Pars 3
Dilecti filii salutem, et Apostolicam benedictionem. Renuntiatum est nobis, reperiri nonnullos apud vos, qui, cum satis declaraverimus per literas nostras anno superiore 10. Kalend. Octobr. in forma Brevis datas, vos tuta conscientia praestare non posse juramentum, quod a vobis tunc exigebatur; et praeterea stricte praeceperimus, ne ullo modo illud praestaretis: nunc dicere audent hujusmodi litteras de prohibitione juramenti, non ex animi nostri sententia, nostraque propria voluntate scriptas fuisse, sed potius aliorum intuitu, atque industria, eaque de causa iidem persuadere nituntur, mandata nostra dictis litteris non esse attendenda. Perturbavit sane nos hic nuncius, eoque magis, quia experti obebientiam vestram, filii nostri unice dilecti, qui, ut huic sanctae Sedi obediretis, opes, facultates, dignitatem, libertatem, vitam denique ipsam, pie ac generose nihili fecistis; numquam suspicati essemus, potuisse vocari apud vos in dubium, fidem litterarum nostrarum Apostolicarum, ut hoc praetextu vos ex mandatis no-
(a) Jacobus rex significavit se non abhorrere a fide Catholica. — (b) Cur Paul. V. secundum breve ad Anglos scripserit.)
stris eximeretis. Verum agnoscimus versutiem atque fraudem adversarii humanas salutis, eique potius, quam vestrae voluntati tribuimus hanc renitentiam. Eapropter iterum ad vos scribere decrevimus, ac denuo vobis significare, litteras nostras Apostolicas, anno praeterito 10. Kalend. Octobr. datas de prohibitione juramenti, non solum motu proprio, et ex certa nostra scientia, verum etiam post longam, et gravem deliberationem de omnibus, quae in illis continentur adhibitam, fuisse scriptas, et ob id.teneri vos, illas omnino observare, omni interpretatione secus duadente rejecta. Haec autem est mera, pura, integraque voluntas nostra, qui de vestra salute solliciti, semper cogitamus ea, quae magis vobis expediunt, et ut cogitationes, et consilia nostra illuminet is, a quo Christiano gregi custodiendo nostra fuit praeposita humilitas, indesinenter oramus, quem etiam jugiter precamur, ut in vobis filiis nostris summopere dilectis, fidem, constantiam, mutuamque inter vos charitatem, et pacem augeat. Quibus omnibus cum omni charitatis affectu, peramanter benedicimus. Datum Romae apud S. Marcum, sub annulo piscatoris 10. Kalend. Octobr. M. DC. VII. Pontificatu nostri anno tertio.
Hactenus respondimus ad ea, quae adversus primum Breve auctor Apologi ae scribenda esse putavit. Nunc, ut ipse a secundo Brevi una fere pagella se expedivit; sic et nos ejus cavillationes pari brevitate rejiciemus. Quoniam igitur summus Pontifex versutiae diaboli tribuit falsos illos rumores de conficto 'Brevi: sic ipse auctor Apologiae versutiae ejusdem diaboli tribuit boc secundum Breve. Scribit enim, diabolum non potuisse tantum nocere Catholicis, aliqua alia fraude, etiam si mille annos in hoc opus incubuisset, quam fecit hoc uno Brevi; et rationem reddit, quoniam oportebit eos qui juramentum susceperunt, nunc illud abjurare; quod majus est malum, quam si antea non jurassent, antea siquidem si jurare noluissent, excusari poterant ob scrupulos aliquos mentis, ex particulis juramenti obortos: at nunc nullam habent excusationem, si abjurent fidelitatem quam regi suo bis jurarunt: semel, cum primum nati sunt, tacito quodam, et congenito juramento; deinde cugi verbis conceptis primum illud juramentum confirmarunt.
Ad haec respondemus, non esse malum abjurare, quod male juratum est. Sic enim habet regula ab omnibus approbata: ( b ) In
Tom. Xit
male promissis rescinde fidem:sed dicet ad versarius, non potest esse malum juramentum, quod est naturale, et congenitum ab ipso ortu, vel hujus naturalis, et congeniti confirmatio et expressio. Respondeo, juramentum quod dicitur congenitum, si quod est, non esse aliud, nisi simplicem obligationem ad obediendum superiori, sub quo quis nascitur, in rebus licitis atque honestis. Neque intelligi vel etiam fingi potest, quomodo in ipso ortu homo naturaliter obligetur ad negandam summi Pontificis potestatem: proinde juramentum secundum, quod hanc abnegationem continet, non potest recte dici confirmatio, vel expressio juramenti prioris. Praeterea, quemadmodum in ortu naturali videtur posse intelligi juramentum tacitum, et congenitum ad obediendum principi politico: sic etiam in ortu supernaturali, quem habemus ex baptismo, intelligi debet juramentum tacitum, et congenitum ad obediendum principi spirituali, qui est Christi Vicarius: ac per hoc non licet ullo modo postea juramentum suscipere, quo abjurari videatur juramentum praestitum in baptismo. Ac de his hactenus.
