Skip to the text

Pars 5

(a) Jacobus V. Angliw rex. — (b) Calumnia in Jesuitas. — *(c) Henrici Garnetti protestatio.

runt, dicere: « Is, qui princeps fuit cohortis, mortuus est in confessione facinoris, » cum dicere debuisset eum mortuum fuisse in abnegatione, et detestatione facinoris. Cur igitur, inquies, Henricus ultimo supplicio affectus est, si neque scelus confessus est? quia non revelavit, quod in Confessione sacramentali eum audivisse, Judices mira quadam versutia cognoverunt. Sed cum Catholica doctrina non permittat, ad ullum malum vitandum, secretum sacramentalis Confessionis detegi, (a) maluit ille mortem acerbissimam pati, quam tanti sacramenti sigillum violare. Proinde judices illi, qui a Catholica fide, et doctrina alieni sunt, Henricum reum laesa? majestatis ob non revelatam conspirationem fecerunt. Deus autem eumdem Henricum ob sacramentum divinum non violatum; et fidei Catholicae confessionem, atque haeresum Protestantium detestationem corona gloriae, ut pie credimus, redimi vit. Porro alii ex Jesuitis, qui fugam sibi consuluisse dicuntur, consilium Christi secuti sunt, qui suos admonuit, ut cum persecutionem uno loco paterentur, fugerent in alium. Quae major enim persecutio cogitari potest, quam quaeri ad carceres, et supplicia sine conscientia facinoris, et sine testium indiciis? Addit postremo auctor Apologiae: « Neque tamen, inquit, aut illi, qui regnum hoc fuga deseruerunt, nec Balduinus, is, qui quamquam substitit in Belgio, laboravit tamen nihilominus conscientia sceleris, unquam sunt in jus a Pontifice vocati, ne dum poena ab eo affecti, quod in tam turpe, et nefarium negotium consensissent. » Ad hoc tertium caput facilis est et expedita responsio. Non est consuetudo summi Pontificis homines in jus vocare, et multo minus poenis afficere, quos nullus accusat, vel de quorum criminibus nulla exstant indicia, nulli testes, (b) Si Balduinus, quem unum nominas (nam caeteros, qui sint, tamen aliqui sunt, divinare non possumus) infamia hujus criminis laborasset, is certe a Serenissimo Archiduce Alberto optimo et justissimo principe non fuisset permissus publice in Belgio, et in ipsis primariis civitatibus degere, sed quoniam neque ii, qui tamquam auctoritates sceleris ultimo supplicio affecti^ diu saepeque examinati Balduinum nominarunt inter complices, aut conscios, neque

aliquid adversus eum in Anglia probatum erat; ideo neque summus Pontifex, neque ulli alii Catholici principes illum in jus vocandum esse censuerunt. Quare auctorApologiae excusari non potest a magna temeritate, et levitate, quod sine ulla rationabili causa summum Pontificem Christi vicarium, supremum, et sapientissimum principem reprehendere voluerit eorum criminum, quorum suspicio ne privatis quidem hominibus adhseret, nisi probabiles causae proferantur.

His expeditis, transit adversarius ad aliud paradoxum. Nam cum hactenus probare conatus sit plurimos imperatores, aut reges sibi a Pontifice timuisse, et Jacobum regem multas timoris causas habuisse; nunc tamen quia degeneresanimos timor arguit, ut poeta dicit, "contendit falsum esse quod rex suus unquam timuerit: « Neque tamen, inquit, quantumcumque stupens admiretur, panicum hunc terrorem esse, quo rex laborat, unquam evicerit. Ecquidem enim Papam pro securitate sua rex obsecravit? Ecquidnam alios principes Christianos amicos suos, et necessarios cohortatus est, ut apud Papam pro ipso interpellarent? Ecquid aut praesidium ab ipsis ullum emen dicavit, quo incolumitati suee satis consultum videri posset? nihil minus. » Hsec ille, qui videat ne regem suum, dum constantem videri vult, temerarium faciat, (c) Nam si tot magni reges, et imperatores Papam timuerunt, ut paulo ante tam longa digressione demonstrare conatus est; an non erit rex suus temerarius, si timere nolit, quod tanti reges timuerunt? sed juramentum propositum, quo exigitur a singulis ut jurent, non posse Papam ulli concedere, ut aliquam violentiam aut damnum personae majestatis suae inferant. Item ut jurent se, non obstante qualibet sententia excommunicationis, vel declarationis, personam regis defensuros, et revelaturos omnes conspirationes, et proditiones contra ipsum, et alia similia, quae in eo juramento continentur, satis aperte ostendunt, post pulverariam conjurationem regem magno timore fuisse correptum, ac de his satis.

