Pars 6
et ex epist. 1 6. ad Flavianum: « Quia Clementissimus imperator, pro Ecclesiae pace sollicitus Synodum voluit congregare, quamvis appareat, rem de qua agitur, nequaquam Synodi indigere tractatu », et ex epist. 17. ad Theodosium: « Quamvis ad diem concilii Episcopalis, quem Pietas Vestra constituit, occurrere me nulla ratio permittat ». Ad hsec loca breviter respondemus, (a) negari non posse quin in conciliis Generalibus indicendis, aliqua esset imperatoris auctoritas: neque enim decebat, ut in Civitatibus imperatori subjectis, tanta Episcoporum multitudo conveniret, sine consensu et voluntate imperatoris, saepe etiam imperatores pii de communi bono Ecclesiarum, et pace solliciti, concilia fieri cupiebant, et annuente Pontifice indicebant, sed neque illud negari debet, praecipuam auctoritatem in iisdem indicendis conciliis fuisse apud summum Pontificem, ita ut sine consensu Pontificis maximi nulla concilia rata fuerint: sine consensu autem imperatoris multa fuerint rata. Ac ut aliqua testimonia adducamus, in conc. Chalcedonensiact. 1. jubetur Dioscorus non sedere inter Episcopos, eo quod synonum facere ausus fuerit sine auctoritate Apostolicae Sedis: « Quod, inquiunt, numquam factum est ». Et in septima synodo act. 6. irritum judicatur concilium quoddam Constantinopolitanum, quod ab imperatore congregatum fuisset, sine consensu Apostolicae Sedis. Et in concilio quarto Romano in causa Symmachi, cum Episcopi aliquot Theodorico regi, qui synodum convocaverat, libertate Sacerdotali dixissent, ab ipso Papa debuisse concilium convocari: respondit rex id ipsum per litteras Symmachum Pontificem postulasse. Et cum Episcopi litteras Pontificis videre cupivissent, rex continuo jussit ostendi. Simile est quod legimus apud Theodoretum lib. v. Hist. cap. 9. in epist. Concilii ad Damasum: « Mandato, inquiunt Patres, litterarum superiore anno a vestra Reverentia ad sanctissimum imperatorem Theodosium missarum, ad iter dumtaxat Constantinopolim usque faciendum nos praeparavimus ». Proinde Theodosius quidem concilium indixerat, sed ex mandato litterarum Pontificis Damasi. Quale est etiam, quod habemus in Epistola Adriani II ad Basilium imperatorem, quee lecta est in octava Synodo act. 1. « Volumus, in-
( a ) Num penes Impp. sit potestas indicendi Concilia.
quit Papa, per Tuae Pietatis industriam, Constantinopoli numerosum convocare Concilium ». Item id quod scribit Sixtus Papa III. sancti Leonis praedecessor in eoistola ad Orientales: « Augustus, inquit, Valentinianus nostra auctoritate Synodum convocavit o. Denique addamus unum ipsius etiam Leonis Pontificis testimonium. Is. in epist. 93. quae est ad Turbium: « Dedimus, inquit, litteras ad fratres et Episcopos nostros, eisque concilium synodi generalis indiximus ». Ac de his hactenus, quae in libris Catholicorum Scriptorum fusissime disputata inveniuntur.
