Skip to the text

Caput IX. Explicantur regulce quinque, quibus in cogni: tionem verarum Traditionum devenimus

Sequitur nunc ut ostendamus, quibus viis ac rationibus indagandum sit, quae sint verse ac germanae Apostolorum Traditiones.

Prima igitur regula est: Quando universa Ecclesia aliquid tanquam Fidei dogma amplectitur, quod non invenitur in divinis Litteris, necesse est dicere, ex Apostolorum Traditione id haberi. Ratio hujus est, quia cum Ecclesia universa errare non possit, cum sit columna et firmamentum veritatis I. Tim. III. et cum de ea dictum sit a Domino Matth. XYI. Portce inferi non praevalebunt adversus eam: certe quod Ecclesia de Fide esse credit, sine dubio est de Fide: at nihil est de Fide, nisi quod Deus per Apostolos, aut Prophetas revelavit, aut quod evidenter inde deducitur; non enim novis revelationibus nunc regitur Ecclesia, sed in iis permanet quse tradiderunt illi, qui ministri fuerunt sermonis, et propterea dicitur Ephes. II.Aedificata supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum:. igitur illa omnia quae Ecclesia Fide tenet, tradita sunt ab Apostolis, aut Prophetis, aut scripto aut verbo. Talis est perpetua virginitas B. Mariae, numerus librorum Canonicorum, et similia.

Secunda regula est: Quando universa Ecclesia aliquid servat, quod nemo constituere potuit* nisi Deus, quod tamen nusquam invenitur scriptum, necesse est dicere, ab ipso Christo et Apostolis ejus traditum. Ratio est similis superiori: nam Ecclesia universa non solum non potest errare in credendo, sed nec in operando, ac praesertim in ritu et cultu divino: recteque Augustinus ep. 118. docet, insolentissimae insaniae esse existimare,' non recte fieri quod ab universa Ecclesia fit; ergo illa quae Ecclesia non potest recte servare nisi a Deo sint instituta, et tamen servat, necesse est dicere, a Deo instituta, etiamsi nusquam id legatur. Tale est Baptisma parvulorum: erraret enim gravissime Ecclesia, si sine Dei mandato parvulos qui actu non credunt, baptizaret. Quocirca Augustinus lib. X. De Genes, cap. 23. a Consuetudo, inquit, matris Ecclesiae in baptizandis parvulis nequaquam spernenda est, neque ullo modo superflua deputanda, nec omnino credenda, nisi Apostolica esset Traditio. » Tale est etiam, Baptismum haereticorum esse ratum, et propterea Augustinus semper mandatum non rebaptizandi ab haereticis baptizatos, ad Apostolorum Traditionem revocat: nec enim potest Ecclesia dare Baptismo auctoritatem, si eam a Christo non habet.

Tertia regula est: Id quod in Ecclesia universa, et omnibus retro temporibus servatum est, merito ab Apostolis creditur institutum, etiamsi illud tale sit, ut potuerit ab Ecclesia institui. Haec regula est Augustini lib. IY. Cont. Donat, cap. 24. Exemplo sit jejunium Quadragesimae: id enim poterat ab Ecclesia institui, si Christus vel Apostoli non instituissent; tamen dicimus et probamus, a Christo vel Apostolis institutum, quia sursum versus ascendentes, et quaerentes originem hujus instituti, non invenimus nisi tempore Apostolorum; etiamsi Calvinus lib. IY. c. 42. Instit. §. 20. doceat, esse Quadragesimam meram superstitionem, et nec a Christo, nec ab Apostolis Traditam, sed a posterioribus ex x«xo£>At« excogitatam.

B. Bernardus sermon. 3. de Quadrag.: « Hactenus, inquit, usque ad nonam jejunavimus soli, nunc (in Quadragesima) usque ad vesperam jejunabunt nobiscum pariter universi, Reges et Principes, Clerus et populus, simul in unum dives et pauper. » Ante Bernardum Gregorius homil. 16. in Evang., Quadragesimae meminit, rationem reddens cur quadraginta dies jejunemus. Ante Gregorium Leo in serm. 12. de Quadrages. Ante eum Augustinus in epistola 118. et 119. et sermone 44. De Quadrages. Ante eum Hieronymus in cap. IX. Matth. et in III. cap. Jonae, et alibi. Paulinus in epist. 6. ad Amandum. Chrysost. homil. i. in Gen. et alibi. Ante hos Ambrosius serm. 8. de Quadragesima. Epiphanius in compend. doctr. Basibus Orat. 2. de jejun. Nazianzerius orat, in sanet. Lavacr. et Cyrillus catech. 1. Ante hos Origenes hom. 10. in Levit. Ante eum Ireneeus apud Euseb. lib. Y. histor. cap. 24. Ante eum Telesphorus Papa in epist. decreti Ante eum Ignatius in epist. ad Philippen. et Glem. lib.Y. cons. cap. 13. et can.68. Apost.

