Skip to the text

Sermo XLVI. De Virginitatis et humilitatis connexione

Ave, Maria, gratia plena. Non in sola virginitate constare poterat gratiae plenitudo: neque enim omnibus est de ea accipere. Felices qui non inquinaverunt vestimenta sua, et cum regina nostra virginitatis privilegio gloriantur. Sed num unam tantum benedictionem habes, o Domina? Et mihi obsecro ut benedicas. Periit virtus illa a me, non est jam vel aspirare ad illam. Computrui in stercore meo, et ut jumentum factus sum; sed nunquid non erit mihi etiam aliquid apud te? non erit ubi possim esse tecum, quia jam sequi non valeo quocunque ieris? Quaerit angelus puellam, quam praeparavit Dominus filio domini sui. Bibit ipse de hydria tua, cognata sibi virtute dolectatus; sed nunquid non et jumentis potum tribues? Bibit angelus, quod virum non cognoscis: bibant et jumenta quod de humilitate singulariter gloriaris. Respexit, inquit, Dominus humilitatem ancillae suae (Luc. I., 28, 48). Nam virginitas sine humilitate habet fortasse gloriam, sed non apud Deum. Humilia semper Excelsus respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 5). Humilibus dat gratiam, superbis resistit (Jac. IV, 6). Sed forte ne in his quidem duabus metretis plena est hydria tua: capax est etiam tertiae, ut non modo angelus et jumenta, sed ipse jam bibat architriclinus. Hoc enim vinum bonum, quod servavimus usque adhuc, minister angelus haurit, sed ut ferat architriclino (Joan II, 6-10). Patrem loquor, qui principium Trinitatis, architriclinus jure vocatur. Ait sane angelus, fecunditatem Mariae commendans, quae tertia est metreta: Quod ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35): ac si dicat: Cum eo solo tibi est generatio ista communis.

Chapter 46 of 124