Pars 1
ADVERSUS DUO BREVIA PAP.E PAULI V. ET RECENTES LITTERAS CARDINALIS BELLARMINI
Ad Georgium Blakuellum Angliae Archipresbyterum.
iOUWf
Quoniam rex Magnae Britanniae Jacobus Praefationi suae monitoriae adjunxit Apologiam suam pro juramento fidelitatis, quam ante duos annos tacito nomine suo ediderat; necessarium esse duxit Cardinalis Bellarminus Apologiae suae adversus monitoriam regis Praefationem, adjungere responsionem suam ad Apologiam regis, quam anno superiore, sub nomine Matthaei Torti, sui familiaris, emiserat: sic enim fiet, ut ad neutram partem libri regii responsio desideretur; et equus lector scriptis contrariis diligenter expensis, certius de re tota judicium ferat.
Prodiit anno superiori, ex Urbe Londino, liber Anglicano idiomate scriptus, adversus duo brevia summi Pontificis, et epistolam quamdam Cardinalis Bellarmini, sine nomine quidem auctoris, sed regia tamen auctoritate impressus, et in ipsofrontispicio, triumphum canens ante victoriam. Scriptum gerebat: « Tunc omnes populi clamaverunt, et dixerunt magna est veritas, et praevalet. » Hic liber, in latinam linguam conversus, ad nos quoque ante paucos dies pervenit. Sed qui cuneos ad scindendos nodos tres adhibere curavit, hoc uno maxime peccasse videtur, quod non recte cuneos ad nodos applicuit. Itaque magno, sed inani conatu aerem verberavit, et tunc omnes populi clamaverunt, et dixerunt, magna est veritas, et praevalet, quae funiculo triplici colligata, dissolvi non potuit. Ac, ut sine ambagibus loquamur, qui Apologiam scripsit pro Juramento fidelitatis, adversus duo brevia Pauli V, summi Pontificis, et Epistolam Cardinalis Bellarmini: neque juramentum, neque 'brevia, neque Epistolam intellexisse videtur. Affirmat enim juramento fidelitatis, quod rex Anglorum subditis suis Catholicis praestandum proposuit, solam civilem obedientiam contineri. Addit, Brevibus Pontificiis, et Cardinalis Epistola civilem obedientiam prohiberi. Neutrum est verum, ut paulo ^ost apertissime demonstrabitur. Format deinde varia argumenta ex Scripturis, Conciliis, et Patribus, quibus probet deberi regibus obedientiam civilem a subditis: quod quia in brevibus et epistola non negatur, argumenta non magis concludunt, quam ea, qu® in dialectica duci dicuntur a disparatis: quamvis autem hoc
generatim admonuisse sufficeret, tamen, ut etiam tardioribus fiat satis,
Primum ostendemus, juramentum Catholicis propositum, non solum civilem obedientiam, sed etiam Catholic® fidei abnegationem requirere: heec enim est prindipalis qusestio qu® inter nos hoc tempore tur. Deinde singulas partes Apologi® discu-‘ tiemus.
Igitur juramento fidelitatis, quod habetur in edicto regio anni 1606, post articulum decimum, et in hac ipsa Apologia ex brevi Apostolico recitatur, auctor Apologi® contineri affirmat solam civilis obedienti® professionem, h®c enim sunt verba ejuspag. 4:
« Rex specimen quoddam, atque exemplar sui pr®buit, se nihil in Pontificios moliri, nec meditari conscienti® causa, nec ultra quid desiderare, quam ut de eorum fide, et constantia securus fieret, quam propter conscientiam sum majestati pr®stare tenebantur. » H®c sunt ejus verba in latina editione; sed in Anglicana, qu® antea prodierat, clarius dicebatur, regem nihil desiderare, nisi ut securus de civili etiam obedi entia redderetur. Item pag. 6. et 7. idem auctor sic loquitur: « Quare Pontifex se immiscet operi non suo, et falcem sic mittit suam in messem alienam, in re pr®sertim civili, et qu® eum nullatenus spectat? » In Anglicana editione legitur apertius, in rebus mere, et solum ad civilem obedientiam spectantibus. Item pag. 26. dicit, Pontificem prohibuisse per suum brevem, rem licitam, mereque civilem. Item pag. 29. cum testimoniis Patrum, Scripturarum, et Conciliorum probasset civilem obedientiam deberi regibus a subditis, subjungit;
(a) Summa totius operis duobus capitibus comprehensa.