Pag. 102. aggreditur auctor aliam digressionem. « De uno vero verbo, inquit, quod ab ea ponitur in media quasi turba exemplorum, non sane possum, quin eum vehementer collaudem. Id autem unum, hoc est: quod omne genus supplicii, ipsamque adeo mortem Martyres tolerare oporteat, potius* quam unam syllabam divinae legis corrumpi sinant. Ad quam amussim si ipse se exigeret, et reliqui ejusdem fidei cum illo professores sese componerent, nec Eucharistia jam administraretur sub una specie contra evidentissimam Christi institutionem, contra praxim Apostolorum, institutumque totius primitivae Ecclesiae-per non pauca saecula: (a) Nec vero Missae privatae successissent in locum Coenae Dominicae, nec verba canonis Missae verbis opponerentur sanctorum Lucae et Pauli; in quo habemus adversarium nostrum confitentem reum, et omnino reconciliari ea posse negantem inter se ». Haec ille, qui quam vere loquatur in iis, quae sine ulla probatione dicit de communione sub una specie, et de missis privatis; intelligi poterit ex mendacio, quod adjungit de oppositione verborum Canonis ad verba sanctorum Lucae et Pauli. Et quoniam habere se dicit Bellarminum adversarium confitentem reum, et ea reconciliari inter se posse negantem, adscribemus ipsa Bellarmini verba ex loco quem ipse allegat. Sic igitur scribit Bellarminus lib. iv. de Sacramento Eucharistiae cap. 14. « Secundo calumniatur Kemnitius detracta esse illa verba ex consecratione panis, Quod pro vobis traditur, vel frangitur. Respondeo, illa verba non haberi apud Matthaeum, et Marcum, nec apud Justinum Apologia secunda, Cyrillum
catechesi 4. Mystagogica, etEusebium Emissenum homil. 5. de Paschate: cum tamen ii omnes referant formam consecrationis. Et sicut hos auctores reprehendere non possumus; ita nec nostram reprehendere ullus deberet, praesertim cum antiquior sit liturgia no - stra, si a sancto Petro prodiit (ut S. Thomas docet 3. p. quaest. 18. art. 2. ad 4. et ante eum Leo IX. in epistola ad Michaelem cap. 3.) quam Evangelium Lucae, et Epistola Pauli, qui addiderunt illa verba: Quod pro vobis frangitur. » Haec sunt verba, in quibus auctor Apologiae dicit contineri oppositionem verborum canonis missae ad verba Lucae et Pauli; et ex quibus gloriatur se habere adversarium confitentem reum, et negantem ista posse ullo modo inter se conciliari. At ubi est in his verbis ulla mentio oppositionis? ubi est contradictio irreconciliabilis? ubi confessio rei? Docet Bellarminus Canonem Missae optime se habere, etiam si in eo desint pauca illa verba: Quod pro vobis frangitur. Probat primo, quia consecratio panis est apud Matthaeum et Marcum sine illis verbis, quod est argumentum certissimum, ea verba non esse de essentia consecrationis; alioqui enim, qui habebant Evangelium solius Matthaei, vel solius Marci, non recte consecrationem peregissent. Probat secundo, quia Justinus Martyr, Cyrillus Hierosolymitanus, et Eusebius Emissenus referunt verba consecrationis sine illis verbis. Probat tertio, quia liturgia nostra latina censetur a sancto Petro tradita; proinde verba consecrationis, quae sunt in nostro Canone reprehendi non possunt, etiamsi careant illis verbis, quae sunt addita a sanctis Luca et Paulo: quae verba non sunt contraria verbis Canonis, alioqui essent etiam contraria verbis sanctorum Matthaei et Marci, sed nulla est contrarietas. Nam Matthaeus et Marcus brevius; Lucas et Paulus paulo fusius rem eamdem scribere voluerunt.
Jam vero quoniam Bellarminus in Epistola sua meminerat (e) Nicolai Sanderi, eumque laudaverat, ut hominem de Ecclesia Anglicana optime meritum; auctor Apologiae respondet pag. 104. Sanderum fuisse quidem optime meritum de Ecclesia Angloromana, sed meritum pessime de regina Anglicana, et universo regno. Id ut probet, describit aliquot sententias ex libris ejus, quas ironice
(o) Mendacium circa Missas privatas. — (b) An Catholici discedant a verbo Dei. — (c) De Nicolao Sandero.
aureolas vocat: sed ese sententiae nobis vere aureae esse videntur: quas tamen omittimus hic adscribere, quia nec adversarius ad eas refellendas aliquid attulit; et nos librum nostrum ex alienis scriptis augere non voluimus.
Pag. 106. reprehendit Bellarminum, quod prope finem Epistolae suae scripserit: (a) Joannem Roffensem et Thomam Morum mortem oppetiisse pro hoc uno gravissimo dogmate de Primatu Pontificis: ac probare nititur eos mortem oppetiisse, non pro hoc uno dogmate, sed etiam quod approbare no~ luerint secundum matrimonium regis Henrici: et affert ipsa verba Thomae Mori ad judices: « Non ignoro, inquit, cur me morti adjudicaveritis, videlicet ob id, quod numquam assentire voluerim in negotio matrimoniii regis, et tandem subjicit Auctor Apologiae: Quae meo judicio valde carnalis causa Martyrii fuit. » At Bellarminus non dixit Joannem Roffensem et Thomam Morum pro hac sola causa Primatus mortem oppetiisse; sed pro hac una causa duces fuisse plurimis, ad martyrium. 111 enim, qui regnante Elizabetha necati sunt, non pro causa matrimonii, sed pro causa primatus necati sunt: illis autem duces ad Martyrium Roffensis et Motus fuerunt. Quod autem duo isti clarissimi viri pro Primatu Pontificis asserendo, et primatu regis detestando mortui sint, auctor Apologise negare non potest, nisi verborum suorum oblivisci velit, quse in hoc ipso libro pag. 48. habentur. « Sub Henrico, inquit, octavo primum introductum est juramentum primatus; sed eoque Thomas Motus et Roffensis supplicio affecti, idque partim ob eam causam, quod juramentum illud recusarent. » Sed neque causa matrimonii a causa primatus tantum differebat, ut non posset etiam ad primatus causam revocari, quod enim in quaestionem tunc vertebatur circa matrimonium, illud erat: Utrum summus Pontifex dispensare potuisset, ut Henricus Cathaiinam uxorem fratris sui Arthuri jam defuncti duceret. Posita enim legitima dispensatione, Catharina legitima Henrici uxor erat, at vero legitima uxore vivente, non poterat Henricus Annam Bolenam conjugem accipere. Ex quo sequitur ut Roffensis et Motus, qui mori maluerunt, quam secundum matrimonium approbare, pro legitima potestate summa Pontificis in dispensando mortem
(a) De Joanne Roffenei et Thoma Moro.