(a) Venerabilis in Christo domine Frater. Anni sunt fere quadraginta, quod invincem non viderimus. Sed ego tamen veteris nostras consuetudinis numquam oblitus sum; teque in vinea Domini strenue laborantem, quando aliter non potui, orationibus Deo commendare non destiti: me quoque in tua memoria toto hoc tempore vixisse, et in tuis orationibus ad altare Domini locum aliquem habuisse non dubito. Ita igitur ad hoc usque tempus, non verbis aut litteris, sed opere et veritate, ut sanctus Joannes loquitur, alter in alterius dilectione permansimus, sed hoc silentium rumpere coegit nuncius, qui diebus istis de tuis vinculis et carcere ad nos venit; qui quidem nuncius, etsi tristis videri poterat, ob jacturam pastoralis tum sollicitudinis, quam Ecclesia ista fecit, tamen laetus quoque videbatur, quoniam ad Martyrii gloriam, quo dono Dei nullum est felicius, propin-
quabas: ut qui tot annis gregem tuum verbis et doctrina pavisses, nunc exemplo patientiae gloriosius pasceres. Verum hanc laetitiam non mediocriter interturbavit, ac fere corrupit tristis alius nuncius, qui de constantia tua in recusando illicito juramento, ab adversariis tentata, forte etiam labefactata, et prostrata successit. Neque enim, frater charissime, juramentum illud ideo licitum esse potuit, quod aliquo modo temperatum, et modificatum offerebatur. Scis enim hujusmodi modificationes nihil esse aliud, quam Satanas dolos atque versutias, ut fides Catholica de primatu Sedis Apostolicas, vel aperte vel obscure petatur: pro qua fide tot inclyti Martyres in ista ipsa Anglia ad sanguinem usque pugnarunt. ' Certe enim quibuscumque verbis juramentum ab adversariis fidei concipiatur in regno isto, eo tendit, ut auctoritas capitis Ecclesias a successore sancti Petri, ad successorem Henrici VIII. in Anglia transferatur. Quod enim obtenditur de periculo vitae regis, si summus Pontifex eam in Anglia potestatem habeat, quam in omnibus aliis Christianis regnis habet, inane prorsus esse, omnes qui sunt aliqua prudentia praediti, facile vident. Neque enim auditum est unquam ab initio nascentis Ecclesiae, usque ad haec nostra tempora, quod ullus Pontifex maximus principem ullum, quamvis haereticum, quamvis ethnicum, quamvis persecutorem, caedi mandaverit, aut caedem forte ab aliquo patratam probaverit. Et cur quaeso unus rex Angliae timet, quod ex tot Christianis Principibus nullus timet, nullus timuit? sed ut dixi, vani isti praetextus decipulae sunt, e^ stratagemata Satanae, qualia non pauca in historiis veterum temporum inveniuntur; quae facile referre possem, si, non epistolam, sed librum integrum scribendum suscepissem. Unum tantum, exempli gratia, ad memoriam tibi revocabo. Scribit sanctus Gregorius Nazianzenus in prima oratione in Julianum imperatorem, illum, ut simplicibus Christianis imponeret, in imaginibus imperatoriis, quas Romani civili quodam
(a) Continet exhortationem ut Archiprexbyter, qui Juvamentum acceperat., recipiscat.
