Skip to the text

Caput XI. Solvuntur objectiones ex Patribus

Nunc ad ea testimonia, quae ex Patribus adferunt, respondendum est. Kemnitius igi-- tur primo producit Irenaeum lib. III, cap. 1, ubi sic loquitur: « Non enim per alios, inquit, dispositionem salutis cognovimus, quam per eos, per quos Evangelium pervenit ad nos: quod quidem tunc praeconiaverunt, postea vero per Dei voluntatem in Scripturis nobis tradiderunt, fundamentum et columnam Fidei nostrae futurum. » Eadem igitur, inquit Kemnitius, scripserunt omnia Apostoli, quae praedicarunt viva voce.

Respondeo: Irenaeum non dicere nihil aliud Apostolos praedicavisse, quam quod scripserunt: sed solum scripsisse Evangelium, quod antea praedicaverant, quod est verum, et non contra nos. Sed, etsi diceret Irenaeus, Apostolos omnia scripsisse quae praedicaverunt, nihil diceret adversus sententiam nostram. Sunt enim duo diligenter notanda, tum ad hunc locum Irenaei, tum

ad alia multa aliorum Veterum intelligenda.

Primum est, quaedam in doctrina Christiana tam Fidei, quam morum, esse simpliciter omnibus necessaria ad salutem, qualis est notitia articulorum Symboli Apostolici: item cognitio decem praeceptorum, et nonnullorum Sacramentorum. Caetera non ita necessaria sunt, ut sine eorum explicita notitia et Fide et professione homo salvari non possit, modo promptam habeat voluntatem ea suscipiendi, et credendi, quando sibi fuerint legitime per Ecclesiam proposita?

Haec distinctio ex eo colligitur, quod sine notitia, et Fide mysteriorum primi generis, nemo adultus admittitur ad Baptismum: sine notitia autem, et Fide saltem explicita posteriorum ordinarie admittuntur: Act. II, post unum Petri sermonem, quo docuerat praecipua capita Fidei de Christo, baptizati sunt uno die homines ad tria millia, qui sine dubio nihil aliud noverant, nisi illa necessaria, et ideo subditur, quod post Baptismum erant perseverantes in doctrina Apostolorum, id est, discebant quae nondum audierant de mysteriis Christianis. Sic Paulus cum Thessalonicenses in numero Sanctorum haberet, et Fidem atque charitatem eorum miris laudibus extolleret, tamen I. Thess. III, dicit: Orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus quae desunt Fidei vestrae.

Nota Secundo, ea quae sunt simpliciter necessaria, Apostolos consuevisse omnibus praedicare: aliorum autem non omnia omnibus, sed quaedam omnibus, quae nimirum omnibus utilia erant, quaedam solis Praelatis, Episcopis, et Presbyteris, ut de ratione gubernandae Ecclesiae, de Sacramentis administrandis, de refelleifdis haereticis etc. sicut etiam modo alia disputantur in scholis inter doctos, alia explicantur in concione populari. Sic Act. XX, Apostolus'seorsim instruit Episcopos Asiae. Sic I. Cor. II, sapientiam loquitur inter perfectos. Sicli Tim. ll.Hcec, inquit, commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. Sic Irenaeus lib. IV, cap. 43, dicit, Apostolos cum Episcopatu tradidisse successoribus charisma scientiae.

His notatis, dico: illa omnia scripta esse ab Apostolis, quae sunt omnibus necessaria, et quae ipsi palam omnibus vulgo praedicaverant: alia autem non omnia scripta esse.

Cum igitur Irenseus ait, Apostolos scripsisse quae praedicaverant in Mundo, verum est, et non contra Traditiones, quia non praedicaverunt populis omnia, sed solum ea quae illis necessaria, vel utilia erant, caeteraseorsim perfectioribus tradiderunt.

Secundo profert Origenem in cap. III, ad Rom. in Matth. hom. 25. in Ezechiel. homil. 7. in Hier. hom. 1, ubi dicit, oportere nos de rebus divinis non loqui ex proprio sensu, sed omnia confirmare Scripturae testimoniis: <c Necesse nobis est, inquit, Scripturas sanctas in testimonium vocare. Sensus quippe nostri, et enarrationes sine his testibus non habent fidem. » Respondeo: loquitur Origenes de obscurissimis quaestionibus, quales ut plurimum non sunt illae, quae testimonium habent Traditionis in tota Ecclesia receptae. Alioqui enim diserte asserit Origenes hom. 5. in Num. plurima in Ecclesia servari, et ab omnibus necessario servanda esse, cum nulla exstent de illis testimonia.

