Skip to the text

Pars 7

Quod vero attinet ad nomen capitis fidei, optassem, ut adversarius qui affirmat nomen illud soli Christo ab Apostolis fuisse tributum vel unum locum notasset in toto volumine Bibliorum, ubi Apostoli hoc nomen Christo tribuerint. Auctorem fidei, et caput Ecclesiae legi Christum ab Apostolis appellatum; sed caput fidei non legi; sed neque Bellarminus hanc vocem excogitavit, sed ex Gregorio retulit. Non igitur Bellarminum, sed Gregorium adversarius accuset, si audet.

Claudit A pologiam auctor, lectores rogans, ut alieni a studio partium, de veritate sententiam ferant, prout illam candide a se descriptam protestatur, ad discutiendas illas tenebras mendaciorum, ac calumniarum,

quae in regem serenissimum contra jus fasque collatae indignissime fuerant. Ego quoque responsionem claudo, et quoniam spero me calumnias, et mendacia hujus Apologiae luce ipsa solis clariora fecisse; non rogabo lectores, ut judicium ferant, quasi de re dubia, sed ut oculorum sensum tantum ad Scripturas admoveant, et a re ipsa edocti, lucem veritatis aspiciant. Illud in extrema oratione lectorem admonendum esse censui, (b) unam ex notis verae Ecclesiae semper fuisse Catholica} nomen, de quo sanctus Pacianus in epistola ad Sympronianum:« Catholicum, i) inquit, « neque Marcionem, neque Apellem, neque Montanum sonat, neque haereticos sumit auctores: Catholicum non est ab homine mutuatum, quod per saecula tanta non cecidit. » Item: « Christianus mihi nomen est, Catholicus vero cognonem; illud me nuncupat, istud ostendit. » Sanctus item Cyrillus Catechesi 1 8: « Si iveris, » inquit, « in aliquam Urbem} non petas ubi sit Ecclesia, vel domus Dei;

nam etiam haeretici dicunt se haberedomum Dei et Ecclesiam: sed petas ubi sit Catholica Ecclesia: id enim nomen proprium est hujus sanctae Ecclesiae Matris omnium nostrum. » Sanctus Augustinus (ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum) in libro contra epistolam Fundamenti cap. 4. describens notas Ecclesiae, quae illum in Ecclesia Catholica retinebant: « Tenet postremo, » inquit, « ipsum Catholicae nomen, quod non sine causa, inter tam multas haereses, ista Ecclesia sola obtinuit. » Ubi ergo lector Apologiae tertio quoque verbo videbit Catholicos appellari iq ipsa Apologia illos, adversus quos ipse auctor Apologiae scribit, et a quorum communione se alienum esse profitetur; certe ex ipsa Apologia discet non Catholicum, sed plane Haereticum esse hujus auctorem Apologiae. Ex quo denique facile judicabit, quanta sit illi habenda fides in rebus caeteris, qui se ipse proprio judicio condemnavit.

Chapter 7 of 7