genere honoris, pro more adorabant, imagines Deorum falsorum admiscuisse, ut nemo posse Imperatoris imaginem adorare, quin simul Deorum simulacris cultum adhiberet: hinc nimirum fiebat, ut plurimi deciperentur: et si qui forte fraudem subodorati imperatoris imaginem venerari recusarent, ii gravissime punirentur, ut qui Caesarem in sua imagine contempsissent. Tale aliquid in juramento vobis oblato, mihi videre videor, quod ea fraude compositum est, ut nemo possit proditionem in regem detestari, civilemque subjectionem profiteri, quin primatum Sedis Apostolicae perfide obnegare cogatur; sed Christi servi, ac praesertim primarii Domini Sacerdotes, ubi periculum fidei subesse possit, tantum abesse debent a susceptione illiciti juramenti, ut ab omni etiam suspicione simulationis praestiti juramenti cavere debeant, ne fidelibus populis ullum praevaricationis exemplum reliquisse videantur. Quod egregie praestitit insignis ille Eleazarus, qui neque porcinas carnes comedere, neque simulare comedisse voluit, quamvis gravissima tormenta sibi cerneret imminere; ne, ut ipse ait in ii. lib. Machabaeorum, multi juvenum per eam simulationem, ad legis praevaricationem animarentur. Neque minus fortiter Magnus Basilius, et exemplo ad res nostras magis accommodato, cum Valente Imperatore se gessit: nam ut in historia scribit Theodoretus, cum praefectus imperatoris haeretici hortaretur S. Basilium, ut non vellet propter parvam dogmatum subtilitatem imperatori resistere: respondit vir ille sanctissimus, et prudentissimus, Non esse ferendum, ut de divinis dogmatibus, vel una syllaba corrumpatur, sed potius pro eorum defensione, omne genus supplicii amplectendum. Equidem arbitror non deesse apud vos, qui dogmatum subtilitatem esse dicant, quas in juramento Catholicis hominibus proposito continentur, et non esse propter rem tam parvam regis imperio reluctandum. Sed non deerunt etiam viri Sancti, ac magno Basilio similes, qui palam affirmabunt, non esse de divinis dogmatibus vel minimam aliquam syllabam corrumpendam, etiamsi tormenta, et mors ipsa "toleranda proponantur. Inter hos unum, vel potius horum principem, atque antesignanum te esse par est. Et quamvis, vel inopinata comprehensio, vel acerbitas persequutionis, vel senectutis imbecillitas, vel quid aliud in causa fuerit, ut constantia titubaverit; confidimus tamen de Domini pietate, et de diuturna tua virtute, fore, ut qui S. Petri, et S. Marcellini casum aliqua ex parte imitatus videris, eorumdem fortitudinem in reparandis viribus, et veritate asserenda feliciter imiteris. Nam si rem totam diligenter apud te cogitare volueris, videbis profecto non esse rem parvam quae ob juramentum istud in discrimen adducitur, sed unum ex praecipuis fidei nostrae capitibus, ac Religionis Catholicae fundamentis. Audi enim quid Apostolus vester Magnus Gregorius in epist. 2. libri xi. scribat: « Apostolicae Sedis reverentia nullus praesumptione turbetur: tunc enim status membrorum integer perseverat, si caput fidei nulla pulsetur injuria. » Itaque S. Gregorio teste, cum de primatu Sedis Apostolicae vel turbando, vel minuendo, vel tollendo satagitur, de ipso capite fidei amputando, ac de totius corporis, omniumque membrorum statu dissipando satagitur. Quod idem S. Leo confirmat serm. 3. de assumptione sua ad Pontificatum, cum ait: « Specialis cura Petri a Domino suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens Principis victa non fuerit. » Ex quo idem ipse in Epistola ad Episcopos Viennensis provinciae affirmare non dubitat: « Necesse esse exortem illum mysterii esse divini, qui ausus fuerit a Petri solididate recedere: » qui rursum ait: « Quisquis huic Sedi Principatum existimat esse denegandum, illius quidem nullo modo potest minuere dignitatem, sed inflatus spiritu superbiae suae, semetipsum in inferna demergit. » Atque haec quidem, et alia ejusdem generis multa tibi notissima esse certo scio, qui praeter caeteros libros, visibilem monarchiam Sanderi tui, scriptoris diligentissimi, et de Ecclesia Anglicana optime meriti saepe legisti: quique ignorare non potes sanctissimos viros, eosdemque doctissimos Joannem Roftensem, et Thomam Morum, pro hoc uno gravissimo dogmate duces ad Martyrium plurimis aliis, cum ingenti Anglicae nationis gloria, nostra memoria fuisse: sed in memoriam tibi revocare volui, ut colligas te, et magnitudinem rei considerans, non tuo judicio nimium fidas, neque plus sapias, quam oportet sapere, et si forte lapsus tuus non ex inconsideratione, sed ex infirmitate humana, ex metu carceris, et suppliciorum profectus est; non anteponas libertatem temporalem libertati gloriae filiorum Dei: neque ob momentaneam, et levem tribulationem fugiendam, amittere velis aeternam gloriae pondus, quod ipsa tribulatio operatur in te. Bonum certamen diu certasti, cursum ferme consummasti, fidem tot annis servasti, noli igitur tantorum laborum praemia tam facile perdere: noli corona justitiae, quae tibi jamdudum paratur, te ipse privare: noli tot fratrum et filiorum tuorum vultus confundere: in te sunt hoc tempore conjecti oculi totius Ecclesiae, quin etiam spectaculum factus es mundo, angelis, et hominibus: noli in extremo actu ita te gerere, ut et tuis luctum, et gaudium hostibus relinquas; sed contra "potius, quod omnino speramus, et pro quo ad Deum nostrum assidue preces fundimus, vexillum fidei gloriose erigas, et quam contristaveras, laetam facias Ecclesiam: nec jam solum veniam merearis a Domino, sed Coronam. Vale, viriliter age, et confortetur cor tuum. Komae die 28. Septembris 1607.
