Caput X. Solvuntur objectiones adversariorum, quee ex Scripturis petuntur
Restat ultima pars quaestionis, in qua argumenta adversariorum exponenda, et solvenda sunt. Tria sunt genera argumentorum, quorum primum a Scripturis, secundum a Patribus, tertium a rationibus sumunt. E Scripturis. Primo proponunt eas quae jubent, nihil debere addi verbo Dei. Secundo illas quae expresse docentj' Scripturas esse sufficientes, et continere omnia necessaria. Tertio illas, quae aperte damnant Traditiones.
Primum igitur argumentum ex tribus locis constat: Deuter. IV. et XII. Non addetis ad verbum, quod ego praecipio vobis, nec auferetis exeo. Apocal. ult. Si quis apposuerit ad heee, etc. Galatas I. Sed licet nos, aut Angelus de coelo evangelizet vobie praeter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Ubi notat Kemnitius, non esse dictum contra, sed ‘proster. Et ne dicamus loqui Paulum de verbo tam scripto, quam non scripto, adducit Augustinum sic exponentem lib. III. cont. Iit. Petri, cap. 6. Si quis « sive de Christo, sive de ejus Ecclesia, sive de quacumque alia re, quae pertinet ad Eidem vitamque vestram, non dicam, nos, sed omnino quod» Paulus adjecit: «Si Angelus de coelo vobis annuntiaverit praeterquam quod in Scripturis legalibus et Evangelicis accepistis, anathema sit. » Similia habet Basilius in Sum. Moral., sum. 72. c. 1.
Ad primum respondeo: primo ibi non agi de verbo scripto, sed tradito viva voce: nam non ait ad verbum quod scripsi, sed quod ego praecipio. Secundo dico: veram expositionem ejus loci esse, quod Deus velit integre, et perfecte servari mandata, ut ipse praecepit, et nullo modo ea depravari falsa interpretatione. Itaque non vult dicere, non servabitis aliud quam id, quod nunc praecipio, sed in hoc quod prcecipio nihil mutabitis, addendo, vel minuendo, sed integre facietis, ut jubeo, et non aliter. Quod idem solet Scriptura significare illis verbis: Non declinabis ad dextram, neque ad sinistram. Et quod hoc sit verum, patet, quia alioqui peccassent Prophetae et Apostoli, qui tam multa postea addiderunt.,
Respondent Brentius, Kemnitius, Calvinus; Prophetas non addidisse quidquam ad Legem, quantum ad doctrinam attinet, sed tantum vaticinia quaedam de futuris scripsisse, et Legis doctrinam explicavisse. Testamentum quoque novum non esse additionem ad vetus, sed explicationem, cum Apostolus ad Rom. I. dicat, Evangelium promissum a Deo per Prophetas in Scripturis sanctis. Et Actor. XV, non sint ausi Apostoli in Concilio aliquid decernere sine testimonio Scripturae.
At contra: nam hoc modo etiam Traditiones non sunt additiones, sed explicationes. Nam in Lege Mosis non continentur Prophetarum scripta, neque in lege et Prophetis continetur Testamentum novum, nisi in universali, et quodammodo in virtute, sicut tota arbor continetur in semine. Habemus enim in lege Deut. XVIII. Prophetam suscitabit tibi Deus etc. illum audies. Ibi autem continetur in genere quidquid Christus fecit et dixit: at in particulari tamen
quod Christus deberet praedicare Trinitatem personarum in Deo, instituere Sacramenta, facere talia miracula etc. ibi non habetur.
Quod vero allegant ex Act. XV, contra ipsos est. Nam etsi Jacobus in eo Concilio probavit ex Scripturis, Ecclesiam aedificandam ex gentibus: tamen decretum Concilii nusquam invenitur in Scripturis Testamenti veteris. Decreverunt enim ut gentes non servent legalia, excepta tamen abstinentia a sanguine et suffocato, cujus decreti secunda pars nusquam in Testamento veteri legitur. Ubi enim, quaeso, ullus Propheta praedixit, Messiae temporibus prohibenda esse suffocata, et sanguinem?