Tom. Xlt
cohortationem Pontificis ad Catholicos Anglos, ut pro juramenti recusatione martyrium constanter subeant, ad rem non facere, cum in hoc juramento non agatur nisi de civili obedientia, quae cum fide Catholica non pugnat: « Quasi, inquit, Romanam Reli-. gionem profiteri, et civilem obedientiam principi praestare, duse quaedam res essent, nullo pacto consociabiles, sed invicem compugnantes, atque contrariae. » Haec ille. Et pag. 49: « Hoc, inquit, juramen tum tantummodo civilem obedientiam attingit subdito, rnm erga principem, in causis mere temporalibus. »
(a) At nos facile contra probabimus in hoc eodem juramento non agi de sola civili obedientia, sed agi de Fide Catholica, id est, de primatu Sedis Apostolicae quem in Scripturis sanctis apertissime fundatum, Catholici omnes ut fidei Orthodoxae dogma certissimum habent.
Id probamus primum ex edicto regio, in quo hujps juramenti formula continetur atque praescribitur. Nam ( b ) titulus edicti hic est: « Ad detegendos, et reprimendos Papistas. » Cur non dicitur, ad detegendos, et reprimendos rehelles? nisi quia finis, cujus gratia excogitatum est juramentum, non est detectio negantium civilem obedientiam, quod rebellibus convenit, sed detectio negantium primatum spiritualem regis, et confitentium primatum spiritualem summi Pontificis, quod Catholicorum, quos vos Papistas appellatis proprium esse dignoscitur.
Secundo probamus ( c ) ex ipsis juramenti verbis, primum ex illis: « Et quod Papa nec per seipsum, nec per ullam aliam auctoritatem Ecclesiae, vel sedis Romanae ullam potestatem, vel auctoritatem habeat regem deponendi etc., vel ullos subditorum suorum, ab eorum suae Majestatis obedientia, et subjectione exonerandi, etc. » Hic jam manifeste perspicitur, hoc juramentum non continere solam civilem obedientiam in rebus mere temporalibus, ut auctor Apologiae tam saepe repetivit, sed continere abnegationem Pontificiae potestatis, quae non est res mere temporalis, sed res sacra, et coelitus data, quam nullus mortalium tollere, vel minuere potest. Sed neque hoc loco necessarium est disputare, quo modo sit accipienda haec po¬
testas, aut quibus de causis exerceri possit, de qua re theologi, et jureconsulti disputant, siquidem inter omnes convenit, posse Pontificem maximum haereticos principes jure deponere, et subditos eorum ab obedientia liberare, cum hac enim conditione reges terrae ad Ecclesiam admittuntur, ut sceptra sua Christo subjiciant, et fidem ac religionem non evertere, sed protegere; defendere, non oppugnare debeant. Quod si nolint, jus est illi, qui toti Ecclesiae vice Christi praeest, eos a communione fidelium segregare, subditisque interdicere, ne illis pareant.
Idem probatur (d) ex verbis sequentibus: « Juro ex corde, quod non obstante aliqua declaratione, vel sententia excommunicationis, aut deprivationis facta, vel concessa, aut facienda, vel concedenda per Papam, vel successores suos, vel per quamcumque auctoritatem derivatam, vel derivari praetensam ab illo, seu a sua Sede contra dictum regem, haeredes, aut successores suos, vel quacumque absolutione dictorum subditorum ab obedientia; fidelitatem tamen, et veram obedientiam suce majestati, haeredibus, et successoribus suis praestabo, etc. » Hic aperte, negatur summo Pontifici potestas excommunicandi reges etiam haereticos. Quo modo enim licite et juste Catholicus jurabit, se non pariturum summo Pontifici regem haereticum excommunicanti, nisi credat non posse a Pontifice regem haereticum excommunicari? Atqui potestas excommunicandi intrinseca est primatui Apostolico, atque ab eo inseparabilis, cum B. Petro ut primo spirituali primati dictum sit a Domino: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis. Matth. xvi. Et cum (e) eidem Petro, atque in eo successoribus omnibus auctoritas data sit totum gregem Dominicum pascendi, et regendi, Joan. ult., certe vel rex Anglorum ad gregem Dominicum nullo modo pertinet, vel B. Petro ejusque successoribus subditus est, atque ab eo ligari, et solvi potest. Neque ulla justior causa excommunicandi fingi potest, quam hseresis, quae fidei Catholicae, et omnis justitiae fundamentum tollit. Quare is, qui affirmat, non esse in summo Pontifice potestatem excommunicandi reges haereticos, neque illi esse parendum, si id faciat; is,
(a) In juramento Anglicano primatus Apostolici abnegationem quaeri probatur. — (b) Ex titulo edicti. — (c) Ex ipsis juramenti verbis. — ( d ) Item ex aliis formulae verbis. — (e) Omnes Christiani etiam Reges subditi sunt 15. Petri successoribus.
omnino affirmat, non esse summum Pontificem Caput Ecclesiae universae, ac per hoc primatum Apostolicum negare convincitur. Non igitur hoc juramento sola civilis obedientia quaeritur, sed quaeritur abnegati o fidei Catholicae, et ut obediatur homini contra obedientiam Dei.