Responsio ad ea quse objiciuntur contra Epistolam Cardinalis Bellarmini.
Nunc ad ea veniamus, quae Auctori Apologiae adversus Cardinalem Bellarminum scribere placuit, et quamvis auctor eumdem Bellarminum magnis laudibus efferat, et magnis conviciis oneret, ut impleat illud S. Jacobi, Ex ipso ore benedictio, et maledictio procedit: ipse tamen, nec laudes in se agnoscit, neque conviciis multum movetur. Ideo iis praetermissis, illa solum persequemur, quae
veritati dogmatum Catholicorum, et sinceritati fidei praejudicare possunt. Igitur pag. 47. 48. et 49. scribit, Bellarminum aberrasse a statu causae, et cum furmulam juramenti fidelitatis refutare vellet: tamen totum esse in refutando juramento de Primatu regis in spiritualibus. Atque, ut sciamus quid intersit inter haec duo juramenta, adscribit hoc loco formulam juramenti de Primatu. Nam formula juramenti fidelitatis in ipso Brevi Pontificis suprascripto continetur. Ad hoc respondemus, Bellarminum non aberrasse a statu causae, sed haereticorum fraudes detexisse. Vidit enim juramentum secundum proponi, quasi simplicis fidelitatis, civilisque obedientise juramentum esset, quo nomine in hac ipsa Apologia frequentissime appellatur, nam in hoc ipso loco, in quo nunc versamur, videlicet pag. 49. sic ait: «Novissimum hoc juramentum civilem tantummodo obedientiam attingit subditorum erga Principem, in causis mere temporalibus». At id falsum esse, solumque ad tegendas insidias dici, juramenti formula per se clamat. Coguntur enim Catholici jurare, non solum quid subditi debeant prsestare erga regem; sed etiam quid possit, vel non possit summus Ecclesiae Pontifex. Haec igitur causa est, cur Bellarminus in Epistola sua dixerit, hoc juramento, quantumvis temperato, et modificato, fidem Catholicam de primatu Sedis Apostolicae peti. Sed de hac re initio responsionis satis multa dicta sunt.
Pergit deinde auctor pag. 51. et 52. et (a) exponit quatuordecim propositiones, quas dicit necesse esse, ut illi concedant, qui juramentum propositum praestare recusant. Sed ex his ipsis propositionibus apertissime demonstratur, eo juramento, non civilem tantum obedientiam in rebus mere temporalibus attingi, ut paulo ante auctor Apologiae dixit: sed attingi potestatem, et auctoritatem sacrosanctam Vicarii Christi. Nam ex quatuordecim propositionibus plurimae sunt de potestate Papae. Falsum autem est, eos, qui juramentum recusant, non posse non concedere has quatuordecim propositiones, quae contrariae sunt omnibus partibus juramenti. Nam ex communi sententia, Bonum ex integra causa constituitur, malum autem ex singulis defectibus. Quare, ut juramentum prohibeatur, vel recusetur, non est necessarium, ut omnes et singulae partes ejus sint malae: satis autem est si vel una sit mala. Contra autem, ut juramentum suscipiatur, oportet, ut nullo vitio maculetur, et in omnibus et singulis partibus justum, et licitum reperiatur. Potuit igitur summus Pontifex juramentum hoc damnare, et possunt, ac debent Catholici hoc idem juramentum merito recusare; etiam si aliqua ejus sententia vera sit aut justa, neque tenentur omnes quatuordecim propositiones, ut veras, aut justas admittere.
