Epistola LXXV. Cardinalis Casanate ad Episcopum Meldensem
Iteratis amoris tui significationibus exornas me, illustrissime Præsul, novissimis scilicet litteris quas nuper ad me reddidit D. abbas Bossuetus fratris tui filius, jam pridem mihi praeclaras ob ejus virtutes charissimus : ex quibus profectò illam præ caeteris decerpsi jucunditatem, quòd tantoperè ab illustrissimeo D. archiepiscopo Parisiensi intellexi me amari. In cujus rei testimonium exoptavit clarissimus vir Constitutionem suam unà cum epistolâ tuà ad me deferri ; eo fortasse judicio inductus, illam ad me chariorem perventuram, si amantissimi mei litteris comitata accederet. Quod quidem negare non ausim, cùm caeteroquin praestantissimi viri egregiae dotes tôt tantaeque sint, ut iis non modo universo Galliarum regno praeluceat, sed cæterarum etiam Ecclesiarum præsulibus exemplo sit, illosque ad suî imitationem alliciat.
Gratissima insuper ad me accessit ejusmodi Constitutionis editio, tùm quia in eâ optimi pastoris animum recognovi Sedis apostolicae decretis adeò conformera, ut nihil magis; tùm etiam quia planè video maximum gloriæ cumulum viro religiosissimo indè accessurum, ab iis præsertim qui catholicae veritatis studio flagrant.
Te intérim, illustrissime Praesul, summoperè exoratum volo, præfato D. archiepiscopo, quem plurimi merito semper feci semperque faciam, propter hoc ingens erga me animi sui testimonium gratias nomine meo agas innumeras ; tibique persuadeas nihil mihi fore jucundius, quàm tuis tuorumque commodis inservire, et valeas.
Dominationi tuæ illustrissimes deditissimus,
H. card. CASANATE.
Romae, 2 octob. 1696.
Chapter 81 of 363