Sermo XLIX. De triplici Verbo
Dies diei eructat verbum. Dies diei, angelus Virgini. Dies angelus propter beatitudinem; Virgo dies propter integritatis virtutem. Et nox nocti indicat scientiam. Serpens nox propter malitiam: mulier nox propter ignorantiam. Dies diei eructat verbum. Deitas virginitati, de utero paternae majestatis, in utero maternae integritatis. Aliter: Dies diei eructat verbum; Deus Pater animae rationali per fidem illuminatae. Et nox nocti indicat scientiam (Psal. XVIII, 3); creatura rationalis animae rationali nondum per fidem illuminatae. Unde Apostolus: Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur a creatura mundi. Unde nos dicimus verbum indicatum, verbum inspiratum, verbum eructatum. Primum fecit cognitionem; secundum, conversionem; tertium vivificationem. Primum obfuit, secundum non profuit, tertium vivificavit. Primum obfuit; quia, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 20, 21). Secundum non profuit; quia non data est lex, quae posset vivificare. Tertium vivificavit; quia per crucem redemit. Primum totum deforis; secundum foris et intus; tertium totum intus. Et nota quia, quod eructatur, de plenitudine cructantis cum quodam ipsius substantiae sapore profertur. Et idcirco Sapientia incarnata dicitur habens in se omnem plenitudinem (Joan. I, 16), in miraculis cognitionem, in doctrina conversionem, in passione vivificationem. Unde ait propheta: Venite et revertamur ad Dominum: quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos. Vivificabit nos post duos dies, scilicet cognitionis et conversionis: in die tertia suscitabit nos, voce Verbi incarnati per primam suam resurrectionem: et vivemus in conspectu ejus, vivificati per passionem, serenius illuminati per miraculorum cognitionem; sequemurque ut cognoscamus Dominum (Osee VI, 1-3), instructi per doctrinae conversionem.
Chapter 49 of 124