Pag. 81. Transit auctor ad aliam partem Epistolae Cardinalis Bellarmini, et examinat similitudinem desumptam ex oratione S.

(a) Garnettus maluit mori, quam revelare confessionis secretum. — (b)P. Guilielmm Balduinus. — (c) Auctoris Apologice inconstantia.

Gregorii Nazianzeni: dicit autem nullam esse similitudinem inter Julianum, et Jacobum, nisi quod ille erat imperator, iste est rex. At Bellarminus (a) non posuit summam similitudinis in comparatione Juliani cum Jacobo, sed in comparatione rei cum re, fraudis cum fraude, negotii cum negotio. Sed tamen quia placuit auctori Apologise conferre etiam personas, insistamus ejus vestigiis, et consideremus dissimilitudines Juliani imperatoris, et Jacobi regis: « Principio, inquit, Julianus fuit Apostata, totique fidei Christianae renunciavit, quam olim professus fuerat, et denuo in Ethnicum, vel potius in Atheum conversus est: rex noster Christianus est, nec unquam deseruit eam religionem, quam propemodum cum lacte imbibit, nec professionem suam aliquando erubuit. » Haec ille; sed non est verum, Julianum in Atheum fuisse conversum, cunp e contrario ab unius Dei cultu, ad multorum Deorum venerationem transierit, ut potius polytheus, quam atheus dici debuerit. ( b ) Jacobusautem, cum Catholicus nonsit, neque Christianus est. Sic enim loquitur sanctus Augustinus lib. de gratia Christi, cap.!0: « Hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si vult non solum vocari, verum etiam esse Christianus. » Quibus verbis satis aperte declarat, eum Christianum non esse, qui hsereticus est. Et clarius ac fusius sanctus Athanasius orat. 2. in Arianos, non procul ab initio, multis argumentis probat, nullum heereticum proprie dici posse, vel esse Christianum. Et multo antea sanctus Cyprianus lib. iv. epistol. 2. ad Antonianum scripserat: «Christianus non est, qui in Christi Ecclesia non est. » Jacobum autem regem non esse Catholicum testis est auctor Apologise, qui in singulis ferme paginis hujus libri nomen Catholici illis relinquit, qui Romani Pontificis Religionem sequuntur: qui autem Catholicus non est, hoc ipso hsereticus est. Catholicus enim atque hsereticus contraria sunt, ut dies et nox, ut lumen et tenebrae. Neque omnino verum est, Jacobum numquam deseruisse Religionem, quam primo susceperat. Nam ex parentibus Catholicis natus, Catholico ritu Baptismum, ac per hoc Catholicam Religionem, fidemque suscepit. Sed injuria temporum in educatores sectarios incidit, qui eum ex Christiano Calvinistam fecerunt. Et si vera sunt, quse narran¬

tur ab iis, qui eum intime noverunt, cum in Scotia Puritanus, et Protestantium inimicus esset; nunc in Anglia Protestans est, et Puritanorum adversarium se gerit. Pergit: « Julianus contra Christianos se convertit tantummodo quod in confessione causae Christi perstarent: rex noster hac in re cum subditis agens, id tantum spectat, ut nota exstet aliqua, qua distingui possit inter subditos fideles, et perfidos. » At nos supra non semel ostendimus, quemadmodum Julianus Christianos vexabat Religionis Christianae causa: sic etiam regem Jacobum mulctis pecuniariis, carceribus, exiliis, extremo supplicio Catholicos vexare, quod religionem Catholicam nolint deserere, et hoc ipsum Juramentum eo tendere, ut fides Catholica de potestate summi Pontificis abnegetur. Pergit: « Juliani finis luit Christianorum eversio: regi nostro finis non alius propositus est, quam ut fidem Christianam in statu tranquillitatis atque otii tueatur. » At nos contra videmus Jacobo regi finem propositum esse, sectam Protestantium in statu tranquillitatis et otii tueri, et ad eum finem obtinendum, primum Catholicos omnes, deinde etiam Puritanos opprimere. Pergit: « Julianus eo tendebat, ut homines adduceret ad idololatriam patrandam: rex noster eo tantum, ut subditos suos adducat ad manifestam promissionem naturalis suae fidei ac civilis obedientiie, hac velut tessera obsignandam. » Cur igitur in toto juramento civilis obedientia, et naturalis fides ne semel quidem nominatur, perpetuo autem potestas summi Pontificis abneganda proponitur? Pergit: « Julianus eam rationem prae caeteris inivit, ut subreperet incautis, et non cogitantes illaquearet: regis nostri tota ratio, quam sequitur hac in re, plana est et evidens, omnique procul obscuritatis integumento; siquidem nec veniam ulli unquam negavit eorum, qui ad jurandum vocarentur, deliberandi secum per otium commentandique de eo, in quod juraturus esset. Et si quis forte interpretationem requireret, suppeditavit item omnem, quantam quisque postularet. » Sed istam planitiem, et evidentiam nos crassiores, et simpliciores minime cernimus. Fingitur enim juramentum ad civilem obedientiam in rebus mere temporalibus exigi, et tamen verba juramenti ad potestatem Pontificiam evertendam ma-