Sed alia verba ejusdem juramenti consideremus: «Et alterius, inquit, credo, et in conscientia mea resolvor, (a) nec Papa, nec alius quicumque potestatem habet me ab hoc juramento, aut aliqua ejus parte absolvendi; quod juramentum agnosco recta, ac plena auctoritate, esse mihi legitime ministratum. » Hoc autlm loco qui paulo ante jurando negaverat potestatem ligandi in summo Pontifice, idem nunc potestatem solvendi negat. Nam ex verbis illis Dominicis: Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis, Catholici omnes colligunt, ad Pontificis maximi auctoritatem pertinere, non solum potestatem absolvendi a peccatis, sed etiam a poenis, censuris, legibus, votis, atque juramentis, quando *id expediat ad gloriam Dei, atque animarum salutem. Sed praeterea dum affirmat hoc juramentum sibi recta, ac plena auctoritate legitime ministratum, simul affirmat regem suum, a quo juramentum propositum est, potestatem supremam habere in spiritualibus; cum agnoscat in illo plenam auctoritatem jubendi, ut Pontificia excommunicatio, sive declaratio contemnatur.
Tertio probamus hoc idem, ex alio simili juramento apertiore, quod hic 'idem auctor Apologiee ad verbum recitat pag. 49. Hujus juramenti haec sunt verba ( b ): « Ego A. B. palam testor, et ex conscientia mea declaro, quod majestas regia unicus est supremus gubernator hujus regni, omniumque aliorum
suae majestatis dominiorum, ac territoriorum, tam in omnibus spiritualibus, sive Ecclesiasticis rebus, aut causis, quam in temporalibus: et quod nullus extraneus princeps, persona praelatus, status, aut potentatus habet, aut habere debet ullam jurisdictionem, potestatem, superioritatem, praeeminentiam vel auctoritatem Ecclesiasticam, sive spiritualem infra hoc regnum, etc. » Haec juramenti formula hoc solum distat ab illa, quae inclusa est in Brevi Pontificio, quod ista verbis expressis, et propriis continet abnegalionem primatus Apostolici, et ideo non facile proponitur iis, qui aperte se profitentur Catholicos; illa vero formata est verbis obscurioribus, et per ambages circumloquutionum, ad decipiendos incautos, ut vere multos, atque adeo archipresbyterum ipsum decepit. Sed ex hac formula clariore facile possunt viri prudentes intelligere, quo tendat illa formula, quae dum jubet abnegari potestatem excommunicandi regem, simul jubet abnegari primatum Apostolicum in Ecclesiam universam, et aperit aditum ad constituendum primatum regis in spiritualibus. Addo postremo confirmationem ex verbis hujus auctoris, quamvis enim millies repetierit, in hoc juramento non contineri, nisi civilem obedientiam; tamen pag. 88. excidit illi, (c) hoc juramentum institutum esse, quo populus arceretur, ne ita alte amarum illud populum ebiberet antichristianarum scortationum. » Quid enim vocare solent adversarii antichristianas fornicationes, nisi venerationem Pontificiae Potestatis? Non ergo sola civilis obedientia, sed etiam detestatio spiritualis obedientise hoc juramento continetur. Inspiciamus nunc brevia pontificia ad Catholicos Anglos perscripta.
Dilecti filii, salutem, et Apostolicam benedictionem. Magno animi moerore nos semper affecerunt tribulationes et calamitates, quas pro retinenda Catholica fide jugiter sustinuistis; sed cum intelligamus omnia hoc tempore magis exacerbari, afflictio nostra mirum in modum aucta est. Accepimus namque compelli vos, gravissimis poenis propositis, templa haereticorum adire, coetus eorum frequen-
(a) Juram. Anglice negat potestatem solvendi in summo Pontifice. — (b) Ex formula juram. des Primatu Regis Ecclesiastico, negari Pontificis Primatum convincitur. — (c) Idem probatur ex ipsi verbis auctoris Apologice.
