Skip to the text

Caput II. Quid sit. et quotuplex Traditio

Nomen Traditionis generale est, et significat omnem doctrinam sive scriptam, sive non scriptam, quae ab uno communicatur alteri. Exod. XVII, Scribe hoc ob monumentum in libro, et trade in auribus Josue. Actor. VI. lex Mosis seri pta vocatur Traditio: Audivimus eum dicentem, quoniam 3 esus destruet locum istum, et mutabit Traditiones, quas tradidit nobis Moyses. At I. Corinth. XI. Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis;

Traditio, vocatur doctrina viva voce exposita: et II. Thess. II. Tenete Traditiones, 'quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam.

Tametsi vero Traditionis nomen generale sit; tamen hoc ipsum nomen accommodatum est a Theologis ad significandam tantum doctrinam non scriptam. Sic Irenaeus: « Evenit », inquit, « neque Scripturis, neque Traditioni consentire eos.»Tertullianuslib. De corona militis: « Si legem, inquit, expostules Scripturam nullam invenies, Traditio tibi praetendetur auctrix etc.. Cyprianus lib. II, ep. 3. « Admonitos autem, nos scias, ut in calice offerendo Dominica Traditio servetur, ut calix, qui in commemorationem ejus offertur, mixtus vino offeratur. » Quem locum falso Kemnitius exponit de Traditione scripta: nusquam enim in toto Evangelio aut epistolis Apostolorum scriptum est, ut calix mixtus vino, id est, vinum, et aqua offerantur. Ad eumdem modum fere omnes Veteres nomen Traditionis pro non scripta doctrina usurpant; et hoc modo deinceps utemur hoc nomine.

Vocatur autem doctrina non scripta, non ea quae nusquam scripta est, sed qua3 non est scripta a primo auctore: exemplo sit baptismus parvulorum. Parvulos baptizandos, vocatur Traditio apostolicanon scripta, quia non invenitur hoc scriptum in ullo apostolico libro, tametsi scriptum est in libris fere omnium veterum Patrum.

Est autem duplex partitio Traditionum: prior sumitur penes auctores Traditionum: posterior penes materiam. Prior est, in Traditiones Divinas, Apostolicas, Ecclesiasticas. Divinae dicuntur, quae acceptae sunt ab ipso Christo Apostolos docente, et nusquam in divinis Litteris inveniuntur: talia sunt ea quae ad materiam et formam Sacramentorum pertinent, pauca enim de his habemus in divinis Litteris, et tamen certum est, Sacramentorum essentiam non potuisse nisi a Christo institui. Propterea enim Apostolus I. Corinth. XI, loquens de Sacramento Eucharistiae dicebat: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis.

Apostolicae Traditiones proprie dicuntur illae, quae ab Apostolis institutae sunt, non tamen sine assistentia Spiritus sancti, et nihilominus non exstant scriptae in eorum epistolis: quale est jejunium Quadragesimae, et

quatuor temporum, et alia multa, de quibus postea. Solent tamen interdum etiam divinae Traditiones dici apostolicae, et apostolicae dicuntur divinae. Divinae Traditiones dicuntur apostolicae, non quod ab illis sint, cum ipsi seorsim eas a Christo accepissent: et apostolicae dicuntur divinae, non quod eas Deus immediate instituerit, sed quod non sine spiritu Dei eas Apostoli instituerint. Quo modo omnes epistolae Apostolorum dicuntur divina et apostolica scripta, etiamsi quaedam in eis sint praecepta divina, et quaedam proprie apostolica, ut patet ex illo I. Corinth. VII: Praecipio non ego, sed Dominus, et postea: Dico ego, non Dominus.

Ecclesiasticae Traditiones proprie dicuntur consuetudines quaedam antiquae, vel a Praelatis, vel a populis inchoatae, quae paulatim tacito consensu populorum vim legis obtinuerunt. Et quidem traditiones divinae eamdem vim habent, quam divina praecepta, sive divina doctrina scripta in Evangeliis, et similiter apostolicae Traditiones non scriptae eamdem vim habent, quam apostolicae Traditiones scriptae, ut in Concilio Trident. sess. IV, asseritur, et ratio est manifesta: nam verbum Dei non est tale, nec habet ullam auctoritatem, quia scriptum est in membranis, sed quia a Deo profectum est, vel immediate, ut sunt sermones Domini, vel mediantibus Apostolis, ut est decretum Apostolorum,^ Actor. XV. Neque hoc negant, aut negare possunt haeretici: nam, ut postea dicemus, non est quaestio, quanta sit vis divinae aut apostolicae Traditionis, sed an sit aliqua Traditio vere divina, aut apostolica.

Ecclesiasticae autem Traditiones eamdem vim habent, quam decreta, et constitutiones Ecclesiae scriptae: nam etiam in Republica civili eadem vis est consuetudinum adprobatarum, et legum scriptarum, ut patet distin. I. canon. Consuetudo, et 1. Diuturna, ff. de legibus,

Altera partitio Traditionum est penes materiam, in Traditiones de Fide, et Traditiones de moribus, quae rursum aut sunt perpetuae, aut temporales, et vel universales, vel particulares, vel necessariae, vel liberae. Traditio de Fide est, quod B. Maria semper fuerit virgo, quod quatuor sint tantam Evangelia, etc. Traditio ad mores pertinens est, quod signum Crucis in fronte pingendum sit, quod certis diebus jejunia, aut festa celebranda, etc.

Traditio perpetua est, quse instituitur, ut semper servetur usque ad Mundi consummationem, ut in exemplis positis. Temporalis est, quae instituitur ad certum tempus, ut observatio legalium quarumdam caeremoniarum quae servandae erant usque ad plenam Evangelii promulgationem, ut facilius Ecclesia ex Judaeis et Gentibus coalesceret.

Traditio universalis est, quae toti Ecclesiae servanda traditur, qualis est Paschatis, Pentecostes, et similium magnorum festorum observatio, ut B. Augustinus docet epist. 118. Particularis est, quae traditur uni tantum, aut pluribus Ecclesiis, qualis erat tempore Augustini jejunium Sabbati, quod Petrus Romanae Ecclesiae tradiderat, et ab ea sola, et quibusdam aliis servabatur, ut Augustinus docet epist. 86. ad Casulanum.

Traditio necessaria est, quae traditur in forma praecepti, ut celebratio Paschae die Dominico post decimamquartam Lunam Martii. Libera est, quae traditur in forma consilii, ut aspersio aquae lustralis, et similia.

Chapter 44 of 53