(a) An rex Anglits possit Juliuno Apostatae componi. — ■ (b) Quod haereticus non sit Christianus • xima ex parte referuntur. Neque dicitur manifeste, Ego juro Pontificem Romanum non esse caput Ecclesiae, vel, Ego, juro regem Angliae caput esse Ecclesiae Anglicanae in spiritualibus. Si enim hoc diceretur, nemo deciperetur: sed dicitur: Juro non esse parendum excommunicationi Pontificiae. Juro Pontificem non posse absolvere subditos ab obedientia regis. Juro Pontificem ab hoc juramento me liberare non posse, quia legitima, plenaque auctoritate mihi ministratum est, et simul, ut haec minus offendant, permiscentur multa de proditionibus, de conspirationibus, de regia persona a violentia, et caedibus liberanda: quae cum omnes naturaliter horreant, fit, ut totum juramentum incaute suscipiatur, ne qui illud recusaverit, in suspicionem proditionis vel conspirationis incidat. Pergit: « Sed summa dissimilitudo in eo vertitur, quod Julianus eos impulit, ut idololatriam perpetrarent statuis, imaginibusque colendis. Rex noster, omnesque ejus subditi, qui quidem de Religione cum eo sentimus, adeo longe absumus ab hac culpa, ut a- vobis haeretici, vel eo nomine censeamur, quod ab idololatria patranda tam longe refugiamus. » Immo vero in hoc ipso maxima similitudo est: (a) nam Julianus voluit quidem Christianos ad idololatriam pertrahere, sed occulte, et sub colore civilis adorationis. Imago enim imperatoris sine crimine a Christianis adorabatur; quia sciebant imagini imperatoris cultum civilem exhiberi, ut ipsi imperatori exhibebatur. Sed Julianus imaginem suam ita pingi jusserat, ut in tabula sive linteo Jovis quoque imperatorem coronantis imago cerneretur: ut qui imaginem imperatoris adorabat, simul Jovis imaginem adoraret. Et quoniam Jovi, qui Deus a gentibus credebatur et ejus imagini non civilis cultus, sed divinus exhiberi solebat; hac fraude Julianus Christianos, sub colore civilis honoris imperatori debiti, ad cultum divinum imagini, Jovis exhibendum, id est, ad idololatriam patrandam, et vero Deo cultum denegandum adducebat. Atque hoc est omnino, quod rex Anglorum imitatus est. Proposuit enim juramentum, quo sub colore civilis obedientiae in temporalibus regi debitae, eidem regi obedientia sacra ut primati in spiritualibus praestare-- tur, et eadem obedientia vero Ecclesiae to-

(a) Aptissima similitudo Regis cum Juliano. (c) De exemplo Eleazari.

tius primati denegaretur, ut supra satis aperte demontratum est.

Quod autem auctor cultum imaginum Christi, et Sanctorumidololatriam vocat, non est mirandum, cum, ut ipse confitetur, unus hic articulus sit inter multos, quorum causa haeretici Protestantes a nobis Cptholicis censeantur ( b ). Neque enim imaginum sacrarum cultus idololatria dici potest, nisi ab iis, qui imagines Christi et Sanctorum idola videri volunt. Et quoniam idolum est# imago falsi Dei, propter quod Apostolus, nihil esse idolum, pronunciavit in Epist. I ad Cor. c. viii. quia videlicet imago est rei nusquam existentis, non possunt adversarii idola vocare imagines Christi, et Sanctorum, nisi existiment Christum falsum esse Deum, et Sanctos ejus falsi Dei amicos, et servos esse; et denique Christum, et Sanctos nusquam esse, et nihil esse, quae existimatio sitne haeretica necne, ipsis adversariis judicandum relinquimus. Certe synodus septima generalis ante annos circiter nongentos anathema dixit iis, qui Christi, et Sanctorum imagines idola nominare praesumpserint.