Anglia. — (c) Quce scripturae testimonia
oppetierint. Cui autem carnalis causa martyrii suscipiendi videtur esse causa illegitimi matrimonii, is poterit etiam irridere sanctissimum Praecursorem Domini nostri, quod carnalem causam martyrii habuerit, quem constat ab Herode occisum, quod ejusillegigitimum matrimonium libere improbaret.
*Quod vero contra B. Martyrem Roffensem auctor adducit pag. 109. Universalem atque Catholicum Ecclesiae Anglicanee consensum, ac dicit universalitatem apud Bellarminum esse notam verae Ecclesiae, omnino ridiculum est. Quasi Christianae Ecclesiae universitas, ad unius Insulse angustias redigi debeat: et quasi non sciamus Catholicum illum consensum Ecclesiae Anglicanse, nihil fuisse aliud, nisi consensum partim hominum adulatorum, partim vi, et metu compulsorum, cui consensui opponere Roffensis 4 potuisset consensum Orbis terrae, id est Ecclesiarum Catholicarum toto terrarum orbe diffusarum.
Simile est, quod addit pag. UO. Perpaucos fuisse e popularibus, nullos autem ex insignioribus viris, qui Roffensem et Morum pro hoc dogmate ad Martyrium secuti sunt, (i b ) Nos enim ex historiis prope innumerabiles omnium generum adducere possemus, qui ab anno 1595. (quo tmno duo illa lumina occubuerunt) usque ad hunc annum 1608. tum regnante Henrico, tum regnante Elizabetha, tum regnante Jacobo, pro fide primatus Apostolici sanguinem effuderunt. Consulat, qui carnificinam horribilem spectare cupit, librum septimum Nicolai Sanderi de visibili Monarchia, librum ejusdem de Anglicano schismate, Commentarium Laurentii Surii de rebus gestis in Orbe terrarum ab anno 1509., librum de vita et Martyrio Carthusiensium Monachorum, et alios similes libros non paucos.
Ad extremum auctor Apologise confirmare aggreditur ex verbis Dei primatum regium in spiritualibus ac primum producit multa argumenta ex testamento veteri: quse ut ab ipso cursim producuntur; sic etiam a nobis cursim refutabuntur.
Primo: (c) a Sub veteri, inquit, testamento reges proprie erant gubernatores Ecclesiae. 2. Chron. 19. 4. » At ne nomen quidem Ecclesise eo loco legitur net in eodem capite distinguitur officium regis ab officio
(b) Martyres qui secuti sunt Roffensem et Morum in offerantur pro regis primatu.
Pontificis. Amarias Sacerdos et Pontifex in his, quae ad Deum pertinent, praesidebit: Porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent. Non igitur rex primatum habebat in spiritualibus, cum ea ad officium ejus non pertinerent.
Secundo, « Reges corruptelas purgavere,* abusus sustulere. II Sam. v. 6. » At nihil ejusmodi legitur in loco citato, nisi sit error in numeris, quamquam etiam non negamus, posse ac debere reges corruptelas, et abusus, sive etiam in doctrina, post Ecclesiae declarationem, legibus et suppliciis purgare ac tollere.
Tertio: « Arcam ad constitutum quietis locum perduxere. I. Chron. 13. 12. et eidem Arcae deportandae ipsi praesulta vere. II. Sam. vi. 14. » At non soli reges, sed etiam Sacerdotes communi consilio Arcam deduxerunt: et licuit quidem Davidi regi ludere ac saltare ante Arcam, quod humilitatis et reverentiae erat: non tamen licuit illi Arcam contingere quod potestatis Sacerdotalis erat.
