Sermo XLVII. De quadruplici superbia
Ave, Maria, gratia plena. Bene plena; quia Deo, et angelis, et hominibus grata. Hominibus per fecunditatem, angelis per virginitatem, Deo per humilitatem. In hoc tertio a Domino se respectam testatur (Luc. I, 28, 48), qui humilia respicit, et alta a longe cognoscit (Psal. CXXXVII, 5). Sicut enim oculi Satanae omne sublime vident, ita oculi Domini omnem humilem intuentur. Unde ait in Cantico canticorum: Revertere, revertere, Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te (Cant. VI, 12). Quater dicit, revertere, propter quadruplicem superbiam, per quam aversa a Domino non videbatur. Est enim superbia cordis, superbia oris, superbia operis, superbia habitus. Superbia cordis est, quando homo in oculis suis magnus est. Contra quam Sapiens orat, dicens: Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi (Eccli. XXIII, 5). Et alibi: Vae qui sapientes estis in oculis vestris! (Isa. V, 21.) Superbia oris vel linguae, quae et jactantia dicitur, est quando homo non solum magna de se sentit, sed etiam loquitur. Unde Psalmista: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam (Psal. XI, 4). Superbia operis est, quando homo exteriori quadam superbia, ut magnus appareat, agit. De qua idem Psalmista ait: Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam (Psal. C, 7). Superbia habitus est, quando homo, ut gloriosus videatur, pretiosis se ornat vestibus. Unde Paulus: Non in veste pretiosa (I Tim. II, 9). Et Dominus: Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8), ubi superbia abundat. Sunt autem quinque, quae ad remedium tam mortiferae pestis a Domino rationali animae sunt posita, locus, corpus, tentatio diaboli, praedicatio Christi, et ejus conversatio. Locus, quia exsilium; corpus, quia onerosum; tentatio, quia inquietat; Christi praedicatio, quia aedificat, et ejus conversatio, quia informat. His quasi quinque sensibus Deus humilitatem operatur in anima. Sicut enim anima vita est corporis, ita Deus vita est animae: et sicut corpus mortuum est, quod per quinque sensus ab anima non vegetatur, ita anima mortua est, quae per haec a Domino non humiliatur.
Chapter 47 of 124