Pars 2
Pag. 16. posteaquam breve Pontificum cum juramenti formula, a pagina 9. usque ad 15. integre descripserat, aggreditur auctor Apologiae refutationem brevis; ( b ) ac primo adscribit summo Pontifici crimen falsi, quia initio brevis dicit, magno se moerore affici, ab tribulationes, et calamitates, quas pro retinenda fide Catholica, Catholici in Anglia patiuntur. Ut autem falsitatis Pontificem omnino convincat, orditur ab ingenti clementia Elisabethae reginae, quam a clementia regis Jacobi longe superatam affirmat. « Hic, inquit, Pontifex dolorem, et magnum animi sui moerorem exprimit, propter tribulationes et calamitates, quas pro retinenda fide Catholica jugiter sustinent filii sui. Ubi praeter crimen falsi, quod in serenissimi Domini nostri regis contumeliam
tantopere redundat; dissimulare non possum, sed ut res postulat, palam profiteor, et quod certo scio prae me fero, reginam Elizabetham neminem ex Pontificiis, religionis causa, in judicium vocasse, neminem ad supplicium condemnasse, antequam eorum scelera et flagitia, veluti invita regina, poenas quas pertulerant, ei extorquerent: quod cuivis aequo rerum aestimatori, et actiones ipsas cum eorum circumstantiis prudenter pensiculanti manifestum fiet. » Haec ille, qui posteaquam eadem felicitate scribendi, multa similia repetens, et inculcans, defunctae reginae manibus, ut ipse loquitur, parentasset; vel, ut Anglicana editio significare videtur, sacrificium obtulisset: transit ad regem, atque ait: « Non possum sane non confiteri, pro amore, quo in veritatem feror, quod qualiscumque fuerit reginae laus, a clementia in Pontificios, quae fuit amplissima; tamen ea mausuetudinis, ac pietatis in eosdem exempla, quae conspeximus in serenissimo rege, longo praeteritam reginae mansuetudinem superarint intervallo etc. » Dabit hoc loco nobis veniam auctor Apologiae, ut sicut ipse sibi licere existimavit, criminis falsi Christum Domini, idest Pontificem maximum, sine ullo veritatis colore accusare; ita nobis vicissim liceat, mendacia sua in ipsum vere regerere. Principio, non scripsit Pontifex, se moerore affici ob calamitates, quas tempore reginae Elisabethae, aut initio regni Jacobi regis in Anglia, pro retinenda orthodoxa fide Catholici patiebantur: sed ob calamitates, quas hoc tempore patiuntur. Ergo, ut criminis falsi ne leve quidem vestigium in ipso Pontificio brevi adhaereat; satis est si probemus, ingentes aerumnas propter Rehgionem fere coactos esse Catholicos anno Domini 16U6. quo tempore breve Apostolicum scribebatur, (c) Hoc autem ipso anno scimus duo Edicta in Anglia promulgata ejusmodi, ut vel sola sufficiant, ad omnia hujus Apologiae coarguenda mendacia. Edicti prioris summa haec est: titulus ut supra admonui est.
« At detegendos, et reprimendos recusantes Papistas. » In primo articulo confirmantur leges Elisabethae, adversus Catholicos jam olim stabilitae. In 2. jubetur, ut Praefecti locorum inquirant in Catholicos omnis
{ a ) Catholici Angli civilem obedientiam professi sunt in conoratione regis. — ( b ) Num falsum sij Catholicos in Anglia religionis causa persecutionem non sustinere. — (c) Leges a rege Jacobo in
Catholicos latae.