Quarto: « Templum aedificavere, I. Chron. 28. aedificatum dedicavere, et suis corporibus opus consecrationis praesentes cohonestavere, II. Chron. 6. » At sicut templa aedificare, Deoque dicare, ad magnificentiam regum, et sacris solemniis, quibus templa consecrantur, interesse ad pietatem eoruradem regum pertinere concedimus: ita negamus in ipso templo Pontificale munus attingere illis ullo modo posse permitti. Ex quo sequitur, ut primatus in spiritualibus regi nulla ratione conveniat, cujus rei testis esse potest rex Ozias, qui cum se caput Ecclesiae esse arbitraretur, velletque incensum adolere Domino, continuo a Sacerdotibus non repulsus fuit: et cum Sacerdotibus acquiesceret, mox adfuit vindicta divina. Nam lepra divinitus percussus, non solum ex Templo expelli meruit; sed etiam in domo separata habitare coactus est. II Paral. XXVI.
Quinto: « Librum legis de novo repertum populo recitari fecere. II Iteg. xxn. 11. » At nescio ubi invenerit auctor iste librum de novo inventum, populo jussu regis legi debuisse. Nam in nostris Bibliis loco ab ipso notato, habemus librum in templo a pontifice inventum et lectum: deinde lectum etiam coram rege, et regem misisse aliquos, qui consulerent Dominum super verbis libri.
Sed quid hic est pro primatu regis in rebus Ecclesiasticis, et spiritualibus?
Sexto: « Foedus inter Deum, populumque redintegravere. Nehem ix.38. et 11 Reg.vm. 4.» At nulli erant reges apud Judaeos tempore Nehemiae: quomodo ergo reges foedus redintegravere inter Deum et populum? Non igitur reges, sed primores Judaeorum tum Levitici generis, tum etiam aliarum tribuum foedus iterum percusserunt cum Deo; sed illud tamen admittimus, quamvis scriptum non sit neque Nehem. xi. 38 neque II Regum viii. 4. ad reges pertinere, redintegrare foedus inter Deum, et populum: quoniam ipsi reges fuerunt in causa, cur populus per idololatriam a Deo recederet. Addo quod IV Regum 15. Pontifex percussit foedus inter Deum, ac regem, ac populum.
Octavo: « Reformationes publicas instituere, convocatis eo fine, et congregatis nrixtim cum sacerdote laicis. II. Chr. 17. 8. » Non invenio loco notato ejusmodi reformationem: sed solum quod miserit Josaphat multos ex Levitis, et Sacerdotibus, aliisque viris doctis, qui populos docerent. Ista vero missio studium ac zelum regis ostendit; primatum in spiritualibus non ostendit. Ad primatum enim proprie pertinet docere, et legis divinae dubia explicare, quod munus non regi, sed summo sacerdoti tribuitur. Deut. xvii, cui omnes sub poena ultimi supplicii parere tenebantur.
Nono: « Pontificem summum exauctoravere, aliumque in ejus locum subrogavere. I Regum ii. 27.» At Pontifex quoque reginam non solum exauctoravit, sed etiam interfici juSsit, et regem alium subrogavit. IV Regum xi. et aliud est facta regum referre, aliud auctoritatem, potestatemque probare, ut omittam, quod factum illud Salomonis ex I Reg. ii. tribui solet Salomoni, non ut regi, sed ut prophetae, extraordinariam potestatem divinitus obtinenti.
