Pars 4
tem, et bonis et malis hominum voluntatibus, et operibus, justissime, et sapientissime ad opera sua perficienda uti potest, et solet: certe in Actis Apostolorum c. iv. scriptum est: Convenerunt vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum, Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israel, facere quae manus tua, et consilium tuum decreverunt fieri. Fuit igitur Christi passio opus divinae manus, divinique consilii: et tamen per manus, et voluntates impias scelestorum hominum perpetratum. Contra autem per manum Judithae, sanctae videlicet, et religiosissimae feminae, idem Deus Holofernis principis caput amputavit; et per manus Phinees, magna cum ipsius laude, nec sine ingenti praemio, Deus idem filiam principis Madian, una cum fornicante Judaeo, de medio sustulit. Atque haec, quae dicta sunt de sola Dei justitia, providentiaque a Sixto Pontifice commendata, testimonium habent ab iis, qui Sixtum concionantem audierunt, et qui acta Consistorii breviter annotarunt. Quod autem auctor Apologiae subjungit, Sixtum Pontificem facile fuisse monachum illum in album Sanctorum relaturum, nisi Cardinales quidam prudentiores impedivissent; quia sine auctore dicitur, et omni verisimilitudine caret, in album mendaciorum referendum erit.
Pag. 71. et duabus sequentibus, describit auctor Apologi® contradictiones, quas in libris Cardinalis Bellarmini, de controversiis fidei se reperiisse gloriatur; atque ad eum finem se facere dicit, ut nemo miretur, si in hac causa de Pontificibus, c®des principum non jubentibus neque approbantibus, secum ipse pugnat. Referam igitur bona fide omnia verba adversarii, ad deinde responsionem subjiciam, et lectori liberum relinquam, ut judicet, an Bellarminus sibi contradicat, an auctor Apologi® impudens calumniator dici mereatur.
(a) Prima contradictio. Bellarminus lib. v. ds justificatione cap. 7. affirmat, quod propter incertitudinem propri® justiti®, et periculum inanis glori®, tutissimum est, fiduciam totam in sola Dei misericordia et benignitate reponere. Qu® ejus assertio e regione contraria est toti tractationi, et ut sic dicam torrenti illorum quinque de Justi-
(a) Respondetur ad contradictiones Card. Bellarm. falso objectas.
ficatione librorum, in quibus tamen libris, ea quae jam citavi verba continentur.
Responsio: Hsec prima contradictio merito contemni potuisset, cum auctor non indicet cui sententiae contraria sit ea sententia quae paulo ante recitata est. Sed placet bre. viter admonere in illo ipso c. 7. haberi conciliationem contradictionis, quam ipse Bellarminus praevidit occurrere potuisse lectori parum attento, (a) Ibi enim docuit, non sic esse fiduciam in sola misericordia Dei constituendam, quasi nulla sint vera merita hominis justificati, vel quasi nulla possit fiducia in bonis operibus collocari: sed solum quia ad superbiam evitandam utile sit, non respicere propria merita, sed Dei misericordiam: quoniam de propriis meritis an illa habeamus, incerti sumus, de misericordia vero Dei, quod infinita sit, dubitare non possumus. Videat lector totum illud caput, et sententias Patrum, quae in eo citantur, ac praesertim illam S. Bernardi serm. 68. in Cantica: « Perniciosa paupertas, inopia meritorum: praesumptio autem Spiritus, fallaces divitiae, et ideo divitias, et paupertatem ne dederis mihi Domine, ait Sapiens. Felix Ecclesia cui nec merita sine praesumptione, nec praesumptio absque meritis deest: habet merita, sed ad promerendum, non ad praesumendum. » Secunda: Deus non inclinat hominem ad malum, neque physice neque moraliter, lib. n. de statu peccati, et amissione gratiae cap. 13; mox contrarium affirmat ibidem paulo post, quod Deus inclinat quidem ad malum, non physice, sed tamen moraliter.
Responsio: Bellarminus declarat in illo ipso capite, quid intelligat per inclinationem ad malum physicam, vel moralem, dicens: physice inclinare, esse immediate movere voluntatem ad actum; moraliter inclinare, esse imperare vel consulere ut actus fiat, ex qua declaratione tollitur omnis contradictio. Nam cum dicit, ( b ) Deum non inclinare physice, movendo voluntatem, sed occasionaliter, et moraliter immittendo cogitationem aliquam bonam, ex qua malus ob suum vitium occasionem sumat judicandi melius esse huic nocere, quam illi, sive huic potius iniquitati servire, quam illi: non significat,
Deum inclinare voluntatem moraliter, imperando vel consulendo malum, quod esset contrarium superiori sententiae; sed Deum inclinare per se ad bonum, immittendo bonam cogitationem, ex qua sequatur occasionaliter inclinatio moralis ad malum, quatenus ille vitio suo malus, ex illa cogitatione movetur ad malum. Exemplum ponitur ibidem ex verbifcr illis Psalm. civ. Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus: quae verba sic exponunt S. Augustinus, et Theodoretus, ut dicant, Deum id fecisse, non pervertendo corda Egyptorum, sad benefaciendo populo suo; quod videntes, et cogitantes ^Egyptii, majoriis odii occasionem acceperunt.