ordinis et se talis, qui templa haereticorum adire recusant: imposita mulcta viginti florenorum, si negligentes in Catholicis perquirendis extiterint. In 3. satuitur, ut acriter puniantul* Catholici, qui communionem, seu ccenam haereticorum more, sumere recusaverint. In 4. sancitur, ut qui recusaverit sacris haereticorum interesse, si convictus in judicio fuerit, solvat in menses singulos florenos ducentos. In 5. statuitur, mulctam ducentorum florenorum in singulos menses (quae ah Elisabetha constituta fuerat, in recusantes adire templa haereticorum) leve onus esse copiosis hominibus, ideo additur, ut rex invadar duas tertias partes bonorum omnium, tertia parte sola relicta ejusmodi recusantibus. In 6. statuitur, ut qui recusaverit ccenam Calvinisticam sumere, solvat primo anno florenos ducentos, secundo quadringentos, tertio sexcentos. In 7. additur, ut qui templa haereticorum frequentare coeperat, et postea relabitur in crimen non frequentandi, solvat statim florenos sexcentos. In 8. decernitur, ut qui recusant juramentum illud suscipere, de quo nunc agimus, conjiciantur, in carcerem sicariorum atque latronum. In 9. additur, ut eidem in carceribus detento, proponatur iterum juramentum: quod si recusaverit, amittat omnia bona, et carceri perpetuo mancipetur. In 10. additur, ut si tertia vice propositum sibi juramentum recusaverit, capitis vitseque dispendium patiatur. In 11. declaratur, ut tabulae illae, in quibus aliquis accusatus reperitur, quod a templis haereticorum abfuerit, vim suam obtineant, non obstante quocumque errore, qui in accusatione formanda, aliterve contigerit. In 12. statuitur, ut qui principibus externis militare voluerit, is prius juramentum praefatum praestet, alioqui perduellis habebitur. In 13. statuitur, ut nobilis qui in externis regionibus servire voluerit, cum duobus fidejussoribus regi se obliget sub pcena ducentorum florenorum, quod nullo unquam tempore Romano Pontifici reconciliabitur: quam cautionem nisi proficiscens dederit, reus mortis erit. In 14. statuitur, ut qui post decimum diem Junii hujus anni 1006. subditum aliquem regis Anglorum ad fidem Romanae Ecclesiai pertrahet, aut pertrahere conabitur; is perduellionis, et laesae majestatis reus habeatur, et
re ipsa poenam illam subeat, nisi inAngliam revertatur, et intra sex dies a reditu crimen confessus, duo juramenta suscipiat; unum de Primatu regis in spiritualibus, alterum contra potestatem Papae in principes Christianos.
Haec videlicet est incredibilis illa clementia regis in Catholicos, ob quam summus Pontifex crimen falsi incurrit, quod scripserit, se non levi dolore affici, ob calamitates, quas Catholici pro fide orthodoxa retinenda tolerare coguntur. Quae major calamitas excogitari potest, quam propter vitanda sacra sacrilega, opibus spoliari; pro recusando juramento perfidiae, carceri perpetuo mancipari; pro exhortatione ad Catholicam fidem, quasi Majestatis reum morte mulctari? et si nihil, nisi civilem obedientiam rex requirit, neque aliquid molitur conscientiae causa; cur archipresbyter, et alii, qui civilem obedientiam suscepto juramento profess i sunt, adhuc carceribus detinentur?
Sed volo ipsum etiam Apologiae auctorem, velit nolit, adigere, ut pro hac veritate testimonium dicat. Ipse igitur in hoc libro suo pag. 20. extollens Principis mansuetudinem, sic ait (a): « Gratioso edicto permissum est sacerdotibus omnibus, non comprehensis, et tum extra custodiam degentibus, intra certum, et constitutum diem e regno migrare. » Admiranda profecto gratia, exilium permittere sacerdotibus, qui comprehendi, quamvis diu quaesiti, nequiverant. Si tibi exilium gratia videtur, quo nomine vera supplicia appellabis? An non est magna calamitas, si cogaris poenas graviores exilio praevenire?
At, inquies, edicta ista edita sunt post conjurationem detectam. Yerum est, sed non pertinent ad puniendos proditores, sed ad Catholicos omnes, religionis causa, divexandos. Sed praeterea ante conjurationem illam conceptam in ipso primo anno regi, et primo parlamento confirmavit omnia edicta reginae, eaque non parum auxit. At ipsa etiam reginae edicta illa edidit exacerbata ob excomunicationis sententiam in se a Pio V. latam. Imo etiam antea, nam anno domini *1558. in primo regni sui anno, diu ante Pii Y. Pontificatum, juramentum subditis suis suscipiendum proposuit de primatu suo ecclesiatico, id est, de nova heeresi ab Henrico parente suo excogitata, poena au-
( a ) Sacerdotibus in Anglia diu ad carceres, et mortem quaesitis, nec inventis, gratia fit ut e£ulent. — (b) Ante conjurationem conceptam primo anno sui regni Jacobus vexavit Catholicos.
