Skip to the text

Caput IX. Ostenditur, Christum sibi etiam aliquid meruisse

Restat postrema quaestio: an videlicet Christus operibus ac laboribus suis, non solum nobis omnibus gratiam et gloriam acquisierit, sed etiam aliquid acquisierit sibi. Et quidem Theologi Doctores apud Magistrum in III. sent. dist. 18. conveniunt inter se, atque uno consensu docent, Christum praeter ea bona, quae suis laboribus peperit nobis, meruisse etiam sibi corporis gloriam, et nominis exaltationem.

Repugnat Calvinus lib. II Instit. cap. 17. §. 6. « Quaerere, inquit, an sibi meruerit, quod faciunt Lombardus, et Scholastici, non minus stulta est curiositas, quam temeraria definitio, ubi hoc idem asserunt. Quid enim opus fuit descendere unicum Dei Filium, ut sibi acquireret quidquam novi? Et consilium suum exponens Deus, omnem dubitationem. exemit. Non enim Filii utilitati consuluisse dicitur Pater in ejus meritis, sed eum tradidisse in mortem, neque ei pepercisse, quia Mundum diligeret. Et notandae sunt locutiones Propheticae: Puer natus est nobis. Item: Exulta filia Sion, ecce Rex tuus venit tibi: Frigeret etiam alioqui confirmatio illa amoris, quam Paulus commendat, quod Christus pro inimicis mortem subierit. Inde etiam colligimus rationem sui non habuisse; idque clare affirmat, dicens: Pro illis sanctifico meipsum. Se etiam nihil acquirere testatur, qui fructum sanctitatis suae in alios transfert. Et certe hoc maxime dignum observatu, quod Christus, ut se totum addiceret in salutem nostram, quodammodo sui oblitus est. » Haec ille. Et paulo infra; « Quibus meritis, inquit, assequi potuit homo, ut judex esset Mundi, Caput Angelorum, atque ut potiretur summo Dei imperio? »

Haec tamen nihil impedient veritatem. Dicimus ergo, Christum, meruisse sibi illa omnia quae accepit post passionem suam. Et probatur hoc primo expressis Scripturis. Ad

Philip. II: Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen etc. Ad Hebr. II: Videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum.

Respondet Calvinus: his testimoniis solum significari, Christum post passionem suam habuisse gloriam, non autem unum fuisse causam alterius; sicut cum dicitur Lue. ult.: Oportuit Christum pati, et sic intrare in gloriam suam.

At in primis etiam iste locus potest significare causam; est enim, ac si dictum esset: « Oportet vincere, et sic triumphare.» Deinde, non sunt omnino similia ista loca: nam Philip. II et ad Hebr. II, habetur particula Propter, quae particula causam ubique significare solet. Deinde particula Et in illis verbis Propter quod et Deus exaltavit illum, aperte indicat causam. Est enim sensus: « Christus obedivit Deo, et vicissim Deus honoravit illum »: sicut Matth. XYI, post confessionem Petri, dicit ei Dominus: Et ego dico tibi, quia tu es Petrus etc. Ubi Hieronymus: « Mercedem, inquit, recepit vera confessio. »

Denique sic exposuerunt omnes Patres. Chrysostomus hom. 7. in epist. ad Philip. « Extremam, inquit, Christus praestitit obedientiam, propterea accepit et supremum honorem etc. » Ubi hortatur Chrysostomus ad obedientiam et humilitatem, quae exhortatio frigidissima esset, si illud Propterea non diceret causam.

Ambrosius in cap. II Philip. « Quid, inquit, et quantum humilitas mereatur, ostendi, etc. » Augustinus tract. 104. in Jo. hunc locum tractans: « Humilitas, inquit, claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium, sed hoc factum est in forma servi. » Yide etiam Gyrillum lib. III thes. cap. 2. Basilium lib. IV in Eunom. Augustinum lib. II cont. Maxim, cap. 5. et lib. III, cap. 2. Theophylactum, OEcumenium, Primasium, Bedam, Anselmum, et alios in haec loca. Omnes enim ex his locis colligunt, Christum meruisse humilitate gloriam, non solum nobis, sed etiam sibi. Et certe longe tutius est, tot veteres Patres, Graecos et Latinos in Scripturarum explicatione sequi, quam novellos istos Doctores, qui non videntur sibi sapere, nisi omnibus contradi¬

cant. Pneterea est etiam congruentia rationis: nam melius est, caeteris paribus, aliquid ex merito habere, quam sine merito.

Si dicas: quare ergo non etiam gratiam, et scientiam, et gloriam animae habuit Christus ex merito?

Respondet B. Thomas 3. par. quaes. XIX, art. 3. Christum debuisse habere omnia optimo modo: sunt autem quaedam bona tam excellentia, ut melius sit illis nunquam carere, quam ea acquirere ex merito, quia magis detrahit perfectioni alicujus carentia illorum ad tempus, quam dignitas merendi; et tamen non potest quis ea mereri, nisi aliquando illis careat. Et talia sunt gratia, gloria, scientia, et praecipue unio hypostatica, quse omnia Christus ab initio habuit. At gloria corporis, et nominis exaltatio minora sunt, quam ipsa dignitas merendi, et ideo melius fuit carere illis ad tempus, et ex merito illa acquirere, quam carere dignitate merendi.

Chapter 90 of 91