Venio nunc, omissis conviciis, et nugis quae ad rem non pertinent, ad exemplum allatum ex lib. II Macchabaeorum. Sic igitur Auctor Apologiee loquitur pag. 83: « Ac primo, inquit, (c) quod ad Eleazarum attinet, si Archipresbytero ratio esset recusandi juramentum a rege oblatum, tam bona, tamque constans, quam fuit Eleazaro, cur a porcinis carnibus gustandis abstineret; ' adhiberi a Cardinale non sane inscite posset hoc exemplum ad suum institutum comprobandum. » Et infra: « Sed cum fundamentum malum sitae vitiosum, eedificiuin super impositum non potest ullo modo esse diuturnum. Quod enim exemplum, quaeso, reperitur in universa sacra Scriptura, quo recusatio juramenti a rege oblati, vel detractio obedientiae erga regem praestandae stabiliatur?» Ego vero audeo dicere, meliorem causam habere Catholicos juramenti recusandi, quam EleazaruS habuerit carnis porcinae non gustandae. Quamvis enim auctoritas imperandi utrobique sit eadem: tamen materia, de qua praeceptum traditur, omnino diversa est; ibi enim de carne porcina non gustanda, hic de potestate capitis Ecclesiae non abneganda lex datur, et, opinor,

— (b) Quid sit idolum proprie, et idololatria.

adversarius non negabit potestatem capitis Ecclesiae rem esse longe sublimiorem carne porcina, sed in eo semper adversarios vel decipitur, vel decipere alios nititur, quod affirmat in juramento a rege proposito, nihil aliud contineri, nisi civilem obedientiam regi esse praestandam. Haec er.im causa est, cur quaerat exemplum in Scriptura divina, quo detractio obedientiae stabiliatur. Nam si advertere vellet eo juramento potestatem summi Pontificis labefactari, et everti; facile exemplum inveniret: nec solum exemplum, sed etiam praeceptum divinum, quo potestas summi sacerdotis evidentissime stabilitur. Nam Deuteron. xvn. satis aperte legimus ( a ): Qui super bierit, nolens obedxre sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, sententia Judicis morietur, et auferes malum de Israel; et Num xvi. videmus horrendum judicium Dei in Core, Dathan, et Abiron, quos una cum familiis ipsorum terra absorbuit, et descenderunt vivi in infernum propter schisma, et defectionem a Moyse, et Aaron, qui tunc summi Sacerdotes erant, et Ecclesiam Domini legitime gubernabant. In novo autem Testamento non imperatori vel regi, sed Apostolo Petro, quem Vicarium suum super familiam suam Christus constituit, ab ipso Christo dictum scimus: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcumque solve - ris super terram, erit solutum et in coelis, Matth. xvi., et cum eidem mandavit Joari. ultimo, ut oves gregis sui utique omnes pasceret, simul etiam ovibus mandasse credendum est, ut ab eo se pasci, regique humiliter, obedienterque permitterent.

Quod autem adversarius adjungit de juramento Saiilis I Regum xiv. ad rem nihil facit. Firmum enim non tractamus de juramento servando, sed de juramento suscipiendo. Deinde juramentum Saiilis omnino temerarium fuerat; et ideo judicio totius populi mortem evasit Jonathas, qui illud non servaverat. Sed tamen placuit Deo, ut Jonathas propter juramentum non servatum in vitee discrimen adduceretur, ut Saul ipse proprii filii jacturam faciens, de juramento temere suscepto panas daret.

Pag. 88. transit auctor Apologiae ad ( b ) exemplum sancti Basilii, quod Bellarminus

in epistola sua posuerat, et multa dicendo nihil dicit. Cavillatur primum a Bellarmino omissa esse tamquam sibi contraria, verba illa Theodoreti de sancto Basilio, imperatoris quidem amicitia magni se pendere cum pietate, qua remota perniciosam esse dicere. Sed Bellarminus non librum Theodoreti describere, sed quod ad rem suam faciebat, adducere voluit: tantum autem abest, ut eam sententiam sibi contrariam esse judicet, ut eam libentissime, gratissimeque suscipiat. Nam et ipse amicitiam regis Anglorum magni pendit cum pietate, sed ea remota perniciosam esse dicit, sed videamus quibus rationibus adversarius Bellarminum refellit, quod ad exemplum sancti Basilii pertinet, omissa longa narratione, quae ad id solum adhibita est, ut liber grandior redderetur: « Jam, inquit, comparet qui vult causam sancti Basilii cum causa Archipresbyteri. Nam alioqui nec orthodoxum regem docuit cum tam Ariano atque heeretico imperatore conferre. Basilius tentatus est, ut Arianus esse vellet: Lis nulla mota est Archipresbytero de causis fidei. Basilius, nisi verbum ei divinum obstitisset, imperatori libens obtemperasset: cum archipresbytero illud agitur, ut obtemperare non nolit, quamvis id ab eo verbum Dei exigat. Basilius permagni fecit gratiam imperatoris, si salva pietate eam promereri potuisset, Archipresbyterum hortatur cardinalis, ut rejiciat, etsi consentaneum sic pietati, ut amplectatur. » At Bellarminus regem orthodoxum cum imperatore heeretico non composuit (c)|, sed regem cum imperatore, non Catholicum cum Ariano, vexantem Catholicos cum persecutore Catholicorum recte conferri posse existimavit. Porro Basilius tentatus quidem est, ut Arianus esse vellet, sed sub colore subtilitatis dogmatum tentatus est. Non enim Basilio dictum est: Esto Arianus, vel noli esse Caholicus, sed noli propter modicam dogmatum ^ubtihtatem imperatori resistere. Sic igitur et arcbipresbyter non aperte tentatus est, ut primatum Apostolicum abnegaret, sed occulte, et sub colore civilis obedientise regi praestandae. Quod autem lis nulla mota sit archipresbytero de causa fidei, nescio qua fronte dicere audeat, qui scit illum Catholicae fidei causa comprehen-