tem recusantis juramentum,, prima vice fuit amissio bonorum, carcerque perpetuus, altera vice, poena capitis, quam perduelles sustinere coguntur. Refert Nicolaus Sanderus Ub. in. de schismate Anglicano hoc totum: et quae vidit, et quibus interfuit scripsit. Anno sequenti, id est 1559, Missam facientibus, vel audientibus, aliudve quodcumque officium Ecclesiasticum, ritu veteri procurantibus, sacramentumque aliquod Romano more administrantibus, gravis indicitur mulcta; nimirum prima vice ducentorum aureorum aut carceris ad sex menses: secunda vice quadringentorum aureorum, aut carceris ad annum: (a) tertia vice omium honorum et perpetuorum carcerum, secundum quam legem mox in carceres conjecti sunt Episcopi plurimi, quorum nomina idem Sanderus describit in eodem lib. m. de Schismate Anglicano, quibus addit lib. vii. De visibili Monarchia ad annum Domini 1560. permultos etiam nobiles laicos eadem de causa carceribus mancipatos, qui omnes vel in carcere, vel in exilio extincti sunt. Et tamen auctor Apologiae dicere audet, se certo scire, Elisabetham reginam neminem religionis causa in judicium vocasse, neminemque damnasse. Item ante sententiam Pii Y. palam esse, nullam a regina Elisabetha graviorem mulctam Catholicis impositam, neque severiores leges, aut ullam capitalem poenam in Catholicos constitutam. Quomodo enim nullum Catholicum regina, religionis causa, vocavit in judicium, nullumque damnavit; si tot Episcopos, totque laicos illustres, ea solum de causa carceribus inclusit, quod ipsam caput Ecclesiae agnoscere recusarent? Non est fortasse causa Religionis, utrum regimen Ecclesiasticum, idque supremum, a summo Pontifice ad regem terrenum, immo etiam ad feminam transferri possit? aut non est gravis mulcta judicari et damnari exilio, aut carceri perpetuo mancipari? Quomodo etiam ante sententiam Pii Y. nullam graviorem mulctam Catholicis regina imposuit, neque ullas serveriores leges tulit neque ullam capitis poenam constituit; si anno 1558. id est, annis novem ante Pii V. Pontificatum, legem tulit de juramento Primatus sui in spiritualibus, ab Episcopis in primis suscipiendo, et prima vice recusanti¬
bus amissionis bonorum, et carceris perpetui: secunda autem perduellium poenam constituit, et anno frequenti leges illas et mulctas instituit in Catholicos, Religionis Catholicae exercitia usurpantes, quas supra descripsimus? sed nimirum Auctor Apologise, vel nihil omnino legisse nos de rebus Anglicis, vel oblitos esse credit eorum, quae de persequutione Anglicana multi illustres scriptores litteris mandaverunt ad memoriam posteritatis sempiternam. Omitto de industria plurima edicta, quee variis temporibus Elisabetha adversus Catholicos, solius Religionis causa, promulgavit, quee omnia Jacobus rex confirmavit: et quibus non pauca addidit, quee typis mandata palam cerni possunt.
Pergit deinde auctor Apologiee pag. 22. ac dicit: Pontificem injuste in suo brevi prohibuisse subditis regiee majestatis, quo minus de obedientia sua erga ipsum profiteantur, sed ubi heee prohibitio in brevi Pontificio habeatur, non dicit, neque dicere potest: cum nulla talis prohibitio usquam in ipso brevi legatur: proinde hoc inter falsa, quibus Apologia plenissima est, referatur: subjicit continuo, et ad verbum refert verba illa Brevis: Perspicuum esse debet omnibus Catholicis, quod hujusmodi juramentum, salva fide Catholica, et salute animarum suarum prsestari non possit, cum multa contineat, quee saluti et fidei aperte adversantur. His paucis recitatis, ait: « Huc vetus dictum quadrat, quod de Philosopho circumfertur ( b ), Multa dicit, sed pauca probat: immo vero nihil omnino probat. » At jam supra respondi, in brevi Pontificio, non theologicam disputationem, sed paternam ac brevem admonitionem contineri, ubi nihil necesse sit probationes adjungi, sed bene habet quod haereticus de Vicario Christi dicit, quod de ipso Christo paganum dixisse constat. Certe (c) Galenus in lib. m. de differentiis pulsuum cap. 4. scripsit, Chritum multa dixisse, sed nihil demonstrasse, quod idem de eodem Domino et Salvatore nostro Averroem dicere solitum ferunt: ac ne ipse eodem vitio laborare videatur, ut multa dicat, et nihil probet, supra scripta verba brevis Apostolici, hac insolubili argumentatione confutat. « Nam, inquit, quo-
(a) Quid sub Elisabetha sunt passi Catholici, et quee sub Jacobo. — [b) Dictumimpium Galeni et Averrois de Christo. — (c) Apologiee auctor loquitur de Pont. Max. sicut olim Ethnici de Christo.
