Sermo LIX. De tribus panibus hominis spiritualis
Amice, commoda mihi tres panes (Luc. XI, 5). Veniens ad eos de via noster amicus, id est quilibet conversus proximus, tribus panibus reficiendus est. Primus panis est continentia, qua restringitur corpus, ne deinceps per mortiferas voluptates defluat. Secundus est humilitas, qua instruitur anima, ne de ipsa sua continentia superbiat. Tertius est fervor charitatis, quo accenditur spiritus, ut utrumque, id est corpus et animam, in castitate et humilitate perseveranter custodiat. His tribus virtutibus, id est castitatis, humilitatis, charitatis, tanquam tribus panibus reficitur homo Dei et roboratur; ut, secundum Apostolum, in die adventus Domini sit integer spiritus, anima et corpus (I Thess. V. 23). Spiritum autem voco gratiam quae juxta apostolum eumdem, adjuvat infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26), ne deficiamus, donec suo tempore metamus bonum quod seminavimus (Galat. VI, 9). Vocatur primus panis carnalis vel corporalis; secundus, rationalis; tertius, spiritualis. Hi panes quoties desunt, a Deo requirendi sunt. Merito autem tres quaeruntur, quia tres reficiendi veniunt: anima quasi vir, caro quasi conjux, spiritus velut utriusque vernaculus. Et notandum quod non ait: Da; sed: Commoda mihi tres panes, quasi redditurus; quia sacerdos peccatori convertenti debet quidem gratiam divinitus impetrare, fructum vero ejusdem gratiae non sibi debet, sed Deo referre.
Chapter 59 of 124