Tertio producit in testem Constantinum Imperatorem, qui in Concilio Nicaeno, teste Theodoreto lib. I, cap. 7, sic ait: «Evangelici et Apostolici libri, necnon antiquorum Prophetarum oracula plane instruunt nos sensu numinis. Proinde hostili posita discordia, sumamus ex verbis divinitus inspiratis quaestionum explicationes. » Respondeo: non esse hoc testimonium tanti faciendum, quanti Calvinus et Kemnitius illud faciunt. Erat enim Constantinus Magnus Imperator, sed non magnus Ecclesiae Doctor, praesertim cum secundum opinionem novorum haereticorum et antiquorum Arianorum, Constantinus eo tempore nondum fuerit baptizatus, et proinde non noverit arcana religionis.

Sed admissa auctoritafe Constantini, dico: eorum omnium dogmatum, quae ad naturam Dei pertinent, exstare in Scripturis testimonia, et posse nos circa ea dogmata ea plene et plane instrui ex Scripturis, si eas recte intelligamus; verumtamen sensum Scripturarum pendere ex Traditione Ecclesiae non scripta. Quocirca Theodoretus, qui lib. I, c. 7. narraverat hanc orationem Constantini, idem cap. 8. refert, prolatas fuisse utrinque Scripturas, et cum ex iis non convincerentur Ariani, eo quod easdem Scripturas aliter exponerent, quam Catholici, damnatos eos fuisse ex sermonibus non scriptis, pie tamen intellectis; cui damnationi Constantinum assensum esse, nemo unquam dubitavit.

Profert quarto Athanasium, qui in Orat.

cont. Gent. in ipso initio: « Sufficiunt per se, inquit, sacrse ac divinitus inspiratae Scripturae ad omnem instructionem veritatis. » Respondeo: illud Omnem de suo adjecisse Kemnitium: nam Athanasius non habet, nisi ad veritatis indicationem. Loquitur enim ibi, non de omnibus dogmatibus, sed solum de duobus, quae sunt argumenta duorum librorum, quos ad Macarium scribit; videlicet, quod idola non sint Dei, et quod Christus sit verus Deus et similiter homo, quse duo habent in Scripturis expressa testimonia. Praeterea Athanasius ibidem addit, Scripturas quidem sufficere ad indicationem veritatis horum duorum dogmatum; tamen non sine explicatione sanctorum Patrum, quorum libri cum non facile ab omnibus haberi possint, dicit se velle scribere de his rebus, quid a majoribus ipse didicerit.

Profert quinto Basilium in Serm. de Fid. confess. ubi sic loquitur: « Infidelitatis argumentum fuerit, et signum superbiae certissimum, si quis eorum, quse scripta sunt, aliquid velit rejicere, aut eorum, quse non scripta, introducere. » Et similia habet in Summ. moral. 72, cap. 1 et Summa 80, c. 22. Respondeo: Loquitur Basilius de iis, qui addunt ad Scripturae dogmata aliqua alia contraria et aliena, Scripturisque repugnantia. Nam in eodem Sermone de confessione Fidei dicit, se contra haereticos disputantem saepe usum esse sermonibus non scriptis; tamen cum Scripturis consentientibus; et Apostolum quoque non solum ex Scripturis, sed etiam ex Philosophis testimonia accepisse, quando illa non erant contraria Scripturis. Addo etiam, de iis quoque Basilium loqui, qui non contenti vocibus scriptis, ex proprio capite inveniunt alias. Id enim superbiae signum est certissimum. Itaque agit de Traditionibus, quae excogitantur a privatis hominibus, non de iis, quas ab Apostolis Ecclesia per successiones Episcoporum accepit.

Alium locum affert ex epist. 80, ubi Basilius ait: «Non putamus aequum esse, ut quae apud ipsos obtinuit consuetudo, pro lege et canone habeatur rectae doctrinae. Stemus itaque arbitratui a Deo inspiratae Scripturae. » Respondeo: omisit Kemnitius verba, quae erant in medio, et contra illum faciebant. Erat enim tunc quaestio, an dicendum esset, esse in Deo tres hypostases, et unam naturam. Aliqui dicebant, non esse sic dicendum, et proferebant pro argumento consuetudinem suae regionis, ubi talibus verbis nemo uteretur. Quibus respondet Basibus, qui contrarium sentiebat, in aliis regionibus esse consuetudinem ut dicerent in Deo tres hypostases, et unam naturam; et ideo si nollent ipsi acquiescere huic consuetudini, non esse etiam aBquum, ut ipsi suam aliam consuetudinem vellent esse regulam, sed starent utrique judicio Scripturae^ quam nemo rejicere potest. Hic igitur vides, non agi de Traditione in tota Ecclesia recepta, sed de particularibus consuetudinibus. Deinde Basilium ideo provocasse a consuetudine ad Scripturas, quia ex consuetudinibus contrariis nihil certi statui poterat.