(a) Exempla Scripturae de potestate Summi Pontificis, — (b) De exemplo S. Basilii. — (c) In quibus rex Anglice conveniat cum Juliano Apostata.

sum, et post juramentum praestitum adhuc in carceribus detineri; ut omittam quod in ipso juramento plurimae sententiae sunt, nbae ad potestatem summi Pontificis labefactantem pertinent. Neque verum est cum Archipresbytero id tantum agi, ut obtemperare non nolit, quamvis id ab eo verbum Dei exigat. Nam archipresbyter jam obtemperavit, etiam si verbum Dei ab eo contrarium exigeret. Verbum enim Dei est: Oportet obedire Deomagis, quam hominibus, Actor, iv. Denique falsum est etiam illud, quod Bellarminus hortatus sit archipresbyterum, ut gratiam regis rejiciat, etsi consentaneum sit pietati, ut eam amplectatur. Bellarminus enim de gratia regis amplectenda vel rejicienda, ne verbum quidem fecit in epistola sua, sed hortatus est archipresbyterum, ut pcenitentiam agat de juramento nimis facile suscepto, quod salva conscientia, et pietate suscipi non poterat.

Pergit auctor Apologiae pag. 91. etBellarminum reprehendit, quod lapsum (a) archipresbyteri cum lapsu S. Petri Apostoli, et sancti Marcellini Pontificis comparaverit: quorum ille Christum negavit; iste idolis sacrificavit. Addit etiam historiam de lapsu sancti Marcellini a Cardinale Baronio non sine magna causa in dubium revocari. Sed Bellarminus Archipresbyteri lapsum multo fuisse minorem illis verbis testatus est: Qui sancti Petri, et sancti Marcellini casum aliqua ex parte imitatus videris, etc. Neque similitudinem posuit in lapsu, sed in causa, quomodo enim ex imbecillitate animi, et timore poenarum sancti illi viri ceciderunt; ita fieri potuit, ut archipresbyter ex aliqua simili imbecillitate caderet. Parum autem refert utrum historia de lapsu S. Marcellini certee fidei sit, an dubiae, satis enim est ad exhortationem, quod ea historia communi consensu recepta sit, ut etiam Baronius ipse testatur.

Transit deinde pag. 94. ad auctoritatem sancti Gregorii, quam Bellarmipus in epistola sua adduxit, ut probaret quanti momenti sit primatum Apostolicum denegare. Ac primum miratur, cur sanctum Gregorium Apostolum Anglorum < nominaverit. « Cur Gregorium, inquit, apostolum nostrum vocarit, nescio. » Recte miratur, ac dicit se id nescire, quoniam Protestantes Angli non sanctum Gregorium Apostolum, sed Mar-