modo professio fidelitatis erga Principem in subditis, possit e regione religioni, et saluti animarum adversari, tam longe excedit meam theologiam, quantulacumque illa sit? ut prorsus novam, et exoticam plane assertionem esse, non possim quin existimem: nec ex ejus ore proferendam, qui se universalem Episcopum, et Christianarum animaram oecumenicum Pastorem satis insulse venditat. » Hsec ille. Cujus convicia, et sermonis barbariem sciens prsetereo. Illud affirmo, auctorem Apologise sibi fingere propositiones, quas oppugnet; et ex iis, quasi in ipso brevi aperte continerentur, argumenta conficere: proinde argumentationem ejus, non theologiae, sed dialecticae terminos omnes ac leges excedere (a). Assumit enim brevi pontificio prohiberi professionem fidelitatis erga principes, quasi ea cum Religione et animarum salute pugnaret. At nihil ejusmodi habetur in Apostolico brevi; quid autem sit in regio juramento, quod cum Religione, et salute animarum pugnet, et propter quod ab ejusmodi juramento abstinendum esse summus Pontifex censeat, et moneat, a nobis est paulo ante demonstratum. Ostendimus enim, eo juramento negari potestatem Apostolicam, tum alligandi, tum absolvendi; ac per hoc, negari fidem Catholicam, sine qua salus seterna obtineri non potest, et per hujusmodi juramentum, non tam jurari fidelitatem ad regem, quam abjurari fidelitatem ad Christi Vicarium.
Quocirca testimonia Scripturse divinae quae Apologise auctor statim adjungit, non probant falsum esse quod Pontifex scripsit, sed quod ipse sibi Apologise auctor finxit. Scriptum, inquit, est Josue i., quemadmodum Moysi obedivimus in omnibus, ita et tibi obediemus. Sic Propheta Hieremias cap. xxvn. hortatus est populum, ut aucultarent regi Babel, dicens: Submittite colla vestra subter jugum regis Babylonis, eique et populo ejus servite. Similiter Israelitae se gesserunt apud Pharaonem, cui etiam supplicarunt Exod. v. Ut veniam daret libere discedendi. Similiter apud Cyrum Esdr. i. a quo impetrarunt veniam reditus, aedificandi templi gratia. Denique Apostolus ad Rom. xm. Omnes mortales hortatus est, ut subjecti essent propter conscientiam.
Ad haec omnia testimonia brevissime respondemus ( b ). His testimoniis probari obedientiam ad principes etiam paganos, quando ea non est contraria obedientiae ad Deum; quod nos libentissime confitemur, sed non probari obediendum esse regibus etiam Christianis, quando jubent fieri quod non licet Christianis, quam responsionem rejicere non potest auctor Apologise quipag. 24. allegat sanctum Augustinum tract. in Psal. cxxv. ita dicentem: « Milites Christiani servierunt Imperatori infideli; ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum, qui in coelis erat: quando valebat ut idola colerent, ut thurificarent; praeponebant illi Deum. » Sic igitur et nos Catholicos Anglos admonemus, ut regi terreno serviant, atque obediant, dum non jubet quse displiceant Regi coelesti. Displicet autem regi coelesti, ut potestas Vicarii sui, quem reliquit in terris, et quem constituit super familiam suam, vel penitus abnegetur, vel in alium transferatur.
Pergit deinde pag. 24 et 25 (c). et profert testimonium Augustini, Tertulliani, Justini, Ambrosii, Optati, et Gregorii, quibus probatur, quod nos minime negamus deberi principibus etiam infidelibus obedientiam a subditis fidelibus, sed verba S. Gregorii ex libro Epistolarum, epist. 61. prsecipue notanda et observanda, et cum brevi Pauli V. Pontificis comparanda censuit; quod videlicet Gregorius Mauritio Imperatori subjectum se fatebatur, eique obediebat: Paulus autem subditos regis, ne civilem quidem, et licitam obedientiam, principi suo exhibere permittit. Sed quod attinet ad S. Gregorium, ipse idem in Commentario Psal. ci. testatur ( d ) Mauritium tyrannum potius, quam imperatorem fuisse, quales antea fuerant Diocletianus, et Nero, quibus, vellent nollent, ipsi etiam summi Pontifices subjecti esse cogebantur. Quod autem Paulus V. a civili obedientia subditos regis averterit, in brevi ejus ad verbum, in hoc ipso libro exposito, nusquam legitur, summa enim totius brevis est, ut Christiani Catholici potestatem Christi Vicarii, fidemque Catholicam non adjurent: quse certe adjuratio, neque civilis, neque licita est.
Transit Auctor Apologise pag. 26. et 27.