tare, concionibus illorum interesse: profecto credimus procul dubio eos, qui tanta constantia atque fortitudine atrocissimas persecutiones, infinitas propemodum miserias hactenus perpessi sunt, ut immaculate ambularent in lege Domini, numquam commissuros esse, ut coinquinentur communione desertorum divina? legis. Nihilominus zelo Pastoralis officii nostri impulsi, et pro paterna sollicitudine, qua de salute animarum vestrarum assidue laboramus; cogimur monere vos, atque obtestari, ut nullo pacto ad hmreticorum templa accedatis, aut eorum conciones audiatis, vel cum ipsis in ritibus communicetis, ne Dei iram incurratis. Non enim licet vobis haec facere, sine detrimento divini cultus, ac vestrae salutis. Quemadmodum etiam non potestis, absque evidentissima gravissimaque divini honoris injuria, obligare vos juramento, quod similiter maximo cum cordis nostri dolore audivimus propositum vobis fuisse praestandum, infrascripti tenoris, videlicet:
(a) Ego A. B. vere, efc sincere agnosco, profiteor, testificor, et declaro in conscientia mea, coram Deo et mundo, quod supremus Dominus noster rex Jacobus est legitimus et verus rex hujus regni, et omnium aliorum Majestatis suae dominiorum, et terrarum; et quod Papa, nec per se ipsum, nec per ullam aliam auctoritatem Ecclesiae, vel Sedis Romanae, vel per ulla media cum quibuscumque aliis, aliquam potestatem, nec auctoritatem habeat regem deponendi, vel aliquorum majestatis suae dominiorum vel regnorum disponendi, vel alicui principi extraneo ipsum damnificare, aut terras suas invadere auctoritatem concedendi, vel ullos subditorum suorum ab eorum suae majestatis obedientia, et subjectione exonerandi, aut ullis eorum licentiam dare, arma contra ipsum gerendi, tumultus seminandi, aut aliquam violentiam, aut damnum majestatis suae personae, statui, vel regimini, vel aliquibus suis subditis, infra sua dominia offerendi. Item juro ex corde, quod non obstante aliqua declaratione vel sententia excommunicationis, aut deprivationis facta, vel concessa, aut facienda, vel concedenda per Papam, vel successores suos, vel per quamcumque auqtoritatc-m derivatam, aut derivari preetensam ab illo, seu a sua Sede contra dictum regem, heredes aut successores suos, vel quacumque absolutione dictorum subditorum ab eorum obedientia; fidelitatem tamen, et veram obedientiam suee majestati, haeredibus, et et successoribus suis praestabo, ipsumque et
ipsos totis meis viribus, contra omnes conspirationes, et attentata quaecumque, quae contra personam illius vel illorum, eorumque coronam, et dignitatem, ratione vel colore alicujus sententiae, vel declarationis, aut alias facta fuerit, defendam: omnemque operam impendam revelare, et majestati suae, haeredibus, et successoribus suis, manifestam facere omnes proditiones, et proditorias conspirationes, quae contra illum, aut aliquos illorum, ad notitiam, vel auditum meum pervenerint.
Praeterea juro, quod ex corde abhorreo, detestor, et abjuro, tamquam impiam et haereticam hanc doctrinam et propositionionem: Quod principes per Papam excommunicati vel deprivati, possint per suos subditos, vel alios quoscumque deponi et occidi.
Et ulterius, credo, et in conscientia mea resolvor, quod nec Papa, nec alius quicumqoe, potestatem habet me ab hoc juramento, aut aliqua ejus parte absolvendi. Quod juramentum agnosco recta, ac plena auctoritate, esse mihi -legitime ministratum, omnibusque indulgentiis, ac dispensationibus in contrarium renuntio. Heecque omnia plane, ac sincere agnosco, et juro juxta expressa verba per me hic prolata, et juxta planum, ac communem sensum, et intellectum eorumdem verborum, absque ulla mquivocatione aut mentali evasione, vel secreta reservatione quacumque. Hancque recognitionem, et agnitionem, facio cordialiter, voluntarie et vere, in vera fide Christiani viri, sic me Deus adjuvet.
(b) Quas cuin ita sint, vobis, ex verbis ipsis perspicuum esse debet, quod hujusmodi juramentum, salva fide Catholica, et salute animarum vestrarum praestari non potest, cum multa contineat, quae fidei, et saluti aperte adversantur. Propterea admonemus vos, ut ab hoc, atque similibus juramentis praestandis omnino caveatis, quod quidem eo acrius exigimus a vobis, quia experti vestrae fidei constantiam, quae tamquam aurum in fornace, perpetuae tribulationis igne probata est, pro comperto habemus, vos alacri animo subituros esse quaecumque atrociora tormenta, ac mortem denique ipsam constanter oppetituros, potius. quam Dei majestatem ulla in re laedatis. Et fiducia nostra confirmatur ex his, quae quotidie nobis afferuntur de egregia virtute atque fortitudine, quae non secus ac in Ecclesiae primordiis resplendet novissimis hisce temporibus in martyribus vestris.
