Caput VIII. Idem probatur quatuor aliis Argumentis
Praeter communem hunc Patrum consensum, idipsum suadet consensus haereticorum in Traditionibus contemnendis. Ut enim ex communi consensu sanctorum Patrum omnium aetatum, recipientium Traditiones, colligimus, eas esse recipiendas: ita ex com¬
muni consensu haereticorum omnium aetatum rejicientium Traditiones, colligimus, eas non esse rejiciendas. De Valentinianis, Marcionistis, et similibus testantur Irenaeus lib. III, cap. 2. et Tertullianus de praescript. quod Traditiones Ecclesiae non scriptas rejicerent.
Cyprianus quoque cum errorem illum de Anabaptismo defendfere vellet, non aliter id facere potuit, quanta Traditione ad Scripturam provocando, ut apparet ex epist. ejusdem Cypriani ad Pompejum, et ex altera ad Jubajanum. Quamquam antea Cyprianus Traditiones agnoverat, ut supra ostendimus, et errorem etiam posteriorem eum correxisse ante mortem, existimat B. Augustinus in ep. 48. ad Yincent.
Donatistae quoque semper Scripturas urgebant, et B. Augustinus eis Traditiones, et Ecclesiae consuetudinem objiciebat lib. De unit. Eccles. cap. 19. et alibi.
Arianos nullo modo quidquam praeter Scripturas admisisse, testatur Hilarius, qui in lib. Cont. Constant, introducit Arianum dicentem: « Nolo verba, quae non scripta sunt, legi. » Maximinus Arianus apud Augustinum lib. I. cont. Maximin., sive Collat. cum Maxim, in principio sic ait: « Si quid de divinis Scripturis protuleris, quod commune est cum omnibus, necesse est ut audiamus; eae vero voces quae extra Scripturam sunt, nullo casu a nobis suscipiuntur. Praeterea cum ipse Dominus moneat nos, et dicat: Sine causa colunt me docentes mandata, et praecepta hominum. » Idem testatur Epiphanius haeres. 69 et 73.
Arianos quoque Traditiones rejecisse, scribit Epiphanius haeres. 75. Idem de Eunomianis patet ex Basilio lib. de Spirit. sanet, cap. 27 et 29. Idem de Nestorio, Eutychete, Dioscoro refert Basibus Ancyranus Episcopus in confess. Gathol., quam recitavit in VII Synodo Act. 1. Idem de Apostolicis sui temporis Bernardus hom. 66. in Cant. Idem de Joanne Wiclefo, Thomas Waldensis, lib. II doctr. Fid. ant. cap. 19. Ab his ergo quasi per manus acceperunt Lutherani dogma suum, de Traditionibus contemnendis: ut nos a sanctis Patribus nostrum didicimus, de iisdem cum omni honore recipiendis.
His adde morem omnium gentium. Nam Judaeos habuisse aliquas Traditiones extra Scripturam, docent Origenes hom. 5. in Numer. et in Comment. cap. III ad Bom. et Hilarius in Psal. II, necnon Anatolius antiquissimus auctor Christianus apud Euseb. lib. YII histor. cap. 28. Et quamquam non desunt aliqui Catholicorum, qui negant ullam fuisse Traditionem non scriptam apud Judaeos; tamen non possum illis assentiri,cum, ut supra docuimus, non omnia sufficienter continuerit lex vetus scripta, et multo tempore populus ille, etiam post Mosen natum, sine lege scripta vixerit.
Deinde omnes profanae Respublicae magna ex parte legibus non scriptis reguntur. Pericles apud Thucydidem partitur jus Athenarum in scriptum et non scriptum. Aristoteles 1. III. Polit, c. 11. partim optimis logibus, partim arbitrio optimi viri civitatemregendam esse statuit. etl.Y. De moribus c. 4. judicem sive arbitrum jus animarum vocat, quod videlicet aliud quoddam praeterea exstet jus scriptum veluti mortuum. Porro Lacedaemoniis Lycurgus nullam legem scriptam dare voluit, ut ait Plutarchus, sed solis Traditionibus vivere, quo essent in agendo, quam in legendo diligentiores. Idem placuisse Ciceroni satis apparet ex lib. I. De legibus. Et idem de sapientibus Gallorum scribit Caesar, lib. YI. De bello Gallico.
Nobilissimi Philosophorum Pythagoras, et Socrates, cum plurima docuerint, nihil tamen scripserunt, ut B. Augustinus docet 1. 1. De Cons. Evang. cap. 7. nisi quod Socrates fabulas ab fiEsopo scriptas versibus prosecutus est. Denique in Jure civili, 1. Diuturna, ff. de legibus, etin Jure canonico dist. 1. can. Consuetudo, eadem tribuitur auctoritais legi scriptae, et consuetudini non scriptae. Itaque natura ipsa quodammodo cltimare videtur, Traditiones non scriptas, vel necessarias, vel certe utilissimas esse.
Accedat Ecclesiae Catholicae dignitas. Nam ut olim Judaei excellebant omnibus nationibus, quia credita erant illis eloquia Dei, ut dicitur Rom. III. ita nunc praestat Ecclesia Christi omnibus Sectis, quod ipsa sola, quippe qua; sponsa Christi est, noverit omnia mysteria verae religionis et conscia sit secretorum sponsi, et propterea appelletur columna et firmamentum veritatis. I. Timo. III. At si omnia essent scripta, et apertissime, ut haeretici dicunt, nullum esset privilegium Ecclesiae: nam nihil minus scirent haeretici, et pagani, et Judaei de mysteriis Fidei nostrae, quam nos ipsi, atque Antistites nostri sciunt: neque esset verum quod
ait Irenaeus libr. III. cap. 4. in solam Ecclesiam tamquam in depositorium dives repositam ab Apostolis scientiam rerum divinarum.
Accedat postremo dignitas mysteriorum multorum, quae silentium requirunt, nec decet, ut in Scripturis, quae toti Mundo leguntur, explicentur. Si enim ad videnda tremenda mysteria Missae non licet admittere ullos non baptizatos, quomodo licebit eis eadem scripta tradere? Hinc Dominus seorsim discipulis interpretabatur parabolas, quas populo locutus erat Luc. VIII. et Apostolus ait I. Corinth. II. Sapientiam loquimur inter perfectos Et passim Veteres, cum de Sacramento Eucharistiae loquuntur, dicere solent: « Norunt Fideles, norunt initiati. » Hanc rationem attingunt Dionysius cap. I. Ecclesiast. hierarch. Origenes homil. 5. in Numer. Basilius c. 27. lib. De Spir. sanet., et Innocentius I. in ep. 1.
Chapter 50 of 53