Tertia: Episcopos Apostolis succedere, presbyteros septuaginta discipulis, docent constanter omnes Patres, ait Bellarminus lib. i. de Clericis cap. 14. Sed contrarium affirmat; quod Episcopi non proprie succedunt Apostolis lib. iv. de Pontifice cap. 25.
Responsio: (c) Episcopos succedere Apostolis, quatenus illi fuerunt primi Episcopi particularium Ecclesiarum, ut Jacobus Hierosolimitanae Ecclesiae, Joannes, Ephaesinae, affirmat Bellarminus in lib. de Clericis. Episcopos autem non proprie succedere Apostolis, quatenus Apostoli erant, id est, missi in omnem teram cum plenissima potestate, docet idem Bellarminus in lib. iv. de Pontifice. Praeterea in priore loco dicitur episcopos Apostolis, et presbyteros septuaginta discipulis succedere: in posteriore loco id explicatur, et ostenditur, quomodo succedant, et quomodo proprie non succedant: quae duo non sunt contraria, vel contradictoria, nisi apud eos, qui logicam ignorant, vel sensu communi carent.
Quarta: Judas non credidit, inquit Bellarminus lib. i. de Pontifice cap. 12. At contradicit lib. m. de Justificat, cap. 14. ubi ait, Judas justus fuit, et certe bonus.
Responsio: Distingue tempora, et concordabis Scripturas, (d) Judas credidit, et justus ac bonus fuit initio electionis suae; sed postea tentatori succubuit, et non solum non credidit, sed etiam fur esse coepit, et Dominum prodidit, et tandem laqueo se suspendit.
(a) Qualiter fiduciam constituamus in Dei misericordia, et in bonis operibus. — (b) Quomodo Deus inclinet ad malum moraliter. — (c) Modus quo Episcopi succedunt Apostolis, cf Presbyteri ceteris Discipulis. — (d) Judas aliqumdo bonus.
Quinta: Observatio legis secundum substantiam operis requirit, ut sic preeceptum observetur, ut peccatum non committatur, et non fiat homo reus ob praeceptum non impletum, lib. v. de gratia, et libero arbitrio cap. 5. Contra, sciendum est, non esse omnino idem, facere bonum morale, et observare praeceptum secundum substantiam operis: potest enim servari praeceptum secundum substantiam operis, etiam cum peccato. Ibid. cap. 9.
Responsio: Qui servat praeceptum secundum substantiam operis, non committit peccatum praevaricationis illius praecepti, neque reus est ob illud praeceptum non impletum; sed tamen potest simul peccare contra aliud praeceptum, et esse reus alterius praecepti non observari: qui autem facit opus bonum morale, nullum peccatum illa actione committit; exempli gratia: (a) Qui facit eleemosynam, quando tenetur ex praecepto, sed facit eam, ut videatur, et laudetur ab hominibus, is implet praeceptum secundum substantiam operis; tamen non facit opus bonum morale, quia quamvis non sit reus praecepti de eleemosyna facienda, ut Bellarminus docet in priori sententia: tamen peccatum inanis gloriae committit, et ideo non facit opus bonum morale, sed malum, ut docet in posteriore sententia. Sed auctor Apologiae non multum curat de sensu, dummodo verba contrarium sonare videantur, quomodo in omnibus libris, et in ipsis etiam Scripturis divinis multas contradictiones inveniet. In Evangelio legimus: Nemo bonus, nisi solus Deus, Lucae xvm. et rursum legimus: Euge, serve bone, etc. Lucae xix, et, Decurio vir bonus et justus, Lucae xxm. Dicat igitur Auctor Apologiae sanctum etiam Lucam contradictiones in Evangelio suo scripsisse. Sic etiam S. Paulus I Corinth. vm. dicit, Nullus est Deus, nisi unus: et ibidem ait: Siquidem sunt dii multi, et Domini multi. Proinde clamare potest adversarius noster, Apostolum in eadem Epistola, et eodem capite sibi contradicere; sed prudentes Christiani non Lucam, aut Paulum contradictionis, sed auctorem Apologiae imperitiae, et levitatis arguerent..
