Caput VIII. Solvuntur argumenta ex ratione petita
Ultimo objiciunt rationes. Renovare corda, et dare Spiritum sanctum, sunt opera Mediatoris, docet enim Augustinus in Enchir. cap. 33. per Mediatorem nos recipere Spiritum sanctum: et tamen certum est, dare Spiritum sanctum, et renovare corda, esse solius Dei. Item, docere est opus Mediatoris, et tdmen Augustinus in lib. de Magist. affirmat, solum Deum esse verum Ma-
gistrum, qui docet hominem scientiam; Christus ergo ut Deus Mediator est.
Respondeo: dare Spiritum sanctum meritorie est proprium Mediatoris, sed hic modus dandi Spiritum non est Dei formaliter, sed hominis: dare autem Spiritum sanctum, et renovare corda efficienter, et ut auctorem doni, non est Mediatoris, sed ejus, apud quem Mediator intercedit, id est, Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et patet, quia cum donum Spiritus sancti, et omnis illuminatio detur a tota Trinitate; si ejusmodi donatio esset Mediatoris, tota Trinitas esset Mediator.
Pari ratione: docere principaljter est Dei, id est, Trinitatis; docere per modum instrumenti, est hominis /Christus igitur ut Deus, Doctor ac Magister est verus ac principalis; idem Christus ut homo Mediator Dei et hominum, Doctor fuit ut instrumentum Divinitatis, sed instrumentum conjunctum et singulare, non separatum et commune, qualia instrumenta fuerunt Apostoli et Prophetae.
Secunda ratio est Calvini, in epistol. ad Polon. Christus fuit caput Angelorum et hominum, etiam ante lapsum Adae, integro adhuc statu rerum. Coloss. I: Primogenitus omnis creaturae; igitur fuit etiam Mediator Christus ante lapsum primi hominis: atqui tunc Christus nondum erat homo; ergo ut Deus erat hominum et Angelorum Caput et Mediator.
Adde etiam, quod Chrysostomus, Augustinus, et Hieronymus in Comment. c. XXXI epist. ad Galat. exponentes illud: Lex ordinata per Angelos in manu Mediatoris, volunt, per Christum Mediatorem datam esse legem, et de hoc loqui Paulum eo loco. Immo etiam Hieronymus ulterius progreditur, ac dicit, per hunc Mediatorem non solum legem esse datam, sed etiam Mundum esse creatum. Constat autem Christum non fuisse hominem, quando lex data est Hebraeis, et multo minus, quando Mundus creatus est; quare necessario sequitur, ut secundum formam Dei Mediator fuerit.
Respondeo: Christum ut Deum fuisse, etiam ante lapsum Angelorum et hominum, Caput eorum, sed non ipsum solum, verum etiam Patrem, et Spiritum sanctum. Mediatorem autem Angelorum fuisse Christum, aut etiam hominum ante peccatum, falsum
est; alioqui etiam Patrem, et sanctum Spi— titum faceremus Mediatores. Nam in primis Scriptura facit quidem Christum Caput omnium Angelorum et hominum Ephes. I. et Coi. I. at Mediatorem Angelorum nusquam facit: Paulus enim I. Tim. II, dum de Mediatore loquitur, disertis verbis affirmat: Christum Mediatorem esse Dei et hominum.
Augustinus autem in Enchir. cap. 108. addit, quod si homo non peccasset, Christo Mediatore non eguisset. Et in cap. III ad Galat. dicit, Christum non esse Dei et Angelorum, sed Dei et hominum tantum, eo quod Angeli qui peccaverunt, nunquam reconciliandi sunt: qui autem non peccaverunt, Mediatore non egeant.
Itaque quod Calvinus dicit de Mediatore Christo ante peccatum Adse, est expresse contra Augustinum, et videtur esse manifestus Arianismus. Neque enim Calvinus ideo Christum ante Incarnationem facit Mediatorem, quod ob Incarnationem et merita ejus praevisa, existimet datam fuisse Angelis, et primo homini gratiam, quod nonnulli ex Catholicis sensisse videntur, de quorum sententia modo non disputo: sed quod arbitretur, ipsum Verbum aeternum qua Deus erat, ante Incarnationem, inter Patrem et Angelos, atque etiam homines in statu innocentiae constitutos; Mediatoris officio functum, quod sine suspicione Arianismi non dicitur. Nam Mediator qua Mediator est, cum debeat sacrificare, supplicare, intercedere, necessario minor est Deo cui sacrificat, cui supplicat, apud quem intercedit; si ergo Christus, cum adhuc non esset homo, Mediator erat, certe cum adhuc non esset homo, Deo Patre minor erat: atqui tunc nihil erat nisi Deus; igitur ut Deus minor erat Filius Patre.
Neque ab hac haeresi abesse videtur id, quod idem Calvinus ait lib. II Inst. cap. 12, §. 4: a Fateor, inquit, in primo creationis ordine, et integro naturse statu praefectum Angelis et hominibus fuisse Caput. Qua ratione dicitur a Paulo primogenitus omnis creaturae. » Haec ille. Qua quidem solum Filium, etiam ante Incarnationem, facit Caput, hominum et Angelorum; illum enim facit Caput qui est primogenitus omnis creaturae, solus autem Filius est primogenitus omnis creaturae: at si solus Filius erat Caput hominum et Angelorum; igitur aliquid influebat Filius in Angelos, et homines, quod Pater non influebat; non sunt ergo indivisa opera Trinitatis, proinde nec est una natura atque essentia Trinitatis.
Deinde, quid sibi vult illud: « Filium ut Deum praefectum fuisse Caput Angelis et hominibus? » A quo enim, quaeso, praefectus fuit? Nonne a Patre? Igitur Patris minister, et quasi Vicarius fuit Filius, etiam antequam esset homo. Et quid aliud Ariani volebant?
Nec juvat Calvinum locus Apostoli ad Coloss. I. Nam cum dicit, Christum esse primogenitum omnis creaturae; vel loquitur de Christo secundum formam servi; vel, ut exponit Chrysostomus, loquitur quidem de Christo secundum formam Dei, sed non facit eum fratrem primogenitum creaturarum, sed significat genitum fuisse a Patre, priusquam ulla creatura efficeretur, juxta illud Prov. VIII: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Sed de his multa diximus in primo libro.
Jam quod attinet ad Patres, qui dicunt Christum Mediatorem dedisse legem Hebraeis, vel Mundum creasse.
Respondeo: Patres loqui de Mediatore materialiter, non formaliter; non enim dicunt, Christum fuisse Mediatorem, in creando Mundo, aut in Lege danda: sed dicunt, Christum Mediatorem, id est, illam personam quae postea futura erat Mediatrix, esse verum Deum, et auctorem Mundi, et Legis, et omnium rerum. Unde Chrysostomus expresse dicit, Christum auctorem fuisse Legis, et proinde abrogare illam potuisse; ex quo sequitur, eum non ut Mediatorem, sed ut auctorem primarium id fecisse: nec enim Mediator est auctor, nec legem abrogare potest qui non est auctor. Et ibidem Augustinus dicit, Christum esse quidem Mediatorem, sed mediate inter totam Trinitatem et homines peccatores; ex quo iterum sequitur, eum non fuisse proprie Mediatorem, quando nulli erant homines peccatores.
Chapter 89 of 91