Sexto profert Chrysostomum hom. 1. in Matth. hom. 3. in II ad Thessal. et hom. 13. in Genes, ubi Chrysostomus dicit, Scripturam esse utilem, et claram in rebus necessariis. Sed quorsum haec? Deinde profert ejusdem testimonium ex hom. 49. in Matth. ubi exponens illud cap. XXIY. Tunc qui in Judcea sunt fugiant ad montes; dicit, tempore haeresum non esse ullam rationem inveniendae veritatis, nisi lectionem Scripturarum. Sed hoc testimonium non est Chrysostomi, sed Auctoris operis imperfecti, qui vel fuit Arianus, vel certe opus ejus ab Arianis multis in locis depravatum est. Nam hom, 48, haereticos vocat homousianos, et hom. 49, contra eosdem fere semper loquitur, et propterea totus hic locus tanquam ab Arianis insertus, e quibusdam codicibus nuper emendatis sublatus est. Aliud profert testimonium Chrysostomi ex hom. in Psal. XCV. circa finem: « Si quid dicitur absque Scriptura, auditorum cogitatio claudicat, nunc annuens, nunc haesitans: verum ubi ex Scriptura divinae vocis prodiit testimonium, et loquentis sermonem, et audientis animum confirmat. »

Respondeo: cum in verbis immediate praecedentibus Chrysostomus dixerit: « Neque enim oportet quidquam dicere sine testibus, solaque animi cogitatione » (intelligere debemus, eumdem, cum continuo subjungit): « Si quid dicatur absque Scriptura» subintelligi voluisse, sed sola animi cogitatione. Itaque sensus verborum ejus is est, ut si quid dicatur ex propria inventione, non ita facile persuadeatur, atque fieret, si quod

dicitur Scripturas testimonio confirmari posset.

Aliud profert ejusdem ex homil. 13, in II. epistol. ad Corinth. « Cum habeamus omnium exactissimam trutinam, gnomonem, et regulam, divinarum legum assertionem, oro vos omnes, ut relinquatis, quid huic, vel illi videatur, et de his a Scripturis haec omnia inquirite. » Respondeo: non loquitur de dogmatibus Fidei, aut morum obscuris, sed de opinione carnalium, qui anteponunt opes paupertati, cum Scripturae apertissime doceant, paupertatem esse longe utiliorem ad salutem. Itaque Chrysostomus nihil hic aliud dicit, quam magis credendum esse Scripturis in hac parte, quam hominum opinioni.

Ultimo profert ejusdem Chrysostomi testimonium ex Commentar, in cap. XXII Matth. (i Quidquid quaeritur ad salutem, totum jam impletum estin Scripturis. »Respondeo: loquitur Chrysostomus de remediis vitiorum, ac docet, nullum esse vitium, ad quodsanan#um non inveniatur in Scriptura aliquod remedium. Quod etiam docet Basilius Orat, in I. Psalm. Sed quid haec valent contra traditiones?

Septimo profert Epiphanium, qui haeresi 61. ait: « Nos uniuscujusque quaestionis inventionem non ex propriis ratiocinationibus dicere possumus, sed ex Scripturarum consequentia. » Respondeo: non dicit Epiphanius, ex Scripturarum consequentia solum: alibi autem clarissime dicit, ut supra ostendimus, non omnia a Scriptura accipi posse, et ideo necessariam esse Traditionem.

Octavo profert Cyrillum, qui lib. De recta Fide ad Regin. sic ait: « Necessarium nobis est, divinas sequi litteras, et in nullo ab earum praescripto discedere. » Respondeo: non dicit, non licere aliquid dicere, quod in Scripturis non habeatur; sed non licere contra Scripturas dicere. Hoc enim est non discedere a praescripto Scripturarum, quod quidem et nos libenter amplectimur; nec enim Traditiones cum Scriptura pugnantes unquam defendimus.

Item profert illud ejusdem ex hom. 5. in Levit. « Ego puto, in hoc biduo, duo Testamenta posse intelligi, in quibus liceat omne verbum, quod ad Deum pertinet, requiri, et discuti, atque ex ipsis omnem rerum scientiam capi. Si quid autem superfuerit, quod

non Scriptura divina decernat, nullam aliam debere tertiam Scripturam ad auctoritatem scientiae suscipi. » Respondeo primo: homilias illas inLeviticum non esse B. Cyrilli,sed Origenis, vel nescio cujus alterius, qui passim litteram destruit, ut mysticos sensus ex capite suo statuat. Proinde homilias illas non esse magnae auctoritatis. Adde, quod in eo ipso loco auctor homiliae non excludit verbum Dei non scriptum, sed solum tertiam Scripturam, id est, humanam Scripturam, quae se pro divina venditare velit.

Profert nono Theophylum lib. II. Paschali; qui sic ait: « Diabolici spiritus est, aliquid extra Scripturarum sacrarum auctoritatem putare divinum. » Respondeo: loquitur de libris apocryphis, qui pro divinis a quibusdam supponebantur. Ineptum autem est, ne quid gravius dicam, quae de una re dicuntur, torquere ad aliam.

