Skip to the text

Sermo LI. De Mariae Purificatione, et Christi Circumcisione

Quid est quod dicimus beatam Mariam purificari? quid vero, quod ipsum Jesum dicimus circumcidi? Enimvero tam non indiguit illa purificatione, quam nec ille circumcisione. Nobis ergo et hic circumciditur, et illa purificatur, praebentes exemplum poenitentibus, ut a vitiis continentes, primum per ipsam continentiam circumcidamur, deinde a commissis per poenitentiam purificemur. Quid est autem quod Maria porta! Jesum in utero, Joseph in humero, in Aegyptum scilicet iens et inde rediens; Simeon portat in brachiis? Significant isti tres electorum ordines: Maria, praedicatores; Joseph, poenitentes; Simeon, bonos operatores. Qui enim aliis evangelizat, quasi Jesum in utero portat, ut eum aliis, vel potius alios ei pariat. De talibus erat beatus Paulus, qui dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV, 19). Qui vero pro Christo laboribus fatigantur, qui persecutiones patiuntur, qui nulli mala inferunt, sed ab aliis illata patienter ferunt, merito isti portare eum in humeris dicuntur: quibus et ab ipsa Veritate dicitur: Qui vult venire post me, abneget semetipsum (Luc. IX, 23), etc. Si quis autem est qui porrigat panem esurienti, potum sitienti, caeteraque misericordiae opera sollicite impendat egenti, nonne iste recte videtur eum portare in brachiis? Hujusmodi enim dicturus est in judicio Dominus: Quandiu fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40).

Chapter 51 of 124