Decimo: « In summa, inquit, cuncta moderati sunt, quae ad Ecclesiasticum regimen quoquo modo pertinuere. » At hic oportuit allegare verbum Dei, non in particularibus illis officiis, de quibus non controvertitur. De hoc enim quaestio est, an regi conveniat regimen Ecclesiasticum; non autem an liceat regi t,empla aedificare, ante Arcam Domini saltare, idololatras interficere, et alia id genus; sed hic, ubi minime oportuit, deseruit auctor Apologiae Verbum divinum. « At, inquit, Scripturae ornant reges titulis honorariis, qui ab actionibus illis non discordant, vocantur enim filii Altissimi, imo vero dii, et uncti Domini, in Dei solio sedentes, famuli Dei, imo Angeli Dei, facti juxta cor Dei, lumina Jsraelis, nutricii Ecclesiae. » Sed primus titulus, pro quo allegatur locus II. Samuelis vii. non convenit regibus generatim, sed solum Salomoni, ut figura Christi erat, de quo dictum est ab Angelo: Et filius Altissimi vocabitur, Lucae i., quamquam in Deuteron, cap. xxxii. toti populo dicitur, Nonne ipse est Pater tuus, qui fecit te, et creavit te? et nos omnes Deo dicimus: Pater noster qui es in C celis? Secundus titulus non solis regibus, sed omnibus judicibus convenit, sive Ecclesiastici, sive politici sint. Sic enim locum ab Auctore citatum. Psalm. Lxxxn.i^o dixi dii estis, intelligendum esse docent illa verba ejusdem Psalmi: Deus stetit in Synagoga Deorum, in medio autem Deos dijudicat: usquequo judicatis iniquitatem,,ete. Locus quoque ex libro Exodi allegatus cap. xxn, de judicibus, non de regibus intelligitur, quia nulli tunc erant reges in populo Dei. Tertius titulus communis est regibus cum Pontificibus: utri que enim apud Hebraeos ungebantur, apud nos autem multi reges non unguntur, nulli autem Pontifices sine sacro oleo consecrantur. Quartus titulus non scio unde huc irrepserit. Nam in lib. II Samuelis cap. m. 10. qui locus ad marginem allegatur, thronus David legitur, Solium Dei non legitur. Quintus titulusnimis est vulgaris; quippe qui convenit omnibus rebus creatis, de quibus dicitur. Psalm. cxvm. Quoniam omnia serviunt tibi. Sextus titulus in loco allegato lib. II Samuelis cap. xiv. soli Davidi tribuitur, non ob regiam potestatem, sed ob singularem sapientiam, qua praeditus erat. De Sacerdote autem generatim scribit Malachias cap. ii. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ab ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est. Septimus titulus proprius est Davidis, non communis omnibus regibus; alioqui etiam Saul, et Ilieroboam, etAchab, et caeteri fuissent secundum cor Dei. Octavus magis convenit Sacerdotibus, quam regibus: illi enim erant lucernae; vel, ut auctor loquitur, luminaria Israel: istis autem Dominus dicit: Vos estis lux mundi { I),
Matth. v. Nonus titulus vere, proprieque regibus convenit, ut sint nutricii Ecclesiae, sed tanto est inferior eo titulo, qui convenit Sacerdotibus, ac praecipue summis Pontifibus; quanto nutricius est inferior parente. Summum enim Pontificem Patrem esse Christianae plebis sanctus Augustinus dicite in epistol. 161, et totius Orbis Christiani usus confirmat. Quare, si nihil aliud habet auctor Apologiae ex verbo Dei, unde Primatum regis in rebus Ecclesiasticis stabiliat; vere possumus affirmare, non ex verbo Dei, sed ex verbo Henrici VIII. Primatum istum in Angliam esse invectum.
Sed auctor Apologiae quasi jam ex Testamento veteri fundamenta solidissima jecisset, addit pag. 112. (a) ex Testamento novo reliquam aedificationem. «Quid, inquit, in novo Testamento? Omnis anima iis subjici jubetur, idque propter conscientiam, Rom. xm. Orandum quidem, et pro omnibus, sed praecipue pro regibus, et in auctoritate constitutis, ut sub iis piam et pacatam, honestamque vitam degamus I. Tim. ii. Magistratus Dei administer est, et ad ulciscendos facinorosos, innocentes autem atque probos remunerandos, Rom. xm. Omnibus quidem obtemperandum est superioribus potestatibus; sed potissimum principibus, et in eminentia collocatis, I. Petr. ii. Reddite unicuique quod suum est, timorem cui timor, amorem cui amor jure debetur, Rom. xm. Date Caesari quae Caesaris sunt, Deo quae Dei sunt: Matth. xxn. Regnum meum non est hujus mundi, Joan. xvm. Quis me constituit judicem super vos? Lucae xn. Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic, Luc. xxn. »
Haec sunt omnia testimonia verbi Dei, quae adversarius pro primatu regis in spiritualibus ex novo Testamento allegare potuit. Ad quae unico pene verbo responderi potest, (b) Ex his testimoniis nihil effici pro primatu regis in spiritualibus, nisi velimus reges Paganos, et Ecclesiae persecutores factos esse a Deo supremos Ecclesiae gubernatores in rebus spiritualibus. Nam haec testimonia ad imperatores Paganos pertinent, quales erant cum Testamentum novum scriberetur, videlicet ad Tiberium, Caium, Claudium, et Neronem. Et quamvis aliquae sententiae ex ci-
(a) De eadem re ex Testamento novo. — (b) Reponsio ad loca testamenti novi allata pro regis primatu.