unum Bucerum, et Petrum Martyrem apostatas sectae suae auctores habent. Sed Bellarminus Venerabilem Bedam secutus est, qui sanctum Gregorium in Historia gentis suce Anglorum Apostolum nominavit. Addit, debere sancti Gregorii successores vestigiis praedecessoris insistere in eo, quod missi a sancto Gregorio nullam exercuerunt muneris sui partem, nisi pace, permissu que regis: quomodo etiam missi a sancto Eleutherio locum suum in hac provincia Itegia auctoritate obtinuerunt: « Quod si, inquit, hodierni Pontifices his insistere vellent majorum su orum vestigiis, equidem nec fugitivos alieni principis foris exciperent, nec eosdem rursus domum remitterent (non solum absque ulla venia principis, verum etiam manifesto contra ipsius leges) cum consiliis, et doctrina meram rebellionem spirante, ad subditos absolvendos ab obedientia sua erga legitimum regem suum et principem. » (b) Utinam sic Angli Protestantes retinuissent doctrinam sancti Gregorii, et sancti Eleutherii, ut moderni Pontifices praedecessorum suorum vestigiis diligenter insistunt. Sed ad rem. Non negamus cum bona venia principum, et cum ipsorum gratia, et pace praedicandum esse Evangelium, quando ea potest haberi: sed si principes resistant, non ideo praedicationem omittendam esse docent nos Scripturae divinae, et exempla majorum. Certe quando Christus Dominus jussit Apostolis, ut euntes in mundum universum praedicarent Evangelium ab Hierusalem per circuitum usque ad Illyricum, et ubique ordinavit Ecclesias, Episcoposque constituit; non legitur auctoritatem a Principibus quaesivisse, vel accepisse, quod idem de aliis Apostolis dici potest. Quando autem Diocletianus, et Maximiamus imitati praedecessores suos, praedicari Evangelium, et Christianos fieri prohibuerunt; non ob id tamen praedicatio Evangelii, vel gentium conversio, aut Ecclesiae aedificatio, repugnantibus licet imperatoribus cessavit. Et quando principes haeretici, Constantius, Trasimundus, Hunnericus, et alii Catholicos nullo loco esse patiebantur; Catholici tamen illis invitis, et resistentibus, vel palam, vel occulte fidem Catholicam praedicabant. Atque ut vel ( c ) unum exemplum antiquitatis referam, Eusebius Samosatenus Episcopus, ut scribitur

in Historia tripartita lib. vii. cap. 16. in Thraciam exilio deportatus ab Ariano Principe, cum videret Ecclesias pastoribus desolatas, habitu militari suscepto, Syriam peragrabat, et Phoenicem pariter, et Palsestinam, presbyteros ordinans atque diaconos, aliaque Ecclesise obibat officia. Hunc sanctum Episcopum imitantur illi, quos vos fugitivos appellatis: qui quidem, ut Deo magis obediant quam hominibus, non dubitant cum periculo vitee in patriam redire, quamvis princeps lege posita reditum interdixerit. Nam et ille sanctus Episcopus longe a patria in exilium deportatus fuerat, ut a fide Catholica conservanda cessaret; sed principis impii mandata contemnens mutato habitu redibat, et ecclesiastica obibat officia, ut regis Christi praecepta compleret. Quod autem dicit adversarius de consiliis proditoriis, et doctrina rebellionem spirante, ad calumnias pertinet. Nam etsi fuerunt, qui proditionis consilia inierint; ea tamen non ex doctrina Catholica, neque ex recta ratione, sed ex desperatione, ut supra diximus, hauserunt. Quod postremo adjungit de absolvendis subditis ab obedientia erga legitimum regem et principem, jam supra docuimus supremum Ecclesise universse rectorem id juris habere, ut si princeps ab Ecclesise unitate per hseiresim, vel schisma deficiat, possit eum excommunicare, vel excommunicatum declarare, et subditos ejus a fide et obedientia liberare. Neque esse hanc novam doctrinam, sed in concilio Lateranensi omnium maximo et celeberrimo approbatam; atque usu Christiani populi per multa saecula receptam.

His quasi prolegomenis expeditis, accedit Auctor Apologise ad explicanda verba sancti Gregorii, quse a Bellarmino dicit esse contra mentem et sensum Gregorii allegata. Verba hsec sunt in epistola 12. lib. xi. « Ne Apostolicse Sedis reverentia ullius praesumptione turbetur: tunc enim status membrorum integer manet, si caput fidei nulla pulsetur injuria, et Canonum manet incolumis, atque intemerata semper auctoritas ». Quaestio autem est, (a) quid per Caput fidei significetur. Nos enim ipsum Grego rium, ut summum Pontificem Caput fidei dictum esse affirmamus, id est, Caput fidelium, Caput. Ecclesiae, Caput, per quod Ecclesia fidem et discit, et docet. Adversarius contradicit his verbis pag. 97. « Quod Gregorius illo