Sic etiam quia scriptum est, II. Thessal. II. Tenete Traditiones quas accepistis, sive per sermonem, sive per epistolam. Et Luc. X. Qui vos audit, me audit. Et Matth. XVIII. Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus et Publicanus. Idcirco nos affirmamus, Traditiones esse quodammodo explicationes verbi scripti; non quod nudam contineant ejus expositionem, sed quia omnes Traditiones, et Ecclesiae decreta continentur in Scripturis in universali: sed in particulari non continentur, nec debent contineri. Quare Augustinus lib. I, cont. Grescon. cap. 33. sic ait: « Quamvis certe de Scripturis canonicis non proferatur exemplum, tamen earumdem Scripturarum a nobis tenetur veritas, cum jam facimus, quod universae placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas ».
Ad secundum; certum est, Joannem ibi prohibere corruptionem libri illius, non autem ne alii libri scribantur, aut alia dogmata tradantur, alioqui ipse secum pugnasset, qui juxta Kemnitium in examin. pag. 202. scripsit Evangelium post Apocalypsim.
Ad tertium, quo maxime Brentius etKemnitius nituntur, duplex solutio est, et utraque solida. Prior, quod Apostolus non loquatur de solo verbo scripto, sed de omni verbo, sive scripto, sive tradito. Non enim dicit, si quis evangelizaverit praeter id quod scripsimus, sed praeter id quod evangelizavimus. Neque obstant illa verba Augustini, vel Basilii: illi enim non exponunt ex professo hunc locum, sed probant ex hoc loco, non licere quidquam asserere contrarium Scripturis: quod verissimum est. Cum enim
Paulus loquatur in genere de praedicatione apostolica, et illa partim sit scripta, partim non scripta; possumus inde recte probare, non licere aliquid asserere contra scriptam praedicationem Apostolorum. Ex universalis enim negatione recte ducitur argumentum ad negatiotiem particularis: non tamen e contrario. Et similiter possumus ex hoc verbo Pauli argumentari contra eos, qui evangelizant contra Traditiones Ecclesiae jam receptas, etiamsi ex Scripturis videantur evangelizare, ut pulchre docet Athanasius in lib. De Incarnat. Verbi, et Cyrillus Athanasium citans lib. De recta fide ad Reginas, non procul ab initio.
Altera solutio est, quod per illud prceter Apostolus intelligat contra: et proinde non prohibeat nova dogmata, et praecepta, modo non sint contraria jam traditis: sed prohibeat dogmata, et praecepta contraria, et aliena. Id patet primo, quia Apostolus ipse multa alia postea docuit: et post hanc epistolam scripsit Joannes Apocalypsim, et Evangelium suum. Secundo, ex proposito Apostoli, ait enim contra eos, qui docebant servanda esse-legalia, cum ipse docuisset non esse servanda. Igitur cum dicit prester, intelligit contra. Tertio, ex alio loco, ubi Apostolus sic utitur voce prceter. Nam Rom. ult.: Observare, inquit, eos, qui dissensiones, et offendicula, prceter doctrinam quam vos didicistis, faciunt. Quo loco adeo clarum est, illud prceter significare contra, ut Erasmus verterit contra. In utroque autem loco eadem est vox Graeca nxpot. Quarto, ex Patrum expositione. S. Ambrosius exponit Si contra. S. Hieronymus Si aliter. Chrysostomus, QEcumenius, et Theophylactus dicunt, Apostolum non dixisse, si contraria, sed si prceter quam quod etc. ut indicaret, non solum eos anathematizari, qui aperte contraria toti doctrinae docent, sed etiam eos, qui quomodocumque sive aperte, sive oblique quidlibet labefactant ex doctrina tradita.
Sanctus Basilius Sum. mor. 72. cap. 1. (quem locum pro se citaverat Kemnitius) docet ex hoc loco haberi, eos recipiendos, qui consona Scripturis tradunt: eos rejiciendos, qui aliena. Denique S. Augustinus lib. XVII, cont. Faust. cap. 3. exponit contra: et Tract. 98. in Jo. sic loquitur: « Non ait, plus quam accepistis, sed praeter quod accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi prae¬
judicaret, qui cupiebat venire ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum Fidei defuerunt. Sed qui supplet, quod minus erat, addit, non quod inerat tollit. Qui autem praetergreditur regulam Fidei, non accedit in via, sed recedit de via etc. »
Argumentum, secundum sumunt ab iis locis, quae videntur indicare, Scripturam sufficienter omnia continere, quae duo sunt. Primus Jo. XX. Multa quidem, et alia signa fecit Jesus, quee non sunt scripta in libro hoc; heee autem scripta sunt, ut credatis, quod Jesus est Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine ejus. Ubi Joannes indicat, se scripsisse, non quidem omnia, sed ea, quae sufficiebant. Si enim possumus vitam habere per ea, quae scripta sunt, quid amplius quaerimus?
