Skip to the text

Caput V. Esse aliquas veras Traditiones demonstratur ex Scripturis

Demonstravimus hactenus, Scripturas sine Traditionibus nec omnino necessarias, nec sufficientes fuisse: nunc quod secundo loco proposui ostendemus, esse videlicet aliquas veras Traditiones.

Ac primum colligi potest ex iis quee diximus. Nam si Scriptura non continet omnia, et necessarium est verbum traditum; sequitur, esse aliquod verbum traditum, alioqui Deus' non bene providisset Ecclesiae. Secundo probatur testimoniis Scripturarum. Primum est Jo. XVI. Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Et Jo. ult.: Sunt autem et alia multa quee fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror Mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. Constat igitur, multa Dominum fecisse et dixisse, quee non sunt scripta. Nam istos libros qui exstant, una manus capere potest: Joannes autem dicit, totum Mundum non capere libros, qui scribendi essent. Et praeterea illa, quee promittebat Dominus se dicturum Jo. XVI. dixit haud dubie post resurrectionem suam, ut Lucas testatur Actor. I. Per dies quadraginta apparens eis, etloquens de regno Dei. At de gestis et verbis Domini post resurrectionem paucissima scripserunt Evangelistee. Non autem est ullo modo credibile, Apostolos qui illa viderant et audierant, non tradidisse Ecclesiis, nec enim invidi, aut obliviosi erant, ut nollent, aut non possent ea dicere.

Respondet: etiamsi non sint scripta omnia, quae dixit, aut fecit Jesus, esse tamen scripta omnia necessaria. Sed hoc jam est refutatum: multa enim necessaria non sunt scripta, et praesertim de Sacramentorum institutione, quae sine dubio Dominus tradidit in illis diebus quadraginta.

Secundum testimonium est, I. Cor. XI. ubi Paulus duas quaestiones tractat, unam de modo orandi in Ecclesia, alteram de modo sumendae Eucharistiae. Primam exorditur a Traditione: Laudo, inquit, vos, quod; per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. Ista enim praecepta, de modo orandi, nusquam scripta inveniuntur. Et aperte Chrysostomus et Theophylactus notant hoc loco, Apostolum loqui de praeceptis non scriptis; necnon Epiphanius haeres. 61. quae est Apostolicor., et Basilius lib. de Spir. sanet, c. 29. et Damasc. II. Thessal. cap. 2. §. fin. Deinde, quia adhuc aliquid deerat praeceptis traditis, addit, ut etiam hoc servent, ut viri in Ecclesia orent capite aperto, mulieres capite velato. Et ut ostendat multum tribuendum esse Traditioni et consuetudini Ecclesiae, etiam sine scripto, concludit: Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Itaque vult reprimi contensiosos ex Ecclesiae consuetudine.

Alteram, quaestionem exorditur etiam a Traditione: Ego enim, inquit, accepi a Domino, quod et tradidi vobis. Et concludit: Ccetera cum venere disponam, quid autem disposuerit, nusquam scriptum invenitur. Merito autem censent Catholici, eum non solum disposuisse quae ad ritus et caeremonias pertinebant, sed etiam tradidisse alia graviora, ut de Ordinatione ministrorum, de sacrificio altaris, de aliorum Sacramentorum forma et materia; nec haeretici possunt ullo modo contrarium ostendere.

Tertium testimonium est II. Thessal. II. Itaque fratres, tenete Traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. Ad hunc locum respondent duobus modis Kemnitius et Hermannus. Primo dicunt: Apostolum eadem tradidisse prius sermone deinde epistola, et idcirco non loqui

de Traditione non scripta. At ridicula est expositio. Primo, quia illa particula disjunctiva sive aperte indicat, diversa esse quae tradiderat, ct qua? scripserat. Secundo, quia si ita esset, deberet epistola una ad Thessalonicenses continere omnem doctrinam, quam Apostolus illis praedicaverat. Sine dubio autem totum Evangelium plene illis praedicaverat, ut etiam colligitur ex cap. I. et II. prioris epistolae; deberet igitur illa epistola complecti totum Evangelium: non autem continet centesimam partem, ut patet.