(a) Adversarius fingit quod oppugnet. — ( b ) Scripturce testimonia non spiritualem sed civilem obedientiam erga regem docent. — (c) Idem sancti 1’atres affirmant. (d) Quomodo Pontifices paruerint quibusdam tyrannis.
a Patribus (a) ad concilia T neque contentus est demonstrare civilem obedientiam regibus a subditis deberi: sed addit, tota etiam Episcoporum concilia regibus fuisse subjecta. Ac primo loco adducit Concilium Arelatense, Caroli Magni temporibus celebratum, cujus haec sunt verba in ultimo canone: « Haec igitur Domino imperatori praesentanda decrevimus, poscentes ejus clementiam, ut si quid hic minus est, ejus prudentia suppleatur, si quid secus quam ratio habeat, ejus judicio emendetur, si quid rationabiliter taxatum est, ejus adjutorio, divina opitulante clementia, perficiatur. » Respondeo ( b ) Episcopos, concilii Arelatensis, Carolo ipso petente, non solum de negotiis Ecclesiasticis, sed etiam de politicis in eo conventu egisse: permulta in communi quoque de clericis, et laicis statuisse, quae sine imperatoris providentia executioni mandari non poterant. Exstant in eo concilio canones quartus et quintus, quibus abusus laicorum reformantur, qui acceptis muneribus, presbyteros in parochiis constitutos amovere, et eorum loco alios introducere tentahant. Exstant Canones, duodecimus, et decimus tertius, de pace inter episcopos, et comites, et ut comites et judices obedientes sint Episcopo, et invicem consentiant ad justitias faciendas, et munera pro judicio non accipiant. Exstat canon quintus decimus, ut pondera, et mensurae ubique aequalia sint. Item canon vigesimus tertius, ne comites, vel vicarii, seu judices, vel centenarii, sub mala occasione, vel ingenio, res pauperum emant, vel per vim tollant, aut quolibet argumento surripiant: sed si cui afiquid possessionum emendum, aut vendendum sit, id in publico coram comite, et judicibus, et nobilibus civitatis facere debebit. De his igitur et similibus Patres loquuntur, cum imperatorem rogant, ut si quid minus est in his decretis, ejus prudentia suppleatur; si quid secus quam ratio habeat, ejus judicio emendetur; si quid rationabiliter taxatum est, ejus adjutorio perficiatur.
Addit deinde auctor Apologiae, concilia quoque Francfordiense, Arelatense, Turonense, Cabilonense, Moguntinum, ac Rhemense, penitus sese Carolo tradidisse: Ge¬
neralia vero Concilia, Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum, et Chalcedonense imperatoris pietati et providentiae sese in omnibus submisisse. Piguit vero illum non solum, conciliorum verba referre, sed etiam loca notare. Neque ex tot conciliis aliud in specie allegavit, nisi ex Epistola concilii Ephesini ad Augustos pauca quaedam verba, quibus Episcopi se ab imperatore convocatos testantur, et ab eo petunt, ut quae gesta sunt contra Nestorium, robur suum habeant.
Ad quae nos brevissime respondemus. ( c ) Concilio Episcoporum, jussu quidem interdum imperatorum congregata fuisse, sed in executionem mandati summi Pontificis, ad* quem proprie generalium conciliorum convocatio pertinet, ut perspicuum est in epistola concilii Constantinopolitani ad Pontificem Damasum, in qua dicunt se Constantinopoli convenisse, ex mandato litterarum ipsius, anno superiore ad imperatorem Theodosium datarum, sed de hac re' inferius dicemus. Illud etiam fatemur (d) Concilia saepe ab imperatoribus petiisse, ut decreta sua protegerent, et executioni mandari auctoritate sua curarent. Falsum autem esse, quod Auctor Apologiae hoc loco scribit, concilia se penitus, et in omnibus submisisse imperatorum pietati, atque prudentiae; (e) quasi praecipuae partes et summa potestas in rebus Ecclesiasticis penes principem terrenum esset: evidenter ostendemus ex apertissimis testimoniis Episcoporum sanctorum, et regum, sive principum saeculi.