Stare ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, sumentes scutum fidei: confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus, nec quicquam vos detineat. Ipse autem, qui coronaturus vos, certamina vestra in coelo intuetur, bonum opus, quod in vobis coepit, perficiet. Nostis quia discipulis suis pollicitus est, se numquam relicturum esse eos orphanos: fidelis enim est qui repromisit. Retinere igitur disciplinam ejus, hoc est, radicati et fjindati in charitate; quicquid agitis, quicquid conamini, in simplicitate cordis et unitate spiritus, sine murmuratione, aut haesitatione unanimes facite: siquidem in hoc cognoscunt omnes, quia discipuli Christi sumus, si dilectionem ad invicem habuerimus. Quae quidem charitas, cum sit omnibus Christi fidelibus maxime appetenda; vobis certe, dilectissimi filii, prorsus necessaria est. Hac enim vestra charitate diaboli potentia infringitur, qui nunc adversus vos tantopere insurgit, cum ipsa contentionibus, atque dissidiis nostrorum filiorum praecipue nitatur.
. Hortamur itaque vos per viscera Domini Jesu Christi, cujus charitate e faucibus aeternae mortis erepti sumus, ut ante omnia, mutuam inter vos charitatem habeatis. Praescripsit sane vobis praecepta maxime utilia, de fraterna charitate vicissim exercenda, felicis recordationis Clemen ' Papa VIII. suis litteris in forma Brevis ad dilectum filium Magistrum Georgium irchipresbyterum regni Angliae, datis die quinta mensis Octobris 1603. ea igitur diligenter exequimini, et ne ulla difficultate, aut ambiguitate remoremini, praecipimus vobis, ut illarum litterarum verba adamussim servetis, et simpliciter prout sonant et jacent, accipiatis, et intelligatis, sublata omni facultate aliter illa interpretandi. Interim nos numquam cessabimus Deum Patrem misericordiarum precari, ut afflictiones, et labores vestros clementer respiciat, ac vos continua protectione custodiat atque defendat, quos Apostolica benedictione nostra clementer impertimur. Datum Romae apud sanctum Marcum, sub annulo piscatoris decimo Kalend, Octob. MDCVI. Pontificatus nostri anno secundo.
Venio nunc ad singulas Apologiae partes summa brevitate discutiendas. Orditur auctor a deploratione horrendae conspirationis in regem: ad quales conspirationes deinceps avertendas, juramentum propositum esse dicit. Hoc loco monendus est auctor, vel potius ipse rex serenissimus, ad conspirationes ejusmodi praecavendas, parum praesidii in juramentis, (a) multum autem in benevolentia populorum positum esse: qui enim non timent tam atrox parricidium perpetrare, neque timebunt jurisjurandi religionem contemnere. Exemplo nobis sunt plurimi reges, nec pauciores Caesares, ab iis militibus caesi, qui eis fidelitatem sanctissime juraverant. Contra autem scimus, Augustum, Vespasianum, Trajanum, Antoninum, Constantium, et filium Constantinum, et alios permultos, benevolentia subditorum tutissimos semper fuisse. Refert Tacitus lib. xv. Annalium, cum Subrius Falvius, unus ex conjuratis, a Nerone interrogaretur, quibus ex causis ad oblivionem juramenti processisset; respondisse eum: Oderam te, nec quisquam tibi fidelior fuit, dum amari meruisti, ubi satis declaravit, eum, qui amari dignus est, etiam sine juramento securum esse de fide subditorum: qui vero odio habetur, nullo juramento satis tegi posse.
Quare si rex secure regnare, et vitee suee, ac suorum consulere cupit, sinat Catholicos frui antiqua possessione Religionis suee: quam religionem a parentibus, avis, et proavis, per multa seecula in Angliam cultam negare non potest. Non cogat professores veteris fidei, quam a Magno Gregorio se accepisse merito gloriantur, ad novas suscipiendas sectariorum opiniones: et continuo pericula omnia, timoresque cessabunt. Non excuso factum, odi parricidia, execror conspifationes; sed occasionem desperandi datam nemo inficiari potest. Speraverant enim Catholici, ut hic ipse auctor Apologise fatetur, sub novo principe, qui clementiae laude semper floruerat, et quem ipsi quoque Catholici magna alacritate susceperant, se aliquantulum a persecutione tam diuturna respiraturos, et eam fidem, et Religionem libere retenturos, quam mater ipsa regis, et omnes ejus majores pie coluerant; sed ubi viderunt confirmari crudelia edicta Elisabethee reginae, et recusantibus adire templa
haereticorum gravissimas pecuniarias mulctas imponi, seque paulatim accusationis praetextu opibus omnibus spoliari: nonnulli eorum minus patientes injuriarum, in desperationem acti, moliti sunt, quod nos vobiscum pariter deploramus.