Secundo respondent: Apostolum hic loqui de sermone, quem ore pronuntiaverat, et quem ipse non scripserat, sed qui tum scriptus erat, vel fuit postea ab Evangelistis. Apostolus enim ut ipsi dicunt, nihil prorsus docuit, quod non sit alicubi scriptum in novo Testamento. Cui solutioni subscribit etiam Brentius in Prolegom. At contra. Nam primo, in hoc ipso capite Apostolus dicit, su illis praedicasse de Antichristo, et praeter alia, docuisse quando esset venturus: Et nunc, inquit, quid detineat scitis. Et, Num retinetis, quod cum essem apud vos, heee dicebam vobis? Hoc autem nusquam scriptum est, quando scilicet sit Antichristus venturus. Quare B. Augustinus lib. XX. cap. 10. Civit. Dei dicit, illos scivisse quod Apostolus docuerat viva voce: nos autem non posse id scire, qui Apostolum non audivimus; ergo non omnia scripta sunt, quae Apostolus dixit. Praeterea, sive scripta postea fuerint, sive non quae Apostolus docuerat, non multum refert quantum ad argumentum, quod ex hoc loco colligimus. Nam Apostolus non promittit se, vel alium ea scripturum, quae ore tradiderat, sed simpliciter praecipit, ut non minus observent, quae acceperant sine scripto, quam quae per epistolam. Et hofc modo hunc locum Veteres intellexerunt.

Basilius lib. De Spir. sanet, cap. 29. «Arbitror Apostolicum, » inquit, e esse, etiam non scriptis Traditionibus inhaerere. Laudo, inquit, vos, quod omnia mea meministis, et quemadmodum tradidi vobis, Traditiones continetis. » Et, « Tenete Traditiones, quas accepistis, sive per sermonem, sive per epistolam. » Chrysostomus in hunc locum: « Hinc patet, » inquit, « quod non omnia per epistolas tradiderint, sed multa etiam sine litteris. Eadem vero fide digna sunt tam illa, quam ista. » Iisdem vero verbis utuntur QE- cumenius et Theophylactus hoc loco, quibus accedit Damascenus lib. IV. De Fide c. 17. « Quod plurima, » inquit, « Apostoli tradiderint sine scripto, scribit Paulus: Ergo, fratres, stare et tenete Traditiones, quas edocti estis sive per sermonem, sive per epistolam. » Eodem modo exponit YIII Syno" dus generalis Act. ult. can. 1.

His quinque Patribus, qui diserte exponunt hunc locum pro nobis, objicit Hermannus alios quinque, Hieronymum, Ambrosium, Primasium, Theodoretum, et Anselmum in hunc locum, quos dicit contra nos exposuisse. Sed respondeo: Commentaria illa in epistol. nomine Hieronymi inscripta non esse Hieronymi, sed Pelagii haeretici, ut B. Augustinus docet libr. III. De peccat, merit. et remiss. cap. 1. 5. et 12. et ipsa verba Commentarii in cap. 6. 7. 8. et 9. ad Rom. clamant, auctorem esse Pelagium.

Deinde nec Pelagius in hac re est contra nos, solum enim dicit: « Quando, » inquit, « sua vult teneri, non vult extranea super addi: apostolica autem Traditio est, qua in toto Mundo praedicantur Baptismi Sacramenta. » Quid hio est contra nos? Admittimus enim, non esse addenda extranea, id est, aliena, et supposititia Pseudo-Apostolorum commenta ad vera Apostoli dogmata. Quod autem sequitur, pro nobis est. Nam ideo dixit Pelagius, Baptismi Sacramentum esse Apostolicam Traditionem, non Baptismi Sacfamentum quia noverat multa esse mysteria oirca Baptismum, quae servantur in Ecclesia ex Traditione Apostolorum non scripta, ut exorcismum, exsufflationem, unctionem etc.

Primasius quoque est pro nobis, nam ponit in primis quasi ad verbum Pelagii expositionem, de qua jam diximus, et addit, loqui Apostolum non solum de Sacramentis Baptismi, sed etiam de iis Traditionibus, quae toto Mundo observantur, et quae propterea Apostolicae esse dignoscuntur. Hermanus putat, eum loqui de Evangelio scripto, quia toto Mundo servatur: sed advertere debuit, multa etiam non scripta toto Mundo servari, ut festa Natalis, Paschae, Ascensionis, Pentecostes, ut Augustinus docet in ep. 118. Praeterea cum dicit Primasius, loqui Apostolum de illis Traditionibus, quae dignoscuntur Apostolicae, quia toto Mundo ser¬

vantur, sine dubio loquitur de non scriptis. Ipse enim, quippe qui discipulus est Augustini, noverat regulam Augustini esse in eadem epist. 118. quae toto Mundo servantur, etiamsi scripta non sint, ex Apostolica Traditione servari.