Profert decimo Appollinarem, qui apud Eiilebium lib. V hist. cap. 15. dicit, se longo tempore distulisse scribere contra Montani hseresim, ne videretur quibusdam aliquid addere Evangelico Dei verbo. Respondeo primo: ista verba non in omnibus codicibus inveniri. Secundo, non dicere eum auctorem, Evangelico verbo scripto. Tertio, intelligere additionem novi dogmatis contrarii: nam ibidem accusat Montanum, quod non servaverit doctrinam, quam Ecclesia ex Traditione, et successione Episcoporum ab Apostolis acceperat.

Profert undecimo Tertullianum, qui lib. cont. Hermog. cap. 22. « Adoro, inquit, Scripturae plenitudinem. Scriptum esse, doceat Hermogenis officina. Si non est Scriptum, timeat vae illud, adjicientibus, vel detrahentibus destinatum. » Respondeo: loquitur Tertullianus de uno dogmate tantum, quod scilicet Deus creaverit omnia ex nihilo, non ex praejacente materia, ut Hermogenes somniabat. Et quoniam hoc dogma apertissime continetur in Scripturis, dicit Tertullianus, se adorare Scripturae plenitudinem, quantum ad hoc dogma; et addit, Hermogenem, qui addebat ad Scripturam dogma contrarium, et repugnans ipsi Scripturae, incidere in illam maledictionem, qua prohibemur nihil addere, aut detrahere Scripturae, ita ut veritas ejus immutetur.

Profert duodecimo Cyprianum, qui sic loquitur in epist. ad Pompejum: « Unde est,

inquit, ista traditio? utrumne de Dominica et Evangelica auctoritate descendens, an de Apostolorum mandatis atque epistolis veniens? Ea enim facienda esse, quae scripta sunt, testatur Deus, et proponit ad Jesum Nave dicens: Non recedet liber legis hujus ex ore tuo. Si ergo aut in Evangelio praecipitur, aut in Apostolorum epistolis aut actis continetur, observetur haec sancta Traditio, etc. » Respondeo Cyprianum haec scripsisse, cum errorem suum tueri vellet, et ideo non mirum, si more errantium tunc ratiocinaretur. Quare S. Augustinus lib. V Cont. Donatist. cap. 23. et seq. hanc epistolam merito refellit. Praeterea etsi Cyprianus illam unam Traditionem de Baptismo rejiciebat, quia contra Scripturas esse putabat: tamen non propterea rejici volebat alias, quae etsi in Scripturis non sint, tamen cum Scriptura non pugnant.

Decimotertio profert illud celebre dictum Hieronymi in cap. I epist. ad Titum: « Sine auctoritate Scripturarum garrulitas non haberet Fidem. » Et illud in cap. XXIJI Matth. Quod <c de Scripturis auctoritatem non habet, eadem facilitate contemnitur, qua probatur. » Et illud in cap. I Aggsei. «Quae absque auctoritate et testimoniis Scripturarum, quasi Traditione Apostolica sponte reperiunt, atque confingunt, percutit gladius Dei.- » Denique illud ex Commentar, in Psal. LXXXYI in illud: Dominus narrabit in Scripturis populorum, et principum, horum qui fuerunt in ea{ 1). «Videte, inquit, quid dicat, qui fuerunt, non qui sunt, ut exceptis Apostolis, quodeumque postea aliud dicetur, abscindatur, non habeat auctoritatem. »

Respondeo ad primum, depravatum esse locum aKemnitio. Sic enim Hieronymus habet: «Sine auctoritate Scripturarum garrulitas non habet fidem, nisi viderentur perversam doctrinam, etiam divinis testimoniis roborare. » Non ergo vocat garrulitatem quod profertur extra Scripturam, sed dicit, homines garrulos non invenire fidem apud ullos, nisi suos errores Scripturis confirmare nitantur; quod maxime quadrat in haereticos. Ad secundum dico: illud etiam non fideliter citatum: nam Hieronymus non dixit universaliter, quod de Scripturis auctoritatem non habet etc. Sed loquens de particulari quadam sententia, qua quidam nitebantur ex libro apocrypho probare, Zachariarn, quem Judaei occiderunt inter templum et altare, fuisse Zachariam patrem Joannis Baptistae, ait: « Hoc quia de Scripturis auctoritatem non habet, eadem facilitate contemnitur qua probatur. » Et sensus est, quia haec sententia probatur ex libro apocrypho, non ex canonico, facile contemnitur. Ad tertium patet solutio: solum enim agit contra illos, qui confingunt aliquid, et tamen videri volunt suum figmentum Apostolicam Traditionem esse. Ad ultimum dico: rejicere eo loco Hieronymum ea, quae sunt aliena a doctrina Apostolica, id est, contraria et repugnantia Scripturis.