Deinde pag. 3. 4. et 5. iterum atque iterum repetit, atque inculcat, juramentum propositum a rege fuisse, ut internosceret inter fideles subditas, et perfidos proditores, et ideo juramentum fidelitatis merito appellandum esse, quo nihil aliud quaeratur, nisi, ut debita obedientia regi praestetur; sed per sinistram interpretationem summi Pontificis, qua per Breve suum prohibuit juramentum suscipi, quasi fidei Catholicae contrarium, factum esse, ut miseri Catholici, aut cum discrimine vitae, et jactura fortunarum fidelitati erga principem renuncient, aut cum Catholicae fidei detrimento, animarum suarum salutem in periculum adducant. At nos paulo ante docuimus, (c) juramentum propositum sub colore fidelitatis ad regem, abnegationem Primatus Apostolici continere; neque ad hoc demonstrandum multis argumentis egemus, cum ipsum regis edictum, in quo juramenti hujus forma praescribitur, fraudes omnes apertissime detegat. Nam, ut supra notavimus, titulus edicti est: At detegendos, et reprimendos Papistas. » Et in eodem edicto prope finem, nisi forte nos translatio fallat, duorum juramentorum fit mentio, quorum alterum est de primatu regis in spiritualibus: alterum contra potestatem Pontificis in principes Christianos, juramentum solius fidelitatis ne nominatur quidem. Parum autem interest, utrum auctor apologiae velit, juramentum, de quo nunc agimus, esse juramentum de primatu regis in spiritualibus, an juramentum contra potestatem Pontificis in principes Christianos: utrumque enim apud veros Catholicos fidei Christianae repugnat, prius enim juramentum tribuit spiritualem primatum ei, cui secundum Scripturas sanctas minime debetur, posterius vero detrahit eumclem primatum ab eo, cui secundum easdem Scripturas omni jure debetur. Christus enim, ut supra diximus, Pastorem universi gregis sui, non regem aliquem, sed Apostolum Petrum esse jussit: proinde, qui B. Petro succedunt, non qui regibus succe-
(a) Benevolentia populorum magna est securitas Principum. — Occasio conjurationis in Anglia quibusdam quomodo data. — (c) Juram. Anglicanum non petit meram civilem obedientiam.
dunt, primatum super Christianos obtinent: et si reges Christiani sunt, dubium esse non potest, quin Apostoli Petri successores super illos etiam pastoralem habeant potestatem. Non ergo breve Apostolicum sinistre interpretando juramentum, causa est mortis temporalis fidelibus Anglis; sed juramentum apte ad decipiendum compositum, causa est iisdem Anglis mortis sempiternse.
Pag. 6. pergit auctor Apologiee, ac dicit, summum Pontificem contra bonos mores, et consuetudinem principum Christianorum vehementer peccasse, quod regem in dicta causa condemnaverit, partim annumerando cum persecutoribus, partim severe imperando, ut Catholici ab hoc Sacramento abstineant, quod dum detrectant, fidelitatem suam profiteri recusant. Quod autem Pontifex in his duabus rebus peccaverit, probare se existimavit auctor insolubili argumento, dum ait: « Si Pontifex existimavitse regis esse Judicem competentem, eur non auditum damnavit? sin autem Pontifici nihil cum rege negotii est, cur falcem suam immisit in messem alienam? » Sed quamquam Christi Vicarius, si Pater, et rector est, ut verissime est Ecclesiae universae; judex etiam competens est omnium Christianorum, ac per hoc etiam regum, ut Christiani sunt: tamen si proprie loqui velimus, (a) summus Pontifex Paulus V. non de persona regis, sed de juramento judicavit, quando autem quaestio est, utrum aliquod juramentum licitum sit, an illicitum, nemo judex magis competens fingi potest ipso summo Pontifice, quoniam agitur de re sacra, de re spirituali, de re, quae ad salutem vel perniciem animae pertinet. Itaque summus Pontifex, cum a juramento, quod noxium animis fidelium judicavit, subditos suos absterruit; id fecit quod pastor facit, cum oviculas suas arcet a pabulo venenato. Et quemadmodum pastor non judicat neque punit terram, quae pabulum mortiferum protulit; sed ovibus suis consulit, dam eas ab ejusmodi pabulo removet: sic summus Pontifex non regem proprie judicavit, vel damnavit, sed Catholicos suos admonuit, juramentum propositum non posse tuta conscientia suscipi. Frustra igitur auctor Apologiae clamat regem
in dicta causa condemnatum: ineptum quoque dilemma sibi fingit, cum non de damnatione regis, sed de juramenti reprehensione agatur.