talis convenire possint etiam regibus Christianis, aliquae etiam ad omnes principes tum Ecclesiasticos, tum saeculares jure pertineant, qualis illa est: Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit, tamen nemo ^ficiari potest, quin regibus quoque paganis conveniant, ut quae doctrinam contineant principibus omnibus communem, sive Pagani, sive Christiani sint. Alioqui frustra Petrus, et Paulus Christianos sui temporis admonuissent officii ergareges, sive imperatores, quos Paganos esse ignorare non poterant. Ac nemo est, qui non videat, quam sit absurdum, ut reges Pagani qui non sunt de Ecclesia, primatum habeant in Ecclesia: et qui Christi hostes sunt, vicarii Christi sint: et qui Christi abnegari, et idola coli jubent, iis a Christianis in spiritualibus, ut summis gubernatoribus sit obediendum. Deinde quales argumentationes istae sunt, et secu,ndum quam regulam dialecticae concludunt, regesgentium dominantur eorum, vos autem non sic: ergo rex primatum habet in Ecclesia in rebus spiritualibus? Vel, regnum meum non est hujus mundi: ergo rex est supremus gubernator, etiam in causis ecclesiasticis? Yel: Reddite quae sunt Caesaris Cesari, quae sunt Dei Deo: ergo Papa nullum jus habet in Anglia, nec etiam quoad spiritualia? Credo equidem, si adversarius libros Priorum Analyticorum Aristotelis summa diligentia annis multis evolveret: numquam medium terminum in his argumentationibus inveniret. Quse cum ita sint, desinat adversarius in Scripturis sanctis ludere, earumque testimoniis abuti ad eum Primatum stabiliendum, quem non solum Ecclesia Catholica semper detestata est; sed etiam Calvinus ipse cum schola Genevensi numquam approbavit: et quem in ipsa Anglia, ut a regia cupiditate exortum, ipsi etiam Puritani molestissime semper tulerunt.
Venio nunc ad ea, quae auctor Apologise pagina 114. et 115. ex Bellarmini scriptis attulit in medium, ad invidiam illi conflandam; quasi parum honorifica, vel etiam injuriosa principibus, et suprascriptis titulis contraria sint.
(a) Primo: Ponit Bellarminus, reges servos potius esse quam dominos, lib. de laicis cap. 7. in lib. Anglice scripto, ad augendam
invidiam, reges non servi qualescumque, sed mancipia nominantur.
Respondeo, sententiam Bellarmini ex Augustino desumptam esse, qui sic ait lib. xix. de Civitate Dei cap. H. « Qui imperant, serviunt eis, quibus videntur imperare. » Ubi qui imperant, non dicuntur servi quasi subjecti sint populis, sed quia laborant regendo, et imperando, non propter suam vel utilitatem, vel cupiditatem, quod tyrannorum est; sed propter populi utilitatem, et propter publicum bonum: quomodo B. Paulus servum se Corinthiorum appellavit II Corinth. iv. quia in eorum commodum laborabat; et tamen in eos potestatem habebat, eisque minabatur, dicens: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in spiritu lenitatis? I Corinth. iv. quomodo etiam Magnus Gregorius servum servorum Dei se nominabat: quem titulum, ut valde honorificum, successores omnes imitati sunt.
Secundo: Dicit idem Bellarminus, reges subjectos esse non solum Pontificibus, sed etiam Presbyteris, et Diaconis, lib. i. de Pontif. cap. 7.
Respondeo, id Bellarminus non ex capite suo, sed ex S. Joan. Chrysostomo accepisse, cujus hsec verba sunt homil. 83. in Matth. « Si Dux quispiam, si Consul, si is qui diademate ornatur indigne adeat, cohibe et coerce, majorem tu illo habes potestatem. » Hsec ille, qui ad diaconum loquebatur cum hsec diceret.
tertio: Quod imperatorem non gravate bibere oporteat non solum post Episcopum, sed etiam post presbyterum. Ibidem.
Respondeo, neque id Bellarminum ex se affirmare, sed referre judicium S. Martini apud Maximum imperatorem discumbentis: quam historiam refert Sulpitius in vita S. Martini.
Quarto: Quod regum auctoritas, atque functio, non immediate ex Deo descendat, neque ex jure divino, sed dumtaxat ex jure gentium. Ibidem, et lib. de Clericis cap. 28.
