Sermo XLVIII. De paupertate voluntaria
Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam (Luc. X, 38). Castellum, ubi Christus intravit, voluntaria est paupertas, quae habitatores suos a gemina impugnatione, qua hujus mundi amatores expugnantur, reddit securos, scilicet propria invidia, et aliena. Paupertas enim, dum putatur misera, aliena caret invidia: et quia est voluntaria, nemini quidquam invidet. Duae istae sorores duas vitas amatorum paupertatis significant. Quidam cum Martha solliciti Domino Jesu duo pulmentaria praeparant, scilicet correctionem operis cum salsamento contritionis, et opus pietatis cum condimento devotionis. Hi vero qui cum Maria soli Deo vacant, considerantes quid sit Deus in mundo, quid in hominibus, quid in angelis, quid in se ipso, quid in reprobis; contemplantur quia Deus est mundi rector et gubernator, hominum liberator et adjutor, angelorum sapor et decor, in se ipso principium et finis, reproborum terror et horror. In creaturis mirabilis, in hominibus amabilis, in angelis desiderabilis, in se ipso incomprehensibilis, in reprobis intolerabilis.
Chapter 48 of 124