Ultimo proferunt Augustini testimonia. Ac primum illud ex lib. II de doctr. Christ. c. 9. « In his, inquit, quae aperte in Scripturis posita sunt, inveniuntur illa omnia, quae continent Fidem, moresque vivendi. » Respondeo: loquitur de illis dogmatibus, quae necessaria sunt omnibus simpliciter, qualia sunt quae habentur in Symbolo Apostolico, et in Decalogo, fdeo idem Augustinus lib. II. De peccatorum meritis et remiss. cap. ult. « Credo, inquit, quod etiam hinc divinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo sine dispendio promissae salutis ignorare non posset. » At praeter ea multa sunt alia quae sola Traditione habentur, ut supra ostendimus ex multis locis Augustini.

Item secundo illud ex lib. III cont. litteras Petiliani cap. 6. Si quis « sive de Christo, sive de ejus Ecclesia, sive de quacumque alia re, quae pertinet ad Fidem, vitamque vestram, non dicam nos, sed quod Paulus, adjecit: Si Angelus de calo vobis an - nuntiaverit, praeterquam quod in Scripturis legalibus et Evangelicis accepistis, anathema sit. » Respondeo: jam supra ostendimus ex Augustino Tract. 98 in Joan. illud Praeterquam significare contra quam.

Tertio, profert loca quaedam ex lib. XIX de Civit. Dei, cap. 18. Tractat. 2. ex epist. 163. ex lib. De pastorib. eap. 14. et lib. IV Confess. cap. 3. sed in his locis nihil est prorsus contra Traditiones: solum enim dicit B. Augustin.ex Scripturis probanda esse dogmata, quando testimonia Scripturae habentur; et credendum esse Scripturae; nihil esse dicendum contra Scripturas, et similia quae sunt verissima, sed frustra adferuntur contra Traditiones, vel pro Scripturae sufficientia, cum nullo verbo tale aliquid Augustinus in illis locis indicaverit.

Quarto, illud profert ex lib. De bono viduit. cap. 1. «Quid amplius te doceam, quam id, quod apud Apostolum legimus? Sapcta enim Scriptura nostrae.doctrinae regulam figit, ne audeamus sapere plus quam oportet. Non sit ergo mihi aliud te docere, nisi verba tibi doctoris exponere. » Respondeo: loquitur Augustin. non de omni dogmate sed solum de professione viduitatis, quod quale bonum esset, satis exposuerat Apostolus I. Cor. VII, et ideo dicit Augustinus, satis sibi esse, si exponat verba Apostoli. Quod autem generaliter Augustinus ponit: « Scriptura nostra; doctrinae regulam figit, ne audeamus sapere plus quam oportet »; contra illos dictum est, qui ex proprio judicio fingunt novas doctrinas, quae Scripturis consonae non sunt.

Quinto, illud ex lib. III cont. Maximin. c. 14. « Sed nunc nec ego Nicaenum, nec tu debes Ariminense, tanquam praejudicaturus proferre Concilium. Nec ego hujus auctoritate, nec tu illius detineris: Scripturarum auctoritatibus, non quorumque propriis, sed utrisque communibus testibus, res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione concertet. » Item in Psal. LVII. super illud A lienati sunt peccatores etc. « Auferantur de medio chartae nostrae, procedat in medium codex Dei, audi Christum dicentem, audi veritatem loquentem. » Similia habentur lib. De unit. Eccles. cap. 3, 6, 10 et 16.

Respondeo: videri quidem in his locis dici aliquid contra Concilia, sed non contra Traditiones: at nec contra Concilia aliquid ab Augustino doceri, facile possumus ostendere. Nam certum est, Augustinum non voluisse removeri Concilia ab his disputationibus, et solas Scripturas recipi, quod non crederet maximam esse legitimorum Conciliorum auctoritatem, sed duplici de causa. Primo, ut expeditius ageret: si enim voluisset ex Concilio argumentum sumere, debuisset prius probare, Concilia esse recipienda, quod nimis longum erat. Et haec ratio praecipue locum habebat contra A rianos, qui nullo modo admittebant Concilium Nicaenum. Altera ratio est, quia in illis quaestionibus, quae tunc erant, exstabant in Scriptura clarissima testimonia, quae sine dubio anteponenda sunt omnibus Conciliorum testimoniis. Et haec ratio praecipue locum habet contra Donatistas in quaestione de Ecclesia. Alioqui idem Augustinus in epist. 118, 162, 165, 166 et in lib. de Baptismo, saepe urget Concilia et Traditiones; imo etiam responsa Pontificum, et Imperatorum.