Confirmat Kemnitius ex tribus testimoniis Veterum. Augustinus tract. 49. in Jo.
« Sanctus Evangelista testatur », inquit, « multa Dominum Christum et dixisse et fecisse, quae scripta non sunt: electa sunt autem quae scriberentur, quae saluti credentium sufficere videbantur ». Idem Augustinus lib. I. De cons. Evang. cap. ult. « Quidquid », inquit, « ille, » id est Christus, « de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis », id est Apostolis, « tanquam suis manibus imperavit. » Cyrillus lib. XII. in Jo. cap. ult. « Non omnia », inquit, « quae Dominus fecit, conscripta sunt, sed quae scribentes tam ad mores, quam ad dogmata putarunt sufficere, ut recta Fide, et operibus, ac virtute rutilantes ad regnum ccelorum perveniamus ».
Secundus locus est, II. Timoth.III. « Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum,- ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. Qui locus est Achilles Brentii, et Kemnitii. Sic autem explicatur a Kemnitio. Illud omnis Scriptura non significat quemlibet librum sacrum, sed totum corpus simul librorum canonicorum. Nam quod sequitur, utilis est ad docendum, arguendum, etc. non potest convenire uni alicui libro, sed solum toti Scripturae simul. Illud autem utilis est, non significat esse utilem Scripturam eo modo, quo utile distinguitur a necessario et sufficienti, sed significat Scripturam esse factam tamquam medium ad perficiendum hominem Dei: quasi diceret Paulus, Scriptura hunc habet usum ad hoc facta est, ad hoc dirigitur; quomodo dicimus, cibum esse utilem ad alendum hominem: sine quo tamen vivere non potest.
Illud vero ad docendum, arguendum, etc. explicat snfficientiam Scripturae. Quatuor enim solum sunt necessaria homini Dei, id est, doctori Christiano. Primo, ut possit docere doctrinam Fidei. Secundo, ut possit refellere errores contra Fidem. Tertio, ut possit docere doctrinam morum. Quarto, ut possit corrigere errantes circa mores; haec autem omnia praestat Scriptura. Servit enim ad docendum, id est, dogmata Fidei: ad arguendum, id est, ad refutandos errantes de Fide: ad erudiendum in justitia, id est, ad docenda praecepta morum: ad corripiendum, id est, ad corrigendos errantes in moribus: ex quo concludit Paulus, hominem Scripturis instructum esse perfectum, et aptum ad omne opus bonum.
Respondeo ad primum: Joannem in eo loco tantum loqui de miraculis Christi, ac dicere, se scripsisse tantum aliqua miracula, non omnia, quia illa sufficiebant ad persuadendum Mundo, Christum esse Filium Dei; sic enim ait: Multa quidem et alia signa fecit Jesus, in conspectu discipulorum suorum etc. Inepte autem Kemnitius, quae de solis miraculis dicuntur, transfert ad omnia dogmata Fidei, et moram praecepta. Praeterea, Joannes non loquitur, nisi de rebus a se scriptis; ergo si illae sufficiunt, superfluae erunt omnes aliae Scripturae.
Respondet Kemnitius: Joannem loqui de tota Scriptura. At refellit hoc mendacium Joannes, qui ait: Multa quidem et alia signa fecit Jesus, quee non sunt scripta in libro hoc. Quod vero additur, heee autem scripta sunt ctc. non significat signa sola sufficere nobis ad salutem, sed illa ad hoc referri, et ordinari, et esse unum ex mediis requisitis ad nostram salutem, etiamsi solum non sufficiat.
Ad illa loca Augustini et Cyrilli dico: eos Patres de solis dictis et factis Christi loqui: ac propterea dicere eos voluisse, scripta esse sufficienter, non omnia absolute, sed omnia dicta et facta Christi. Praeter quae dicta et facta, multa sunt alia necessaria, alioqui omnes historiae, et documenta Testamenti veteris, et ipsa Acta Apostolorum, et epistolae Petri, Pauli, Joannis, Jacobi, et Judai supervacanea essent. Neque hoc pugnat
cum eo quod supra diximus, Scripturas non fuisse absolute necessarias: etsi enim necessaria est cognitio multarum rerum quas Christus et Apostoli dixerunt, aut fecerunt, ea tamen cognitio, etiam sine Scripturis, sola Traditione haberi potuisset, quamquam utilissimum fuisse, ut praecipua capita scriberentur, nullo modo negandum sit.