Pari ratione Calvinus lib. IV. c. 19. Instit. §. 24. dicit, Ordines hiinores esse inventum novitium, de quo nusquam legitur, nisi apud ineptos Rabulas, Sorbonistas, et Canonistas. At nos ostendimus ex regula posita, esse Apostolicae Traditionis. Nam ante omnes Sorbonistas et Canonistas fuit Isidorus, quii. VII. Etymol. c. 12. enumerat singulos Ordines, et rationes nominum exponit. Ante Isidorum fuit Cone. Carthag. IV. in quo a c. 1. usque ad 10. traditur, quo ritu ordinentur Episcopi, Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, Acolythi, Lectores, Exorcistae, Ostiarii. Et ante hoc Concilium fuit Hieronymus, qui in cap. 2. ad Titum enumerat Ordines omnes, praeter Acolythos, quorum meminit in epist. ad Nepot. de vit. cleric.

Ante Hieronymum fuit Concilium Laodicenum in cujus cap. 24. nominantur omnes minores Ordines. Ante quod Concilium Cornelius Papa in epist. ad Fabium Antioch., ut est apud Euseb. lib. VI, histor. cap. 33. asserit, in Ecclesia Romana suo tempore fuisse praeter Episcopum, Presbyteros 46 Diacocos septem, Subdiaconos septem, Acolythos 42 Exorcistas cum Lectoribus et Ostiariis 52. Sed et ante Cornelium Ignatius salutat nominatim omnes Ordines in epist. ad Antiochen.

Quarta regula est: Cum omnes Doctores Ecclesiae communi consensu elocent, aliquid ex apostolica Traditione descendere, sive in Concilio generali congregati, sive soribentes seorsim in libris, illud credendum est apostolicam esse Traditionem. Ratio est hujus regulae, quia si omnes Doctores Ecclesiae, cum in aliqua sententia conveniunt, errare possent, tota Ecclesia erraret, quippe quae Doctores suos sequi tenetur, et sequitur. Exemplum primi est, imaginum veneratio, quam esse ex apostolica Traditione asseruerunt Doctores Ecclesiae congregati in Concilio Nicaeno II. generali Act. ult. Exemplum secundi vix invenitur, si debeant omnes penitus Patres qui scripserunt expresse aliquid dicere: tamen videtur sufficere, si aliquot Patres magni nominis expresse id asserant, et caeteri non contradicant, cum tamen ejus rei meminerint; tunc enim illa esse omnium sententia non temere dici poterit, quando enim in re gravi aliquis Veterum erravit, semper multi inveniuntur qui contradicunt.

Hac regula probamus, apostolicam Traditionem esse ritus, qui servantur in Baptismo; quod nimirum qui baptizatur, baptizetur aqua prius a sacerdote benedicta; quod jubeatur abrenuntiare Satanse et pompis ejus, quod signetur signo Crucis, quod ungatur oleo benedicto etc. Id enim diserte asserunt Basibus de Spir. sanet, cap. 27. Tertullianus de Cor. mil., et alii quidam: nemo autem unquam contradixit, cum nullus fere sit Veterum, qui non meminerit harum ceeremoniarum tamquam in Ecclesia ab omnibus receptarum. Pari ratione Quadragesimam esse divinam, vel apostolicam Traditionem, possemus etiam hac regula firmiter probare, quia diserte id asserunt Irenaeus, Epiphanius, Hieronymus, Ambrosius, Leo, et nullus contradicit, cum tamen omnes hujus observationis meminerint.

Quinta regula est: Id sine dubio credendum esse ex apostolica Traditione descendere, quod pro tali habetur in illis Ecclesiis, ubi est integra et continuata successio ab Apostolis. Hanc regulam tradit Irenaeus lib. III. c. 3. et Tertullianus lib. De preescript. Ratio regulae est, quia Apostoli tradiderunt successoribus suis cum officio Episcopatus, etiam doctrinam religionis.

Si ergo in aliqua Ecclesia ascendendo per

Episcopos sibi invicem succedentes perveniamus ad Apostolum aliquem, et non possit ostendi, quod ullus eorum Episcoporum introduxerit novam doctrinam; certi sumus, ibi conservari apostolicas Traditiones. Et quidem olim inveniebatur successio non interrupta, non solum Romae, sed etiam Ephesi, Corinthi, Antiochiae, Alexandriae, Hierosolymae, et alibi: ac propterea Tertullianus remittit homines ad quamlibet ex Apostolicis Ecclesiis, ut ibi inveniant apostolicas Traditiones: et Theodosius 1. Cunctos populos, C. de sum. Trinit. et Fide catholica, jubet omnes servare eam Fidem, quam praedicabant eo tempore Damasus Romae, et Petrus Alexandriae, duo Pontifices praecipuarum apostolicarum Ecclesiarum: at nunc defecit certa successio in omnibus Ecclesiis Apostolicis, praeterquam in Romana, et ideo ex testimonio hujus solius Ecclesiae sumi potest certum argumentum ad probandas apostolicas Traditiones; ac tum potissimum, cum doctrina, vel ritus earum Ecclesiarum a doctrina, et ritibus Ecclesiae Romanae dissentiunt.

Chapter 51 of 53