Sexto, proferunt- illud ex lib. II De peccator. mer. et remiss. cap.36. « Ubi de re obscurissima disputatur, non adjuvantibus divinarum Scripturarum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumptio, nihil faciens in alteram partem declinando. » Respondeo: loquitur de quaestionibus obscurissimis, qualem esse putabat ipse de orgine animarum, ad quas definiendas non suppetunt ulla firma testimonia, sed solum conjecturae aliquae ex divinis Litteris. At nihil hoc ad Traditiones, quae totius Ecclesiae et omni Veterum consensu firmantur: quod argumentum gravissimum esse passim docet Augustinus, et praesertim lib. I Cont. Crescon. cap. 33. ubi dicit, Scripturae veritatem a nobis teneri, quando facimus quod universae Ecclesiae placet, etiamsi nihil de ea scriptum legamus.

Septimo, illud ex lib. De catechizandis rudibus, cap. 3, 6. ubi docet Augustinus, proponendam Catechumenis summam brevem doctrinae ex Scripturis, quam cum illi credere se dicent, et velle observare promittent baptizandi sunt. Hinc enim efficere vult Kemnitius, sufficere Christiano, quae habentur in Scripturis. Respondeo: id quidem sufficere, utquis possit baptizari, non autem sufficere Ecclesiae Dei absolute. Alioqui etiam possemusconcludere, sufficere Ecclesiae Symbolum Apostolorum, et reliqua omnia esse superflua.

Haec sunt ergo testimonia Veterum ab haereticis citata, in quibus tria notanda sunt: unum, duplo esse plura ea, quae nos citavimus in contrarium: alterum, nostra testimonia expresse docere de Traditionibus non scriptis recipiendis, adeo ut haeretici cum id negare non possent, passim verterentur ad blasphemias. Testimonia autem ab eis adducta, non proprie ad Traditiones pertinere, sed per malas consequentias eo tandem ab adversariis detorqueri. Postremum est, adversarios evidentia testimoniorum convictos, aliquando fateri, a quibusdam Patribus Traditiones esse defensas: nos autem adigi non posse, ut admittamus, ab ullo Patrum oppugnatas Traditiones fuisse.

Solvuntur rationes adversariorum.

Superest tertium genus argumentorum, quod ducitur a ratione. Igitur prima ratio est, quia videtur impossibile, potuisse conservari Traditiones non scriptas; cum plurima semper fuerint impedimenta, oblivio, imperitia, negligentia, perversitas, quae numquam desunt in genere humano. Ex quo etiam factum esse videmus, ut dogmata Lycurgi, Pythagoree, et similium, qui docebant et non scribebant, penitus interierint.

Respondeo: non solum non esse impossibile Traditiones conservari, sed etiam esse impossibile non conservari: nam cura ista non incumbit praecipue hominibus, sed Deo qui Ecclesiam regit. Sicut ergo Deus conservavit veram Ecclesiam usque ad hanc diem contra tot persecutiones Imperatorum, Philosophorum, Judaeorum, haereticorum: et sicut potuit conservare Traditiones ab Adam usque ad Mosen per duo annorum millia; et deinde Scripturas a Mose usque ad hoc tempus per tria millia annorum et amplius, ita potuit sine dubio conservare Traditiones a Christo usque ad nos per 1500 annos, praesertim cum praeter Dei providentiam, quae est praecipua causa, sint aliae quatuor causae adjuvantes.

Prima est Scriptura. Etsi enim non sint scriptae Traditiones in divinis Litteris, sunt tamen scriptae in monumentis Veterum, et in libris Ecclesiasticis.

Secunda est, usus continuus: pleraeque enim Traditiones sunt in continua observatione, ut ritus Sacramentorum administrandorum, dies festi, jejuniorum tempora, celebratio Missae, et officiorum divinorum, et alia generis ejusdem. Ut ergo conservantur linguae vulgares, etiamsi nullae quandoque exstent Grammaticae, propter. continuum usum, ut lingua Hebraica, quae conservata est vulgaris in populo Dei ab Adam usque ad captivitatem Babylonis per tot millia annorum, ita etiam sine ulla Scriptura usu conservari possent ejusmodi Traditiones.

Tertia causa sunt monumenta quaedam externa, quae ad longissimum tempus durant, ut templa antiquissima, et in iis altaria, sacri fontes, memoria; Sanctorum, cruces, imagines, libri Ecclesiastici, et similia. Baleoli in Flandria anno 1571, narravit mihi, cum forte ad ea loca venissem, Pastor ejus loci, quod cum minister ha;reticus persuasisset populo, altarium lapideorum electionem esse novum inventum, et vix centum annorum; coeperunt cives altaria demoliri: sed cum essent in opere, adverterunt litteras quasdam antiquissimas incisas esse in uno eorum altarium, quibus notabatur annus, quo altare illud dedicatum fuerat: ex illa autem notatione intellexerunt, altare illud fuisse erectum multo ante, et ni fallor, aliquot centuriis annorum ante illud tempus, quo dixerat haereticus altaria incoepisse. Ita lapideum monumentum haereticum confudit, et Traditionem Ecclesiasticam conservavit.

