Skip to the text

Caput I. Qui potissimum defenderint vel oppugnaverint non scriptas Traditiones

De verbo Dei scripto hactenus disseruimus; nunc de Verbo Dei non scripto breviter disputare aggrediemur, si prius tamen in gratiam studiosorum annotaverimus, qui potissimum hoc seeculo de Traditionibus scripserint, vel certe quos ipsi legerimus. Nec enim omnes videre nobis licuit.

Igitur scripsit de hoc argumento prseclare Cardinalis Ilosius in IV lib. advers. Prolegom. Brentii; item Petrus a Soto in sua defens. advers. eumdem Brent. par. II, a cap. 50. usque ad 66; Melchior Canus lib. III, De loc. Theolog., Martinus Peresius initio operis sui De Tradit., Jodocus Tiletanus in Apolog. conf. Kemnit. pro Cone. Trident., Alphonsus a Castro lib. I, cap. 5, sui operis contra liseres., et Episcopus Roffensis initio etiam sui operis cont. assert. articul. Lutheri; Doctores Colonienses in Exam Catech. Monhem., in reprehens. VI, Dialogi; Petrus Ganisius in suo Catechis. de praecep. Eccles., et Gulielmus Lindanus lib. V, suae Panop., Joannes a Lovanio in lib. De invocat. Sanet, c. 23, 24 et 25; Felicianus Ninguarda in assert. Fid. Cathol.; Caspar Cardileus Villalpandeeus in lib. De Tradit.

Ex haereticis praecipue contra Traditiones scripserunt Joannes Calvinus lib. IV, Institut. cap. 8, §. 6, 7, 8 et cap. 10, §. 18, 19, 20 et in Antidoto ad sess. IV, Concil. Trid.; Joannes Brentius in suis Prolegomenis contra Petrum a Soto; Martinus Kemnitius" in libro quem inscripsit: Theologiae Jesuitarum praecipua capita; et prolixissime in exam. Concil. Trid. examinans decretum de Traditionibus, quod habetur sess. IV; et quidam Hermannus Hamelmannus, qui nuper edidit ingens volumen contra Traditiones, quod divisit in tres libros Prolegomenorum, et deinde in tres partes operis praecipui, quarum quaelibet multos libros habet.

Chapter 43 of 53