Adde, qi*od sine dubio Patres illi, ex dictis et factis Christi non intelligunt esse scripta sufficienter omnia necessaria absolute, sed esse scripta sufficienter ea, quae Apostoli scribenda esse putaverunt. Cum enim quaedam scribenda essent, quaedam sine scripto tradenda, ac praecipue interpretatio, atque intelligentia Scripturarum; in libris sacris continentur sufficienter omnia, quae scriptis mandanda erant, sive (ut Augustinus loquitur) quae Christus legi voluit. Alia enim non legi in divinis Litteris, sed ab Ecclesia accipi voluit, quae tamen suo etiam modo in Evangelio continentur, non quidem in particulari, sed in universali, quia Evangelium monet, ut de rebus dubiis Ecclesiam consulamus.
Ad alterum locum ex Paulo, potest responderi eodem modo, quod nimirum Scriptura sufficienter instruat, et perficiat hominem Dei, quia multa expresse continet: et quae non continet, ostendit, unde sint petenda. Deinde dico: Paulum eo loco ne hanc quidem sufficientiam Scripturae tribuere, quod ex duobus colligitur. Primo ex illo Omnis Scriptura: secundo ex illo Utilis est. Nam cum dicit Omnis Scriptura, non solum toti corpori Scripturarum, sed etiam singulis libris tribuit eam laudem, quod utiles sint ad docendum, arguendum, etc. ettainen fatetur Kemnitius, non sufficere quemlibet librum sacrum.
Quod autem ita sit, patet primo ex ipso modo loquendi. Nam judicio omnium Latine scientium, quod dicitur de omni Scriptura divinitus inspirata, dicitur de singulis libris qui sunt divinitus inspirati. Secundo ex eo, quod cum haec epistola scriberetur, nondum exstabat Apocalypsis, nec Evangelium Joannis, et forte aliquid aliud deerat ex corpore Scripturarum; non loquitur igitur de toto et solo corpore Scripturarum. Tertio ex Apostoli ratiocinatione: nam ex hoc principio universali volebat 'concludere in particulari, Scripturam Testamenti veteris, quia divinitus inspirata erat, utilem fuisse ad docendum, arguendum etc. Sic enim ait: Ab infantia sacras litteras nosti, (id est, Testamentum vetus; nam cum esset infans Timotheus, nondum exstabat Testamentum novum, ut patet, et adversarii admittunt) quee te possunt instruere ad salutem per Fidem, quae est in Christo Jesu. Ubi Apostolus paucis verbis tribuit Scripturae Testamenti veteris id totum, quod paulo post multis verbis tribuit omni Scripturae. Et ne Timotheus de eo dubitaret, probat Apostolus, subjungens: Omnis Scriptura divinitus inspirata etc.
Neque obstat quod Kemnitius objicit, non inveniri in quolibet libro has omlies utilitates: nam falsum est non inveniri. Nulla est enim pars Scripturae brevior epistola secunda Joannis, et tamen in ea videmus praedicari, Christum esse verum Dei Filium, quod est dogma Fidei. Item videmus praedicari, ut diligamus alterutrum, quae est doctrina morum. Praeterea videmus aperte in ea scribi, esse Antichristos eos, qui dicunt, Christum non venisse in carne, quod pertinet ad haereticos refellendos. Postremo videmus reprehendi eos, qui dicunt haereticis Ave, quod ad correctionem morum pertinet.
Jam vero illud utilis es# quantumvis a Kemnitio torqueatur, numquam tamen significabit sufficiens est. Ipse enim utcumque probat, non deduci ex ea voce, quod Scriptura non sit sufficiens: sed nec deducitur, quod sit sufficiens, quod ei probandum erat. Sive enim dicas: Scriptura utilis est ad hoc, sive hunc habet usum, sive ad hoc refertur et ordinatur, sive quidlibet aliud simile, numquam tamen significabis eam solam sufficere. Sicut etiam qui dicit, cibus utilis est ad nutriendum hominem, dicit quidem cibum ad hoc esse institutum, ut nutriat, sed non dicit sufficere solum cibum: nam si calor naturalis deficiat, aut aliquod instrumentum corporis ad nutritionem necessarium, cibus non nutriet. Itaque Apostolus non dicit, solam Scripturam sufficere ad docendum, arguendum etc. proinde ad hominem perficiendum et absolvendum: sed tamen ad haec omnia prodesse et juvare.