Quarta causa est haeresis: Deus enim mirabiliter utitur hostibus Ecclesia; ad Ecclesiam conservandam; quia enim singulis aetatibus orti sunt novi haeretici, qui diversa dogmata Ecclesiae oppugnarunt, ideo etiam singulis aetatibus exstiterunt homines docti, qui ut haereticis resisterent, diligenter investigarunt doctrinam Ecclesia;, et Traditiones antiquas, et magna diligentia eas posteris commendarunt. Quemadmodum qui diu pacifice possidet bona sua, facile amittit instrumenta et litteras, quibus continetur unde illa bona ad eum pervenerint, et quo jure bona illa possideat: at qui semper litigat, diligentissime illa custodit, nec excidere ulla ratione patitur.

Argumentum secundum. Littera; divina; scripta; sunt, ut habeamus regulam et normam Fidei, et morum, ut Augustinus docet lib. XIX de Civitate Dei, cap. 18. et lib. XI Cont. Faustum, cap. 5. at Dei perfecta sunt opera; igitur Scriptura est regula perfecta, et adaequata Fidei nostrae; igitur quidquid est in Scriptura, est de Fide; et quidquid non est in Scriptura, non est de Fide; igitur sola Scriptura est necessaria et sufficiens ad Fidem conservandam.

Respondeo ad majorem propositionem dupliciter. Primo: Scriptura; finem proprium et praecipuum non fuisse, ut esset regula Fidei, sed ut esset commonitorium

quoddam utile, ad conservandam et fovendam doctrinam ex praedicatione acceptam. Quod non sit finis pra;cipuus Scriptura; ut sit regula Fidei, probatur. Nam tunc continere deberet omnia et sola illa, qua; ex se ad fidem pertinent, sicut videmus factum esse in Symbolo, quod vere dicitur et est compositum, ut sit brevis quaedam regula Fidei: at in Scripturis plurima sunt, qua; ex se non pertinent ad fidem, id est, qua; non ideo scripta sunt, quia necessario credenda erant, sed necessario creduntur, quia scripta sunt, ut patet de omnibus historiis Testamenti veteris, de multis etiam historiis Evangelii, et Actuum Apostolorum, de salutationibus Pauli in epistolis, aliisque id genus rebus.

Quod autem multa sint credenda, qua; non sunt in Scripturis, supra copiose ostensum est; igitur finis Scriptura; praecipuus non est, ut sit regula Fidei, sed ut variis documentis, exemplis, adhortationibus, nunc terrendo, nunc instruendo, nunc minando, nunc consolando adjuvet nos in hac peregrinatione. Hinc enim est, quod Scriptura non est unum opus continuum, quale esse deberet regula Fidei, sed continet varia opera, historias, conciones, vaticinia, carmina, epistolas, etc. Quem finem expressit Paulus Kom. XV: Quacumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut 'per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Et II Petr. I: Justum arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione. Et cap. III: Hanc ecce vobis secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem, etc..

Dico secundo: Scripturam, etsi non est facta praecipue ut sit regula Fidei, esse tamen regulam Fidei, non totalem, sed partialem. Totalis enim regula Fidei est verbum Dei, sive revelatio Dei Ecclesia; facta, qua; dividitur in duas regulas partiales, Scripturam et Traditionem. Et quidem Scriptura quia est regula, inde habet, ut quidquid continet sit necessario verum et credendum, et quidquid ei repugnat sit necessario falsum et repudiandum: quia vero non est regula totalis, sed partialis; inde illi accidit, ut non omnia mensuret, et propterea aliquid sit de Fide, quod in ipsa non continetur. Et hoc modo intelligi debent B. Augustini verba,

fl) Rorn. XV. 4: II. Petr. I. 13: IVid. III. 1.

nusquam emim dicit, Scripturam solam esse regulam, sed dicit, Scripturam esse regulam, ad quam examinari debent scripta veterum Patrum, ut ea recipiamus, quae Scripturae consona sunt; illa rejiciamus, quae Scripturae adversantur.

Argumentum tertium sumunt ex incommodo, quod secum ferunt Traditiones. Si enim aperitur haec porta, ut dicamus esse accipienda dogmata aliqua, quae nullo Scripturae testimonio probari possunt, dabitur occasio multis fingendi et introducendi in Ecclesiam multa falsa sub nomine Traditionis. Nam videmus, olim etiam sanctissimos viros hoc modo fuisse deceptos. Papias enim ex Traditione fertur docuisse, Regnum Christi futurum mille annorum post resurrectionem his in terris, cui fidem habuerunt Irenaeus, Tertullianus, Lactantius, aliique permulti. Vide Euseb. lib. III hist. cap. 39. Praeterea Irenaeus lib. II, cap. 39 et 40. ex Traditione docet, Christum anno aetatis suae quinquagesimo aut circiter passum esse: e contrario vero Tertullianus lib. Cont. Jud. cap. 5. et Clemens Alexandrinus lib. I Strom. docent, Christum anno 30. aetatis suae esse passum, quae omnes Traditiones falsae sunt.