Sexta: Petrus non amisit eam fidem, qua corde creditur ad justitiam, lib. iv. de Pon-
tif. cap. 3. Contra, peccatum Petri fuit lethale, lib. iii. de Justificat, cap. 14.
Responsio: Apud Lutheranos, qui sola fide justificari homines docent, contradictio esset, si quis diceret Petrum caruisse justitia, et non amisisse fidem; sed apud Catholicos, qui sciunt fidem sine operibus mortuam esse, et fidem non quamcumque, sed illam, quae per dilectionem operatur, justificare, nulla contradictio est. Sic igitur et Bellarminus docuit, ( b ) S. Petrum, quando is Christum ter negavit, non amisisse fidem cordis, sed confessionem oris; et ideo peccasse quidem lethaliter, sed non fuisse haereticum, vel infidelem. At, inquit adversarius, Bellarminus scripsit, Petrum non amisisse fidem, qua creditur ad justitiam; ergo existimavit, Petrum non amisisse fidem justificantem, cum quo non bene cohaeret quod peccaverit lethaliter. Yerum est, ita scripsit Bellarminus; sed fides, qua creditur ad justitiam, est quidem fides justificans per modum dispositionis, sed non est fides absolute perfecteque justificans, qualis est illa, quae per dilectionem operatur. Nam si Apostolus existimaret fidem, qua creditur ad justitiam, sufficere ad perfectam justificationem sine charitate, non adderet, ore autem confessio fit ad salutem. Itaque S. Petrus habuit in corde fidem, quse disposuit ad justitiam; sed ex defectu charitatis caruit confessione oris ad salutem: proinde salvus esse non poterat, nisi accenderetur ignis charitatis, qui verae poenitentiae lacrymas excitaret.
Septima: Antichristus magnus futurus est, et more aliorum magorum occulte Diabolum ipsum adoraturus, d§ Pontif. lib. m. cap. 14. At contra, abhorrebit ab idololatria, execrabitur atque oppugnabit idolola, denique templum denuo aedificabit. Ibidem cap. 12.
Responsio: Qui contradictionem notavit, conciliationem etiam indicavit, (c) Nam Antichristus, ut in priore sententia dicitur, Diabolum adorabit, sed occulte ut magi faciunt, publice autem in conspectu hominum idola execrabitur, et contra omnes Deos pugnabit. Quod ipsum Bellarminus aperte monuit, lib. m. citato capr 14.
Octava: Verbis consecrationis, vera et so¬
li) Lucae XVIII, 19; Id. XIX, 19; Id. XXIII, 50; I Cor. vili, 4.
(a) Quo sensu potest servari substantia praecepti cum peccato. — (b) Petrus non amisit finem per peccatum. — (c) Antichristus Diabolum occulte colet, publice execrabitur Idola.
lemnis oblatio celebratur lib. i. de Missa, cap. 27. Contra, sacrificii oblatio magis in re quam in verbis consistit; et illa actio qua corpus Domini super altare ponitur, vera et realis oblatio est lib. n. cie Missa cap. 12.
Responsio: Non erat opus quaerere diversa loca, ut contradictionem apparentem A po_ logiae auctor inveniret. Nam in eodem capite 27. lib. i. de Missa, utrumque dicitur, (a) et verbis consecrationis celebrari solemnem oblationem, et oblationem veram atque realem in re potius, quam in verbis consistere; nimirum in ea. actione, qua Christi corpus ponitur in altari, ut victima Deo sacra. Sed in eodem etiam loco declaratur quid sit per verba consecrationis celebrari solcmncm oblationem, nimirum per verba consecrationis fieri, ut vera, et realis victima in altari esse inciperet. Itaque verba consecrationis non formaliter, sed efficienter ad oblationem concurrunt: et ideo non dixit Bellanninus, verba consecrationis esse oblationem, quasi oblatio esset verbalis; sed per ea verba celebrari oblationem, quia victima, quse realiter offertur, per verba consecrationis efficitur, et in ara Domini collocatur.
Nona: Mundi finis non potest sciri, De anima Christi lib. iv. cap. 5. Contra, post Antichristi mortem non futuri sunt nisi quadraginta quinque dies usque ad mundi finem, lib. in. de Pontif. cap. 17.
Responsio: Si haec contradictio est, in ipsa scriptura divina est: utrumque enim in Scriptura divina habetur sed ideo non est contradictio, quia nemo scit, quando Antichristus veniet. Nam et Dominus dixit in Evangelio Matth. xxiv. Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio: et tamen quia nemo scit quando in toto orbe praedicatio Evangelica complenda sit, nemo etiam scit, quando veniet consummatio.