At, inquit, si juramentum reprehenditur, consequenter reprehenditur is, qui juramentum suscipi jussit. Respondeo: negari non potest, quin reprehensio juramenti aliquo modo ad eum pertineat, qui juramentum praescripsit: sed aliud est reprehendere opus alicujus hominis, aliud hominem ipsum in judicium propter opus illud vocare. Nam fieri potest, ut opus non placeat, et tamen ab auctore juridice discutiendo, et damnando abstineatur. Sic igitur summus Pontifex juramentum reprehendit, sed regis personam non attigit, neque opus fuit ut causam diceret, qui in jus vocatus non fuerat.
At, inquit, in eo peccavit Pontifex, quod regem persecutoribus annumeravit, dum ad martyrium pro recusatione juramenti suscipiendum, Catholicos suos hortatus est. Respondeo:(c) non annumeravit Pontifex regem inter persecutores absolute, sed in ejus arbitrio reliquit, velletne acquiescere veritati, et a juramento illicito obtrudendo cessare, et rex pacificus haberi; an potius vellet contra innocentes saevire, et persecutor sanctorum Martyrum nominari.
At saltem in eo Pontifex peccavit, quod juramentum fidelitatis prohibendo, effecit, ut subditi debitam obedientiam regi suo non exhiberent. Respondeo: (cl) si juramentum solius fidelitatis esset, neque aliud requireret, nisi ut subditi omnes, etiam Catholici, regi subjecti essent, in iis rebus omnibus, quae contra fidem Catholicam, et obedientiam Deo, et summo Pontifici debitam non essent; nemo juramentum reprehenderet, neque opus fuisset brevibus Apostolicis populum Catholicum admoneri. Nam et Clemens VIII. sanctae memoriae Pontifex, et hic ipse Paulus V. ejus in Apostolica Sede successor, non semel per litteras Catholicos Anglos admonuerunt, ut regi obedientiam, quae regibus secundum Scripturas sanctas debetur, diligentissime exhiberent, et a tumultibus, et seditionibus omnino caverent. Sed ubi vidit juramentum a Catholicis peti, in quo
(a) Paulus V. proprie non de persona regis Anglice judicavit; sed de juramento. utrum liceat. — (b) Opus reprehendere, non est hominem propter opus in judicium vocare. — (c) Regis in arbitrio a juram. cessare, vel illud urgendo Martyrum persecutor nominari. — (d) Papa civilem obedientiam nusquam prohibuit.
per speciem civilis obedientiee, fidei Catholicse abnegatio petebatur, admonuit suos, ut caverent insidias, et memores essent Apostolici dicti: « Obedire oportet magis Deo, quam hominibus, Actor, v.
Pag. 7. confert auctor Apologiae bullam Pii Y. adversus Elisabetham, cum brevi Pauli Y. ac dicit, nihil fere interesse inter bullam Pii V. qui Elisabetham nominatim excommunicavit, et breve Pauli V. qui juramentum fidelitatis a Catholicis suscipi prohibuit: ille enim populos ab obedientia reginae absolvit; iste obedientiam regi praestari vetuit:
Omitto convicia, vel blasphemias potius in Pium Y. pontificem sanctum, ac de Dei Ecclesia optime meritum, neque enim ad convicia, quae solis conviciantibus nocent, sed ad rationes, et argumenta, quae minus peritis, aut parum attentis nocere possunt, respondendum esse putavimus, (a) Hoc igitur interest inter severitatem, qua utemdum esse Pius non sine justa causa censuit, et lenitatem, quam justa etiam de causa adhibere placuit Paulo: quod ille reginam jamdudum propter haeresim excommunicatam a jure, et generatim, iterum nominatim excommunicavit, et excommunicatam declaravit: et quoniam cum excommunicatis nominatim et publice declaratis non licet conversari, ac secundum Ecclesiae Catholicae leges, ejusmodi vitandi sunt, ideo Pius V. populum Catholicum ab obedientia reginae ad eum modum excommunicatae, et declaratae, justissime absolvit, et liberavit: tali enim severitate utendum esse tempora illa suaserunt. Paulus vero V. experiri volens, an medicamenta mitiora fortasse magis prodessent, praesertim cum agendum esset cum rege majoris prudentiae, atque doctrinae, et cujus parentes Catholici semper fuerunt: non judicavit hoc tempore expedire, ut rex nominatim excommunicaretur, vel excommunicatus publice declararetur: ac p"er hoc non solum non absolvit populos ab obedientia, quod fecerat Pius, sed neque vetuit, ut regi obedientia in rebus temporalibus praestaretur, ut falso auctor Apologiae affirmat. At prohibuit suscipi juramentum fidelitatis. (b) Nego prohibuisse suscipi cujuscumque fidelitatis, sed ejus solius, quae cum infideli¬
tale conjuncta esset. Cum enim Christiani fidelitatem debeant non' solum regi terreno, sed etiam principi spirituali, qualis est Christi in terris Vicarius: nullo modo licet Christiano viro, ita jurare principi terreno fidelitatem, ut simul juret se principi spirituali minime pariturum, etiam in iis rebus, quae proprio ad ipsius pertinent potestatem. Quoniam igitur juramentum Catholicis propositum suscipi non poterat, sine abjuratione Pontificiae potestatis, idcirco recte summus Ponfex juramentum illud suscipiendum non esse censuit; tantumque interest inter bullam Pii V. et Breve Pauli V. quantum inter cauterium ignis, aut, venae incisionem, et unctionem olei, aut dulcis pharmaci potionem.