Sanctus Athanasius Patriarcha Alexandrinus, in Epistola ad solitariam vitam agentes:
« Quando, ait, a condito aevo auditum est, quod judicium Ecclesiae suam auctoritatem ab imperatore accepit? aut quando hoc pro judicio agnitum -est? » Hosius Cordubae Episcopus, referente Athanasio in eadem Epistola: « Ne praecipe, inquit, nobis imperator in hoc genere, sed ea potius a nobis disce: tibi enim Deus imperium commisit, nobis autem ea, quae sunt Ecclesiae concredidit. >» S. Ambrosius Mediolanensis Episcopus in epist. 33. ad sororem, scribit se Valentiniano imperatori dixisse: « Noli te gravare, imperator, ut putes te in iis quae Domini sunt, aliquod imperiale jus habere: pu-
(a) An concilia subsint imperatoribus, et regibus. — (b) Qua in re Patres concilii Arelat. Imperatoris auctoritate indiguerint. — (c) Concilia generalia jussu Impp. aliquando coacta sunt: id mandante summo Pontifice. — ( d ) Concilia aliquando protectionem et executionem decretorum petierunt ab Impp. — (e) Judicium ch rebus Religionis ad saeculares Principes non pertinere ostenditur ex SS. Episcopis.
blicorum tibi moenium jus commissum est, non sacrorum. » Idem etiam in oratione de tradendis Basilicis, multis docet, imperatorem in Ecclesia esse, et non super Ecclesiam: et judicia Ecclesiastica non ad imperatores, sedad Episcopos pertinere. Sanctus Martinus Turonensis Episcopus maximo imperatori in faciem dixit, novum esse, et inauditum nefas ut causam Ecclesia? Judex sseculi judicaret, testis est Sulpitius lib. n. sacrae histor i s£.\S anctus Augustinus Episcopus Hipponensis, in epist. 46, 50 et 165. docet quidem piorum regum esse Ecclesiam defendere, severi que legibus, ac poenis haereticos ab Ecclesia damnatos coercere. Sed ibidem Donatistas graviter reprehendit, quod causam Ecclesiasticam ad regem terrenum judicandam, non ad Episcopos detulissent. Sanctus Gelasius Romanus Pontifex, in epistola ad Anastasium imperatorem: « Nosti, inquit, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate rerum terrenarum; tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis »: et paulo post: « Nosti taque ex illorum te pendere judicip, non illos ad tuam redigi posse voluntatem. » Sanctus GregoriusPapa lib.v. epist. 21. «Scimus, inquit, piissimos dominos disciplinam diligere, ordinem servare, Canones venerari, et se sacerdotalibus negotiis non miscere. » Yenio nunc ad principes saeculi, (a) Constantinus Magnus, cum Donatistae non contenti Episcopali judicio, ad ipsum causam Ecclesiae detulissent, ita exclamasse fertur: « 0 rabida furoris audicia: sicut in causis gentilium fieri solet, appellationem interposuerunt. » Refert haec verba Constantini Optatus Milevitanus lib. i. contra Parmenianum. De eodem ita scribit S. Augustinus in epist. 165. Constantinus non est ausus de causa Episcopi judicare. Valentinianus senior imperator, referente Sozomeno lib. vi. hist. cap. vii: « Mihi, inquit, qui sum in sorte plebis, fas non est talia negotia, » videlicet Ecclesiastica, « perscrutari. Sacerdotes, quorum ista cura? sunt, inter se ipsos, quocumque voluerint loco conveniant. » Theodosius Juniorimperator in epist. ad Synodum Ephesinam: « Illicitum, inquit, est, illum, qui non sit ex ordine sanctissimorum Episcoporum, Ecclesiasticis immisceri tractatibus. » Basilius imperator oratione habita in
octava Synodo: « ftsec, inquit, investigare, et quserere, Patriarcharum, Episcoporum et Sacerdotum est, qui regiminis officium sortiti sunt, qui sanctificandi, qui solvendi, qui ligandi potestatem habent, qui Ecclesiasticas adepti sunt claves; non nostrum qui pasci debemus, qui sanctificari, qui ligari, vel a ligamento solvi egemus. » Carolus Magnus leges quidem aliquas juri communi addidit; sed in eis reverentiam, et subjectionem ad Sedem Apostolicam Romanam plane admirabilem, his verbis testatus est: « Licet vix ferendum ab illa sancta Sede imponatur jugum, tamen feramus, et pia devotione toleremus. » Refert hanc sententiam, ex concilio Caroli Magnis, Gratianus distinet. 19. can. 3. et eamdem sententiam a Carolo acceptam, suam quoque fecerunt Episcopi concilii Tiburiensis cap. 30. Addimus ultimo testimonium regis Theodorici, qui, quamvis hsereticus Arianus esset, non tamen sibi primatum in conciliis assumebat: sic enim legimus in synodo quarta, sub Symmacho Pontifice Romano: « Ad hsec serenissimus rex taliter, Deo aspirante, respondit, in Synodi esse arbitrio, in tanto negotio sequenda prsescribere, neque aliquid ad se, prseter reverentiam, de Ecclesiasticis negotiis pertinere. » Habemus igitur ex testimonio principum, tum Ecclesise tum sseculi, longissime a vero aberrare, qui regi terreno primatum in rebus spiritualibus, et Ecclesiasticis tribuunt.