Decima: Roma sedes erit Antichristi, et decem reges comburent purpuream meretricem, id est, Romam, lib. m. de Pontifice cap. 14. Contra, Antichristus Romam odio habebit, et pugnabit contra eam, et comburet. Ibidem.
Responsio: Haec vero mirabilis est ars venandi contradictiones. Nam in cap; 14. nihil omnino de sede Antichristi dicitur.
Sed errore typographi erratum est in numeris, et posita est nota arithmetica 14. pro 13. ita opinor: sed cap. 13. dicitur, et probatur multis argumentis Sedem Antichristi futuram esse Hierusalem, non Romam: ( b ) qua igitur licentia transmutavit adversarius Hierusalem in Romam? sed et ipsa verba, quse adducit, poterant illum admonere, si sapere, et non calumniari voluisset. Nam si decem reges comburent purpuream meretricem, id est, Romam, et si Antichristus illam odio habebit, et per illos decem reges comburet; quomodo Sedes illius erit? sed fortasse quia in libro Anglico non habebatur, Roma Sedes erit Antichristi, et eo dempto, nulla apparebat contradictio, interpres lati— nus ad exprimendam contradictionem, addidit illa pauca verba. At cur tam impudenter falsi crimen admisit? quia in illo cap. 13. refertur a Bellarmino, Sedem Antichristi ex sententia Lutheranorum futuram esse Romam, adversarius Bellarmino tribuere voluit, quod in ejus libro legit, parum laborans, an ex sententia Bellarmini, an aliorum id diceretur, qua ratione dicere posset ab Evangelista Christum vocatum esse seductorem, quoniam in Evangelio legatur: Recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens,, post tres dies resurgam. Matth. xxvii.
Undecima: Duobus modis intelligi potest nomen universalis Episcopi: uno modo, ut ille, qui dicitur universalis, iritelligatur esse solus Episcopus omnium urbium Christianarum, ita ut caeteri non sint Episcopi, sed Vicarii tantum illius, qui dicitur Episcopus universalis: quo sensu Papa non est universalis Episcopus, lib. n. de Pontifice cap. 31. Contra, omnis ordinaria jurisdictio Episcoporum descendit immediate a Papa, et est in eo, et ab eo in alios derivatur. Ibid. lib iv. cap. 24.
Responsio: non intelligo quae sit in his locis contradictio. ( c ) Nam in priore sententia dicitur, Papam non esse episcopum universalem in eo sensu, quod solus ipse sit episcopus, et alii non sint episcopi, sed ejus vicarii. In posteriore autem non dicitur solum Papam esse Episcopum, vel nullum alium esse episcopum, vel caeteros omnes, qui dicuntur episcopi, non esse nisi vicarios Papae, sed solum dicitur jurisdictionem episcoporum descendere a Papa, in quo omnis juris-
(a) Victima quoe realibr offertur per verba consecr ationis. — (b) Apologice Auctoris commentum. — (c) Papa non est Episcopus universalis adeo quod solus • sed quod omnis jurisdictio ab eo.
dictio Ecclesiastica plenissime reperitur; quamvis enim episcopi caiteri jurisdictionem accipiant a summo Pontifice: tamen veri, episcopi sunt, et jurisdictionem Episcopalem, non vicarialem accipiunt. Sed adversarius, ut ipse habet spiritum contradictionis, et nihil nisi contradictiones cogitat; ita contradictiones se videre imaginatur, et somniat, ubi nulla est contradictio.
Pag. 74. Expedita longa digressione revertitur ad Epistolam Bellarmini, et verba sequentia exagitanda sibi proponit: «Nunc, inquit, ut eo redeamus, unde digressi sumus: Cum, inquit, Pontifices nihil unquam attentarint contra reges, cur quaeso unus rex Anglise timet, quod ex tot Christianis principibus nullus timet, nullus timuit? Quid audio? Nulline unquam imperatores, aut reges Christiani sibimet a Pontifice timuerunt? quomodo igitur miseri imperatores isti, quos jam dicam, jactati sunt per Pontifices, atque inquietati, tandem etiam per eosdem penitus subversi perierunt? » Haec ille, qui ut semper sui similis perseveret, cum non habet, quod jure reprehendat, ipse fingit, et addit verba, eaque Bellarmino affingit, ut occasionem habeat digladiandi, et eruditionem suam inutiliter ostentandi. Illa enim verba. Cum Pontifices nihil unquam attentarint contra reges, non habentur in Epistola Bellarmini: et tamen non solum recitantur ut verba Bellarmini, sed etiam longissima disputatione historica refelluntur. Quod Bellarminus affirmavit, id tantum est, (a) nullam principum cmdem, per sicarios videlicet, a Pontifice imperatam, vel approbatam, et de hoc uno timore, csedis videlicet, dixit: Cur unus rex Anglite timet, quod ex tot Christianis principibus nullus timet? Sed quoniam de haere supra aliquid dixerat, et videbat quam levia illa essent, quee tunc attulerat, neque aliud occurrebat, quod speciem argumenti firmioris pr£e se ferret; finxit verba magis generalia, eaque tamquam a Bellarmino prolata, per multas paginas refutavit.