Sed mirum est, qua fronte auctor Apolo-
gise subjungat: « Hae verse sunt partes, hsec naturalia membra hujus juramenti corporis, quibus omnibus negativis affirmativae partes oppositae, neque Pontificis primatum in causis spiritualibus ullatenus attingunt, neque unquam conclusae, aut definitae sunt in ullo concilio generali penitus exacto, ad Pontificis auctoritatem pertinere; et ipsi denique eorum Doctores Scholastici, inexplicabili quodam litigio, de iis invicem dissident in hunc diem ». Nam, ut paulo ante monui, et ipsae propositiones clamant; ex quatuordecim, undecim sunt, quae primatum Pontificis in causis spiritualibus attingunt: causa enim utique spiritualis est; An princeps haereticus a Pontifice excommunicari, et; An populi Catholici propter periculum haeresis ab obedientia principis haeretici solvi possint. Neque de hac re ullae sunt inter doctores Scholasticos controversiae: (b) alioqui proferat adversarius vel unum Catholicum auctorem, qui scribat, non licere summo Pontifici regem vel Principem haereticum excommunicare, et populum Catholicum ab ejus obedientia liberare. Porro in conciliis generalibus, non uno, sed multis conclusum, ac definitum est, summum Pontificem esse Vicarium Christi, caput Ecclesiae, rectorem et ■ pastorem omnium Christianorum, ex quibus manifeste sequitur, ut omnes Christianos, etiam si reges, vel principes sint, errantes, dirigere et corrigere possit. Vide Concilium Lateranense sub Innocentio III. cap. 5. Lugdunense sub Gregorio X. undeexsfat caput, Unde periculum de elect. in 6. Lugdunense sub Innocentio IV. unde exstat c. 1. De homicidio in 6. Viennense sub Clemente V. unde exstat Clementina prima de summa Trinit. et fid. Cathol. Constantiense sess. 8. et 15. et Lateranense sub Leone X. sess. ii. In concilio autem Lateranensi sub Innocentio III. quod fuit omnium maximum, et celeberrimum. praeter locum citatum, habetur capite tertio, dominos temporales monendos esse, ut ditiones suas purgent, puniendo haereticos ab Ecclesia damnatos, quod si facere neglexerint, excommunicentur; et si excommunicati adhuc parere recusent, significetur id summo Pontifici, qui subditos eorum ab obedientia liberabit, et terras eorum aliis invadendas concedet. Sed adversarius notat ad marginem, Videndum esse Platinam in
(a) Juramentum ab Apologice auctore in 14. propositiones male divisum. — - Papa reges haereticos excommunicare potest, et eximere populos ab eorum obedientia.
vita Innocentii III. quod attinet ad hoc Lateranense concilium. Siquidem Platina indicare videtur, nihil certi in hoc concilio post longas disputationes concludi potuisse, Caeterum Platina loquitur solum de recuperanda Terra promissionis, quam Saraceni occupaverant. De hoc enim articulo, cum multa inter Patres, et oratores regum disputata fuissent, nihil certi definiri potuit. Sed quoniam adversarius ad Platinam nos remisit, non erit ah re annotare, Platinam esse, qui loco ab adversario allegato refert, Joannem regem Anglorum ipsam Angliam, et Hybcrniam summo Pontifici subjecisse, ac tributariam esse voluisse. Et a Pontifice Innocentio viro sancto, Othonem imperatorem excommunicatum, atque imperio justissime privatum fuisse. Pergat igitur adversarius, et similes auctores ad nos convincendos frequenter adducat.
Pergit auctor, pag. 54. 55. 56. et 57. ac docet (a), Juramentum a rege Jacobo propositum, nihil novi continere, sed ante mille annos fuisse in Conciliis usu receptum, et approbatum. Recitat enim haec verba Concilii Toletani quarti, can. 74. Audi sententiam nostram: « Quicumque ex vobis, vel totius Hispaniae populis, qualibet conjuratione, vel studio, sacramentum fidei suae,, quod pro conservatione patriae, vel regiae salutis pollicitus est, temeraverit, aut regem nece attrectaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit; anathema sit in conspectu Dei Patris, et sanctorum Angelorum, atque ab Ecclesia Catholica, quam perjurio prophanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni coetu Christianorum alienus, cum omnibus impietatis suae sociis, quia oportet, ut una poena teneat obnoxios, quos similis error invenerit implicatos. » In eamdem sententiam allegat concilium Toletanum, quintum, sextum, et decimum; ac denique addit concilium Aquisgranense can. 12. cujus haec sunt verba: « Si quisquam Episcoporum, aut quilibet sequentis ordini Ecclesiasticis, qualibet suasione, a Domino, et Orthodoxo Ludovico imperatore defecerit, aut etiam Sacramentum fidelitatis illi promissum violaverit, ut ejus contrariis malevola intentione se copulaverit; gradum proprium Canonica atque Synodali sententia amittat. »
Ad hsec loca nos respondemus, in his conciliis approbari juramentum fidelitatis erga principes Catholicos et orthodoxos, quod justissimum esse nemo negare potest. Nos autem reprehendimus juramentum quod a Catholicis, et orthodoxis extorquere conatur rex ab Ecclesia alienus, et qui a vera, et antiqua religione, ad novas haereses subditos pertrahere satagit. Deinde (a), in duobus conciliis allegatis, non agitur de novo, et illicito juramento suscipiendo, sed de juramento justo et legitimo non violando: nos autem juramentum novum et illicitum detestamur. Praeterea in juramentis, quse in conciliis veteribus approbantur, non praescribitur, ut summo Pontifici regem propter hseresim excommunicanti, non obediatur: neque aliquid aliud additur, quod potestatem Christi Vicarii ullo modo attingat. Proinde nulla causa est, cur juramenta illa cum sanctis illis Patribus non veneremur, at juramentum de quo agimus, maxima ex parte consumitur in abneganda Pontificia potestate, eaque de causa illicitum et injustum, et nullo modo a Catholicis viris suscipi posse decernimus. Denique, si princeps aliquis Catholicus proditionem, aut rebellionem forte timeat, et ab Episcoporum concilio, vel ab ipso summo Pontifice petat, ut sub excommunicationis pcena ipso facto incurrenda, praecipiat, ut nemo juramentum principi praestitum violare, aut adversus eumdem principem conjurare, aut hostes vel rebelles ipsius juvare praesumat; petitionem justissimam, et omnino admittendam esse dicemus. Addo etiam, si rex ipse Jacobus intra hos limites juramentum a se propositum conclusisset, ut nullam excommunicationis Pontificiae mentionem faceret, neque potestatem ejusdem Pontificis ullo modo attingeret; sed solum contra proditores et sicarios, aut regni sui invasores juramenti verba dirigeret: ejusmodi juramentum Sedes Apostolica non improbasset, neque prohibuisset. Quare perspicuum est, a summo Pontifice non interdici, aut reprehendi juramenta fidelitatem requirant, ut perfidiae notam adjunctam habeant.