vocabulo Capitis fidei, caput se nostrae fidei aut Religionis praedicaverit, consistere nullo modo potest cum reliqua ejus doctrina, atque scriptis. Primum enim cum alius universalis Episcopi titulum occuparet, Gregorius dicere non dubitavit: Quicumque illud nomen sibi assumeret, praecursorem esse eum Antichristi: qui titulus longe infra eum est, quo quis Caput fidei nominetur. » Respondeo, argumentum nihil omnino concludere; quoniam vocabulum Episcopi universalis in eo sensu, quo a sancto Gregorio accipitur, hierarchiam Ecclesiasticam penitus destruit: vocabulum autem capitis fidei hierarchiam eamdem constituit. Is enim dicitur apud Gregorium Episcopus universalis, qui solus Episcopus ita esse cupit, ut nullos alios esse patiatur Episcopos: sic enim sanctus Gregorius loquitur lib. vn. epist. 69. « Si unus universalis est, restat ut vos Episcopi non sitis »; et lib. iv. epist. 36. « Si unus Patriarcha universalis dicitur, Patriarcharum nomen cseteris derogatur»; et epistol. 34. ejusdem libri: « Triste valde est, ut patienter feratur, quatenus despectis omnibus praedictus frater solus conetur appellari Episcopus. » Et certe in hoc sensu hierarcha universa tollitur, atque confunditur, quse ex episcopis, archiepiscopis, Patriarchis sub uno capite summo Pontifice constituitur, quse eadem non tollitur, sed constituitur, dum unus aliis prsesidet, eosque in unitate conservat. Merito igitur sanctus Gregorius universalis Episcopi vocabulum exhorruit: vocabulum autem Capitis libenter accepit. Sed auctor Apologise sentiens argumenti sui debilitatem, subjungit et ait: « Dabit mihi veniam Bellarminus, ut id de uno Gregorio dicam, quod ille de multis, et ssepe dicit ex omni numero Patrum: Minus caute locutus est ». Allegat autem duo loca ex libris Bellarmini, unum ex lib. ii. de Christo cap. 2. alterum ex lib. ii. de Pontifice cap. 10. sed adversarius non bona fide, ut alias monui, scripta Bellarmini refert. Nam lib. n. de Christo cap. 2. id solum Bellarminus dicit, non sequi doctrinam Patrum, quando in eadem sententia omnes conveniunt, non quando unus aliquid proprii docet repugnantibus cseteris, tunc enim minus credimus uni, quam multis. Neque in hoc loco invenitur illud, Minus caute locutus est. In libro vero n. de Pontifice cap. 10.

(a) Quid sit caput fidei in S. Gregorio.

non de sanctis Patribus, sed de Nicolao Lyrano dixit, Minus caute locutus est. Cum igitur sanctus Grego rius unus sit ex Patribus sanctis, et quod scripsit non repugnet doctrinae caeterorum; non recte de eo dici potest hoc loco, Minus caute locutus est: sed adversarius tandem sententiam suam sine ambagibus explicat, cum addit: « Igitur ut Apostolum nostrum ex ejus manibus eximamus, ad nosque revocemus, ut noster porro sit in hac causa, non illius: est hoc quidem verum, quod dicit hoc loco, sed eo tamen sensu quo dicit: Cum disturbare, aut imminuere, aut abolere molimini jus auctoritatemque Ecclesiae, quae penes regium caput residet intra suas ditiones, atque fines, caput ejus abscinditis, summoque Gubernatore injuriam facitis, et totius corporis compagem, ac membra turbatis. » Haec ille, qui vere sanctum Gregorium a nobis abstulit, atque ad se revocavit, cum illum arte mirabili ex Catholicae Ecclesiae praesule, in Protestantem haereticum transformaverit. Sed tanta est haec audacia, et impudentia, ut mirum sit ejusmodi expositionem in hominem sanae mentis cadere potuisse. Nam sanctus Gregorius de Sede Apostolica, non de rege loquebatur, cum diceret: « Illud autem admonemus, ad Sedis Apostolicae reverentia nullius praesumptione turbetur », ac deinde id probavit, dicens: « Tunc enim status membrorum integer manet, si caput fidei nulla pulsetur injuria ». Quis igitur non videt caput fidei Sedem Apostolicam nominari? Adde quod in ea epistola de usu pallii sermo est, et monet sanctus Gregorius Archiepiscopum Panormitanum, ut sacro pallio ab Apostolica Sede ad se transmisso, utatur iis tantum locis, et temporibus, quibus utuntur alii similes Sacerdotes: neque praesumat aliquid ultra ea, quae a Sede Apostolica concedantur; atque ad hoc propositum ponit verba, quae supra recitata sunt: Quid in hoc negotio habent reges? quid regibus cum pallio, quod est insigne archicpiscoporum? Sed auctor Apologiae hac impudentia non contentus, quasi planum fuisset, jussu summi Pontificis per immissos sicarios reges caedi consuevisse; admonet, Papae et Cardinalibus suggerendum esse, quod sanctus Gregorius lib. vil. epist. 1. per Sabinianum praefectum imperatoris jubet suggeri Mauritio: <t Si ego in morte Longo¬

bardorum me miscere voluissem, hodie Longobardorum gens nec regem, nec duces, nec Comites haberet, atque in summa confusione esset divisa; sed quia Deum timeo, in mortem cujuslibet hominis me miscere formido ». Sicut autem adversarius in eo deceptus est, quod Sabinianum, ad quem scribit sanctus Gregorius, existimavit praefectum imperatoris fuisse, cum esset diaconus Cardinalis Ecclesiae Romanae, et qui sancto Gregorio in Pontificatu successit; ita decipere alios voluit commemoratione illius suggestionis, quam nihil omnino ad rem facere, ex iis quae supra demonstravimus, intelligi potest. Summi enim Pontifices non occulte per sicarios, sed publice per censuras Ecclesiasticas cum Principibus inobedientibus agunt.