Pag. 8. rursum auctor Apologiae Pontificem carpit, Quod si regem respicias imprudenter, si Catholicus injuriose se gesserit. « Imprudentia, inquit, est respectu regis, quod parti tim et minutatim juramentum non refutaverit vel quod verbulum, quae sententiola, vel quidquid id est criminis, cujus juramentum insimulat, nullo detexit indicio. » Nolo in nugis tempus consumere, ea de causa non discutio impropietates vocabulorum, et lutulentam orationem hujus interpretis. Illud unum respondeo, ( c ) Pontificis Maximi propositum non fuisse librum refutationis conscribere, ideo necesse non fuisse, ut juramentum universum, vel partes ejus, argumentis, variis ex locis petitis confutaret. Epistolam scripsit, quae vicem edicti repraesentaret: tunc autem vere imprudens princeps haberi deberet, si iniquam actionem prohibere se non posse crederet, nisi librum integrum philosophorum more conscriberet, « At, inquit, si Pontifex notasset quid in juramento displiceret, fortasse rex partem illam juramenti vel deleri passus fuisset, vel eam benigna interpretatione mollivisset. » Respondeo, non particulam aliquam juramenti summo Pontifici displicuisse, sed ipsam juramenti substantiam, ut sic loquar, finem ipsum, et quasi scopum, quo verba omnia diriguntur, quando autem sperandum erat, ut partem aliquam principalem hujus juramenti deleri rex ille pateretur, qui juramentum alterum sub poena capitis suscipi jussit de Primatu suo in spiritualibus? [d) I' am ab eo juramento non soli Catholici, sed
(a) Discrime. i inter bullam Pii et breve Pauli V. - (b) Paulus V. prohibuit suscipi juram. in. fidei. — (c) Edicta non solent yaiionihuf. co.nprd > i: i. — ( d ) Etiam Calvinistae Puritani respuunt jurament. de Primatu regis in spiritualibus.
etiam Calvinistae Puritani abhorrent, ettamen rex partem ullam ejus juramenti deleri, vel mitigari numquam pati voluit. Quod autem auctor Apologiae adjungit de injustitia Pontificis in Catholicos, facile refutari potest: « Injustitia, inquit, est, Catholicorum respectu: Nam si ita visum fuisset majestati suae, in juramento quippiam vel mutari, vel interpretari, eo labore penitus sublevati fuissent Catholici, et exonerati illico: si secus, omnia rex, ut erant, tenere velle, et nihil immutare, firmiter secum statuisset: tamen hoc inde lucri percipere potuissent Catholici, ut eorum renitentia, hac umbra, hoc veluti involucro posset obtegi, quod non tanquam claudicantes in fide sua erga principem a juramento abstinerent, sed tantum ab anxietate, et scrupulis quibusdam perplexi, quibus tenera ipsorum conscientia torqueretur: quam anxietatem, ac teneritmlhvm Pontificia damnatio verborum quorumdam in formula juramenti, peperisset: « Haec ille. Sed jam diximus nullam omnino spem haberi potuisse, ut partes illae juramenti tollerentur, quae continent abnegationem fidei Catholicae, de primatu ecclesiastico Romani Pontificis, quod si anxietas conscientiae juvare posset Catholicos apud regem, omnis jamdudum persecutio cessasset. (a) Scit enim rex Catholicos Anglos, civilem obedientiam in ipsa ejus coronatione exhibuisse; neque juramentum fidelitatis abhorrere, nisi ubi fides Catholica periclitatur.
Chapter 1 of 7