Pag. 58. occasione accepta ex necessitudine, quam cum Archipresbytero sibi intercessisse initio Epistolae Bellarminus narrat; digreditur Auctor Apologiae ad calumnias,
(a) Objectio ex conciliis pro juramento regis Anglios, — (h) Concilia non loquuntur de juramento quale est Anglicanum.
atque inter alias, illam profert in medium (a), quod Bellarminus conscius vel auctor fuit proditionum adversus reginam Elizabetham: id autem probat, quia Campianus, et Hartus in colloquio in Turri Londinensi habito, Robertum Bellarminum pro uno ex praecipuis suis vel auctoribus, vel oraculis celebrare non dubitaverint. Respondeo, quod res est: si Campianus et Hartus, Bellarminum pro uno ex suis vel auctoribus, vel oraculis praecipuis celebrare non dubitabant, id accipiendum esse de lectionibus ejus theologicis, et iis praesertim quae ad controversias haereticorum pertinent, in quas forte duo illi boni viri inciderant: nam, quo tempore Campianus, et Hartus in carcerem conjuncti fuerunt, Bellarminus annos sex Lovanii, et alios item sex Romae publice docuerat, ejusque lectiones a scholasticis descriptae circumferebantur. Neque vero Bellarminum puderet, aut poeniteret, si Campiani illi familiaritas contigisset. Scit enim Campianum contra haereticam impietatem solum conspirasse, divinae gloriae amplificandae, et civium suorum salutis procurandae causa in Angliam esse profectum; et mortem ejus pro religione pie susceptam, pretiosam in conspectu Domini esse non dubitat. Sed bene habet, quod collatio inter Hartum, et Joannem R'eginaldum habita typis postea excusa fuit, et in ea nihil habetur, nisi quod Hartus inter disputandum de controversiis fidei, Bellarmini Lectiones Lovanii, Romaeque habitas allegabat.
Pag. 61. post varias nugasatque calumnias, quas Auctori Apologia effutire placuit, splendidum mendacium adjungit, dicens: « Regi nostro numquam in mentem venit, aliquid in Blakuellum statuere, ut nec in alium quemquam conscientiae causa hactenus fecit.» Haec ille. ( b ) Quorsum igitur tot mulctae pecuniariae in recusantes adire templa haereticorum; quorsum tot carceres recusantium pleni? quorsum totSacerdotes in exilium acti? quorsum ipse Blakuellus tam longo carcere carceratur, cum et juramentum susceperit, et conjurationis reus numquam sit habitus; noque aliud ei objici possit, nisi quod Sacerdotis Catholici functiones in Anglia exercuerit? cur jam non pauci suspendio suffocati, et in partes dissecti sunt, nisi quia conscientiae causa juramentum suscipere noluerunt?
cur denique, ut multa praeteream, Henricus Garnettus, vir doctrina omnis generis, et vitae sanctitate incomparabilis, ultimo supplicio affectus est, nisi quia revelare noluit, quod salva conscientia revelare non poterat? sed plura de hoc sanctissimo viro paulo infra dicemus: Admirabilis profecto impudentia est, ea mendacia litteris mandare, quae ab ipso vulgo palam cum irrisione refutantur.