, Transit deinde pag. 99. a S. Gregorio ad (a) sanctum Leonem, cujus tres sententias Bellarminus in Epistola sua posuerat, et quoniam verba S. Leonis non poterat ulla ratione pervertere, sanctum Leonem audacter reprehendit, quod dum sanctum Petrum immodice laudat, ipse sibi nimium tribuat. In quo discipulum se Calvini demonstrat, qui lib. iv. Institut. cap. 7. cum nihil haberet, quod evidentissimis testimoniis hujus sanctissimi Pontificis responderet, transiit ad convicia, ac Leonem avidum gloriae, et dominationis plus nimio fuisse contendit. Neque contentus fuit auctor Apologiae sanctum Leonem ambitionis notasse, quem tota semper antiquitas ut doctissimum atque optimum Pontificem, et sanctitatis gloria excellentissimum venerata est; sed addidit etiam falsam historiam. Scripsit enim pag. 101. « Contendebat, inquit, tunc temporis cum eo de primatu Patriarcha Constantino - politanus; et in concilio Chalcedonensi, Episcopi sexcenti, et quod excedit, aequalem auctoritatem illius sedis Patriarchae adscripserunt; nec privilegium Romanae sedis supra Constantinopolitanam ullo modo passi sunt; sed contra eum decretis suis suffragiisque pugnarunt ». Haec ille. Sed verum quidem est Patres concilii Chalcedonensis tribuere voluisse Episcopo Constantinopolitano paria.privilegia: falsum tamen est, quod de Primatu cum Episcopo Romano Constantinopolitanus Patriarcha contenderet, paria enim privilegia intelligebant respectu inferiorum: sic tamen, ut Romanus

Pontifex primum locum haberet, ut semper habuerat. Constantinopolitanus autem ad secundum ascenderet, qui locus Alexandrini Episcopi ante fuerat. Id probamus primo ex ipsis verbis concilii Chalcedonensis, ubi legimus, Patres concilii voluisse renovare canonem concilii Gonstantinopolitani. Canon autem concilii Constantinopolitani hic fuit;

« Constantinopolitanse Civitatis Episcopum habere oportet Primatus honorem post Romanum Episcopum, propterea quod sit nova Roma ». Secundo probamus ex epistola concilii Chalcedonensis ad Leonem, qua petiit confirmari decreta sua: in qua epistola nullam mentionem faciunt parium privilegiorum, solum dicunt se renovasse canonem secundae Synodi, quo secundus honor Episcopo Constantinopolitano tribuebatur. Tertio probamus ex ipso Leone, qui epistola 59. respondens ad concilii litteras, et in multis aliis epistolis ad imperatorem, et ad varios Episcopos de hac causa, nusquam meminit parium privilegiorum: sed ubique acriter damnat Episcopi Constantinopolitani ambitiosam cupiditatem, quod se Alexandrino atque Antiocheno Episcopo anteponere voluisset. Quarto probamus ex sancto Gregorio, qui affirmat Constantinopolitanum Episcopum subjectum fuisse Episcopo Rom., etiam quando jam obtinuerat, quod in secunda et quarta synodo definitum erat. Sic enim scribit lib. vii. epistol. 63. ad Joannem Siracusanum: « De sede, inquit, Constantinopolitana quis dubitet eam Apostolicae Sedi esse subjectam? quod et dominus piissimus imperator, et frater meus Eusebius ejusdem civitatis Episcopus assidue profitentur ». Falso igitur auctor Apologise scripsit concilii Chalcedonensis Patres nullo modo passos esse, ut Romana sedes supra Constantinopolitanam privilegium ullum haberet: ut etiam illud, Episcopum Constantinopolitanum cum Romano Pontifice de Primatu Ecclesiae contendisse. Addit postremo sanctum Leonem, quamvis nimis multa sancto Petro tribuerit, nihil tamen Caesari ademisse, sed et honoris vocabula, et auctoritatis privilegia, et potestatem convocandi concilia arbitratu suo ei tribuisse: id, quod probat ex epist. 9. ad Theodosium; ubi sic legimus: « Si pietas Vestra suggestioni ac supplicationi nostrae dignetur annuere, ut intra Italiam haberi jubeatis Episcopale Concilium »,

Chapter 5 of 7