Primum igitur, profert in medium historiam ( b ) Henrici IV. « Numquid, inquit, non timuit imperator ille, qui triduum expectavit ad januam Pontificis summo gelu et nivibus; antequam ei aditus pateret? » Respondeo, timuisse illum quidem, non cae¬
dem corporalem, de qua Bellarminus locutus est, sed vinculum excommunicationis, a quo ut absolvi mereretur, ad illam humilitatem se ipse sponte dejecit.
Secundo, profert (c) Fridericum I: « Numquid, inquit, illo imperator non timuit, qui pronus in ventrem procubuit, dum alius quidam Pontifex cervices ei conculcaret? » Haec vero historia dubiae fidei est, neque enim eam attingit Genebrardus in Chronico, ut hic noster falso in margine adnotavit; neque Platina, neque Sigonius, neque Sabellicus. Cardinalis autem Baronius ex instituto refellit tom. xn. pag. 720. Sed sit vera. Quid aliud Fridericus timuit, nisi excommunicationem? haec enim sunt verba Genebrardi, quem adversarius prose citavit: « Ad ejus (Alexandri III. ) pedes procubuit Fridericus, petens absolutionem excommunicationis. » Haec Genebrardus, qui de calcata cervice, ne verbo quidem meminit.
Tertio, producit, ( d ) Henricus VI. « Quid, inquit, ille etiam imperator parum ne timuit, cui tertius quidam Pontifex regni diadema de capite pedibus deturbavit? Haec autem Historia parum verisimilis est. Siquidem ille tertius Pontifex, cujus adversarius meminit, fuit Ccelestinus III. qui decrepitus annorum octoginta quinque cum esset, et summa comitate atque humanitate omnium consensu praeditus, neque cum Henrico simultatem gereret; certe nulla ratio patitur, ut credamus eum potuisse, aut voluisse regium diadema de Henrici capite pedibus deturbare. At, inquit adversarius, scribit hoc Ranulphus in Polychronico lib. vn. sed Ranulphus iste quantum fidei mereatur, aequus lector aistimet, cum viderit eam historiam incognitam fuisse Sigonio, et Sabellico, et Piatinse, et Geuebrardo, et omnibus Germanicis historicis, illis etiam, qui Pontifici Romano parum favere solent. Adde, quod si forte vera sit Historia, ut Baronius Cardinalis admittit, non inde timuit imperator, neque Pontifici iratus fuit: quoniam intellexit in ipsa coronatione diadema sibi impositum, ac deinde dejectum ex capite, ac rursum in caput repositum, ut eo facto admoneretur coronam tantaj dignitatis posse malis meritis amitti, et ideo Pa*trem, Fridericum I. videlicet, non imitaretur, qui Ecclesiam diu vexavit, et divino judicio, quando minus id
expectabat, imperium cum vita amisit.
Quarto, profert (u) Philippum: «Aii non, inquit, et Philippus timuit, de quo, cum imperator invito innocentio tertio creatus esset, Pontifex in hanc vocem erupit: Aut Pontifex Philippo diadema, aut Philippus Pontifici insigne Apostolicum adimet. Quo dicto, Pontifex Othonem in Philippum incitavit, qui eum postea interemit. Otho autem caede facta Romam venit, et imperator a Patre inauguratus est, quamvis postea imperio ab eodem privatus est. » Haec ille, qui videretur hoc loco aliquid dixisse, quod ad rem faceret, nisi manifestafn falsitatem historiae miscuisset. Falsum enim est Philippum ab Othone illo interfectum fuisse, qui postea imperavit. Scribunt enim gravissimi auctores, Albertus, Crantzius in sua Saxonia lib. vii. cap. 28. Joannes Nauclerus in Historia sua pag. 82. et Garolus Sigonius lib. xv. Appendicis, Philippum occisum fuisse ab Othone quodam privato homine, et imperatoris intimo familiari, inscio Othone imperatore. Palmerius quidem interfectum dicit Philippum a comite Palatino: ab Othone autem duce Saxoniae, qui de imperio cum Philipppo contendit, et post ejus mortem coronatus est, neminem legi, qui Philippum necatum scripserit; praeter auctorem hujus Apologiae, qui nullum pro sua opinione testem adduxit; et vel nominis sequivocatione deceptus est, vel falsa narratione lectores decipere voluit. Quod autem Innocentius dixerit, aut Phiilppo se diadema ablaturum, aut sibi a Philippo insigne Apostolicum detrahendum, scribit quidem Abbas Uspergensis, sed addit, id se ab aliis accepisse, et difficile esse relatu, et vix credendum.