Pag. 62. carpit auctor Apologiae quod in Epistola Bellarmini dicitur. Neque juramentum illud ideo licitum esse potuit, quod aliquo modo temperatum, et modificatum offerebatur: et fingit temperationem, et modificationem in eo positam esse, quod juramentum sequis, et moderatis verbis optime rei consentientibus, descriptum sit: atque ex hac expositione digreditur ad calumnias: sed Bellarminus juramentum hoc secundum, temperatum, et moderatum esse dixit, facta comparatione ad primum. Siquidem juramentum primum, quod in hac Apologia refertur pag. 49. satis rigide primatum regium in spiritualibus asserit, et non minus rigide primatum Apostolicum abnegat; sed hoc secundum, temperatum et modificatum aptissime ad decipiendum dici potest, quia non aperte primatum regium in spiritualibus introducit, aut primatum Apostolicum rejicit; sed sub praetextu et colore fidelitatis, ad finem eumdem tendit, ut primatus Apostolicus negetur, et primatus regius in spiritualibus constituatur. Atque hoc est, quod Satanae fraudibus et stratagemati Bellarminus attribuit: quod ideo apertissime explicare volui, quia auctor Apologia pag. 63. se divinare non posse dicit, cur Satanae versutias in eo juramento esse censuerit Bellarminus. Quod autem addit pag. 64. Non coelum a terra longius distare, quam professio obedientiae civilis erga civilem regem, distat ab omnibus, quae fidei Catholicae, aut Primatui S. Petri, quoquo modo sunt finitima; jam supra saepius refutatum est, neque libet eadem tam saepe repetere.
Jam vero pag. 65. valde moleste tulit Apologiae Auctor verba illa Bellarmini: « Certe enim quibuscumque verbis, juramentum ab adversariis fidei concipiatur in regno isto, eo tendit, ut auctoritas capitis Ecclesiae, a successore S. Petri ad successorem Henrici octavi in Anglia transferatur. » Ac primo ad
(a) Cqlumnice in Qard, Bellarm. de proditionis participatione. — (b) Catholici conscientiae causae in Anglia plectuntur.
invidiam Pontifici Romano conflandam, dicit regem suum non praesumpsisse unquam novum articulum fidei condere, aut de aliquo articulo fidei se judicem constituere; sed omnibus articulis fidei se submississe, non minori humilitate, et modestia, quam quemvis ex plebe totius regni; deinde addit, Multo facilius posse regem suum probare, se majoribus suis, tam quoad personam, quam quoad virtutes successisse; quam probare possit Papa se sancto Petro succedere, sive quoad personam, sive quoad doctrinam. Quod ad primum attinet, nos quoque (a) negamus a summis Pontificibus novos articulos fidei condi posse, si per articulos fidei intelligantur immediatae revelationes Dei. Sic enim Ecclesia fundata dicitur supra fundamenta Apostolorum, et Prophetarum Ephes. ii. quoniam illis immediate revelata sunt mysteria nostrae fidei, illi verbum Dei litteris mandaverunt, et voce etiam viva praedicaverunt, ut ab ipso Domino immediate acceperunt. Si tamen per articulos fidei significentur quaecumque dogmata, quae fide Catholica credi debent, sive sint conclusiones ex verbo Dei, atque ex primis articulis fidei deductae, sive explicationes primariorum articulorum: tum vero non dubitamus a summis Pontificibus, coadjuvantibus conciliis Episcoporum, multos articulos fidei conditos fuisse, quales articuli sunt definitiones generalium conciliorum, Nicaeni, Constantinopolitani, Ephesini, et aliorum. Sic etiam nos quoque negamus Pontificem Romanum, judicem se articulorum fidei unquam constituisse, in eum sensum, quem haeretici nobis objiciunt, quasi Pontifex Romanus judicare praesumat, an articulus fidei accipiendus sit an non. Et scimus omnes Romanos Pontifices non minori humilitate, et modestia, judicium suum subjicere solitos omnibus articulis fidei, atque unumquemque ex plebe. Sed si judicare de articulis fidei, sit, quando dubium est, an aliqua sententia ad fidem pertineat, vel non pertineat, discernere a qua parte sit veritas; tum omnino credimus summum Pontificem de articulis fidei judicare: tollatur eequivocatio, et omnis calumnia, invidiaque cessabit. Quod autem attinet ad successionem, Romanum Pontificem S. Petro in Apostolica dignitate, et potestate succedere, fide Catholica credimus, ubi
nullus omnino haesitandi relinquitur locus: Jacobum autem primum Henrico octavo succedere in Anglicani regni possessione, non arbitror ullum esse tam impudentem, qui dicat fide Catholica esse tenendum, ut qui id negaverit, haereticus haberi debeat. Quod si ita est, multo certius probatur S. Petro Papam Romanum succedere, quam Henrico octavo Jacobum primum: « At, inquit adversarius, si de successione Romani Pontificis in Cathedra Beati Petri nullus haesitare potest; cur Bellarminus ipse lib.n. de Rom. Pontifice cap. 12. et lib. iv. cap.6. dicit id pie credi', et certitudine morali tantum concludi? » Respondeo: hanc meram esse calumniam, et falsitatem: nam lib. ii. cap. 12. probat Bellarminus, fide Catholica esse tenendum, Romanum Pontificem S. Petro in supremo totius Ecclesiae primatu succedere; neque in toto illo capite legitur illud pie credi, vel morali certitudine concludi, in lib. autem 4. cap. 6. non agitur de successione, sed de firmitate in fide; et asseritur pie credi. Pontificem etiam,, ut personam particularem, haereticum esse non posse, eum in superioribus ejus libri capitibus demonstratum esset, judicium summi Pontificis ex Cathedra dicentis Ecclesiam, nullo modo falsitati aut errori obnoxium esse posse. Itaque Auctor Apologiae mala fide nobiscum agit, ut lectoribus per fas, et nefas imponat.
