Sermo LIV. De apparitione Christi
Filius Dei apparuit, ut nos adjuvaret et erudiret: quod potest, quia est virtus Patris, et sapientia. virtus adjuvat, sapientia erudit et informat. Infirmitati auxilium est necessarium: caecitas eruditione indiget et doctrina. Erudivit sane, faciens abnegare impietatem et saecularia desideria, ut sobrie, et juste, et pie vivamus (Tit. II, 12). Impietas erat incredulitas, quia Deum nec credebamus, nec colebamus. Deum enim sicut pium est colere, sic impium est abnegare. Saecularia desideria sunt concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, superbia vitae: quae trahunt et inclinant ad amorem saeculi. Istis abnegatis vivit homo sobrie, refrenans concupiscentiam carnis, concupiscentiam oculorum, superbiam vitae. Postquam vero incipit esse sobrius, contra duplicem ebrietatem duplicem ponit sobrietatem. Ebrietas exterior voluptatum effusio, interior curiositatum occupatio. Econtra sobrietas exterior voluptatum refrenatio, interior curiositatum exclusio. Ita vivit homo sobrie quantum ad se ipsum, juste quantum ad proximum, cui exhibet quod justum est. Justitia est in duobus, in innocentia et in beneficentia. Innocentia justitiam inchoat, beneficentia consummat, Pie quantum ad Deum. Pietas est in duobus, ut de nobis non praesumamus, sed in Deo perfecte confidamus, ut per eum omnia mundi impedimenta vincamus. In Deo non est diffidendum, sed secure et fiducialiter est agendum. Ipse, tanquam pius et laudabilis medicus, prius bibit potionem quam parabat suis, id est passionem et mortem sustinuit; et sic sanitatem immortalitatis accepit et impassibilitatis, docens suos ut confidenter biberent potionem, quae generat sanitatem et vitam: et qui post passionem vita aeterna vivit, spem dat nobis ut idem speremus ab eo securi.
Chapter 54 of 124