Quinto, profert (b) Fridericumll. « Fridericus, inquit, an non timuit, cum eum Innocentius excommunicaret, regno privaret, Principes a juramento fidelitatis ei dato absolveret, denique in Apulia quemdam subornaret, qui eum veneno extingueret? Quo tamen exhausto, cum convaluisset, conduxit Manfredum quemdam, qui venenum ei daret: quo sumpto mortuus est. » Haec ille, qui dum se in historiis valde versatum ostendere cupit, corruptorem Historiarum se, impostoremque demonstrat. Conveniunt enim omnes historici a Manfredo filio notho ejusdem Friderici, Fridericum graviter aegrotantem, pulvino in os injecto suffocatum,
venenum autem a Manfredo propinatum Fri" derico, nullus Historicus dicit. Quod autem Pontifex in hac re se miscuerit, solus Cuspinianus, qui recens est auctor, ex epistolis Petri de Vineis, sub dubio refert: Sive, inquit, ab hostibus, sive a Pontifice corruptus id fecerit. Sed omnes alii, qui mortem Friderici narrant, omnino de Pontifice silent, ut etiam veneni vix ullus meminit: sunt autem hi auctofes, quos lector consulere poterit, Joannes Nauclerus in Chronographia vol 2. generatione 42. Platina in vita Innocentii IV. Joannes Baptista Egnatius in vita Friderici II. Sabellicus Enneadis nonse lib.vi. Blondus Decadis secundae lib. vn. Albertus Crantzius lib. vm. Saxoniae cap. 18. Matthaeus Palmerius in Chronico anni 1250, Jacobus Wimphelingius in epitome rerum Germanicarum, Paulus Langius in historia Ecclesiae Citicensis anno 1250. et alii. Sed Auctor Apologiae quasi rem exploratam praedicat: Conduxit, inquit, Manfredum quemdam, qui venenum ei daret, quo sumpto, mortuus est. Atque, ut apparet ex modo loquendi, nullas historias legit. Si enim legisset, scivisset profecto Manfredum non fuisse sicarium aliquem, qui facile conduci posset; sed filium Friderici, magnumque principem; et non dixisset, conduxit Manfredum quemdam, quasi obscurum homuncionem, neque veneni a Manfredo propinati mentionem fecisset, cum hoc nullus omnino referat. Denique non tam asseveranter locutus fuisset, cum solus Cuspinianus male affectus erga Pontifices, ex sola conjectura simultatis et inimicitiarum, et dubitanter rem hanc attigerit.
Sexta, producit litteras ( c ) Alexandri ad Sultanum: « Quid autem, inquit, Alexander scripsit Sultano? ut si absque molestia vellet degere, aliqua ratione tollendum de medio imperatorem curaret. » Et auctorem allegat Paulum Jovium lib. ii. Historiarum. Sed in libro Anglice edito designatur Alexander III. Jovius autem scribit historias temporis sui, ac per hoc res gestas Alexandri III. non attingit. Interpres, ut tutius lateret, Alexandrum nominavit, omisso numero. Et quidem Jovius in ii. lib. Historiae, Alexandri VI. res gestas describit; sed nullam Epistolam scriptam esse dicit ab Alexandro ad Sultanum. Itaque Auctor Apologiae doceat nos, de quo Alexandro loquatur, et quem auctorem ha-
beat eorum, quae scribit, et tunc, si opus erit, responsum a nobis accipiet.
Septimo, adducit (a) Alexandrum VI. « Quid, inquit, Alexander ille sextus? nonne ducenta millia aureorum a Bajazeto turea accepit, ut ea mercede, fratrem ejus Gemen, vel, ut quidam appellant Zizimum necaret, quippe quem Romae tunc captivum tenuerat? Nonne conditiones oblatas amplexus est, et peracta caede pecunias accepit?w» Hanc historiam unde auctor Apologiae acceperit, aveo scire. Annotat ad marginem solum nomen Cuspiniani. Guspinianus autem in vita Bajazetis junioris scribit quidem Zizimum Bajazetis Fratrem in castris regis Francorum veneno sublatum, haud ignorante Pontifice; sed jussu Pontificis id factum, aut post caedem ducenta millia aureorum Pontifici numerata, non scribit. Sed auctor Apologise po testatem habet addenbi quidlibet ad historias. Adde quod, ut supra diximus, Cuspiano non magnam fidem habere possumus in iis, quae ad Pontifices pertinent, praesertim quando aliorum Historicorum testimoniis destituitur.