Transit auctor Apologiae pag. 66. ad eam partem Epistolae refellendam, in qua Bellarminus scripsit, non esse auditum ab initio nascentis Ecclesiae, usque ad haec nostra tempora, quod ullus Pontifex principem ullum, quamvis haereticum, quamvis ethnicum, quamvis persequutorem caedi mandaverit, aut caedem ab aliquo forte patratam approbaverit. Id vero falsum esse demonstrare contendit, ex eo, quod satis constat a summo Pontifice multa bella imperatoribus mota fuisse, in quibus si imperatores victi fuissent, occidi etiam potuissent. Respondeo} Bellarminum non esse loquutum de caede quae in praelio accidere potuisset, sed de parricidio, quod per proditores, et sicarios patraretur. Quamquam bella imperatorum adversus Pontifices multa legantur; (c) Pontificum adversus imperatores, nisi defensionis causa, vix in historiis ulla reperientur.
(a) An Papa novos fidei articulos condat, et quos. — ( b ) Successio Pontificum in sede S. Petri certior successione Principum. — (c) An summi Pontifices ccedes Principum mandaverint.
Addit adversarius, Henricum quintum imperatorem a Pontifice reprehensum fuisse, quod Henricum quartum Patrem sepelivisset. Respondeo, nihil hoc ad rem facere, reprehendit enim Pontifex honorificam sepulturam imperatoris in haeresi, et schimate, et excommunicatione defuncti, quem non gladio aut veneno, sed naturali morbo extinctum esse constabat. Addit secundo, exstare orationem in Consistorio a Sixto V. Pontifice Maximo habitam, in qua laudatur caedes Henrici tertii Francorum Regis, et ipse monachus caedis patrator. Respondeo Sixti Y. orationem nullam exstare, nisi apud hostes Ecclesiae, qui Antisixtum ediderunt, quamvis autem hosti fides haberi non debeat; neque etiam si hostis non esset, fides ei haberi posset, cum Sixtus orationem illam in consistorio secreto, nullo excipiente, habuerit: neque eam orationem vel ipse ediderit, vel ab aliquo alio edi jusserit: esto tamen, ut vis, sit oratio Sixti V. Pontificis ea, quae in Antisixto legitur; quid in ea reperies, nisi laudes, et admirationem sapientiae, et providentiae Dei? Hoc unum admiratur, et laudibus in coelum Sixtus extollit, quod ad regem Maximum in medio exercitus sui sedentem, multisque custodiis circumvallatum, simplex monachus, non mutato habitu, neque gladio clypeove armatus, libere penetraverit, eumque unico cultelli ictu necaverit. Qua oratione admonitos voluitreges Six tus Pontifex, eum qui dixit: Nolite tangere Christos meos, saepe per inopinatos eventus poenas de illissumere, qui inaccessibiles, etinviolabiles videntur. Imperaverat rex ille, virum sacrarum Episcopali, et Gardinalitia dignitate fulgentem, et Jacobo regi Anglorum arctissimo sanguinis vinculo conjunctum mactari, ullus est Deus Christum suum, dum per alium sacrarum virum, alioqui militiae imperitum, et inermem, regem eumdem non sine manifesto divinae providentiae miraculo interfecit. Ergo Sixtus Pontifex, neque regem caedi imperavit, neque caedem, ut a privato illo homine factam approbavit; sed judicium Dei, providentiamque laudibus celebravit. Utrum enim monachus ille recte, an secus egerit, et poenam, an praemium apud Deum meruerit, Pontifex in oratione sua non definivit: quia opus Dei, non opus hominis praedicandum susceperat. Deus au¬
Chapter 3 of 7