Respondeo primo: si quid valeret hoc argumentum, non solum Traditiones, sed etiam Scripturae rejiciendae essent. Nam multi etiam libri falsi et perniciosi Ornati fuerunt olim titulo librorum canonicorum, Petri, Pauli, Bartholomaei, atque aliorum Apostolorum, ut patet ex Gelasio in Cone. 70 Episc. ex Hieronymo in lib. de viris illustr. in Lud. Quocirca etiam II Thess. II, Paulus ait: Ne terreamini neque per sermonem, neque 'per epistolam, tanquam per nos missam. Quia nimirum et sermones viva toce, et epistolas scriptas nomine verorum Apostolorum promulgabant falsi Apostoli. Praeterea PapiaS errorem illum suum de mille annis, non tam ex Traditione non scripta, quam ex Scriptura male intellecta Evangeliorum, et Apocalypsis desumpsit, ut Hieroh. docet in cap. XLIX Isa. et in cap. XIX Matth. Irenaeus quoque ex Traditione et ex Scriptura cona* tur probare, Dominum ad annum fere quinquagesimum pervenisse. Id enim probat ex illo Joan. VIII: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Denique Ter* tullianus et Clemens Alexandrinus ex sola

Scriptura male intellecta nituntur probare errorem suum. Frustra igitur et temere ista contra Traditiones Kemnitius attulit.

Dico secundo: istud incommodum, quod est commune Traditionibus et Scripturis, non multum obesse, neque veris Traditionibus, neque veris Scripturis. Est enim in Ecclesia auctoritas, et certa etiam via ac ratio discernendi veras Traditiones et Scripturas a falsis: neque unquam publico judicio Ecclesiae receptus fuit liber aliquis apocryphus pro canonico, nec falsa Traditio pro vera.

Argumentum quartum. Proprium est haereticorum abscondere sua dogmata ac dicere, Christum et Apostolos quaedam palam omnibus praedicasse, quaedam occulte quibusdam tantum tradidisse. Siquidem Ire* naeus lib. I, cap. 23. scribit de Basilidianis quod asserant, non oportere eorum mysteria effari, sed in abscondito continere per silentium. Et cap. 24. de Carpocratianis: « Jesum, inquit, dicentes in mysterio discipulis suis et Apostolis seorsum locutum, et illos expostulasse, ut dignis et assentientibus seorsum haec traderent. » Tertullianus quoque lib. de praescript.: « Solent, inquit, dicere, non omnes Apostolos scivisse; vel omnia quidem scivisse, sed non omnia omnibus tradidisse. »

Respondeo: haereticos esse simios Catholicorum, ut Cyprianus docet in epist. ad Jubajan. et propterea velle etiam ipsos habere mysteria, interest tamen inter mysteria illorum et nostra, quod eorum mysteria ideo secretum petunt, quia turpissima sunt, ut patet de illis ipsis gnosticis, qui ex semine viri, et menstruis mulierum conficiebant Eucharistiam, ut Epiphatiius refert; quod etiam refert Augustinus de Manichaeis, lib. De haeresib. cap. 46. et similia constat esse mysteria Anabaptistarum. Et idem, quod ipsi volunt, ea secreta esse hominibus doctis, et solum imperitis manifesta. De hoc enim arguunt Irenaeus et Tertullianus veteres haereticos, quod dicerent, Christum non tradidisse ea mysteria Apostolis, nec Apostolos suis successoribus Episcopis, sed nescio quibus aliis.

At mysteria nostra non traduntur solum quibusdam, quia timeant lucem, sed vel quia non est opus ut illa sciantur ab omnibus, vel quia non sunt omnes capaces. Alioqui talia sunt ut possint publice praedicari: nihil enim nisi purum et castum agitur ab Eccle- veniunt, et in occulto locutus sum nihil, id sia. Et hoc puto voluisse Dominum, cum est, nihil dixi, quod non possit ubique dici, ait Matth. X: Quod in aure auditis, praedi- quod attinet ad veritatem et puritatem diccate super tecta, nimirum si opus fuerit, totum: cum quo tamen non pugnat, ut ali- Et Joan. XVIII: Ego palam locutus sum qua seorsim discipulis exposuerit.

Mundo, et in synagoga, quo omnes Judaei conii) Matth. X, 27. — Joan. XVIII, 20.

Chapter 53 of 53