Pergit deinde auctor Apologise pag. 27. atque ait: « Quin etiam Christum dixisse lego, regnum suum non esse de hoc mundo, jusisseque ut quse suntCsesaris Csesari tribuamus, etquse Dei, Deo. » Quse verba ut vera, et divina sunt, ita applicationem ineptam, et ad rem nihil facientem, quivis facile judicare poterit. Regnum quidem Christi non fuit ex hoc mundo; sed tamen in hoc mundo fuit, et est: ac per hoc Vicario Christi regis in terris obedientia debetur ab omnibus, qui partem in regno Christi habere volunt, et quemadmodum nos reddenda Csesari, quse Csesaris sunt, non negamus, id est, tributa, honorem, et obedientiam in rebus, et negotiis sseculi: sic etiam optamus, ut quse Dei sunt, Deo reddantur: inter quse primo loco ponenda est fidei Catholicse integra inviolataque professio, et ad Christi Vicarium fidelis, et pura obedientia. Quod autem auctor
(a) Idem ostenditur testimonio Principum saecularium. — ( b ) Regnum Christi non fuit ex hoc mundo, tamen in hoc mundo fuit, et est.
Apologise subjungit, secundum theologiam non repugnare fidei, et animarum saluti, si civilis obedientia, civili Magistratui deferatur, verum est: sed falsum omnino est quod sequitur, in brevi Apostolico contrarium contineri. Debuisset omnino iste auctor, qui toties hoc repetit, vel uno in loco annotare verba illa Brevis, ubi dicatur, civilem obedientiam civili Magistratui exhibere, rem esse fidei Gatholicse, salutique contrariam, sed neque annotavit, neque annotare potuit, nisi verba brevis corrumpere, et sua verba pro verbis brevis substituere voluisset.
Denique pag. 28 post nugas, et convicia, quse libenter omittimus, ut quae gravi theologo, qualem se auctor Apologise jactat, indignissima sunt, concludit hoc dilemmate: (a) « Aut licet principi obtemperare in temporalibus, aut non: si licet, quod nemini dubium esse potest, cur tam iniquus est, et crudelis in Catholicos suos, ut imperet iis, ne legitimo regis sui mandato obtemperent? si non licet, cur rationem non reddit, causam non exprimit, unde id prohibet? » Sed facilis est responsio. Admitto enim licere subditis principi suo obtemperare in temporalibus, modo quse princeps jubet, non sint contraria Deo, qui est rex magnus super omnes principes: sed nego Pontificem summum, tam fuisse iniquum, et crudelem in Catholicos, ut eis imperaret, ne legitimo regis sui mandato obtemperarent: (b) neque enim Juramentum propositum suscipere, legitimum mandatum, dici ullo colore potest, cum eo juramento cogantur Catholici fidem Catholicam abnegare, ut supra demonstratum est. Ex quo etiam manifeste refellitur, quod auctor subjungit de exhortatione ad Martyrium subeundum. Contendit enim auctor pag. 29. exhortationem illam solido fundamento carere, cum possit Catholicus, et Religionem Romanam ardenter profiteri, quod Papa jubet, et simul civilem obedientiam principi suo praestare, quod rex jubet. Jam enim non semel demonstravimus regem civili obedientia non esse contentum; sed id praecipue in votis habere, ut a Catholica fide Catholicos avertat, et ex Catholicis haereticos faciat: Nam juramentum, quod fidelitatis appellat, praeparatio et dispositio est ad juramentum de primatu regis in spiritualibus. Et ea forte
causa est, Cur archipresbyterum e carcere non dimittat, quamvis primum juramentum praestiterit, quia sperat eumdem ad alterum juramentum taedio carceris, et aerumnarum, se posse perducere: quod juramentum non recte et obscure, sed aperte et manifeste novam haeresim de primatu regio, in rebus etiam sacris, et spiritualibus continet.