Respondeo, Bellarminum id asserere ex communisententia omnium penescriptorum, et ex ipso usu. Videmus enim regna in respublicas et' respublicas in regna mutari, et tamen utrumque regimen seque justum haberi: quod nullo modo- fieret, si regum auctoritas
non ex humana voluntate, sed ex divino jure penderet.
Quinto: Quod a Pontificibus imperatores inulti depositi fuerint; nulli autem Pontifices ab imperatoribus, lib m. de Pontif. cap.
Respondeo, Nusquam dicere Bellarmmum nullum Pontificem fuisse depositum ab Imperatore: sed si illud etiam addidisset, verum dixisset: siquidem Joannes XII. et Gregorius "VI. Etsi qui alii sunt, qui ab imperatoribus depositi fuisse dicantur, non proprie ab imperatoribus, sed a Conciliis Episcoporum, imperatoribus procurantibus depositi fuerunt. Idque non legitime, sed per injuriam factum fuisse facile demonstrare possemus, et numquam legitimum Pontificem jure ab imperatore potuisse deponi.
Sexto: Quod Episcopis, qui mancipia sunt Papa, deponere licet principes, et eorum leges rescindere.
Respondeo, merito non adscribi locum ex libris Bellarmini, quia ejusmodi locus non exstat in ejus libris. Neque Episcopi mancipia, sed venerabiles Fratres a summis Pontificibus appellantur.
Septimo: Quod Ecclesiastici homines tam longe supra principes sint, quam anima supra corpus, lib. de laicis cap. 18.
Respondeo, id non de quibuslibet Ecclesiasticis, sed de Principibus Ecclesiarum dici; et eam sententiam apud S. Gregorium Nazianzenum in Oratione ad populum timore perculsum, et Prsesidem irascentem, totidem verbis haberi.
Octavo: Quod reges deponi possunt per subditos suos ob multas causas, lib. v. de Pontif. cap. 8.
Respondeo, non bona fide adversarium agere. Bellarminus enim in loco citato, non dicit Reges posse per sudbitos suos deponi, sed solum profert duodecim exempla, partim ex Testamento veteri, partim ex Historiis diversis, vel decretis Ecclesiasticis, ex quibus constat reges, vel imperatores aliquando a summis Pontificibus fuisse depositos, de depositione per subditos ne verbum quidem.
Nono: Pontifices nullo modo deponi posse: nemini enim mortalium permissum esse de iis judicare, lib. ii. de Pontifice cap. 26.
Respondeo, quod Bellarminus scripsit, ante multa ssecula in generalibus Conciliis, quee ipse eo loco citavit, disertis verbis scriptum esse: proinde adversarius, ut in superioribus, sub nomine Bellarmini, sanctos Pa¬
tres Augustinum, Chrysostomum, Martinum, Nazianzenum reprehendit; ita hoc loco non soli Bellarmino, sed etiam pluribus generalibus conciliis litem movere praesumpsit.
Decimo: Quod obedientia Papae debeatur propter conscientiam, lib. iv. de Pontif. cap. 15.
Respondeo, adversarium satis feliciter progredi in accusatione Bellarmini: qui enim sub nomine Bellarmini sanctos Patres, et sacra concilia hactenus accusavit; nunc tandem ipsum etiam Dei verbu m et Spiritum sanctum accusat, quod intelliget, quicumque caput sequens, id est, caput sextum decimum libri iv. de Pontifice, legere voluerit. Nam eo loco multis, iisque perspicuis divinae Scripturae testimoniis ostenditur, non solum Pontificem summum, sed etiam Episcopos caeteros leges condere posse, quibus ob conscientiam parere subditi teneantur.
Undecimo: Quod obedientia regi non alio respectu debeatur, quam propter ordinem politicum, libro de Clericis cap. 28.
Respondeo, adversarium more suo calumniatorem se prodere. Neque enim eo loco Bellarminus disputat de obedientia, quae regi a subditis debetur, de ea enim disputat in libro de laicis; ubi cap. 3. et cap. 11. probat ex divinis litteris non solum deberi regibus, aliisque politicis magistratibus obedientiam; verum etiam coram Deo, et propter conscientiam. In libro autem de Clericis cap. 28. demonstrat Clericos exemptos esse a jurisdictione principum saecularium, ac per hoc non esse subditos regibus: sed debere tamen leges eorum de temporalibus rebus observare, non vi legis, sed vi rationis; id est, non quia subditi sint, sed quia ratio dictat, ob commune bonum et pacem reipublicae, eas leges ab omnibus esse servandas.
Duodecimo: Quod ipsi illi homines Ecclesiastici, qui et nati sunt et degunt in regnis Principum; non tamen sunt eorum subditi nec ab iis judicari possint: ipsis autem fas sit principes suos judicare. Ibidem.