Octavo, adducit ( b ) Henricum' II regem Anglorum: « Quid, inquit, Henricus noster ejus nominis secundus, nonne timuit post occisum sanctum Thomam? qui praeterquam quod nudis pedibus in peregrinatione incessit, virgis etiam poenas dedit in sacrario tamquam scholae discipulus, solatusque eo se est, quod nihil gravius pateretur. » Vere omnino Henricus, et jure optimo timuit, non caedem corporis, de qua nos agimus, sed judicium Dei, et censuras Ecclesiae; siquidem non ut scholae discipulus, ut iste garrit, sed ut vere poenitens, maluit in terris cum hominibus flagellari qiidm post mortem cum daemonibus cruciari.
Nono, adducit patrem Henrici regis Francorum: « An non, inquit, timendi causa fuit Patri regis Galbarum, qui nunc est,, cum regnum Navarrae; quod ejus jure fuerat, Pontifex abalienaret, regique Hispano donaret? cujus regni dimidium rex Hispanus hodieque obtinet. » At falsum est patrem Henrici IV. reges Christianissimi fuisse illum, qui Navarrae regnum primus amisit; ille enim Joannes dicebatur. Pater autem regis Antonius dictus est. De titulo vero, quo reges Hispaniae regnum Navarrae magna ex
Elizabetha.
parte possident, non est nostrum hoc loco disserere: consulat lector eos historicos, qui res Hispanas ex instituto tradunt.
Decimo, adducit (c) Henricum IV. regem Christianissimum: « An non, inquit, is qui nunc regnat filius ejus, jure timuit, cum se ab excommunicationis vinculis relaxari tam suppliciter obsecraret, ut Legatum suum Romae virgis caesum poenitentium more passus sit? » Haec vero satis ostendunt auctorem Apologiae non solum extra rem evagari, cum a timore gladii, et mortis temporalis, ad timorem spiritualium poenarum transeat, sed etiam satis impudenter irridere sacras caeremonias, quae in reconciliatione poenitentium adhibentur; sed si magnum ei videtur, Legatum regium, dum ab excommunicationis sententia de more Ecclesiae rex absolveretur, virga sacerdotali leviter percussum, non ad dolorem, sed ad significationem: quid, quaeso, dixisset, si Magnum Theodosium imperatorem orbis terrarum vidisset sancti Ambrosii Episcopi sui sententiam pertimescere, neque audere, illo interdicente, templum intrare, nisi publicam poenitentiam ageret, ac deinde ingredi permissum non stetisse, sed toto corpore pronum in pavimento jacuisse, manibus capillos vulsisse, frontem graviter percussisse, et pavimentum lacrymis aspersisse, idque deposito diademate, et toto populo inspectante? Vide Tripartit. Histor. lib. ix. cap. 30. Hunc igitur tantum imperatorem rex Christianissimus imitatus, quia sancto timore judicia Dei, et summi Pastoris sententiam timuit, adstitit illi Deus, ut pericula non pauca, nec levia feliciter evaderet, et deinceps quoque ejusmodi nefariorum hominum conatus, eodem adjuvante Domino non timebit.