Postremo, Apologiae auctor pag. 30 et 31. fingit Pontificem Maximum ex falsis rumoribus de nimia regis severitate in Catholicos, permotum fuisse ad hoc breve tam temere conscribendum, quod idem dicit accidisse Pio Y, quando sententiam excommunicationis in reginam Elisabetham tulit: et Clementi VIII quando paulo ante obitum Elizabethee duo brevia in Angliam misit, quibus tum regem, praesentem, tum alium quemcumque a regno exclusit, qui Religionem Catholicam non profiteretur, quae duo Brevia contraria esse dicit fidei saepius datae, et variis protestationibus, quibus operam suam obtulit, omniaque officia pollicitus est, quae conducere possint ad hunc ipsum regem in solio collocandum, (c) Itaque auctor hujus Apologiae paucis verbis tres summos Pontifices Paulum Y et Pium V levitatis et temeritatis, Clementem VIII non solum temeritatis, sed etiam perfidiae reprehendit. At ipsa rei veritas simpliciter exposita, nullo nostro labore addito, et sine ulla arte rhetorica, auctorem Apologiae falsitatis vanitatisque convincet. Paulus enim V non ex incertis rumoribus adductus est ad breve scribendum, sed ex notissima, et gravissima persecutione, quam edicta publicata testantur, et ex ipsa juramenti formula ad nos transmissa. Itaque non erat opus, ut auctor luderet in nomine Babylonis, et septicollis Urbis, ad quam undique rumores, etnuncii deferuntur; neque, ut probaret ex Patrum testimoniis, de Romaintelligi, quse sanctus Petrus de Babylone scripsit in priore epist. cap. v. (d) Fatemur enim Romam non solum in epistola sancti Petri, sed etiam in Apocalypsi sancti Joannis per Babylonem significari; sed Romam Ethnicam, non Roman Christianam, et illam, quse ebria erat de sanguine Martyrum Jesu: non illam, quse Jesum Filium Dei, et Martyres ejus honorat. Denique illam, quse habebat in fronte inscriptam blasphemiam;* non illam, quse,
(a) Insulsum Cdlemma Apologiae. — [b) Jurament. Anglice abnegationem continet fidei Catholicae. — (c) Refelluntur varice calumniae. — [d) Roma Ethnica, non Christiana, dicta est Babylon in
sacris litteris.
ut scribit sanctus Hieronymus lib. n. in Jovinianum, scriptam in fronte blasphemiam, Christi confessione delevit. Pius etiam V non vanis quorumdam delationibus temere abreptus est ad excommunicandam Reginam, sed ex notis et publicis ejus criminibus: ac praesertim quod instar Apostatae Juliani, ex ficta Catholica, manifesta haeretica, et jurata Catholicorum hostis evaserit. Denique (a) Clemens VIII duo brevia anno 1600 tribus annis ante obitum reginae ad Catholicos misit,- unum ad Clerum, alterum ad populum: quibus brevibus non, ut iste mentitur, Jacobum tunc Scotiae regem a solio exclusit, sed consilium dedit, quale dare decebat summum Pontificem, videlicet, ut Catholici operam darent, quantum in ipsis est, ut rex ad Religionem Catholicam bene affectus eligeretur. Habemus enim exemplaria brevium illorum in manibus, et iis diligenter inspectis, nusquam invenimus nomen Jacobi regis, aut alterius particularis personae; sed solum generatim, ut diximus, cohortationem ad regem orthodoxum, et pium constituendum. (b) Quibus verbis non solum Jacobus Scotiae rex non excludebatur, sed includebatur potius: quoniam ministri ejus maximam spem fecerant, eum non abhorrere a fide Catholica suscipienda; praesertim cum rex ipse ad Pontificem ipsum, necnon ad Cardinales Aldobrandinum, et Bellarminum litteras scii¬
psisset plenas humanitatis, quibus praetre caetera petebat, ut aliquis e gente Scotorum Cardinalis S. R. E. crearetur, ut haberet Romae, per quem facilius et tutius cum Pontifice negotia sua tractaret. Quare Pontifex non perfidiae accusari, sed spe sua frustratus dici merito potuit. Ad extremum addit auctor Apologiae, non defuisse in Anglia, qui breve hoc, ficti tium et in odium Papae compositum, et disseminat um fuisse suspicarentur; « Quod viderent illud tam longe ab omni theologiae ratione prudentia, politica, sensu denique communi abhorrere perspicerent, sed Pontificem maluisse altero brevi fidem prioris confirmare, ut culpam suam sciens prudensque geminaret. Nos vero non ignoramus fuisse in Anglia, qui primum illud breve confictum existimaverint. Sed id non accidit ex eo, quod a theologia, vel prudentia abhorrere videretur, sed ex eo, quod nonnulli cuperent hac fraude Catholicis imponere, atque efficere, ut juramentum propositum suscipere, non dubitarent. ( b ) Qua fraude comperta, summus Pontifex alio brevi, fidem priori facere voluit, ne pharmacum spirituale per hanc Dsemonis artem, inutile redderetur, quo facto, non culpam geminavit, sed fraudem detexit, tenebras dissipavit, et veritati, ac sinceritati aditum patefecit.
Chapter 2 of 7