicitur causa propria et principalis, quse agit ex virtute sua, quam habet ex propria sua forma et essentia.
Ac, ut exemplis rem illustremus, quando Christus curabat febres, imponendo aegrotis manus; impositio manuum erat operatio propria et principalis humanitatis, quia ex propria sua forma id habebat: at expulsio febris erat propria et principalis operatio Deitatis, quia non habebat hoc ex sua forma manus Christi, sed tantum ut applicabatur a Deo ad illud opus. Dicere autem, imponere manus fuisse propriam operationem Deitatis, vel expellere febrim fuisse propriam humanitatis; et proinde unam tantum fuisse operationem, imponere manus, et pellere febrim, est confundere operationes et naturas, et hsec est haeresis in eo Concilio damnata.
. Jam ergo sacrificare, quod est officium Mediatoris, proprium est Christi ut homo est; nam convenit ei secundum humanam formam, ut patet, quia convenit etiam puris hominibus; ergo si hoc idem convenit Christo ut Deus est, eadem erit operatio utriusque naturae ut causae propriae et principalis: nisi velint, Deitatem esse instrumentum humanitatis, quo nihil absurdius cogitari potest. Quare introducitur hac sententia haeresis Eutychianorum et Monothelitarum, jamdudum magno labore damnata, ac fere extincta.
Respondet Josias: non esse omnino eamdem actionem Deitatis et humanitatis sacrificare, licet sit unum opus; nam substantia operis est propria humanitatis, sed effica¬
cia et dignitas illius operis est propria Deitatis.
Contra. Si ita esset, non posset Deitas appellari Sacerdosret Pontifex, ut tamen Sarnicius appellavit: nec posset denominari sacrificans, sicut non dicitur Deus dormire vel ambulare, eo quod det nobis efficaciam ad dormiendum, aut ad ambulandum. Praeterea, efficacia et dignitas sacrificii Christi non est aliqua actio physica, aut aliquis influxus aut efficientia realis Deitatis in illud opus: tunc enim illa efficacia, et proinde sacrificium ni,n magis esset Filii, quam Patris et Spiritus sancti, cum omnis operatio sit communis, quse per essentiam divinam illis convenit.
Unde igitur, inquies, habet sacrificium Christi infinitam efficaciam et dignitatem? Habet ex eo, quod est sacrificium personse divinse, licet in natura humana peractum. Quemadmodum etiam idem opus factum a Rege et a privato homine differunt valde quoad pretium, ratione dignitatis operantium: et tamen regia Majestas nihil physici et realis influit in illud opus. Non ergo potest ulla ratione concedi, sacrificare esse actionem utriusque naturse, nisi quis velit in hseresim Monothelitarum jamdudum damnatam et explosam incidere.
Solvuntur argumenta adversariorum deprompta ex Scripturis.
Sed objiciunt primo verba illa Domini, Jo. VIII: Ego pono animam meam. IIoc, inquit Calvinus in epist. ad Polon., Mediator dicit, nec tamen dicit ut homo, sed ut Deus: nemo enim habet aibi trium vitee et mortis nisi Deus.
Respondeo: ponere animam non esse Dei, sed hominis, quamvis potestas ponendi illam et recipiendi ad libitum sit a Deo data ipsi homini: nam ponere animam quid aliud est, quam mori? et resumere animam quid est, nisi resurgere? mori autem et resurgere certe hominis est, non Dei. Et sic exponunt haec verba SS. Patres.
Augustinus tract. 47. accipit animam pro ipsa substantia animse; et quaerit*: cujus sit ponere animam, an Verbi, an carnis, an ipsius animae. Et respondet, non esse Verbi, quia Verbum nunquam dimisit animam; nec esse animae, quia anima a seipsa separari nequit; sed esse carnis, quae animam aliquando deseruit aliquando recepit: «Caro, inquit, ponit animam suam, et caro iterum sumit eam, non tamen sua potestate caro, sed potestate inhabitantis carnem. » Et 1. III, nunc II cont. Max. c. 14: «Quid, inquit, quod etiam illud commemorandum putasti, quod manifestissime ut homo loquitur, potestatem habeo ponendi animam meam etc. » Chrysostomus etiam aliquoties repetit in hunc locum, haec dici a Christo secundum humanitatem. Viderit ergo Calvinus quos auctores sequatur, dum ponere animam suam, et iterum sumere eam Divinitati attribuit.
Sed rursum proferunt illud II. Corinth. V: Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum. Et infra: Deus erat in Christo, Mundum reconcilians sibi. Et infra: Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhoriante per nos, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Et illud Coloss. I: Pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quce in coelis sunt: at reconciliare, exhortari, pacificare, actiones Mediatoris sunt; igitur Christus ut Deus Mediator fuit.
Respondeo primum: reconciliare, exhortari, et pacificare, non semper esse Mediatoris; Mediatoris enim est reconciliare unum alteri: at si quis per seipsum reconciliet sibi inimicum, is non diciturMediator. Itaque omnis Mediator reconciliat, sed non omnis qui reconciliat continuo est Mediator. Addo praeterea: aliud esse reconciliare per Mediatorem, aliud vero esse Mediatorem. Potest enim altera ex partibus dissidentibus procurare Mediatorem, et per eum reconciliationem, non tamen ipsa pars erit Mediator. Ita ergo Deus reconciliavit nos sibi, sed per Mediatorem, quem ad nos misit.
Postremo adferunt illud Hebr. IV: Habentes Pontificem, qui penetravit coelos. Item illud Hebr. VII: Sine patre, sine matre, sine genealogia. Nam penetrare coelos, non potest homini puro convenire, nec est ullus sacerdos sine patre, et sine matre, nisi Christus Deus et homo: is enim, ut Deus, caret
matre, ut homo, caret patre; igitur Christus Sacerdos, ac proinde Mediator est secundum utramque naturam. Quocirca Athanasius in lib. de hum. Verb. et Cyrillus in epist. ad Nestor, cap. 10. Verbum ipsum fatentur Sacerdotem esse.
Respondeo: haec omnia recte probant, personam Pontificis nostri esse divinam, id quod nos libentissime confitemur: vere enim Jesus Pontifex summus, qui penetravit coelos, quique sine patre, et sine matre est, et simul patrem habet et matrem. Deus est, sed non qua Deus est penetravit coelos: nec qua homo est caret matre, aut patrem habet; ac denique non qua Deus est, Pontifex est: nam virtus quidem, qua Christus penetravit coelos, a Deo erat; tamen ipsum penetrare coelos, cum sit loco moveri, non potest Christo secundum formam Dei, quae immutabilis est, sed solum secundum formam hominis convenire.
Pari ratione Christus Deus caret patre, sed ut homo: caret matre, sed ut Deus; idem vero patrem habet, quia est Deus de Deo, et matrem habet, quia filius hominis est. Denique Verbum Deus, ut Athanasius et Cyrillus recte docent, Sacerdos est, sed secundum formam hominis, ut idem Cyrillus in Apologia sua testatur.
Chapter 87 of 91