Undecimo, affert exemplum ( d ) reginae Elizabethee: « Quid, inquit, quae nuper extitit regina nostra, nonne erat, quod circumspiceret, sibique caveret, cum a Pio V. excommunicata esset, subditi ejus a fide et obedientia absoluti, quam ei debebant, regnum Hyberniae ab ea ad regem Hispaniae translatum, atque denique nobilis ille fugitivus theologus, eodemque purpureo decoratus galero, quo nunc Bellarminus, non est veritus Stanleianae proditionis Apologiam publicare, in qua illud defendit, quod quandoquidem excommunicata esset regina et
haeretica; non solum liceret jam ejus subditis, verum etiam necesse essetab obligatione conscientiae, nudare eam omni, quo possent praesidio, et sive exercitus, sive oppida, sive arces, et propugnacula ejus obtinerent, regi Hispano hosti tradere, regina deinceps nihil habente proprium, aut suum? » Magnam sine dubio causam timendi Elisabetha, si sapuisset, habuit. Nam quae fidem datam Deo, et Ecclesiae Catholicae in sua consecratione statim fregit; certe timere debuit justam iram Dei, et ne sibi etiam a subditis fides data, justo Dei judicio frangeretur. Quod autem additur de Stanleiana proditione, non fideliter, nec vere narratur: siquidem more suo auctor Apologiae historiam multis additis mendaciis foede corrupit. Exstat enim responsio Cardinalis Alani (hunc enim fugitivum theologum vocat) ad litteras Stanlei, quam hic ipse a.uctor ad marginem notat. Haec est autem summa historiae. Abstulerant Angli a rege Hispaniae Daventriam civitatem in Belgio sitam, eamque Stanleio custodiendam tradiderant. Is Stanleius, cum reconciliari vellet Ecclesiae Catholicae, eam civitatem regi restituit, tamquam proprio domino, idque nulla mercede pacta, vel recepta. Hanc restitutionem approbavit Cardinalis Alanus, ut justam. Ceetera non Alani consilia, sed auctoris Apologiae mendacia sunt.
Ultimo loco addit exemplum (a) Jacobi, qui nunc in Anglia regnat, ac tria quaedam adducit, unde Jacobus rex cavendi sibi a Pontifice maximam habuit occasionem: « Primo, inquit, Bullarum divulgatione earum, quarum feci jamdudum mentionem, quo omni prohiberetur et regni aditu, et coronae. » Ad hoc primum jam supra respondi, duo Brevia Pontificis Clementis VIII. anno 1600. ad Catholicos Anglos directa fuisse quibus sine ullius certae personae designatione admonebantur, ut quoad possent juvarent, ut vir Catholicus regno illo propediem vacaturo potiretur, quo consilio nullum aliud a Pontifice maximo, cui Catholicae Ecclesiae cura potissimum incumbit, magis Christianum, magis pium, et utile dari potuit. Quod si hac generali admonitione Jacobus excludebatur, ipse erat in causa, qui spem non obscure datam Pontifici fallere volebat, vel certe ejus administri reprehendi debent, qui magis adhuc aperte Jacobum
tunc Scotiae regem, adepto Anglicano regno, Catholicum futurum promittebant.
Addit secundo: « Deinde, inquit, ubi intrasset, plenamque possessionem adeptus esset, horrenda illa conjuratione pulveraria, quae regem cum suis, et regno, et vita pcenitus spoliatura fuisset. Ut ut autem Pontifex omni ratione se purgare laborat, quo minus ejus adminiculis fulta illa conjuratio fuisse videatur: tamen negare non potest primarios ejus in hoc regno administros, et praecipua mancipua jesuitas, ipsississimos illius auctores, designatoresque fuisse, quo etiam crimine, iis qui Princeps fuit cohortis, mortuus est in confessione facinoris, alios conscientia egit in fugam, nonnulli etiam ipsam in Italiam penetrarunt. » Ad hoc secundum respondeo, tam multa hic mendacia sine ullo testimonio, vel probatione congeri, utnecesse sit auctorem Apologiae omnem omnino pudorem, et conscientiam exuisse. Quod enim attinet ad Pontificem, non est curse purgare laboret, cum nemo illum vel suspicione maculae alicujus asperserit. ( b ) Quod autem attinet ad Jesuitas, ille ipse qui dux erat cohortis, ut auctori loqui placuit, Henricus Garnettus praepositus provincialis facile mendacia ista refutabit. Constat enim Henricum in publico judicio, rege ipso spectante, qui si vellet testis etiam esse posset, longissimo tempore examinatum, constanter semper dixisse; ( c ) neque se, neque ullum Jesuitam hujus conspirationis auctorem, vel complicem, vel consultorem, consentientem ullo modo fuisse, seque, cum eum tractatum in confessione Sacramentali generatim cognovisset, dedisse omnem operam, ut a^tali conspiratione desisteretur: immo etiam se, et suos ex urbe Roma a superioribus suis graviter admonitos, ut laicos Catholicos ab omni tumultu alienos suis cohortationibus continerent. Quod autem Henricus Garnettus in judicio saepe dixerat, id ipsum instante morte, coram innumerabili populo, longa oratione protestatus est: qua oratione sicut fidem Catholicam prdfessus, ethaereses Anglicanas liberrime detestatus est, ita eadem libertate negavit se auctorem, aut complicem, aut consultorem, aut ullo modo consentientem sceleris fuisse. Et tamen audet auctor Apologiae contra conscientiam propriam, et contra testimonium multorum millium hominum, qui crudelissimo spectaculo interfue-
Chapter 4 of 7