Et quamvis ipse idem Apostolus non dicat, non sufficere, tamen id colligimus ex aliis ejus locis: ut ex illo I. Cor. XI. Coetera cum venero, disponam. Et II. Thess. II. Tenete Traditiones, sive per sermonem', sive per Epi¬
stolam, etc.. Ex hoc etiam loco, licet non colligatur Paulum dixisse. Scripturam non sufficere; colligitur tamen evidenter eum non dixisse, Scripturam solum sufficere, quia ipse tribuit has laudes cuilibet operi canonico, et scimus ex confessione etiam adversariorum, non sufficere quodlibet opus canonicum, quia tunc alia essent superflua.
Argumentum Tertium ex locis, in quibus damnantur Traditiones. Marci VII, In vanum colunt me docentes preeeepta et doctrinas hominum. Mattii. XV. Irritum fecistis mandatum Dei propter Traditionem vestram. Galat. I. FEmulator existens paternarum mearum Traditionum. Coloss. II. Videte ne quis vos decipiat per Philosophiam, et inanem fallaciam secundum Traditionem hominum I. Timoth. I. Neque intenderent fabulis Judaicis, etc. I. Petr. I. Redempti estis de vana vestra conversatione paternee Traditionis. Hic damnantur Traditiones, quas Judaei jactabant se per manus accepisse a Mose et Prophetis; ergo similiter damnatae esse intelliguntur Traditiones, quas nos dicimus a Christo, et Apostolis ad nos devenisse per manus Patrum.
Respondeo: Christum et Apostolos non reprehendere Traditiones, quas acceperant Judaei a Mose et Prophetis, quarum una erat de ipsis libris canonicis, qui essent veri, et qui non essent; sed Traditiones quas acceperant a quibusdam recenti oribus, quarum aliquae inanes, aliquae perniciosae erant, et contra Scripturas. Nam nec Christus aut Apostoli unquam vocant eas Traditiones Mosis et Prophetarum: et aperte dicunt se loqui de illis, quae cum Scripturis pugnant. Et praeterea Patres veteres explicuerunt diserte quis fuerit auctor Traditionum, quas Christus et Apostoli reprehendunt.
Ireneeus lib. IV, cap. 25 et 26, disputat contra veteres haereticos, qui putabant nomine Traditionum a Christo et Apostolis reprehensarum intelligi Legem Mosis, et docet, non Mosis Legem, sed recentiorum seniorum Traditiones Legem corrumpentes a Christo et Apostolis reprehendi. Epiphanius in haer. Prol. docet Traditiones Judaeorum fuisse quatuor expositiones librorum sacrorum. Primam Mosis, et eam non reprehendi. Secundam R. Akibam. Tertiam R. Juda. Et quartam filiorum Asamonaei, atque has esse, quae reprehunduntur a Domino.
Hieronymus in cap. VIII Isaiae, et in cap. III. epist. ad Tit. et in epist. ad Algasiam, cjuaest. 10, docet Traditiones Judaicas, quas Dominus reprehendit, initium habuisse a Sammai, Killel, Achiba, et quibusdam aliis, qui paulo ante ortum Salvatoris exstiterant, et Legem non tam exposuerant, quam corruperant; quas Traditiones ipsi Seure/aeSa-ets vocant. De quibus exstat injure civili constitutio quaedam Justiniani, quae est 146. Novel. in haec verba: « Quae deuterosis, quasi secundaria Traditio ab ipsis dicitur, in universum interdicimus, ut quae sacris Libris comprehensa non sit, neque desuper tradita per Prophetas, sed excerpta quaedam virorum contineat, qui terrena duntaxat loquuntur, nec quidquam divini in se habeant numinis. » Porro ex his fontibus descenderunt fabulae, quae nunc sunt in Thalmud, et in omnibus libris fere Rabbinorum. Sed nihil haec ad Traditiones nostras, quae Christum et Apostolos auctores habent, et Scripturis divinis consonae sunt.
Chapter 52 of 53