Ambrosius neque est contra nos, neque pro nobis: solum enim dicit, Apostolum hoc loco monere, ut perseveremus in doctrina Evangelii: nihil autem dicit de scripto, vel non scripto. Anselmus est potius pro nobis; sic enim exponit: « Tenete in corde, et operibus Traditiones, quas didicistis, sive per sermonem nostrum, dum essemus praesentes, sive per epistolam quam vobis misimus absentes. » Quid hic est contra nos: quid non potius pro nobis?

Denique Theodoretum etiam existimo esse pro nobis, sic ille ait: « Habetis », inquit, (c doctrinae regulam, sermones quos vobis tradimus, quos et praesentes vobis praedicavimus, et absentes scripsimus. » Hunc locum pro se facere dicit Hermannus, quia Theodoretus videtur indicare, Apostolum eosdem sermones scripsisse, quos antea praedicaverat: sed falso hoc dicit Hermannus. Verba enim Theodoreti possunt etiam intelligi de diversis sermonibus, hoc modo: « Habetis doctrinae regulam sermones quos, id est, illos quos praedicavimus, et illos quos in epistola scripsimus. » Hunc autem sensum esse magis ad mentem Theodoreti patet, tum quia est conformior expositioni Chrysostomq quam ubique sequi solet Theodoretus, tum etiam quia prior sensus est falsus, cum certum sit, non omnia in illa epistola scripta esse, quae Apostolus ore praedicavit. Manet igitur in suo robore argumentum nostrum ex isto loco Pauli.

Quartum testimonium est I. Timoth. ult.: 0 Timothee, depositum custodi. Et II. Timoth. I. Formam habe sanorum verborum, quce a me audisti. Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis, Et cap. II: Tu ergo, fili mi, confortare in gratia quce est in Christo Jesu, et quce audisti a me per multos testes, hcec commenda Fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.

In his locis nomine depositi non potest intelligi Scriptura, sed thesaurus doctrinae, intelligentia dogmatum divinorum, id est, tam sensus Scripturarum, quam aliorum dogmatum, quam totam doctrinam propagari vo¬

lebat per Traditionem, ut explicant Chrysostomus et Theophylactus in hunc locum; quo alludit etiam Irenaeus lib. III, cap. 4, cum ait: « Apostoli quasi in depositorium dives, plenissime in Ecclesiam contulerint omnia, qua3 sint veritatis. » Et lib. IV, cap. 43. (( Quapropter », inquit, « eis qui in Ecclesia sint Praesbyteris obaudire oportet his, qui successionem habent ab Apostolis, qui cum Episcopatus successione Chrisma veritatis certum, secundum placitum Patris acceperunt. » Et facile ex ipsis verbis colligitur. Nam si loqueretur de verbis scriptis, non tam anxie commendaret depositum, Scripturae enim facile conservantur in thecis, et a Librariis: Apostolus autem vult servari per Spiritum sanctum in pectore Timothei. Et deinde non adderet: Hcec commenda Fidelibus, qui idonei erunt et alios docere: sed diceret, commenda Librariis, ut multa exempla transcribant. Nec diceret: Quce audisti a me per multos testes, sed quod scripsi tibi. Itaque non verba solum, sed etiam sensum, ac multo magis hunc, quam illa Timotheo Apostolus commendat, ac ut per manus tradat successoribus suis jubet. Vide de hoc loco Commonitor. Vincentii Lirinen. adversus profanas vocum novitates.

Ultimum testimonium II et III, epist. Joannis Plura habens scribere vobis, nolui per chartam, et atramentum, etc.. Ex his enim intelligimus, multa ab Apostolo Joanne dicta esse discipulis, et per discipulos Ecclesiae universae, quae tamen scripta non sunt.

Chapter 47 of 53