Caput VI. De consequentibus ad iudicium, sicut est poena infernalis
Consequenter. de consequentibus ad iudicium est dicendum; quae sunt duo, scilicet poena. infernalis et gloria caelestis.
De poena igitur infernal hoc (tenendum est, quod poena infernalis est in. Joco corporali deorsum, in quo aeternaliter aflüügentur omnes reprobi, tam homines quam spiritus mali. — Allligentur autem eodein igne corporali, qui concremabit et. aflliget. spiritus. et etiam corpora — nec tamen corpora illa consuinet, sed semper alffliget — alios plus, alios minus secundum exigentiun meritorum. — Huiusiuodi autem afllictioni ignis coniuncta erit alfllietio secundum omnes Sensus, coniuncta erit poena vermis et carentia visionis Dei, ita quod in his poenis erit varietas et cum varietate acerbitas et cum acerbitate znterminabilitas, "t ad reproborum supplicium | tormentorum — fumus ascendat in. saecula saeculorum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium, eo ipso quod primum, sit summum, quidquid habet habet. in summo; . ideo necesse est, ipsum esse rectissimum. Cum ergo in retribuendo agat secundum rectitudinem; sicut contra se facere non potest nec se negare nec. suam iustitiam. impugnare: sic necessario, sua rectitudine exigente, oportet, quod peccatum puniatur secundum quantitatem. culpae, in. his maxime, qui, legem misericordiae contemnentes, per impoenitentiam impegerunt in severitatem iustitiae. Quoniam. ergo severitatis iustitiae est considerare culpam non solum quantimt ad radicem, verum etiam quantum ad. circumstantias aggravantes ; congruentissimum est, ut iudex iustus poenas debitas ab impiis exigat usque ad ultimum quadrantem, ut sic non. remaneat. « dedecus. peccati sine decore iustitiae » ; ct sicut. manifesta. est. potestas in creando et sapientia in. gubernando et clementia in reparando, sic manifestetur summa $tstifia in puniendo. Quoniam ergo divina iustitia peccatorem impium debet punire secundum exigentiam etlpae; et culpa mortalis, ad quam succedit finalis impoenitentia, ipsa habet rationem deordinationis perpetuae, deordinationis /ibtdtnosae, deordinationis multtmodae: necesse est, quod ipsa puniatur poenarum aeternitate, acerbitate ct multiformitate.
. 4. Primo igitur deordinationis perpetuae poena debet esse perpetua, quia peccatum, quod quis committit et de quo nunquam poenitet, perpetuo in anima durat el a vita perpetua, scilicet Deo, separat et a voluntate procedit, quae in. peccato vellet perpetuo delectari. Et licet delectatio illa transiens sit. momentanea, quia. (aàmen deordinatio tenet. rationem perpetuitatis; poena deordinationi respondens debet habere carentia finis; ut, sicut Aomo in suo perpetuo finem non apposuit à peccato recedendo, sic Deus in. suo perpetuo. non desistat a puniendo; et sicut contra infinitum peccavit, sic poenam habeat infinitam; et quia non potest habere poenam infinitam. 2ntensione, habeat saltem duratione ; et sicut voluntas eius post mortem semper inalo adhaeret sine susceptione poenitentiae, sic Deus semper aflligal sine immutatione sententiae, requirente lioc perpeiuilate deordinalionis iu impiis damnatis.
Rursus, quoniam deordinationis /ibidinosae poena debet esse afflictiva, quia delectatio punitur per tristitiam contrariam ; et spiritus rationalis in peccando convertit se ad bonum proprium et ut nunc et partiale lbidinose amandum, et ex hoe contemnit divinum imperium et dominium: hinc est, quod ad hoe, quod illa delectatio improba perfecte puniatur, in. qua simul est delectatio eum centemptu, necesse est, quod ad punitionem illius contemptus et delectationis peccator, sive homo sit, sive spiritus, praecipitetur in Jocum infimum et maxime a statu gloriae longinquum, hoc est in profundissimum infernum. — Necesse est etiam, quod ibi exponatur. alfligendus t?nfimae naturae, ac per hoc nou . Libero arbitrio seu voluntate semper peccandi. Cfr. Bonav., tom. IV. pag. 922, nota 1. a substantia spirituali patiatumP sed a corporal! et infima, hoc est a faecibus corporum mundanorum, ut in faecibus deflgatur et igne et sulphure concremetur. Et quoniam spiritus, qui per naturam praeponitur corpori et in corpus habet influere et ipsum movere, dignitatem naturae per culpam pervertit ct se subiicit quodam modo vilitati et nihilitati peccati ; hinc est, quod secundum ordinem iustitiae debet ordinari, ut tam peccator spiritus quam homo igni corporeo alligetur, non ut in illum influat vitam, sed ut divino decreto suscipiat poenam. Cum enim rei, quam Aorre/ per timorem divinitus immissum et quam sentit per vim naturalis Sensus, sit inseparabiliter alligatus: necesse est, quod acriter tormentetur. — Et quia ille ignis non agit nisi per dispositionem peccati et reatus et maculae ex improbitate libidinis procedentis; et haec non est aequaliter in omnibus: hinc est, quod ab eodem igne alii cremantur plus, alii vero minus, sicut ab eodem igne aliter utitur palea, et aliter comburitur lignum. — Quoniam autem illa peccati distinctio et reatus, secundum quam actio ignis moderatur, in éodem est uniformis et nunquam crescit nec decrescit nec mutatur; hinc est, quod divino imperio ordinante, ille sic agit, quod semper urit et non consumit, semper affligit et non interimit, quia non agit ad suae formae multiplicationem, sed ad pacis aniinae in corpore perturbationem, sive ipsius spiritus in sc ipso. Unde non flt nova ademptio, sed ademptae pacis continuatio; ut sic in eadein poena nec acerbitas aeternitatem, nec aeternitas tollat acerbitatem.
Postremo, quonigm deordinationis multimodae poena debet esse s»uitimoda; et in omni peccato actualj mortali est deordinata aversio a summa luce et bonitate et inordinata conversio ad bonum commutabile et deordinatio voluntatis contra «dictamen ratio-- nis rectae: hinc est, quod omnes actualiter peccantes, qui erunt damnati, punientur poena triplici: propter aversionem, carentia visionis Dei; propter conversionem, poena incendit materialis ; propter pugnam voluntatis et rationis, poena vermis ; ut sic ex lae multiplicitate poenarum alllieti et varie et acerbe et aeternaliter crucientur, et. (ormentorum fumus ascendat tn saecula, saeculorum. Amen.
Chapter 64 of 65