Respondeo, adversarium ad invidiam Bellarmino conflandam semper aliquid addere, quod in libris Bellarmini non invenitur. Affirmat quidem Bellarminus cum communi sententia Catholicorum, Ecclesiasticos exemptos esse a potestate Principum terrenorum: sed illas particulas (qui et natisunt,et degunt in regnis Principum) Bellarminus in libro suo non posuit; non quod veras esse non existimet, sed quia non erat opus ad ista descendere; sed Adversario opus fuit ista exprimere ad odium concitandum. Illud vero (ipsis autem fas sit Principes suos judicare) non solum Bellarminus non dixit, sed falsum esse credit. Haec enim verba significant, Fas esse cuicumque Ecclesiastico, etiam maxime privato, principem suum judicare: quemadmodum unusquisque Ecclesiasticus, etiam maxime privatus, exemptus est a subjectione principis saecularis. At unicuique Ecclesiastico, etiam pjivato, fas esse Principem suum judicare, Bellarminus numquam dixit, numquam credidit, numquam somniavit. *
Decimo tertio: Denique quod obedientia, quam clerici tribuunt regibus, etiam in minimis mereque civilibus negotiis, non sit a necessaria aliqua subjectione, sed tantum ex discretione, et propter observantiam boni ordinis atque moris. Ibidem.
Respondeo, non esse hanc propriam sententiam Bellarmini, sed omnium Catholicorum Doctorum, tum theologorum, tum jurisconsultorum, quamvis enim Catholici scriptores disputent, quo jure data sit exemptio clericis: tamen datam esse, et usu receptam ab antiquissimis temporibus, nemo Catholicorum in dubium vertit.
Quae cum ita sint, cum adversarius colligit immane discrimen esse inter librum Dei, et Bellarminianos codices, et non magis Deum et Belial, lucem et tenebras, coelum denique et inferos distare, quam Bellarminianum judicium de majestate regia a divino de iisdem judicio dissideat: eadem facilitate, sed majori temeritate colligere potuisset, sanctos Patres, et ipsam divinam Scripturam de majestate regum, contraria judicia protulisse, nihil enim Bellarminus asseruit de Pontificum potestate, de Clericorum exemptione, de regum et Principum obedientia, quod ex verbo Dei, conciliorum auctoritate, doctrinis Patrum, et Ecclesiae sensu, atque consensu non hauserit.
(a) Restat pars Apologise postrema, quae tribus ultimis paginis continetur. In ea laudat adversarius verba cohortationis, quibus in epistola sua utitur Bellarminus; sed reprehendit, quod tam sanctis sententiis ex ipsa Scrip tura petitis nonnullas voces admiscuerit, quarum aliquae profanae sunt: cujusmodi est illa de Pontifice Maximo,
quae in tota Scriptura numquam legitur: aliae soli Christo conveniunt, ut illa de Capite fidei, quam Apostoli soli Christo tribuerunt.
At Bellarminus legit in libro Judith cap. xv: Joacim autem summus Pontifex; quem librum tametsi vos Calviniani cum Judaeis non recipitis inter sacros libros: nos tamen Catholici cum Nicaena synodo libpnter recipimus. Et quamvis vestri magistri librum divinum esse negent: non tamen profanum appellare audent. Sed praeterea, nomen Pontificis, nonne in Scripturis Testamenti veteris frequentissime legitur? et idem nomen cum adjuncta voce (magnus) nonne legitur in epistola ad Hebraeos? Sic enim habemus cap. iv: Habentes ergo Pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum: qua fronte igitur vocem prophanum audes appellare, quam Spiritus sanctus Christo ipsi tribuit? Nisi forte tantum interesse putes inter Pontificem magnum, et Pontificem maximum, ut Pontifex magnus sacra vox, Pontifex maximus vox profana dicenda sit, quasi Christus non potuerit pie dici Pontifex maximus, sicut dictus est Pontifex magnus. Deinde tot sancti Patres Romanum Episcopum Pontificem summum, vel maximum appellavere, ut eorum auctoritas plane sufficiat ad hujus hominis temeritatem refutandam. Vide Stephani Episcopi Carthaginiensis epistolam ad sanctum Damasum, Gregorium lib. i. Dialogorum cap. 4. Anselmum praefatione libri de Incarnatione Verbi ad Urbanum Papam, Bernardum in omnibus epistolis ad Romanos Pontifices Innocentium II. et Eugenium III.
Chapter 6 of 7